Capitulum 27

Numérotation du verset Prv. 27,1 

Ne glorieris in crastinum ignorans1 quid superventura pariat dies.
1 ignorans ΩD Rusch Weber ] ignoras X Σ M* Y Z* ΓM Ω M
Numérotation du verset Prv. 27,2 

Laudet te alienum2
2 alienum ΠH² Y ΦRG Θ Ω M Rusch ] alienus ΩS ΩJ Weber , obsc. # ΩD
et non3 os tuum extraneus et non4 labia tua.
3 non Ω M marg.| Rusch Weber ] om. ΩD |
4 non ΩD Ω M marg.| Rusch Weber |
Numérotation du verset Prv. 27,3 

Grave est saxum et onerosa est5 arena
5 est ΩD ΩL Rusch ] om. Weber
sed ira stulti utroque gravior.
Numérotation du verset Prv. 27,4 

Ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati spiritus ferre quis poterit ?6
6 spiritus CorS1 (quidam moderni) ΩD Ω M ΩJ ΩS * ΩP Ed1530 Rusch ] del . Cor1 , rubr. sublin. ΩD² ΩJ², om. Cor2 (non est ibi) CorS1 = Cor3 (hebr. antiq. Beda) ΩL Weber | ferre quis poterit Cor1 ΩD ΩS Ω F ΩJ² ΩP Rusch ] quis ferre poterit Ω M, quis poterit CorS1 (sic habent hebr. Beda antiqui)
Numérotation du verset Prv. 27,5 

Melior est manifesta correctio7 quam amor absconditus.
7 correctio ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch ] correptio Cor2 ( CORREPTIO per p) CorS1 = Cor3 (al. CORREPTIO ) ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 27,6 

Meliora
sunt vulnera
diligentis
quam fraudulenta
odientis
oscula8.
8 o. oscula ΩD ΩS ΩJ ΩL Weber ] inv. ΩJ T Rusch Clementina ]
Numérotation du verset Prv. 27,7 

Anima
saturata
calcabit favum,
anima9 esuriens
9 anima ΩD Ω M ΩS Rusch Weber ] et praem. Clementina
etiam10 amarum
10etiam ΩD ΩS ΩJ Rusch Clementina ] et Ω M ΩL Weber
pro dulci11
11 dulci M Z² T² ΩD Ω M ΩJ ΩS ΩL Rusch edd. ] dulce Weber
sumet.
Numérotation du verset Prv. 27,8 

Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui relinquit12 locum suum.
12 relinquit ΩD Ω M ΩJ ΩS Rusch Weber ] relinquet Cava
Numérotation du verset Prv. 27,9 

Unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur.
Numérotation du verset Prv. 27,10 

Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris13 tui ne ingrediaris in die afflictionis tue14. Melior est vicinus
13 fratris ΩD ΩS] patris X D Ω M |
14 tue ΩD ΩS] sue Ω M |
iuxta quam frater procul.
Numérotation du verset Prv. 27,11 

Stude sapientie, fili mi, et letifica cor meum15
15 letifica ΩD Ω F ΩJ etc. Rusch Weber ] letifico Ω M | meum CorS1 (sic habent hebr. et antiqui) ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP² Rusch Weber ] tuum CorS1 (quidam moderni) Cor3 (hebr. antiq.) CorS1 = Cor3 (Glossa  : MEUM vel TUUM ) Ω M Ω F²marg. (vel), tu ΩP* (exp. et rubr. cancel.) cum LXX
ut possis16 respondere sermonem.
16 possis ΩD ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch ] possim Θ Weber , + exprobranti ΩD ΩJ ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 27,12 

Astutus videns malum absconditus est, parvuli
transeuntes
sustinuerunt17 dispendia.
17 sustinuerunt ΩD Ω M ΩJ ΩS ΩL Rusch Clementina ] sustinuere ΩP Weber , sustinere ΩJ* Cava Amiatinus Q* Y* Z² ΨD
Numérotation du verset Prv. 27,13 

Tolle vestimentum18 eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis19 aufer ei20 pignus.
18 vestimentum Cor3 (hebr.) |
19 alienis Cor2 Cor3 (antiq.) ΩP Rusch Weber ] alieno Cor3 (moderni) ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ |
20 aufer ei Edmaior.J plerique codd. ) ΩD Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP Cor2 Rusch ] auferto Amiatinus Q ΘA Weber , aufers Cava T |
Numérotation du verset Prv. 27,14 

Qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti21 similis erit.
21 maledicenti ΩD Rusch Weber ] maledicti Ω M
Numérotation du verset Prv. 27,15 

Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur.
Numérotation du verset Prv. 27,16 

Qui retinet eam quasi qui ventum teneat22 et oleum dextere sue evocet23.
22 teneat ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩP Rusch Weber ] retineat Θ S² Ω M |
23 evocet Cor1 (hebr.) Cor2 (alia littera marg.| ) Cor3 (al.) D Y* ΓM Ω M Rusch ] evacuet Q ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩP, evacuat Y² , vocabit Cor1 (Andreas) Cor2 = Cor3 (hebr. et antiq.) ΩL Weber , vocet Amiatinus L ΦP ΘH |
Numérotation du verset Prv. 27,17 

Ferrum ferro exacuitur24 et homo exacuit faciem amici sui.
24 exacuitur Σ ΩD ΩS Ω F Rusch Clementina ] acuitur ΩJ ΩL ΩP Weber , exacuet X Amiatinus ΦRG Z² S² ΨD
Numérotation du verset Prv. 27,18 

Qui servat ficum25 comedet fructus26 eius et qui custos27 est domini sui glorificabitur.
25 ficum ΩD ΩS ΩJ Rusch Weber ] + suam Ω M*, + suum Ω M** |
26 fructus ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩP] fructum Amiatinus L Φ Θ Z² ΓM ΨD Cor2 (hebr. et antiq. habent in singulari accusativo) Cor3 (hebr. antiq.) cum hebr. |
27 custos ΩD Ω F ΩP Rusch Weber ] iustus Ω M |
Numérotation du verset Prv. 27,19 

Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.
Numérotation du verset Prv. 27,20 

Infernus et perditio numquam28 replentur29, similiter et oculi hominum insatiabiles.
28 numquam Cava Θ S² CorS1 = Cor3 (moderni) ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ Rusch Ed1530 Clementina ] non Weber |
29 replentur CorS1 = Cor3 (moderni) ΩD Ω F ΩJ Rusch Weber ] replebuntur ΠH Amiatinus L M D Q Y Φ Z² W* S² ΓM ΨD Cor3 (Beda hebr. antiq. vel IMPLEBUNTUR ), CorS1 (Beda antiq. hebr. REPLEBITUR vel IMPLEBUNTUR) , implentur Ed1530 Clementina |
Numérotation du verset Prv. 27,21 

Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur30 homo ore laudantium31. Cor iniqui exquirit mala, cor autem rectum exquirit scientiam32.
30 in conflatorio... probatur] om. Ω M |
31 laudantium W S ΓM ΩD Ω M² ΩS Ω F ΩJ Rusch ] laudantis ΩL ΩP Weber |
32 cor iniqui... scientiam Q² Θ Z ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ Rusch Clementina (exquiret Θ ΩL ΩP, exquiret Z², inquirit Clementina )] om. Weber , del. Cor1 ΩL (va-cat), Cor2 = Cor3 (nec hebr. nec antiq. habent sed LXX) |
Numérotation du verset Prv. 27,22 

Si33 contuderis stultum in pila34 quasi tipsanas35 feriente desuper pilo36 non auferetur ab eo stultitia eius.
33 Si ΩD ΩJ Rusch Weber etc.] Cum Ω M |
34 in pila ΩD ΩJ Rusch Weber ] in penitentia Ω M (hapax) |
35 tipsanas ΨD ΩS ΩJ ΩL Rusch ] typsanas Ω M, tisanas Weber , microf. illegibilis ΩD |
36 d. p. ΩD ΩJ etc. Rusch Weber ] inv. Ω M (hapax) |
Numérotation du verset Prv. 27,23 

Diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera.
Numérotation du verset Prv. 27,24 

Non enim habebis iugiter37 potestatem sed corona tribuetur tibi38 in generatione generationum39.
37 h. iu. ΩD Rusch Weber ] inv. ΓM Ω M |
38 tibi ΦP CorS1 (quidam moderni habent) Ω M ΩJ ΩS Rusch ] om. CorS1 =3 (Beda hebr. antiq. moderni) Weber , microf. illegibilis ΩD |
39 in g. generationum Amiatinus D Y Φ Z² ΓM² ΨD ΩD Ω M ΩJ ΩS ² Rusch Weber ] in generatione et generatione G Cava X ΣT L Z* S ΩJ*, in generatione (-nem Clementina ) et generationem ΣC ΠH M Θ T W ΩL Ed1530 Clementina |
Numérotation du verset Prv. 27,25 

Aperta sunt prata et apparuerunt virentes herbe40 et collecta sunt fena41
40 virentes herbe Ω M Rusch ] inv. ΩD ΩL Weber |
41 fena ΩD Rusch Weber ] vena |
de montibus.
Numérotation du verset Prv. 27,26 

Agni
sunt42 ad vestimentum tuum43 et hedi
42 sunt CorS1 (moderni) ΩD Ω M ΩS Rusch ] om. Cor2 CorS1 (hebr. antiq. Beda sine? SINT vel SUNT ) ΩJ² (in ras.) ΩL Weber |
43 tuum ΩD Rusch Weber ] suum Ω M |
ad agri pretium44.
44 ad X ΘA Z* ΓM² ΩD Ω M ΩJ ΩS * Rusch Clementina ] om. Ω ( rubr. sublin. ) Weber
Numérotation du verset Prv. 27,27 

Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos et in45 necessaria46 domus tue et ad victum ancillis tuis.
45 et in X Y* Rusch Clementina edd. ] in ΩD ΩL Weber ; et ad Θ S² Ω M |
46 necessaria] vitam Ω M (hapax) |

Capitulum 27

Numérotation du verset Prv. 27,1 
Ne glorieris in crastinum ignorans1 quid superventura pariat dies.
1 ignorans ΩD Rusch Weber ] ignoras X Σ M* Y Z* ΓM Ω M
marg.| NE  GLORIERIS etc. Ne securus sis aliquando de futuro quia, etsi hodie servis Domino, qualis esse in futurum possis, quomodo vitam finire, prorsus videre non vales. «Beatus homo qui semper est pavidus»a.
a Prv. 28, 14.
Numérotation du verset Prv. 27,2 
Laudet te alienum2
2 alienum ΠH² Y ΦRG Θ Ω M Rusch ] alienus ΩS ΩJ Weber , obsc. # ΩD
interl.| vel : A lienus
et non3 os tuum extraneus et non4 labia tua.
3 non Ω M ΩS marg.| Rusch Weber ] om. ΩD
4 non ΩD Ω M ΩS marg.| Rusch Weber
Numérotation du verset Prv. 27,3 
Grave est saxum et onerosa {Erfurt, t. 3, f. 17va ; facsim., t. 2, p. 686a} est5 arena
5 est ΩD ΩL Rusch ] om. Weber
marg.| GRAVE  EST  SAXUM.   Grave est vel uno crimine capitali quasi pondere saxi deprimi vel quasi glareis arene innumeris peccatis levioribus onerari.   Sed utroque gravior est ira stulti , quia hec quo certius quam sint mala patescunt eo acrius ut castigentur pungunt. Ira vero quia non corporale sed spirituale vitium est quo minus deprehenditur eo amplius arguat. Unde non absolute iram sed iram stulti dicit saxo et arena graviorem. Nam sapientes quomodo actus et sermones, ita mentis quoque motus examinant et castigant.
sed ira stulti utroque gravior.
marg.| {Erfurt, t. 3, f. 17va ; facsim., t. 2, p. 686a} IRA  STULTI de quo supra.   Ira enim iusti non talis. Nam de Moyse dictum estb quia : «exivit a pharaone iratus nimis». De tali ira dictum estc : «Melior est ira risu» quia per tristitiam vultus animus corrigitur delinquentis. Ira stulti ubi incanduerit mox viscera pietatis amittit et furori frena laxat.
b Ex. 11, 9.
c Qo. 7, 4.
Numérotation du verset Prv. 27,4 
Ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati spiritus ferre quis poterit ?6
6 spiritus CorS1 (quidam moderni) ΩD Ω M ΩJ ΩS * ΩP Ed1455 Ed1530 Rusch ] del . Cor1 , rubr. sublin. ΩD² ΩJ², om. Cor2 (non est ibi) CorS1 = Cor3 (hebr. antiq. Beda) ΩL Weber | ferre quis poterit Cor1 ΩD ΩS Ω F ΩJ² ΩP Rusch ] quis ferre poterit Ω M, quis poterit CorS1 (sic habent hebr. Beda antiqui)
Numérotation du verset Prv. 27,5 
Melior est manifesta correctio7 quam amor absconditus.
7 correctio ΩD ΩS Ω F ΩJ Ed1455 Rusch ] correptio Cor2 ( correptio per p) CorS1 = Cor3 (al.   correptio ) ΩL ΩP Weber
marg.| MELIOR  EST etc. Amor absconditus illicitus, ut adulterinus. «Qui enim male agit odit lucem»d. Huic iure manifesta correctio prefertur. Melius est enim desiderio corrigendi palam corrigere quam studio similiter peccandi clam diligere.
d Io 3, 20.
Numérotation du verset Prv. 27,6 
Meliora
interl.| utiliora
sunt vulnera
interl.| verbera
diligentis
interl.| Dei
interl.| "Flagellat enim Deus quem diligit"e.
e Cf. Hbr. 12, 6.
quam fraudulenta
interl.| quam diaboli blandimentis decipi qui nostris favet erratibus, quasi parum sit quod peccamus et ultra modum seviens tribulatio quam Deo dispensante toleramus.
odientis
interl.| diaboli
oscula8.
8 o. oscula ΩD ΩS ΩJ ΩL Weber ] inv. ΩJ T Ed1455 Rusch Clementina ]
interl.| id est blandimenta
Numérotation du verset Prv. 27,7 
Anima
interl.| divitum
saturata
interl.| mundanis
calcabit favum,
interl.| dulcedinem celestis patrie
anima9 esuriens
9 anima ΩD Ω M ΩS Rusch Weber ] et praem. Ed1455 Clementina
interl.| iustitiam
etiam10 amarum
10etiam ΩD ΩS ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] et Ω M ΩL Weber
interl.| adversa seculi
interl.| mortem
pro dulci11
11 dulci M Z² T² ΩD Ω M ΩJ ΩS ΩL Rusch edd. ] dulce Weber
interl.| beatitudine
sumet.
marg.| ANIMA  SATURATA etc. Anima divitum qui habent consolationem sua quibus diciturf : «Ve vobis qui saturati estis quia esurietis spernit auditam celestis regni dulcedinem». Anima autem eorum «qui esuriunt et sitiunt iustitiam»g adversa seculi et mortem ipsam pro Domino pati dulce habet.
f Lc. 6, 24-25.
g Mt. 5, 6.
Numérotation du verset Prv. 27,8 
Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui relinquit12 locum suum.
12 relinquit ΩD Ω M ΩJ ΩS Rusch Weber ] relinquet Cava
marg.| SICUT  AVIS etc. Sicut avis ova vel pullos quos foverat raptui exponit, sic virtutes in quibus proficiebat qui deserit immundis spiritibus prodit. Unde dicitur alibih : «Si spiritus habentis potestatem ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris». Quod est si temptatio diaboli institerit tibi, ne a bono quod faciebas desistas.
h Qo. 10, 4.
Numérotation du verset Prv. 27,9 
Unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur.
Numérotation du verset Prv. 27,10 
Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris13 tui ne ingrediaris in die afflictionis tue14. Melior est vicinus
13 fratris ΩD ΩS] patris X D Ω M
14 tue ΩD ΩS] sue Ω M
interl.| ut Samaritanusi
i Cf. Lc. 10, 33.
iuxta quam frater procul.
interl.| ut sacerdos vel levitaj
j Cf. Lc. 10, 31-32.
marg.| MELIOR  EST  VICINUS etc. Melior est tibi qui animi fraterna dilectione vel societate connectitur quam germanus frater qui fidei et pietatis iura tecum habere communia negligit. Undek : «Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones» etc.
k Lc. 10, 30.
Numérotation du verset Prv. 27,11 
Stude sapientie, fili mi, et letifica cor meum15
15 letifica ΩD Ω F ΩJ etc. Rusch Weber ] letifico Ω M | meum CorS1 (sic habent hebr. et antiqui) ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP² Rusch Weber ] tuum CorS1 (quidam moderni) Cor3 (hebr. antiq.) CorS1 = Cor3 (Glossa  : meum vel   tuum ) Ω M Ω F²marg. (vel), tu ΩP* (exp. et rubr. cancel.) cum LXX
interl.| vel : tuum l
l <Attest.> ΩJ Correctorium3 : « hebr. ant. non habent tuum, glosa : ‘’meum vel tuum”. »
ut possis16 respondere sermonem.
16 possis ΩD ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch ] possim Θ Weber , + exprobranti ΩD ΩJ ΩL Weber
interl.| contradicenti
Numérotation du verset Prv. 27,12 
Astutus videns malum absconditus est, parvuli
interl.| apostoli
transeuntes
interl.| quasi viatores
sustinuerunt17 dispendia.
17 sustinuerunt ΩD Ω M ΩJ ΩS ΩL Ed1455 Rusch Clementina ] sustinuere ΩP Weber , sustinere ΩJ* Cava Amiatinus Q* Y* Z² ΨD
interl.| multa opprobria
Numérotation du verset Prv. 27,13 
Tolle vestimentum18 eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis19 aufer ei20 pignus.
18 vestimentum Cor3 (hebr.)
19 alienis Cor2 Cor3 (antiq.) ΩP Rusch Weber ] alieno Cor3 (moderni) ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ
20 aufer ei Edmaior.J plerique codd. ) ΩD Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP Cor2 Rusch ] auferto Amiatinus Q ΘA Weber , aufers Cava T
Numérotation du verset Prv. 27,14 
Qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti21 similis erit.
21 maledicenti ΩD Rusch Weber ] maledicti Ω M
marg.| QUI  BENEDICIT  PROXIMO, id est qui favore superflue laudis eum extollit vel malis favendo vel bona plus equo laudando. Sed hic   maledicenti assimilatur quia vel in malo opere laudando confidentiam tribuit, vel in bono opere simplicitatem puri cordis minuit ut quod superni amoris causa inceperat humano favore finiat.
Numérotation du verset Prv. 27,15 
Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier {Erfurt, t. 3, f. 17vb ; facsim., t. 2, p. 686b} comparantur.
Numérotation du verset Prv. 27,16 
Qui retinet eam quasi qui ventum teneat22 et oleum dextere sue evocet23.
22 teneat ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩP Rusch Weber ] retineat Θ S² Ω M
23 evocet Cor1 (hebr.) Cor2 (alia littera marg.| ) Cor3 (al.) D Y* ΓM Ω M Rusch ] evacuet Q ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩP, evacuat Ed1455 , vocabit Cor1 (Andreas) Cor2 = Cor3 (hebr. et antiq.) ΩL Weber , vocet Amiatinus L ΦP ΘH
Numérotation du verset Prv. 27,17 
Ferrum ferro exacuitur24 et homo exacuit faciem amici sui.
24 exacuitur Σ ΩD ΩS Ω F Ed1455 Rusch Clementina ] acuitur ΩJ ΩL ΩP Weber , exacuet X Amiatinus ΦRG Z² S² ΨD
marg.| FERRUM  FERRO etc. Bona consolatio consilium sapientium qui dum se invicem consolando instruunt   ferrum ferro acuitur.
Numérotation du verset Prv. 27,18 
Qui servat ficum25 comedet fructus26 eius et qui custos27 est domini sui glorificabitur.
25 ficum ΩD ΩS ΩJ Rusch Weber ] + suam Ω M*, + suum Ω M**
26 fructus ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩP] fructum Amiatinus L Φ Θ Z² ΓM ΨD Cor2 (hebr. et antiq. habent in singulari accusativo) Cor3 (hebr. antiq.) cum hebr.
27 custos ΩD Ω F ΩP Rusch Weber ] iustus Ω M
Numérotation du verset Prv. 27,19 
Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.
Numérotation du verset Prv. 27,20 
Infernus et perditio numquam28 replentur29, similiter et oculi hominum insatiabiles.
28 numquam Cava Θ S² CorS1 = Cor3 (moderni) ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] non Weber
29 replentur CorS1 = Cor3 (moderni) ΩD Ω F ΩJ Rusch Weber ] replebuntur ΠH Amiatinus L M D Q Y Φ Z² W* S² ΓM ΨD Cor3 (Beda hebr. antiq. vel implebuntur ), CorS1 (Beda antiq. hebr.   replebitur vel   implebuntur) , implentur Ed1530 Clementina
marg.| INFERNUS etc. Inferni tormenta   non replentur terminum accipiendo. Similiter et intentiones eorum qui terrena sapiunt   insatiabiles sunt in desiderio peccandi. Ideo enim sine fine puniuntur, quia voluntatem habuerunt sine fine peccandi, si naturam haberent sine fine vivendi.
Numérotation du verset Prv. 27,21 
Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur30 homo ore laudantium31. Cor iniqui exquirit mala, cor autem rectum exquirit scientiam32.
30 in conflatorio... probatur] om. Ω M
31 laudantium W S ΓM ΩD Ω M² ΩS Ω F ΩJ Rusch ] laudantis ΩL ΩP Weber
32 cor iniqui... scientiam Q² Θ Z ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ Rusch Ed1455 Clementina (exquiret Θ ΩL ΩP, exquiret Z², inquirit Ed1455 Clementina )] om. Weber , del. Cor1 ΩL (va-cat), Cor2 = Cor3 (nec hebr. nec antiq. habent sed LXX)
Numérotation du verset Prv. 27,22 
Si33 contuderis stultum in pila34 quasi tipsanas35 feriente desuper pilo36 non auferetur ab eo stultitia eius.
33 Si ΩD ΩJ Rusch Weber etc.] Cum Ω M
34 in pila ΩD ΩJ Rusch Weber ] in penitentia Ω M (hapax)
35 tipsanas ΨD ΩS ΩJ ΩL Ed1455 Rusch ] typsanas Ω M, tisanas Weber , microf. illegibilis ΩD
36 d. p. ΩD ΩJ etc. Rusch Weber ] inv. Ω M (hapax)
Numérotation du verset Prv. 27,23 
Diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera.
marg.| {Erfurt, t. 3, f. 17vb ; facsim., t. 2, p. 686b} DILIGENTER etc. Pastori Ecclesie dicitur : Diligenter adhibe curam eis quibus te preesse contigerit agnosce animos actusque singulorum si quid vitii in eis inveneris citius castigare memento. Non enim tu semper pascendi dominicas oves potestatem habebis, sed eternam percipies coronam si tuo tempore bene paveris.
Numérotation du verset Prv. 27,24 
Non enim habebis iugiter37 potestatem sed corona tribuetur tibi38 in generatione generationum39.
37 h. iu. ΩD Rusch Weber ] inv. ΓM Ω M
38 tibi ΦP CorS1 (quidam moderni habent) Ω M ΩJ ΩS Ed1455 Rusch ] om. CorS1 =3 (Beda hebr. antiq. moderni) Weber , microf. illegibilis ΩD
39 in g. generationum Amiatinus D Y Φ Z² ΓM² ΨD ΩD Ω M ΩJ ΩS ² Rusch Weber ] in generatione et generatione G Cava X ΣT L Z* S ΩJ*, in generatione (-nem Clementina ) et generationem ΣC ΠH M Θ T W ΩL Ed1455 Ed1530 Clementina
Numérotation du verset Prv. 27,25 
Aperta sunt prata et apparuerunt virentes herbe40 et collecta sunt fena41
40 virentes herbe Ω M Rusch ] inv. ΩD ΩL Weber
41 fena ΩD Rusch Weber ] vena Ed1455
interl.| «Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius»m.
m Mt. 21, 43.
de montibus.
interl.| Iudeis superbis
marg.| APERTA  SUNT  PRATA. Aperta sunt modo pascua sacramentorum celestium que diu fuerant figuris legalibus clausa apparuit novitas evangelice veritatis et gratie collecta sunt in pabulum gregis Dei scripta veterum patrum. Ablata quidem superbis Iudeis falce divine iudicii et humilibus Ecclesie populis ad spirituale subsidium data.
Numérotation du verset Prv. 27,26 
Agni
interl.| innocentes
sunt42 ad vestimentum tuum43 et hedi
42 sunt CorS1 (moderni) ΩD Ω M ΩS Rusch ] om. Cor2 CorS1 (hebr. antiq. Beda sine? sint vel   sunt ) ΩJ² (in ras.) ΩL Weber
43 tuum ΩD Rusch Weber ] suum Ω M
interl.| penitentes
ad agri pretium44.
44 ad X ΘA Z* ΓM² ΩD Ω M ΩJ ΩS * Ed1455 Rusch Clementina ] om. Ω ( rubr. sublin. ) Weber
marg.| AGNI  SUNT  AD  VESTIMENTUM etc. Agnorum velleribus vestieris dum bonis discipulorum obedientium moribus pastor ipse profeceris eorumque laudabilia facta cernens et in ornatu virtutum et in calore dilectionis ipse gloriosus extiteris. Hedis agrum comparas dum pecores ad primam vocando sublimiore tibi in terra viventium locum aquiris.
Numérotation du verset Prv. 27,27 
Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos et in45 necessaria46 domus tue et ad victum ancillis tuis.
45 et in X Y* Ed1455 Rusch Clementina edd. ] in ΩD ΩL Weber ; et ad Θ S² Ω M
46 necessaria] vitam Ω M (hapax)
marg.| SUFFICIAT  TIBI  LAC  CAPRARUM etc. Tanta instantia pecus comissum pasce ne"tibi lac estate novum vel frigore desit"n sed tibi semper tuisque sufficiat. Quod est : tam sedulo doctrine insta ut etiam quosdam penitentes ad officium docendi proverbas et per illos qui pridem pro feditate vitiorum ad sinistram iudicis videbantur esse ponendi modo «rationabiles et sine dolo»o lac verbi parvulus sensu ministretur. Fit autem lac caprorum ad victum ancillis quando hi qui nondum amore perfecto sed adhuc timore servili Domino deserviunt per exemplum vel verba eorum qui per primam salvifacti sunt vivificis verbi epulis reficiuntur et ad maiora incrementa virtutum iuvantur. Quidam hoc quod dictum est :   Aperta sunt prata et apparuerunt herbe virentes et collecta sunt fena de montibus .   Agni sunt ad vestimentum tuum et hedi ad agri pretium, ita exposuit : aperta sunt monumenta, apparuerunt corpora rediviva, sequestrati sunt peccatores a sanctis collectum et fenum ad comburendum de locis excelsis. Sequestrati sunt agni ad dexteram, hedi ad sinistram. Agni ad vestimentum regis quia ipse dixitp : «Inhabitabo in eis», hedi pro pretio sanctorum quibus nocuerant ignibus tradentur.
n Cf. Vergilius , Eclogae sive Bucolicae 2, 22 : «Despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi, / quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans. / mille meae Siculis errant in montibus agnae; / lac mihi non aestate novum, non frigore defit; / canto quae solitus, si quando armenta vocabat, / Amphion Dircaeus in Actaeo Aracimtho.»
o 1Pt. 2, 2.
p 2Cor. 6, 16.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Prv. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=28&chapitre=28_27)

Notes :