Glossa ordinaria

<28.1> Prothemata

Numérotation du verset Prv. Prol.1,1 
marg.| {Erfurt, t. 3, f. 1va ; facsim., t. 2, p. 654a} Notandum quod Vulgata1 a editio «parabolas»2 - que hebraice masloth 3 b - parthoemias 4 c, id est proverbia, dicit. Sed satis convenit 5. Que enim Parabole, quia occulta sunt, nuncupantur etiam Proverbia ; iure vocantur quia talia sunt que sepe in ore colloquentium versari ac memoria debent retineri6. Etiam7 proverbia plerumque tam obscura sunt ut parabole bene8 dicantur. Unded : «Hec9 in proverbiis locutus sum vobis» etc.A
a Vulgata id est Septuaginta.
b Cf. Prv. 1, 1 : « מִ֭שְׁלֵי שְׁלֹמֹ֣ה בֶן־דָּוִ֑ד ».
c Cf. Prv. 1, 1 : « Παροιμίαι Σαλωμῶντος υἱοῦ Δαυιδ ».
d Io. 16, 25.
1 vulgata] + secundum Septuaginta que ubique dicitur Vulgata nisi in Psalterio scol. K6
2 parabolas] + opus parabolarum scol. K6
3 masloth] maslot Md218
4 parthoemias Md218 Ox118 Rusch ] parthohemias K6, parthemias Ox12, parohemias P119 , + vel paroemias a para quod est iuxta et emos quod est sermo. In prohemium a protos et emos quasi primus sermo scol. K6
5 convenit] + scilicet nec si<gnificatio> ipsum aberrat a vero nec significatio horum nominum parabole para ? et proverbia scol. K6
6 debent retineri Md218, Rusch ] inv. K6 Ox118 P119 , debeant retineri Ox12
7 etiam] et Md218 K6 Ox12
8 parabole bene] inv. Ox12
9 Hec] Hoc K6
Numérotation du verset Prv. Prol.1,2 
marg.| Proverbiorum liber non ut simplices arbitrantur. Patentia habet precepta sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur, ita in eis divinus sensus altius est inquirendus.B e
e Cf. Hieronymus , In Ecclesiasten, 12, 9, CCSL 72, p. 357.293-358.300 : « Ex quo manifestum est et prouerbiorum librum, non ut simplices arbitrantur, patentia habere praecepta, sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur; ita in eis diuinum sensum altius perscrutandum ».
B ¶Codd. : Md037v-1 (1r ), Som345 ( 1vb )  ; Rusch
Numérotation du verset Prv. Prol.1,3 
marg.| Parabole Salomonis, secundum hebraicam veritatem translate ab Eusebio10 Hieronymo presbytero, petente Chromatio et Heliodoro episcopis.C f
f Cf. Hieronymus , Apologia aduersus libros Rufini, lib. 2, § 31, CCSL 79, p.69.1-4 : « Salomonis etiam libros, quos olim iuxta septuaginta, additis obelis et asteriscis, in latinum uerteram, ex hebraico transferens et dedicans sanctis episcopis chromatio et heliodoro, haec in praefatiunculae meae fine subieci : 'si cui septuaginta interpretum magis editio placet, habet eam a nobis olim emendatam ». Cf. Prologus 27.457b Iungat epistula.
10 Eusebio] + et Fi34* (eras.)
Numérotation du verset Prv. Prol.1,4 
marg.| Parabole grece, latine similitudines ; quod vocabulum ideo Salomon huic operi imposuit, ut non iuxta litteram intelligamus que dicit. In quo Dominum parabolice turbis locuturum11 significat sicut et nomine suo et12 regno pacifico regnum Christi et Ecclesie de quog : «Multiplicabitur eius imperium et regni eius non erit finis. Super solium David et super regnum eius sedebit». Sicut13 templi constructione et dedicatione edificationem Ecclesie in tempore resurrectionis. Ipse etiam Christus filius David et rex spiritualis Israel secundum testimonium turbe que occurrit ei cum ramis palmarum et laudibus14 h.i
g Is. 9, 7.
h Cf. Mt. 21, 8-9 ; Io. 12, 13.
i Cf.  Beda Venerabilis, In Prv.   1, 1, CCSL 119B, p. 23.1-24 : « Parabolae Salomonis filii Dauid regis Israhel. [a] Parabolae Graece Latine dicuntur similitudines. Quod huic libro uocabulum Salomon ob id imposuit ut sciremus altius et non iuxta litteram intellegere quae dicit in quo dominum significat per parabolas turbis fuisse locuturum, sicut etiam nomine proprio et pacifico regni sui statu regnum Christi et ecclesiae perenne denuntiat de quo scriptum est : Multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium Dauid et super regnum eius, sicut templi constructione ac dedicatione aedificationem sanctae ecclesiae quae tempore resurrectionis in aeternum dedicabitur insinuat. Nam et ipse filius esse Dauid et rex spiritalis Israhel etiam turbarum testimonio quae ei Hierosolimam uenienti cum palmarum ramis et laudibus occurrere declaratur. [b] Notandum autem quod uulgata uersio pro parabolis quae Hebraice masloth uocantur parhoemias, id est prouerbia, dicit. Sed nec ipsum nomen abhorret a uero. Quae enim parabolae recte nuncupantur quia occulta sunt possunt non incongrue etiam prouerbia uocari quia talia sunt quae merito saepius in ore colloquentium uersari ac memoria debeant retineri, nam et prouerbia plerumque tam obscure dicuntur ut merito eadem possint etiam parabolarum nomine notari domino attestante qui ait : Haec in prouerbiis locutus sum uobis; uenit hora cum iam non in prouerbiis loquar uobis sed palam de patre adnuntiabo uobis. [c] Quid autem utilitatis parabolae Salomonis conferant sub cremento tituli monstratur cum subditur : Ad sciendam sapientiam et disciplinam ».
11 parabolice – turbis locuturum] inv. Fi34
12 et] + in Fi34
13 Sicut] + in Fi34
14 ram. palm. - et - laud.] laudibus et ramis palmarum Fi34
Numérotation du verset Prv. Prol.1,5 
marg.| + Rabbanus super Paralipomenon libro tertio : De his ergo operibus Salomonis quid dicam ? Quem vehementer Sancta Scriptura condemnat, nihilque de penitentia eius vel in eum indulgentie Dei omnino commemorat, licet Hebrei autument, librum Ecclesiastem in penitentia sua illum conscripsisse ». D
Numérotation du verset Prv. Prol.1,6 
marg.| + Secundum Hebreos liber Parabolarum, secundum Grecos, liber Paroemiarum, secundum Latinos liber Proverbiorum. E
Numérotation du verset Prv. Prol.1,7 
marg.| + [1] Alloquitur primus prolis sub nomine cunctos. Corrigit et mores, ethica, lege tua. [2] Symmachus, Aquila, Theodotion, correctores Septuaginta interpretum qui obscure vel ambigue in grecum Ptolomeo transtulerant fere totum hebraicum vel propter linguarum diversitatem vel ne infidelibus ridendam nudarent veritatem.F j
j ¶Fons : [1] Theodulphus Aurelianensis , Carmina, MGH (Poetae 1), 1881, p. 534.61-62 : « Alloquitur primus sub prolis nomine cunctos | Corrigit et mores, ethica, lege tua ». [MM2022]
prol.|



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Prv. Prothemata), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=28&chapitre=28_Prol.1)

Notes :