Capitulum 21

Numérotation du verset Prv. 21,1 

Sicut divisiones aquarum ita1 cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud.
1 ita ΩL] + et Ω M (hapax)
Numérotation du verset Prv. 21,2 

Omnis via viri recta sibi videtur appendit autem corda Dominus.
Numérotation du verset Prv. 21,3 

Facere2 misericordiam et iudicium magis placet3 Domino4 quam victime.
2 Facere Ω M Ω F ΩS ΩJ² ΩL Rusch Weber ] + autem ΩJ* ( rubr. cancel .) (hapax) |
3 placet A² S² plerique codd. Ω edd. Rusch ] placent Cava Σ Amiatinus * Y Φ ΓM ΨD Cor2 Weber |
4 Domino Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR] Deo M Cor3 (vel) |
Numérotation du verset Prv. 21,4 

Exaltatio oculorum est5 dilatatio cordis, lucerna6 impiorum peccatum.
5 est ΣC ΨD Cor3 (hebr. antiq. moderni) CorS* Ω M Ω F ΩJ ΩR² Rusch Clementina ] et Cor1=CorS3 ΩL ΩP Weber , om. ΩS |
6 lucerna] et praem. Ω M (hapax) |
Numérotation du verset Prv. 21,5 

Cogitationes robusti semper in abundantia, omnis autem piger semper in egestate est7.
7 est ΣT* L* Q Φ Θ Z² S² ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch edd. ] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 21,6 

Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors8 et impingetur ad laqueos mortis.
8 et excors ΣT² Y Φ ΓA ΨD ΩL Rusch Clementina ] + est Rusch (hapax) , om. Weber
Numérotation du verset Prv. 21,7 

Rapine impiorum detrahent eos quia9 noluerunt facere iudicium.
9 quia ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR² Rusch Weber ] qui X ΓM ΨD Ω M ΩR*
Numérotation du verset Prv. 21,8 

Perversa via viri aliena est10 ;. qui autem mundus est, rectum opus11* eius.
10 est ΩL Rusch Weber Cor2 (non est subiungendum)] + a Deo ΩS |
11 opus ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber ] est praem. Rusch (hapax) , add. Ω M, est cor X |
Numérotation du verset Prv. 21,9 

Melius est sedere in angulo domatis12
12 domatis Ω M Ω F ΩJ² ΩL ΩP Rusch Weber ] domus Cava X , dogmatis ΩS ΩJ*R
quam cum muliere litigiosa et in domo13 communi.
13 et in domo Ω Rusch Weber ] et in domu L Φ, et domo Θ Z, domu vel domo Ox12a
Numérotation du verset Prv. 21,10 

Anima impii desiderat malum, non miserebitur proximo suo.
Numérotation du verset Prv. 21,11 

Mulctato14 pestilente15 sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam.
14 Mulctato ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩR Rusch ] Multato Ω MP Weber , mutato X |
15 pestilente ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] pestilentie Ω M (hapax) |
Numérotation du verset Prv. 21,12 

Excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios a malo16.
16 a malo Z² Rusch ] in malum Weber
Numérotation du verset Prv. 21,13 

Qui obturat aurem suam17 ad clamorem pauperis
17 aurem suam ΩSF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] aures suas ΩS cum LXX et antiquis versionibus (cf. Ps. 57, 5), vocem suam X
et ipse clamabit et non exaudietur.
Numérotation du verset Prv. 21,14 

Munus
absconditum
extinguit18
18 extinguit Cor3 (vel) Ω M Ω F ΩS plerique codd., edd. Rusch cum LXX ] extinguet ΩJ Amiatinus L Q ΦG Z S² Cor3 (Beda hebr. antiq.) ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber
iras
et donum in sinu indignationem maximam.
Numérotation du verset Prv. 21,15 

Gaudium iusto
est facere iudicium
et pavor operantibus iniquitatem.
Numérotation du verset Prv. 21,16 

Vir qui erraverit a19 via doctrine in cetu gigantum commorabitur.
19 a Rusch etc.] in (hapax)
Numérotation du verset Prv. 21,17 

Qui diligit20 epulas in egestate erit, qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
20 diligit ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] diliget Ω M
Numérotation du verset Prv. 21,18 

Pro iusto dabitur21* impius et pro recto22 iniquus.
21 dabitur Σ Φ ΘA* Z² S² Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR ] datur Rusch Clementina Weber |
22 recto Cor3 (vel) ΩS Ω F Rusch ] rectis Cor3 (Beda antiq. hebr.) Ω M ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber |
Numérotation du verset Prv. 21,19 

Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
Numérotation du verset Prv. 21,20 

Thesaurus
desiderabilis
et oleum
in habitaculo iusti
et imprudens homo dissipabit illud.
Numérotation du verset Prv. 21,21 

Qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam23 et gloriam.
23 et iustitiam Cor1 Cor2 (novi cum hebr. repetendo IUSTITIAM sic habent antiq. ( sic ) : VITAM ET IUSTITIAM ET GLORIAM ) Ω M Ω F ΩS Ω JL Rusch Weber ] iustitiam Ed1530 Clementina cum hebr. , om. Y Φ Cor2 ΩP cum LXX
Numérotation du verset Prv. 21,22 

Civitatem
fortium
ascendit sapiens
destruxitque24 robur fiducie eius.
24 destruxitque ΩSF Ω JR Rusch Ed1530 ] et destruxit Ω M ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 21,23 

Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis25 animam suam.
25 ab angustiis] ab angustia Θ (hapax)
Numérotation du verset Prv. 21,24 

Superbus et arrogans vocatur indoctus qui26 in ira operatur superbiam.
26 qui Ω MF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] quia ΩS (hapax)
Numérotation du verset Prv. 21,25 

Desideria occidunt pigrum, noluerunt enim quicquam manus eius operari.
Numérotation du verset Prv. 21,26 

Tota die concupiscit et desiderat, qui autem iustus est tribuet et non cessabit.
Numérotation du verset Prv. 21,27 

Hostie impiorum abominabiles que27 offeruntur ex scelere.
27 que ΦRGP² Z T ΨD Ω Rusch Ed1530 Clementina ] quia Weber
Numérotation du verset Prv. 21,28 

Testis mendax peribit, vir obediens loquetur28 victoriam29.
28 loquetur plerique codd., edd. Ω Rusch ] loquitur ΩJ X Σ Amiatinus L Y Θ Z* T Weber |
29 victoriam Cor3 (hebr. antiq.) Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] victoriae ΨD, victorias Cor3 (Gregorius) |
Numérotation du verset Prv. 21,29 

Vir impius
procaciter obfirmat30 vultum suum,
30 obfirmat Ω M ΩJ ΩR Rusch Weber ] offirm- ΠH Y ΦGP Z T ΩS Ω F ΩL ΩP, adfirmat Θ
qui autem rectus est
corrigit
viam31* suam.
31 viam CorS3 Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩS ΩR Weber ] iram Cor3 (hebr. antiq.) Rusch
Numérotation du verset Prv. 21,30 

Non est sapientia,
non32 est prudentia, non est consilium
32 non ΩS Ω F ΩR ΩJ* Rusch Weber ] et praem. Φ ΨD Cor2=Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩL ΩP
contra Dominum.
Numérotation du verset Prv. 21,31 

Equus paratur ad diem belli,
Dominus autem salutem33 tribuet34.
33 Dominus autem salutem Ω Rusch Weber ] et Domino salus Cor3 (Beda antiq.) |
34 tribuet Cor3 (moderni) Ω Rusch Weber ] tribuit G X Σ ΠH M Q* Z* S* Cor3 (Beda antiq.) Clementina |

Capitulum 21

Numérotation du verset Prv. 21,1 
Sicut divisiones aquarum ita1 cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud.
1 ita ΩL] + et Ω M (hapax)
marg.| SICUT  DIVISIONES etc. Omnium hominum, non solum regis cor in manu Domini, quia «in {Erfurt, t. 3, f. 14ra ; facsim., t. 2, p. 679a} manu eius sunt omnes fines terre»a. Sed regem sanctum quemque vocat qui vitiorum bella in se vincere, virgulta malitie novit extirpare. Sicut enim Dominus «aquarum divisionibus terrarum fines simul et aeris implet»b, tegit quoque aquis superiora celorum ita cor regis quocumque voluerit inclinat. Quia sicut divisiones gratiarum secundum voluntatem suam et angelis et hominibus tribuit, ita corda sanctorum quibuscumque voluerit digna donationibus reddit. Et taceat pelagianus quia absque gratia Dei nullus est locus saluti.
a Ps. 94, 4.
b Ps. 103, 3.
Numérotation du verset Prv. 21,2 
Omnis via viri recta sibi videtur appendit autem corda Dominus.
Numérotation du verset Prv. 21,3 
Facere2 misericordiam et iudicium magis placet3 Domino4 quam victime.
2 Facere Ω M Ω F ΩS ΩJ² ΩL ΩP Rusch Weber ] + autem ΩJ* ( rubr. cancel .) (hapax)
3 placet A² S² plerique codd. Ω edd. Rusch ] placent Cava Σ Amiatinus * Y Φ ΓM ΨD Cor2 Weber
4 Domino Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR] Deo M Cor3 (vel)
Numérotation du verset Prv. 21,4 
Exaltatio oculorum est5 dilatatio cordis, lucerna6 impiorum peccatum.
5 est ΣC ΨD Cor3 (hebr. antiq. moderni) CorS* Ω M Ω F ΩJ ΩR² Ed1455 Rusch Clementina ] et Cor1=CorS3 ΩL ΩP Weber , om. ΩS
6 lucerna] et praem. Ω M (hapax)
Numérotation du verset Prv. 21,5 
Cogitationes robusti semper in abundantia, omnis autem piger semper in egestate est7.
7 est ΣT* L* Q Φ Θ Z² S² ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch edd. ] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 21,6 
Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors8 et impingetur ad laqueos mortis.
8 et excors ΣT² Y Φ ΓA ΨD ΩL Ed1455 Rusch Clementina ] + est Rusch (hapax) , om. Weber
Numérotation du verset Prv. 21,7 
Rapine impiorum detrahent eos quia9 {Erfurt, t. 3, f. 14ra ; facsim., t. 2, p. 679a} noluerunt facere iudicium.
9 quia ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR² Rusch Weber ] qui X ΓM ΨD Ω M ΩR*
Numérotation du verset Prv. 21,8 
Perversa via viri aliena est10 ;. qui autem mundus est, rectum opus11* eius.
10 est ΩL Rusch Weber Cor2 (non est subiungendum)] + a Deo ΩS Ed1455
11 opus ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber ] est praem. Rusch (hapax) , add. Ω M, est cor X
marg.| PERVERSA  VIA. Iuste coram Domino vivere est proprium humane condicionis. Undec : «Deum time et mandata eius observa hoc est omnis homo». At qui perverse vivit alienam ab humana natura viam incedit.   Perversa ergo actio est contra naturam et   aliena est .   Qui autem mundus est in opere recte quod per naturam originaliter sumpsit exequitur.
c Qo. 12, 13.
Numérotation du verset Prv. 21,9 
Melius est sedere in angulo domatis12
12 domatis Ω M Ω F ΩJ² ΩL ΩP Rusch Weber ] domus Cava X , dogmatis ΩS ΩJ*R
interl.| in secreta altitudine vite continentiorisA
A ¶Codd. : Ox12a, f. 37v  ; Rusch
quam cum muliere litigiosa et in domo13 communi.
13 et in domo Ω Rusch Weber ] et in domu L Φ, et domo Θ Z, domu vel domo Ox12a
interl.| tibi et mulieriB
B ¶Codd. : Ox12a, f. 37v  ; Rusch
Numérotation du verset Prv. 21,10 
Anima impii desiderat malum, non miserebitur proximo suo.
Numérotation du verset Prv. 21,11 
Mulctato14 pestilente15 sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam.
14 Mulctato ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩR Rusch ] Multato Ω MP Weber , mutato X
15 pestilente ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] pestilentie Ω M (hapax)
Numérotation du verset Prv. 21,12 
Excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios a malo16.
16 a malo Z² Rusch ] in malum Weber
Numérotation du verset Prv. 21,13 
Qui obturat aurem suam17 ad clamorem pauperis
17 aurem suam ΩSF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] aures suas ΩS cum LXX et antiquis versionibus (cf. Ps. 57, 5), vocem suam X
interl.| id est peccatoris ipsum adiuvando, vel ad litteram
et ipse clamabit et non exaudietur.
marg.| QUI  OBTURAT etc. Generaliter non egeno tantum vel corporaliter infirmo. Nam qui criminibus alienis affectu misericordie non vult condolere, sed iudicantis mavult tenere censuram, ostendit se nondum vitiorum fecibus eliquatum, neque auditu divine misericordie dignum.
Numérotation du verset Prv. 21,14 
Munus
interl.| eleemosyna
absconditum
interl.| ab humano favore
interl.| «Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua»d.
d Mt. 6, 3.
extinguit18
18 extinguit Cor3 (vel) Ω M Ω F ΩS plerique codd., edd. Rusch cum LXX ] extinguet ΩJ Amiatinus L Q ΦG Z S² Cor3 (Beda hebr. antiq.) ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber
interl.| "Sicut aqua extinguit ignem ita eleemosyna extinguit peccatum"e.
e Sir. 3, 33.
iras
interl.| districti iudicis
et donum in sinu indignationem maximam.
Numérotation du verset Prv. 21,15 
Gaudium iusto
interl.| quia sperat remunerationem eternam
est facere iudicium
interl.| bona opera ex discretione
et pavor operantibus iniquitatem.
marg.| PAVOR  OPERANTIBUS etc. Quia sciunt a Deo prohibitum, quamvis luxurie sue perpetratione carnaliter delectentur, mentis tamen pavore interno non carent, quia se perpetuo passuros pro his que temporaliter malefecerunt non ambigunt.
Numérotation du verset Prv. 21,16 
Vir qui erraverit a19 via doctrine in cetu gigantum commorabitur.
19 a Rusch etc.] in Ed1455 (hapax)
marg.| IN  CETU  GIGANTUM etc. Demonum. De quof : «Ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis id est superbi et mali» spiritus demoniorum cum his quos deceperunt penis sub acti torquentur. Horum enim cetu sociabuntur qui a via veritatis erraverunt ipso iudice testeg : «Discedite a me maledicti in ignem eternum qui paratus est diabolo et angelis eius».
f Iob. 26, 5.
g Mt. 25, 41.
Numérotation du verset Prv. 21,17 
Qui diligit20 epulas in egestate erit, qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
20 diligit ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] diliget Ω M
Numérotation du verset Prv. 21,18 
Pro iusto dabitur21* impius et pro recto22 iniquus.
21 dabitur Σ Φ ΘA* Z² S² Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Ed1455 ] datur Rusch Clementina Weber
22 recto Cor3 (vel) ΩS Ω F Ed1455 Rusch ] rectis Cor3 (Beda antiq. hebr.) Ω M ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber
marg.| PRO  IUSTO  DATUR etc. Iustus et rectus idem, sed iniqui omnes reprobi impii qui maioribus implicati sceleribus vel numquam fidem perceperunt vel ad apostasiam redierunt. Unde hic potest accipi impius, omnis fidelium persecutor iniquus generaliter omnis malus. Et pro iusto datur impius cum pro martyre persecutor punitur pro rectis iniqui qui eorum iustitiam videntes imitari nolebant. Damnatur Herodes pro innocentibush est etiam in augmentum damnationis, {Erfurt, t. 3, f. 14rb ; facsim., t. 2, p. 679b} quia fidem magorum sequi ad querendum Deum noluit cum esset Iudeus et prophetarum dicta cognosceret. Hinc et Dominus aiti : «Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam» etc. Comparatione non potentia quia devotionem eius scientes cum multo facilius possent sapientie curam non habuerunt. Secundum antiquam translationem vel editionem :   Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis .
h Cf. Mt. 2, 1-16.
i Mt. 12, 42.
Numérotation du verset Prv. 21,19 
Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
Numérotation du verset Prv. 21,20 
Thesaurus
interl.| claritas bonorum operum
desiderabilis
interl.| Deo amabilis
marg.| THESAURUS  DESIDERABILIS. Reprobi non tantum virtutes non assequi sed et persequi et quantum valent in bonis obruere festinant. Potest hoc de quolibet martyre accipi in cuius habitaculo, id est corpore, anima sancta Dei thesaurus servatur et abundat unctio gratie spiritualis. At persecutor imprudens huiusmodi habitaculum dirumpere potest, thesaurum autem tangere non potest. Undej : «Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere».
j Mt. 10, 28 ; Lc. 12, 4.
et oleum
interl.| pinguedo dilectionis
in habitaculo iusti
interl.| in sanctorum Ecclesia
et imprudens homo dissipabit illud.
Numérotation du verset Prv. 21,21 
Qui sequitur iustitiam {Erfurt, t. 3, f. 14rb ; facsim., t. 2, p. 679b} et misericordiam inveniet vitam et iustitiam23 et gloriam.
23 et iustitiam Cor1 Cor2 (novi cum hebr. repetendo iustitiam sic habent antiq. ( sic ) :   vitam et iustitiam et gloriam ) Ω M Ω F ΩS Ω JL Rusch Weber ] iustitiam Ed1530 Clementina cum hebr. , om. Y Φ Cor2 ΩP cum LXX
Numérotation du verset Prv. 21,22 
Civitatem
interl.| mundum
fortium
interl.| demonum
ascendit sapiens
interl.| Christus
destruxitque24 robur fiducie eius.
24 destruxitque ΩSF Ω JR Ed1455 Rusch Ed1530 ] et destruxit Ω M ΩL ΩP Weber
marg.| CIVITATEM  FORTIUM etc. Mundum scilicet qui quondam malignorum spirituum tyrannidi serviebat habens «fiduciam vite in cultu eorum qui non sunt dii sed opera manuum hominum»k. Hanc civitatem «Dei virtus et Dei sapientia»l Christus in carne intravit destruxitque per suos predicatores cultum deorum et in fide celestium docuit esse fiduciam habendam que non potest destrui. Hoc etiam quotidie fit cum fidelis doctor argumenta philosophorum vel hereticorum et quibus scelera sua defendere vel alleviare nituntur ecclesiastica disciplina redarguit.
k Ps. 113, 4.
l 1Cor. 1, 24.
Numérotation du verset Prv. 21,23 
Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis25 animam suam.
25 ab angustiis] ab angustia Θ (hapax)
Numérotation du verset Prv. 21,24 
Superbus et arrogans vocatur indoctus qui26 in ira operatur superbiam.
26 qui Ω MF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] quia ΩS (hapax)
Numérotation du verset Prv. 21,25 
Desideria occidunt pigrum, noluerunt enim quicquam manus eius operari.
Numérotation du verset Prv. 21,26 
Tota die concupiscit et desiderat, qui autem iustus est tribuet et non cessabit.
Numérotation du verset Prv. 21,27 
Hostie impiorum abominabiles que27 offeruntur ex scelere.
27 que ΦRGP² Z T ΨD Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] quia Weber
Numérotation du verset Prv. 21,28 
Testis mendax peribit, vir obediens loquetur28 victoriam29.
28 loquetur plerique codd., edd. Ω Rusch ] loquitur ΩJ X Σ Amiatinus L Y Θ Z* T Weber
29 victoriam Cor3 (hebr. antiq.) Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] victoriae ΨD, victorias Cor3 (Gregorius)
marg.| TESTIS  MENDAX etc. Qui se Deo servire testatur, nec factis dicta exequitur peribit. Qui autem implet ut promittit huius loquela ad victoriam pervenit, quia dum per obedientiam suam desideria vincere satagit per iustitiam iudicis post victoriam palmam percipit.
Numérotation du verset Prv. 21,29 
Vir impius
interl.| ut Iudas
marg.| VIR  IMPIUS. Iudasm qui impius corde erat quamvis ipso Domino redarguente noluit mala cepta corrigere, Petrusn vero quia rectus corde, id est rectitudinis amator, respiciente se Domino mox penitendo correxit quod negando deliquit.
m Cf. Mt. 26, 24-25.
n Cf. 22, 61-62.
procaciter obfirmat30 vultum suum,
30 obfirmat Ω M ΩJ ΩR Rusch Weber ] offirm- ΠH Y ΦGP Z T ΩS Ω F ΩL ΩP, adfirmat Θ
interl.| imprudens ut non peniteat
qui autem rectus est
interl.| ut Petrus
corrigit
interl.| flendo amareo
o Cf. Mt. 26, 75.
viam31* suam.
31 viam CorS3 Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩS ΩR Weber ] iram Cor3 (hebr. antiq.) Rusch
interl.| alias : iram 32   *
32 iram] corr. , viam Rusch
Numérotation du verset Prv. 21,30 
Non est sapientia,
interl.| hereticorum
non33 est prudentia, non est consilium
33 non ΩS Ω F ΩR ΩJ* Rusch Weber ] et praem. Φ ΨD Cor2=Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩL ΩP
interl.| nihil est
contra Dominum.
Numérotation du verset Prv. 21,31 
Equus paratur ad diem belli,
interl.| hominis est Deo devote tempore persecutionis animum preparare, corpus offerre discrimini, sed divini est adiutorii ut cepto labori victoria salusque succedat
Dominus autem salutem34 tribuet35.
34 Dominus autem salutem Ω Rusch Weber ] et Domino salus Cor3 (Beda antiq.)
35 tribuet Cor3 (moderni) Ω Rusch Weber ] tribuit G X Σ ΠH M Q* Z* S* Cor3 (Beda antiq.) Ed1455 Clementina
interl.| qui fidelis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Prv. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=28&chapitre=28_21)

Notes :