Capitulum 24

Numérotation du verset Prv. 24,1 

Ne1 emuleris viros malos,
1 Ne G CorS1 Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch ] Nec Weber
nec desideres esse cum eis2,
2 cum eis ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR] tumens Ω M
Numérotation du verset Prv. 24,2 

quia rapinas3 meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur.
3 rapinas ΩD Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] rapinam X ΠH Y² ΩS (rapinã) Ed1530 , rapina Y* ΨD
Numérotation du verset Prv. 24,3 

Sapientia
edificabitur domus
et prudentia roborabitur.
Numérotation du verset Prv. 24,4 

In doctrina4
4 In ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] et Ω M
replebuntur
cellaria,
universa substantia pretiosa et pulcherrima.
Numérotation du verset Prv. 24,5 

Vir sapiens5 fortis est et vir doctus robustus et validus,
5 sapiens ΠH L Q ΓA ΩD Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩS ΩR Rusch Clementina ] + et ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 24,6 

quia cum dispositione initur6 bellum et erit salus ubi multa consilia sunt.
6 initur CorS1 = Cor3 (antiq.) ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] + in Ω , itur ad CorS1 (ad [ cancel. et exp.] sic habent moderni) Cor3 (moderni) ΩJ, itur in CorS1 Cor3 (vel) Ω M* ΩS Ω F, mf. obsc. ΩD
Numérotation du verset Prv. 24,7 

Excelsa stulto
sapientia in porta non aperiet os suum.
Numérotation du verset Prv. 24,8 

Qui cogitat mala facere7 stultus vocabitur,
7 mala facere ΠH Amiatinus Q ΦRGΘ Z² S Γ ΨD ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩP ΩR Rusch Ed1530 Clementina ] malefacere ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 24,9 

cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor.
Numérotation du verset Prv. 24,10 

Si desperaveris lapsus in die angustie8* imminuetur9 fortitudo tua.
8 lapsus - in die a. Cor1 CorS1 (sic habent antiq. et moderni) ΦRG Z ΨD Ω ΩS ΩJ ΩP ΩR Rusch (in die l. a.)] in die angustie lapsus Ω M* Ω F, lassus in die a. Cor2 CorS1 + Cor3 (Beda) Ω ΩL Clementina Weber |
9 imminuetur ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ² ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] non praem. ΩJ* (rubr. cancel.) |
Numérotation du verset Prv. 24,11 

Erue eos
qui ducuntur
ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses10.
10 ne Cor2 ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] non Ω M (ñ)
Numérotation du verset Prv. 24,12 

Si dixeris vires non suppetunt,
qui inspector est cordis ipse intelligit11 et servatorem12 anime tue
11 intelligit] intelligat Ω M* |
12 servatorem Cor2 = Cor3 (al. iuxta hebr.) Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] salvatorem Cor3 (al. antiq.), servator est ΩS, servat honorem Cava |
nihil13 fallit reddetque homini
13 nihil ΩD Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] nec ΩS
iuxta opera sua.
Numérotation du verset Prv. 24,13 

Comede, fili mi14, mel
14 mi CorS1 (sic habent antiq. et quidam moderni sed quidam non habent MI ) Cor3 (hebr. antiq.) ΩJ ΩL Rusch Weber ] om. Cava X Amiatinus L Q Y CorS1 (quidam) ΩD Ω M Ω F ΩS ΩP ΩR
quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo.
Numérotation du verset Prv. 24,14 

Sic et doctrina sapientie anime tue15 quam cum inveneris, habebis in novissimis spem16 et spes tua non peribit,
15 tue ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] sue Ω M |
16 in novissimis - spem Φ Z² ΨD ΩD Ω F ΩS (spêm cacogr. ) ΩJ ΩL ΩP Rusch Clementina ] inv. L² Q² Y Θ S² Ed1530 , in novissimis Weber |
Numérotation du verset Prv. 24,15 

ne insidieris et17 queras impietatem18 in domo iusti neque vastes requiem eius.
17 et Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] ut ΩD Ω M |
18 impietatem ΩD Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩR Rusch Weber ] iniquitatem ΩS ΩP |
Numérotation du verset Prv. 24,16 

Septies enim19 cadet iustus
19 enim Cor2 (non est ibi IN DIE ) Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] + in die L² Rusch (Glossa) , mf. obsc. # ΩD
et resurget, impii autem corruent in malum.
Numérotation du verset Prv. 24,17 

Cum20 ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum,
20 Cum ΩD ΩR] Cumque ΩJ* (rubr. cancel.) (hapax)
Numérotation du verset Prv. 24,18 

ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam,
Numérotation du verset Prv. 24,19 

ne21 contendas cum pessimis, ne22 emuleris impios,
21 ne ΩD Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] nec ΨD, non ΩS |
22 ne CorS1 (sic habent moderni sed hebr. et an. non, habent : NEC EMULERIS ) Cor3 (moderni) Ω M Ω F ΩJ Rusch ] nec CorS1 = Cor3 (hebr. antiq.) ΩS ΩL ΩP ΩR Clementina Weber , mf. obsc. # ΩD |
Numérotation du verset Prv. 24,20 

quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur.
Numérotation du verset Prv. 24,21 

Time Dominum23,
23 Dominum ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] Deum Ω M
fili mi, et regem
et cum detractoribus non24 commiscearis,
24 non ΩD ΩS Ω F ΩL ΩP Rusch Clementina Weber ] ne ΠH Z ΨD Ω M ΩJ ΩR
Numérotation du verset Prv. 24,22 

quoniam repente consurget25 perditio eorum26 et ruinam utriusque quis novit.
25 consurget ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] surget Ω M (hapax) |
26 eorum ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] illorum Ω M (hapax) |
Numérotation du verset Prv. 24,23 

Hec quoque sapientibus27
27 Hec... sapientibus] hec dico vobis sapientiam agnoscentibus CorS1 = Cor3 (al. translatio)
cognoscere personam in iudicio non est bonum.
Numérotation du verset Prv. 24,24 

Qui dicunt impio : iustus es, maledicent eis populi et detestabuntur eos28 tribus.
28 dicunt... eis ... eos CorS² (Sen. Parisiensis habent sic dictum pluraliter sed hebr. et plures al. singulariter dicunt neutrum) ΩJ ΦRGP² Θ ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩR (... eos obsc # ΩD) Rusch Clementina ] dicit... ei... eum ΩL Weber , dicit... eum... eum Cava ΓM ΩP
Numérotation du verset Prv. 24,25 

Qui arguunt29 laudabuntur et super eos30 veniet benedictio.
29 arguunt Ω Rusch ] + eum Clementina |
30 eos Ω M Ω F ΩS Ω JR Rusch ] ipsos Ω LP Weber , mf. obsc. # ΩD |
Numérotation du verset Prv. 24,26 

Labia deosculabitur qui recta verba respondet.
Numérotation du verset Prv. 24,27 

Prepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum et postea31 edifices domum tuam32,
31 et ΩDF Rusch ] etiam ( sic ) CorS² (hebr.), et CorS2 (Paris.) ΩS, ut CorS2 (Sen.) Ω M Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber  : CorS² : “Infra PREPARA FORIS ETIAM POSTEA .he. paris. ET SET. sen. ET UT. ” |
32 tuam ΩD ΩS Ω F Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR] om. Ω M |
Numérotation du verset Prv. 24,28 

ne sis testis frustra contra proximum tuum33, nec34 lactes quemquam35 labiis tuis,
33 ne... tuum ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ*LPR Rusch Weber ] ne sis testis contra proximum tuum CorS² (hebr.) | tuum Ω Ω |
34 nec CortS1 Ω MSLPR Rusch Clementina Weber ] ne Y ΩD Ω F ΩJ |
35 quemquam ΩD Ω M Ω F ΩS Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] vel quempiam CorS1 (hapax) |
Numérotation du verset Prv. 24,29 

ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei
et36 reddam unicuique secundum opus suum.
36 et Cava Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩS ΩR Rusch ] om. ΩP Weber , mf. obsc. # ΩD
Numérotation du verset Prv. 24,30 

Per agrum hominis pigri transivi et per vineam stulti viri37.
37 stulti viri L* ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩR Rusch ] inv. Ω M ΩL ΩP Clementina Weber
Numérotation du verset Prv. 24,31 

Et ecce totum repleverant urtice, operuerant38 superficiem39 eius spine et maceria lapidum destructa erat.
38 operuerant Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP Rusch Clementina Weber ] operuerunt ΩJ* Cava X ΣC L M Q Y Θ ΨD Ω F ΩJ*?, operuert abrev. ΩR, et praem. ΓA Clementina , mf. obsc. # ΩD |
39 superficiem ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR ² Rusch Weber ] superfaciem ΩJ ΣT Y* ΨD Ω M ΩR*, mf. obsc. # ΩD |
Numérotation du verset Prv. 24,32 

Quod cum vidissem posui in corde meo40 et exemplo didici disciplinam.
40 meo ΩD ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] om. Ω M Ω F*
Numérotation du verset Prv. 24,33 

Usquequo piger dormis ? Usquequo de somno consurges41 ? Parum inquam dormies, modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas
41 usquequo piger... consurges Q² Θ Ω M Ω F ΩS ΩJ* ΩL* ΩR Rusch ] Usquequo piger dormis S² | dormis] dormies | usquequo²] quando Ω M | consurges] consurgis ΘHA² ΩP, non surgis CorS1  ; om. Cor1 (hoc hebr. et antiq. non habent hic sed supra (Prv. 6, 9) Cor2 ( DISCIPLINAM. PARUM) CorS1 (plures antiq. hebr. non habent scilicet istos duos versus), Cor3 (plures anti. hebr. non habent) Weber ; del. ΩJ² ( rubr. sublin. ) ΩL (va-cat).
Numérotation du verset Prv. 24,34 

et veniet tibi42 quasi cursor egestas tua43 et mendicitas tua44 quasi vir armatus.
42 veniet tibi Amiatinus G ² X² Σ L² Γ Cor3 (hebr. an.) ΩD* Ω M Ω F ΩS ΩJ* ΩL ΩP ΩR Ed1530 Clementina ] veniet G * Cava Cor2 Ω Ω ΩP Weber cum hebr. LXX, veniat CorS1 (quidam habent ET VENIAT TIBI sed hebr. antiq. non habent TIBI ) |
43 tua] om. Clementina cum Prv. 6, 11 |
44 tua Cava Ω Rusch ] om. Weber |

Capitulum 24

Numérotation du verset Prv. 24,1 
Ne1 emuleris viros malos,
1 Ne G CorS1 Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch ] Nec Weber
interl.| predictos
nec desideres esse cum eis2,
2 cum eis ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR] tumens Ω M
Numérotation du verset Prv. 24,2 
quia rapinas3 meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur.
3 rapinas ΩD Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] rapinam X ΠH Y² ΩS (rapinã) Ed1530 , rapina Y* ΨD
marg.| NE  EMULERIS etc. Ne desideres imitari quos predictis vitiis videris implicari sed sapientie operam dare curato. Unde subdit :   Sapientia edificabitur domus .
Numérotation du verset Prv. 24,3 
Sapientia
interl.| que est Christus
edificabitur domus
interl.| Ecclesia
et prudentia roborabitur.
Numérotation du verset Prv. 24,4 
In doctrina4
4 In ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] et Ω M
interl.| sapientie
replebuntur
interl.| donariis virtutum
cellaria,
interl.| corda iustorum
interl.| et in eis
universa substantia pretiosa et pulcherrima.
Numérotation du verset Prv. 24,5 
Vir sapiens5 fortis est et vir doctus robustus et validus,
5 sapiens ΠH L Q ΓA ΩD Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩS ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] + et ΩP Weber
marg.| VIR  SAPIENS etc. Non omnis fortis sapiens, sed e converso quia etsi corpore debilis est si adsit6 sapientia omnia fortis adversarii, id est diaboli certamina vincit.
6 adsit] scrips., assit Rusch etc.
Numérotation du verset Prv. 24,6 
quia cum dispositione initur7 bellum et erit salus ubi multa consilia sunt.
7 initur CorS1 = Cor3 (antiq.) ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] + in Ω , itur ad CorS1 (ad [ cancel. et exp.] sic habent moderni) Cor3 (moderni) ΩJ, itur in CorS1 Cor3 (vel) Ω M* ΩS Ω F, mf. obsc. ΩD
Numérotation du verset Prv. 24,7 
interl.| alta et remota ob superbiam
sapientia in porta non aperiet os suum.
marg.| EXCELSA etc. Non potest stultus ad sapientiam ascendere, quia in infimis vitiorum iacet qui etsi in presenti se aliquid sapere putat,   in porta id est in exitu huius vite nihil fuisse inveniet.
Numérotation du verset Prv. 24,8 
Qui cogitat mala facere8 stultus vocabitur,
8 mala facere ΠH Amiatinus Q ΦRGΘ Z² S Γ ΨD ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩP ΩR Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] malefacere ΩL Weber
marg.| QUI  COGITAT etc. Aperit quem stultum dicat non ingenio tardum sed et qui vel cogitando peccat.
Numérotation du verset Prv. 24,9 
cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor.
Numérotation du verset Prv. 24,10 
Si desperaveris lapsus in die angustie9* imminuetur10 fortitudo tua.
9 lapsus - in die a. Cor1 CorS1 (sic habent antiq. et moderni) ΦRG Z ΨD Ω ΩS ΩJ ΩP ΩR Ed1455 Rusch (in die l. a.)] in die angustie lapsus Ω M* Ω F, lassus in die a. Cor2 CorS1 + Cor3 (Beda) Ω ΩL Clementina Weber
10 imminuetur ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ² ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] non praem. ΩJ* (rubr. cancel.)
marg.| SI  DESPERAVERIS etc. Nihil execrabilius desperatione, quam qui habuerit et in generalibus {Erfurt, t. 3, f. 15vb ; facsim., t. 2, p. 682b} huius vite laboribus quod peius est in fidei certamine constantiam perdit.
Numérotation du verset Prv. 24,11 
Erue eos
interl.| eos bene docendo
qui ducuntur
interl.| ab hereticis
ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses11.
11 ne Cor2 ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] non Ω M (ñ)
interl.| vel in certamine persecutionis lapsuros, vel fame perituros recrea
marg.| ERUE  EOS etc. Erue eos qui ab heriticis decipiuntur rectam fidem predicando, libera eos qui a male viventibus catholicis trahuntur ad interitum exemplo bonorum operum instruendo. Sed et si quos in certamine persecutionis lapsos vel lapsuros inspexeris, ad vitam exhortando restaura si quos fame si algore perituros victu veste recrea.
Numérotation du verset Prv. 24,12 
Si dixeris vires non suppetunt,
interl.| noli dissimulare
qui inspector est cordis ipse intelligit12 et servatorem13 anime tue
12 intelligit] intelligat Ω M*
13 servatorem Cor2 = Cor3 (al. iuxta hebr.) Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] salvatorem Cor3 (al. antiq.), servator est ΩS, servat honorem Cava
interl.| quem timere debes
nihil14 fallit reddetque homini
14 nihil ΩD Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] nec ΩS
interl.| omni ita et tibi
iuxta opera sua.
Numérotation du verset Prv. 24,13 
Comede, fili mi15, mel
15 mi CorS1 (sic habent antiq. et quidam moderni sed quidam non habent mi ) Cor3 (hebr. antiq.) ΩJ ΩL Rusch Weber ] om. Cava X Amiatinus L Q Y CorS1 (quidam) ΩD Ω M Ω F ΩS ΩP ΩR
interl.| doctrinam sapientie
quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo.
marg.| COMEDI  FILI etc. Melli et favo comparat doctrinam sapientie, quia sicut illa ceteris cibis ita hec doctrinis precellit ceteris.   Mel autem quod in promptu est moralem littere superficiem notat, favus ubi mel in cera allegoriam ubi ablato velamine littere spiritualis suavitas labore aliquo et mora precipitur.
Numérotation du verset Prv. 24,14 
Sic et doctrina sapientie anime tue16 quam cum inveneris, habebis in novissimis spem17 et spes tua non peribit,
16 tue ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] sue Ω M
17 in novissimis - spem Φ Z² ΨD ΩD Ω F ΩS (spêm cacogr. ) ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch Clementina ] inv. L² Q² Y Θ S² Ed1530 , in novissimis Weber
Numérotation du verset Prv. 24,15 
ne insidieris et18 queras impietatem19 in domo iusti neque vastes requiem eius.
18 et Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] ut ΩD Ω M
19 impietatem ΩD Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩR Rusch Weber ] iniquitatem ΩS ΩP
marg.| NE  INSIDIERIS etc. Ne queras occasionem per quam deroges homini iusto ille enim si ceciderit cito resurget nec iterat malum. Impii vero sic corruunt ut non resurgant. Unde subiungit :   Septies cadet iustus in die et resurget impii vero etc.
Numérotation du verset Prv. 24,16 
Septies enim20 cadet iustus
20 enim Cor2 (non est ibi in die ) Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] + in die L² Rusch (Glossa) Ed1455 , mf. obsc. # ΩD
interl.| alias : septies enim in die cadet iustus
et resurget, impii autem corruent in malum.
marg.| SEPTIES etc. Iustus dicitur et cadere - id est peccare - memoratur, quia de levibus peccatis agitur sine quibus hec vita non ducitur per ignorantiam enim vel oblivionem, vel subreptionem per necessitatem, vel fragilitatem carnis singulis diebus, vel inniti, vel volentes frequentis peccamus. Et tamen resurgit iustus quia iustus est nec eius iustitie humana preiudicat fragilitas. Unde cum de iusto loquatur non addit in malum, quia etsi malum est quod cadunt ne hereant in malo citius resurgunt. At contra :   impii autem corruunt in malum , quia cum ceciderint vel quod gravius est corruerint, id est criminaliter peccaverint sic peccato assentiunt ut non peniteant.
Numérotation du verset Prv. 24,17 
Cum21 ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum,
21 Cum ΩD ΩR] Cumque ΩJ* (rubr. cancel.) (hapax)
marg.| CUM  CECIDERIT etc. Supra iusto insidias vetuit. Nunc autem ut te reddat perfectum in omnibus inimicis etiam si peccaverint, aut quid adversi incurrerint insultare prohibet ne forte si miserante Domino ad penitentiam redierint et tibi amici fideles fuerint erubescas quia aliquando illos despexeris quod divina gratia ad vitam servaverat sed quantum potes iacentibus condole et ut resurgant iuva et si effectus conatum sequitur gaudebis de sanato quem egrotum dolueras. Si non benevolentie tamen fructu non carebis ante Deum. Vel ita : Non gaudebis de casu inimici tui ne forte Dominus superbiam tuam que illi absque dubio displicet. Hoc ordine illum deiciens humiliet ne te cadente in peccato ille resipiscens sanetur.
Numérotation du verset Prv. 24,18 
ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam,
interl.| te cadente in peccatum
Numérotation du verset Prv. 24,19 
ne22 contendas cum pessimis, ne23 emuleris impios,
22 ne ΩD Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] nec ΨD, non ΩS
23 ne CorS1 (sic habent moderni sed hebr. et an. non, habent : nec emuleris ) Cor3 (moderni) Ω M Ω F ΩJ Rusch ] nec CorS1 = Cor3 (hebr. antiq.) ΩS ΩL ΩP ΩR Clementina Weber , mf. obsc. # ΩD
Numérotation du verset Prv. 24,20 
quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum {Erfurt, t. 3, f. 16ra ; facsim., t. 2, p. 683a} extinguetur.
Numérotation du verset Prv. 24,21 
Time Dominum24,
24 Dominum ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] Deum Ω M
interl.| «Que sunt Dei Deo».a
a Mt. 22, 21 ; Mc. 12, 17.
fili mi, et regem
interl.| «Que sunt Cesaris Cesari» b.
b Mt. 22, 21 ; Mc. 12, 17.
et cum detractoribus non25 commiscearis,
25 non ΩD ΩS Ω F ΩL ΩP Rusch Clementina Weber ] ne ΠH Z ΨD Ω M ΩJ ΩR
marg.| {Erfurt, t. 3, f. 16ra ; facsim., t. 2, p. 683a} TIME  DOMINUM etc. Potest per Dominum et regem Pater et Filius intelligi qui eodem divinitatis honore colendi sunt. «Qui enim non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum»c etc. Cum detractoribus non commiscearis cum illis scilicet qui dicentes se Deum Patrem nosse Filium Dei in carne apparentem noluerunt recipere quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit. Utriusque et detrahentis et ei faventis de rogantium Christo principum et decepti ab eis populi et lacerantium fidem heresiarcharum et auscultantium illis auditorum.
c Io. 5, 23.
Numérotation du verset Prv. 24,22 
quoniam repente consurget26 perditio eorum27 et ruinam utriusque quis novit.
26 consurget ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] surget Ω M (hapax)
27 eorum ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] illorum Ω M (hapax)
Numérotation du verset Prv. 24,23 
Hec quoque sapientibus28
28 Hec... sapientibus] hec dico vobis sapientiam agnoscentibus CorS1 = Cor3 (al. translatio)
interl.| subaudi : ignorata sunt
cognoscere personam in iudicio non est bonum.
marg.| HEC  QUOQUE etc. Quando reprobus quis repentino interitu rapiantur a seculo. Vel hec quoque sapientibus sunt observanda que et docui ne detractoribus commisceantur quia hoc specialiter vitio periclitatur totum pene genus humanum. Unde Augustinus in mensa sua : «Quisquis amat dictis absentum carpere vitam, hanc mensam indignam noverit esse sibi»d. Alia translatio apertius. Hec nobis subaudi ignorata sunt sapientiam agnoscentibus. Quod sequentium potest esse principium.   Cognoscere personam in iudicio etc. Supra regem timere docuit et nunc personam in iudicio cognoscere vetat. Unde colligitur quia ita principibus oportet servire, ut eorum reverentia vel timore numquam a via veritatis recedatur.
d Cf. Possidius , Vita Augustini, cap. 22, par. 6, Milano, 1975, p. 186.33-188.38 [PL 32, 52] : « Et in ipsa mensa magis lectionem vel disputationem quam epulationem potationem que diligebat, et contra pestilentiam humanae consuetudinis in ea scriptum ita habebat :"Quisquis amat dictis absentum rodere vitam, hac mensa indignam noverit esse suam ».
Numérotation du verset Prv. 24,24 
Qui dicunt impio : iustus es, maledicent eis populi et detestabuntur eos29 tribus.
29 dicunt... eis ... eos CorS² (Sen. Parisiensis habent sic dictum pluraliter sed hebr. et plures al. singulariter dicunt neutrum) ΩJ ΦRGP² Θ ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩR (... eos obsc # ΩD) Ed1455 Rusch Clementina ] dicit... ei... eum ΩL Weber , dicit... eum... eum Cava ΓM ΩP
Numérotation du verset Prv. 24,25 
Qui arguunt30 laudabuntur et super eos31 veniet benedictio.
30 arguunt Ω Rusch ] + eum Ed1455 Clementina
31 eos Ω M Ω F ΩS Ω JR Ed1455 Rusch ] ipsos Ω LP Weber , mf. obsc. # ΩD
Numérotation du verset Prv. 24,26 
Labia deosculabitur qui recta verba respondet.
marg.| LABIA  DEOSCULABITUR etc. Osculum pacis et amoris signum est. Qui ergo recte respondet   labia deosculabitur, quia quicumque neglecta acceptione personarum sola verba iustitie sequitur, insipientibus forte gravis videtur et austerus. Multos tamen cum quibus pacem habeat multos prudentes qui sua verba cum amore complectantur inveniet et eosdem qui sepe adversabant in melius conversos.
Numérotation du verset Prv. 24,27 
Prepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum et postea32 edifices domum tuam33,
32 et ΩDF Ed1455 Rusch ] etiam ( sic ) CorS² (hebr.), et CorS2 (Paris.) ΩS, ut CorS2 (Sen.) Ω M Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber  : CorS² : “Infra prepara foris etiam postea .he. paris.   et set. sen.   et ut.
33 tuam ΩD ΩS Ω F Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR] om. Ω M
marg.| PREPARA  FORIS etc. Preparato opere agrum diligenter exercere est evulsis iniquitatis sentibus, actionem nostram ad frugem retributionis excolere et post agri exercitium domum edificare quod plerumque ex bonis operibus discimus quantam vite munditiam et in cogitatione construamus. Ille enim exterius domum edificat qui primum agrum corporis a spinis vitiorum purgat ne si desideriorum sentes in carnis agro proficiant, intus tota virtutum fabrica fame boni crescente destruatur.
Numérotation du verset Prv. 24,28 
ne sis testis frustra contra proximum tuum34, nec35 lactes quemquam36 labiis tuis,
34 ne... tuum ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ*LPR Rusch Weber ] ne sis testis contra proximum tuum CorS² (hebr.) | tuum Ω Ω
35 nec CortS1 Ω MSLPR Rusch Clementina Weber ] ne Y ΩD Ω F ΩJ Ed1455
36 quemquam ΩD Ω M Ω F ΩS Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] vel quempiam CorS1 (hapax)
interl.| non foveas in peccatis
Numérotation du verset Prv. 24,29 
ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei
interl.| malum pro malo non reddas
et37 reddam unicuique secundum opus suum.
37 et Cava Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩS ΩR Ed1455 Rusch ] om. ΩP Weber , mf. obsc. # ΩD
Numérotation du verset Prv. 24,30 
Per agrum hominis pigri transivi et per vineam stulti viri38.
38 stulti viri L* ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩR Rusch ] inv. Ω M ΩL ΩP Clementina Weber
interl.| quia reprobi predicta facere negligunt recte subiungit : Per agrum hominis pigri transivi .
marg.| PER  AGRUM  HOMINIS.   Per agrum vineamque   pigri ac   stulti transire est cuiuslibet vitam inspicere negligentis quam urtice vel spine replent, quia in corde negligentium prurientia terrena desideria et punctiones pullulant vitiorum. Undee : {Erfurt, t. 3, f. 16rb ; facsim., t. 2, p. 683b} «In desideriis est omnis otiosus». Et maceria lapidum in vinea vel agro viri stulti destructa iacet cum incepta virtutum munimina vel improbitate hominum deceptus vel diaboli persuasione quisque negligens perdit.
e Prv. 13, 4.
Numérotation du verset Prv. 24,31 
Et ecce totum repleverant urtice, operuerant39 superficiem40 eius spine et maceria lapidum destructa erat.
39 operuerant Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP Rusch Clementina Weber ] operuerunt ΩJ* Cava X ΣC L M Q Y Θ ΨD Ω F ΩJ*?, operuert abrev. ΩR, et praem. ΓA Ed1455 Clementina , mf. obsc. # ΩD
40 superficiem ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR ² Rusch Weber ] superfaciem ΩJ ΣT Y* ΨD Ω M ΩR*, mf. obsc. # ΩD
Numérotation du verset Prv. 24,32 
Quod cum vidissem posui in corde meo41 et exemplo didici disciplinam.
41 meo ΩD ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] om. Ω M Ω F*
Numérotation du verset Prv. 24,33 
Usquequo piger dormis ? Usquequo de somno consurges42 ? Parum inquam dormies, modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas
42 usquequo piger... consurges Q² Θ Ω M Ω F ΩS ΩJ* ΩL* ΩR Ed1455 Rusch ] Usquequo piger dormis S² | dormis] dormies Ed1455 | usquequo²] quando Ω M | consurges] consurgis ΘHA² ΩP, non surgis CorS1  ; om. Cor1 (hoc hebr. et antiq. non habent hic sed supra (Prv. 6, 9) Cor2 ( disciplinam. Parum) CorS1 (plures antiq. hebr. non habent scilicet istos duos versus), Cor3 (plures anti. hebr. non habent) Weber ; del. ΩJ² ( rubr. sublin. ) ΩL (va-cat).
Numérotation du verset Prv. 24,34 
{Erfurt, t. 3, f. 16rb ; facsim., t. 2, p. 683b} et veniet tibi43 quasi cursor egestas tua44 et mendicitas tua45 quasi vir armatus.
43 veniet tibi Amiatinus G ² X² Σ L² Γ Cor3 (hebr. an.) ΩD* Ω M Ω F ΩS ΩJ* ΩL ΩP ΩR Ed1455 Ed1530 Clementina ] veniet G * Cava Cor2 Ω Ω ΩP Weber cum hebr. LXX, veniat CorS1 (quidam habent et veniat tibi sed hebr. antiq. non habent   tibi )
44 tua] om. Clementina cum Prv. 6, 11
45 tua Cava Ω Rusch ] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Prv. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=28&chapitre=28_24)

Notes :