Catena aurea

Capitulum 4

Numérotation du verset Lc. 4:1 

Iesus1 autem plenus Spiritu sancto regressus est ab2 Iordane. Et3 agebatur in4 spiritu in deserto5
Numérotation du verset Lc. 4:2 

diebus quadraginta6 et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis7.
Et consummatis illis esuriit.
Numérotation du verset Lc. 4:3 

Dixit autem illi diabolus:
Si Filius Dei
es, dic lapidi huic
ut panis fiat.
Numérotation du verset Lc. 4:4 

Et respondit ad illum Iesus: Scriptum esta
quia8 non in pane solo vivit9 homo sed in omni verbo Dei.
Numérotation du verset Lc. 4:5 

Et duxit illum diabolus in montem excelsum10
Numérotation du verset Lc. 4:6 

et ostendit illi omnia regna orbis terre
in momento temporis
et ait illi11: Tibi dabo potestatem hanc universam
et gloriam illorum
quia mihi tradita sunt et cui volo do illa.
Numérotation du verset Lc. 4:7 

Tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia12.
Numérotation du verset Lc. 4:8 

Et respondens Iesus dixit illi: Scriptum estb
Dominum Deum tuum adorabis
et illi soli servies.
Numérotation du verset Lc. 4:9 

Et duxit illum in Hierosolymam13
et statuit eum supra pinnaculum templi14
et dixit illi: Si Filius Dei es
mitte te hinc deorsum.
Numérotation du verset Lc. 4:10 

Scriptum estc enim
quod15 angelis suis mandavit16 de te ut conservent te
Numérotation du verset Lc. 4:11 

et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Numérotation du verset Lc. 4:12 

Et respondens Iesus ait illi: Dictum estd non temptabis
Dominum Deum tuum.
Numérotation du verset Lc. 4:13 

Et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
Numérotation du verset Lc. 4:14 

Et regressus est Iesus
in virtute Spiritus in Galileam
et fama exiit per universam regionem de illo.
Numérotation du verset Lc. 4:15 

Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus
Numérotation du verset Lc. 4:16 

et venit Nazareth
ubi erat nutritus
et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam
et surrexit17 legere.
Numérotation du verset Lc. 4:17 

Et traditus est illi18 liber prophete Isaie
et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat e:
Numérotation du verset Lc. 4:18 

Spiritus Domini
super me eo19
quod unxit me evangelizare pauperibus misit me,
Numérotation du verset Lc. 4:19 

sanare contritos corde20, predicare21 captivis remissionem
et cecis visum22,
dimittere confractos in remissionem,
predicare annum Domini acceptum
et
diem retributionis.
Numérotation du verset Lc. 4:20 

Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
Numérotation du verset Lc. 4:21 

Cepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hec23 Scriptura in auribus vestris.
Numérotation du verset Lc. 4:22 

Et omnes illi testimonium24 dabant et mirabantur in verbis gratie que procedebant de ore ipsius et
dicebant:
Nonne hic est filius25 Ioseph?
Numérotation du verset Lc. 4:23 

Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem, medice
cura te ipsum,
quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua.
Numérotation du verset Lc. 4:24 

Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta26 acceptus est in patria sua.
Numérotation du verset Lc. 4:25 

In veritate dico vobis, multe vidue erant in diebus Elie in Israel quando clausum27 est celum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna28 in omni terra
Numérotation du verset Lc. 4:26 

et ad nullam illarum29 missus est Elias nisi in Sarepta Sidonie ad mulierem viduamf.
Numérotation du verset Lc. 4:27 

Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Naaman30 Syrusg.
Numérotation du verset Lc. 4:28 

Et repleti sunt omnes in synagoga ira hec audientes31
Numérotation du verset Lc. 4:29 

et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem
et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra32 quem civitas illorum erat edificata ut precipitarent eum.
Numérotation du verset Lc. 4:30 

Ipse autem transiens per medium illorum ibat
Numérotation du verset Lc. 4:31 

et descendit in Capharnaum civitatem Galilee ibique docebat
eos33
sabbatis.
Numérotation du verset Lc. 4:32 

Et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius34.
Numérotation du verset Lc. 4:33 

Et in synagoga erat homo habens demonium immundum35
et exclamavit voce magna
Numérotation du verset Lc. 4:34 

dicens: Sine.
Quid nobis et tibi
Iesu Nazarene?
Venisti perdere nos?
Scio36
te quia
sis37* Sanctus Dei.
Numérotation du verset Lc. 4:35 

Et increpavit illum38 Iesus39 dicens: Obmutesce et exi ab illo.
Et cum proiecisset illum demonium in medium exiit ab illo
nihilque eum40 nocuit.
Numérotation du verset Lc. 4:36 

Et factus est pavor in omnibus et colloquebantur ad invicem dicentes: Quod est hoc verbum
quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus et exeunt?
Numérotation du verset Lc. 4:37 

Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
Numérotation du verset Lc. 4:38 

Surgens autem Iesus41 de synagoga introivit in domum Simonis.
Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus
et rogaverunt illum pro ea
Numérotation du verset Lc. 4:39 

et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis.
Numérotation du verset Lc. 4:40 

Cum sol autem42 occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum
at ille singulis manus
imponens curabat eos.
Numérotation du verset Lc. 4:41 

Exibant43 autem44 demonia a multis clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei.
Et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum45 esse Christum.
Numérotation du verset Lc. 4:42 

Facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbe requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis
Numérotation du verset Lc. 4:43 

quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum.
Numérotation du verset Lc. 4:44 

Et erat predicans in synagogis Galilee.

Capitulum 4

Numérotation du verset Lc. 4:
distinctio 1 
prol.| [Lc. 3, 21-4, 1a legitur in Epiphania ad tertium nocturnum ; cf. Ordinarium OP 58]
marg.| {CLC4d1.1} THEOPHYLACTUS. − Post baptismum Christus temptatur, innuens nobis quod postquam erimus baptizati, temptationes imminent nobis. A a
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 4:1 
Iesus autem plenus Spiritu sancto regressus est a Iordane.
marg.| {CLC4d1.2} CYRILLUS. − Dudum dixit Deus : “Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis”b, eo quod sunt caro ; ubi vero regeneratione per aquam et spiritum ditati sumus, facti sumus divine nature participes per Spiritus sancti participationem. « Primogenitus autem in multis fratribus »c, primus recepit spiritum, qui et spiritus dator est, ut etiam ad nos per ipsum perveniat gratia Spiritus sancti.B d
marg.| {CLC4d1.3} ORIGENES. 1* {hom.29}. − Quando igitur legis Iesum plenum spiritu sancto, et in Actibus scribitur de apostolis, quod repleti fuerint spiritu sancto, vide ne equales putes esse apostolos salvatori quomodo enim si volueris dicere, hec vasa plena sunt vino vel oleo, non statim dices, quod equali mensura sunt plena ; sic et Iesus et paulus pleni erant spiritu sancto ; sed vas pauli multo minus erat quam Iesu, et tamen erat secundum mensuram suam utrumque repletum. Accepto itaque baptismo, salvator plenus spiritu sancto, qui super eum in specie columbe de celis venerat, ducebatur a spiritu quia “quotquot spiritu Dei ducuntur, hi filii Dei sunt”e Iste autem supra omnes proprie filius Dei est.
marg.| {CLC4d1.4} BEDA. − Ne cui autem veniret in dubium a quo spiritu ductum sive expulsum alii evangeliste dicerent in desertum , consulte Lucas deinde2* intulit :
Et agebatur Spiritu in desertum quadraginta diebus3*,
marg.| ne quid contra eum valuisse spiritus putaretur immundus qui plenus Spiritu sancto quecumque volebat agebat.C f
marg.| {CLC4d1.5} GRECUS. − Si vero nos arbitrio proprio nostram vitam disponimus, quomodo ipse trahebatur invitus? Quod ergo dicitur : Agebatur Spiritu , huiusmodi habet intellectum : Sponte spiritualem duxit conversationem ut locum exhiberet temptanti.D g
marg.| {CLC4d1.6} BASILIUS. {in serm. Super hunc locum}. − Non enim verbo provocans inimicum sed opere incitans querit desertum . Delectatur enim diabolus in deserto, non patitur esse in urbibus, contristat ipsum concordia civium.E
marg.| {CLC4d1.7} AMBROSIUS. − [b] Agebatur igitur consilio in desertum , ut diabolum provocaret nam nisi ille certasset, non mihi iste vicisset mysterio, ut illum Adam de exilio liberaret [a] qui de paradiso   in desertum eiectus est ; [c] exemplo, ut ostenderet nobis diabolum ad meliora tendentibus invidere, et tunc magis esse cavendum ne mysterii gratiam deserat mentis infirmitas.h
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:2 
Et temptabatur a diabolo.
marg.| {CLC4d1.8} CYRILLUS. − Ecce factus est in athletis, iubens agones, Deus in his qui coronantur4* coronat sanctorum vertices.F i
marg.| {CLC4d1.9} GREGORIUS. Tertio Moralium. 5* − Hostis tamen noster mentem mediatoris Dei et hominum temptatione quassare non valuit. Sic enim dignatus est temptationes exterius suscipere, ut tamen eius mens interius divinitati inherens inconcussa permaneret.j
marg.| {CLC4d1.10} ORIGENES. 6* {hom.29}. −  Temptatur autem Iesus   a diabolo quadraginta diebus  ; et que fuerint temptamenta nescimus ; que ideo forsitan pretermissa sunt, quia maiora erant quam ut litteris traderentur7.
marg.| {CLC4d1.11} BASILIUS. − Vel Dominus per quadragenam intentatus mansit ; noverat enim diabolus quod ieiunabat et non famescebat ; et ideo non audebat accedere.
Unde sequitur :
Et nihil manducavit in diebus illis.
marg.| Ieiunavit siquidem, ostendens quod illi qui se vult ad pugnas temptationum accingere, sobrietas est necessaria.
marg.| {CLC4d1.12} AMBROSIUS. 8* − Tria igitur sunt que ad usum proficiunt salutis humane sacramentum, desertum et ieiunium. Nemo nisi qui legitime certaverit, coronatur ; nemo autem ad certamen virtutis admittitur, nisi prius ab omnibus ablutus maculis delictorum, gratie celestis munere consecretur.k
marg.| {CLC4d1.13} GREGORIUS NAZIANZENUS. − Quadraginta siquidem diebus ieiunavit nihil manducans l Erat enim Deus. Nos autem ieiunium possibilitati proportionamus, licet zelus aliquibus progredi suadeat ultra posse.G m
marg.| { CLC4d1.14} BASILIUS. − Sed tamen non sic utendum est carne ut per egestatem alimenti naturalis vigor eius solvatur ; neque ut ad ultimum9 torporem intellectus urgeatur per dissolutionis excessum. Unde Dominus noster semel hoc peregit, sed per totum consequens tempus ordine debito gubernavit corpus et similiter Moyses et Elias.10 n
marg.| {CLC4d1.15} CHRYSOSTOMUS. − Valde autem prudenter factum est quod in ieiunando eorum non excessit numerum ; ne scilicet putaretur apparenter venisse, non autem recepisse veram carnem, aut preter humanam esse naturam.
marg.| {CLC4d1.16} AMBROSIUS. − Quadraginta autem dierum mysticum numerum recognoscis tot enim diebus aquas abyssi effusas esse meministi, et tot ieiunio dierum sanctificato refusam celi serenioris ostendit clementiam, tot ieiunio dierum Moyses perceptionem legis emeruit, tot annos in eremo constituti patres panem angelorum consecuti sunt.o
marg.| {CLC4d1.17} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] Numerus autem iste laboriosi huius temporis sacramentum est, quo sub disciplina regis Christi adversus diabolum dimicamus. [c] Hic enim numerus temporalem vitam significat. Tempora enim annorum quadripartitis vicibus currunt. Quadraginta autem quater habent decem. Porro ipsa decem ab uno usque ad quatuor progrediente numero consummantur ; [b] quod declarat quod quadraginta dierum ieiunium, hoc est humiliationem anime, consecravit et lex et prophete per Moysen et Eliam et evangelium per ipsius Domini ieiunium.p
marg.| {CLC4d1.18} BASILIUS. − Verum quia non esurire supra hominem est, assumpsit Dominus passionem famis, indicans eam non esse peccatum, et concessit cum voluit nature humane que sua sunt pati et agere.
Unde sequitur :
Et consummatis illis esuriit.
marg.| Non coactus ad necessitatem que preest nature, sed quasi provocans diabolum ad duellum sentiens enim diabolus, quia ubi fames, ibi imbecillitas, aggreditur ad temptandum ; et quasi temptationum excogitator, famem Christo patienti suadebat lapidibus appetitum sedare.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:3 
Dixit11 autem illi12 diabolus : Si filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
marg.| {CLC4d1.19} AMBROSIUS. − Tria precipue docemur tela esse diaboli quibus, ad convulnerandam mentem hominis, consuevit armari gule unum, aliud iactantie, ambitionis tertium13*. Inde14* cepit unde iam vicit, scilicet Adam. Discamus igitur cavere gulam, cavere luxuriam, quia telum est diaboli. Sed quid sibi vult talis sermo15 si filius Dei es , nisi quia cognoverat Dei filium16* esse venturum, sed venisse per hanc infirmitatem corporis17 non putabat18 ? Aliud19* explorantis, aliud temptantis et20* ideo profitetur se credere et homini conatur illudere.H q
marg.| {CLC4d1.20} ORIGENES. 21*. − Rogato autem patre a filio panem, nec dante lapidem pro pane, iste quasi adversarius versipellis22* et fallax, pro pane dat23* lapidem. I r
marg.| {CLC4d1.21} BASILIUS. − Suadebat quidem lapidibus appetitum sedare, hoc est permutare desiderium ab alimento naturali ad existentia preter naturam.J
marg.| {CLC4d1.22} ORIGENES. − Puto etiam quod usque hodie lapidem diabolus ostendit et24* hortetur singulos ad loquendum. Dic ut lapis iste panis fiat . Si videris25 hereticos dogmatum suorum mendacium pro pane comedere, scito26 lapidem eorum esse sermonem quem monstrat27* diabolus.K s
marg.| {CLC4d1.23} BASILIUS. − Dissipator autem temptationum Christus non repellit a natura famem. L
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:4 
Et respondit ad illum Iesus : Scriptum est quia non in solo pane28 vivit homo sed in omni verbo Dei.
marg.| { CLC4d1.24} THEOPHYLACTUS. 29 − Quasi dicat : Non solis30 panibus humana natura sustentatur31. Immo sufficit Verbum Dei ad nutriendam32 universam humanam naturam33. Taliter pastus est israeliticus populus, colligens annis quadraginta mannatet gaudens volatilium predau. Divino consilio34 Elias convivas habuit corvosv, Eliseus herbis agrestibus socios nutrivitw M x y z
marg.| {CLC4d1.25} CYRILLUS. − Vel aliter . Terrenis cibis terrenum nostrum alitur corpus ; anima vero rationalis divino verbo vigoratur ad bonam habitudinem spiritus. Non enim naturam incorpoream corpus alit.N aa
marg.| {CLC4d1.26} GREGORIUS NYSSENUS. − Unde non alitur virtus pane nec per carnes bene se habet anima et pinguescit. Aliis epulis vita sublimis educatur35 et crescit : nutrimentum boni castitas, panis sapientia, pulmentum iustitia, potus impassibilis status, delectatio bene sapere.O ab
marg.| {CLC4d1.27} AMBROSIUS. − Vides igitur quo genere utatur armorum, quo hominem a spiritualis nequitie incursione defendat adversum incitamenta gule non enim quasi Deus utitur potestate quid enim mihi proderat? Sed quasi homo commune sibi accepit auxilium, ut divino pabulo lectionis intentus famem corporis negligat, alimentum verbi acquirat non enim potest qui verbum sequitur panem desiderare terrenum humanis enim divina prestare non dubium est. Simul cum dicit : N on in solo pane vivit homo , ostendit hominem esse temptatum, hoc est susceptionem nostram, non suam divinitatem.ac
Numérotation du verset Lc. 4:
distinctio 2 
marg.| {CLC4d2.1} THEOPHYLACTUS. − Primo inimicus Christum de gula temptaverat, sicut et Adam ; deinde de cupiditate sive de36* avaritia, in hoc quod ostendit ei omnia regna mundi.P ad
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:5 
Et duxit illum diabolus37* et ostendit illi38* omnia regna orbis terre in momento temporis.
marg.| {CLC4d2.2} GREGORIUS. In homiliario. 39* − Quid mirum si se permisit ab illo in montem duci qui se pertulit etiam a membris ipsius crucifigi?Q ae
marg.| {CLC4d2.3} THEOPHYLACTUS. − Sed qualiter ostendit ei omnia regna orbis terre? Quidam dicunt, quod mente hec ei ostendit ; ego autem dico, quod sensibiliter et in phantasia apparere fecit.R af
marg.| {CLC4d2.4} TITUS. − Vel descripsit orbem verbo et velut quamdam domum intentioni eius manifestat40*, ut existimabat.S ag
marg.| {CLC4d2.5} AMBROSIUS. − Bene autem in momento temporis secularia et terrena monstrantur. Non enim tam conspectus celeritas indicatur, quam caduce fragilitas potestatis exprimitur. In momento enim cuncta illa pretereunt et sepe honor seculi abiit antequam venerit.T ah
Sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:6 
Et ait illi :41 Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia42 mihi tradita sunt et cui volo do illa43.
marg.| {CLC4d2.6} TITUS. 44 − In utroque mentiebatur neque enim habebat nec conferre poterat quo carebat. Nullius45* enim obtinet potestatem sed ad46 pugnam est adversarius derelictus. U ai
marg.| {CLC4d2.7} AMBROSIUS. − [b] Alibi enim legis47* quia omnis potestas a Deo estaj Itaque 48 a Deo est 49 potestatum ordinatio, a malo ambitio potestatis nec est potestas mala sed is qui male utitur potestate. [c] Quid ergo? Bonum est uti potestate, studere honori? Bonum, si deferatur50*, non51 eripiatur. Distingue tamen hoc ipsum bonum. Alius enim bonus in seculo ; alius perfecte virtutis usus. [e] Bonum est enim Deum querere [d] et 52 cognoscende divinitatis studium nullis occupationibus impediri. [f] Quod si is qui Deum querit, propter fragilitatem carnis et mentis53 angustias sepe temptatur ; quanto magis qui seculum querit, obnoxius est. [a] Docemur ergo ambitionem despicere eo quod diabolice subiacet54* potestati. [g] 55* Habet autem forensis gratia 56 domesticum periculum et, ut dominetur aliis, prius servit ; curvatur ad obsequium ut honore donetur et, dum vult esse sublimior, simulata humilitate fit vilior. V ak
Unde subdit :
Numérotation du verset Lc. 4:7 
Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tibi omnia subdita57.
marg.| {CLC4d2.8} CYRILLUS. 58 − Quomodo tu, cuius sors est inextinguibilis flamma, qualiter omnium Domino que sua sunt spondes ? Putasti59 cultorem habere60, cuius metu tremunt universa?W al am
marg.| {CLC4d2.9} ORIGENES. 61* {hom.30}. − Vel aliter totum. Duo reges certatim regnare festinant peccati rex peccatoribus diabolus, et iustitie rex iustis Christus sciensque diabolus ad hoc venisse Christum ut regnum eius tolleret, ostendit ei omnia regna mundi non quidem regnum Persarum et Indorum, sed regnum suum, quomodo regnaret in mundo, quomodo scilicet alii regnentur a fornicatione, alii ab avaritia : et ostendit ei in puncto temporis, hoc est in presenti temporum cursu, qui62 ad comparationem eternitatis puncti obtinet instar neque enim63 necessarium habebat salvator ut ei diutius huius seculi negotia monstrarentur ; sed statim ut aciem luminum suorum ad contemplandum vertit, et peccata regnantia, et eos qui regnarentur a vitiis conspexit. Dicit ergo ad eum venisti ut adversus me de imperio dimices. Adora me, et accipe regnum quod teneo. Verum Dominus vult quidem regnare, sed64 iustitia, ut absque peccato regnet ; et65 vult gentes sibi esse subiectas, ut serviant veritati ; nec sic vult regnare ceteris ut ipse regnetur a diabolo66.67
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:8 
Et respondens Iesus dixit illi : Scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies.
marg.| {CLC4d2.10} BEDA. − Dicens diabolus salvatori : Si procidens adoraveris me, e contrario audit quod ipse magis adorare eum debeat quasi Dominum et Deum suum.X an
marg.| {CLC4d2.11} CYRILLUS. − Qualiter autem, si, secundum hereticos, filius est68 creatura, adoratur? Quod crimen inferretur adversus eos qui servierunt creature et non creatori, si filium secundum eos creaturam existentem colimus tamquam Deum? Y ao ap
marg.| {CLC4d2.12} ORIGENES. {hom.30}. − Vel aliter. Hos, inquit, omnes propterea mihi volo69 esse subiectos, ut Dominum Deum adorent et ipsi soli serviant. Tu autem a me vis incipere peccatum quod ego dissoluturus huc veni. Z
marg.| {CLC4d2.13} CYRILLUS. − Hoc autem mandatum eius tetigit intima. Ante adventum enim eius ipse ubique colebatur. Lex autem divina eiciens ipsum a dominio usurpato, adorare statuit solum eum qui naturaliter Deus est.AA aq ar
marg.| {CLC4d2.14} BEDA.[a] Querit70* autem aliquis quomodo conveniat quod hic precipitur soli Domino serviendum, Apostoli verbo qui dicit71 as : « Per caritatem servite invicem »? Sed in greco dulia 72 intelligitur servitus communis, hoc est sive Deo sive homini exhibita [c] secundum quam iubemur servire invicem. [b] Latria autem vocatur servitus divinitatis cultui dedita [d] qua iubemur soli Deo servire73*. AB at
Numérotation du verset Lc. 4:
distinctio 3 
marg.| {CLC4d3.1} AMBROSIUS. − Sequitur iactantie telum, quo in proclive delinquitur quia dum homines gloriam virtutis sue iactare desiderant, de loco meritorum suorum74* et statione recedunt75*. AC au
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 4:9 
Et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnaculum templi76.
marg.| {CLC4d3.2} ORIGENES. 77* {hom.31}. − Sequebatur plane, quasi athleta ad temptationem sponte proficiscens, et quodammodo loquebatur : Duc quo vis78* invenies me in omnibus fortiorem.AD
marg.| {CLC4d3.3} AMBROSIUS. − Ita est autem iactantia ut dum se putat unusquisque ad altiora conscendere, sublimium usurpatione factorum ad inferiora trahatur.av
Unde sequitur :
Et dixit illi79 : Si filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
marg.| {CLC4d3.4} ATHANASIUS. − Non autem contra divinitatem certamen diabolus iniit neque enim audebat. Et ideo dicebat : Si filius Dei es. Sed cum homine certamen iniit quem quondam80 seducere potuit. AE aw
marg.| {CLC4d3.5} AMBROSIUS. − [a] Vere autem diabolica vox est que mentem hominis de gradu altiore81* meritorum precipitare contendit. [b] Simul infirmitatem suam diabolus malitiamque designat quia nemini potest nocere nisi ipse deorsum se miserit. Nam qui relictis celestibus terrena eligit, voluntarium quoddam precipitium vite labentis incurrit. Simul quoniam telum suum diabolus vidit obtusum, qui omnes homines82* proprie subiecerat potestati, plus cepit quam hominem iudicare. [c] « Transfigurat autem se satanas velut angelum lucis »ax, et de Scripturis ipsis83* sepe divinis laqueum fidelibus parat.AF ay
Unde subdit :84*
Numérotation du verset Lc. 4:10 
Scriptum est enim quoniam85 angelis suis mandavit de te ut conservent te86*,
Numérotation du verset Lc. 4:11 
et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
marg.| {CLC4d3.6} ORIGENES. − Unde tibi, diabole87*, scire quod ista scripta sunt? Numquid legisti prophetas vel divina eloquia ? Legisti quidem non ut ipse ex lectione eorum melior fieres, sed ut de simplici littera eos qui amici sunt littere interficias. Scis quia si de aliis eius voluminibus loqui volueris, non decipies88*. az AG
marg.| {CLC4d3.7} AMBROSIUS. − Ergo non te capiat hereticus quia potest de Scripturis aliqua exempla proferre. Utitur et diabolus testimoniis Scripturarum non ut doceat sed ut fallat.AH ba
marg.| {CLC4d3.8} ORIGENES. − Vide autem quomodo et in ipsis testimoniis versipellis est. Vult enim minuere gloriam salvatoris, quasi angelorum indigeat auxilio offensurus pedem, nisi eorum manibus sublevetur. Hoc enim testimonium non de Christo sed de sanctis generaliter scriptum est. Neque enim indiget angelorum auxilio qui maior est angelis. Quin potius disce, Diabolice 89*, quod nisi Iesus90* adiuvaret angelos, offenderent pedem suum. Et tu propterea quasi fulgur de celo cecidisti91*bb quia credere in Iesum Christum Dei filium noluisti. Quare autem siles quod sequiturbc : « Super aspidem et basiliscum ambulabis » et cetera 92* nisi quia tu es basiliscus,93 tu draco, tu leo ?»AI bd
marg.| {CLC4d3.9} AMBROSIUS. − Sed Dominus rursus, nequea94 que de se fuerant prophetata, ad arbitrium diaboli putavit95* esse facienda. Sed divinitatis proprie auctoritate servata, versutie eius occurrit ut, quia Scripturarum exemplum pretenderat, Scripturarum vinceretur exemplis.AJ be
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:12 
Et respondens Iesus ait illi : Dictum est quia non temptabis Dominum Deum tuum.
marg.| {CLC4d3.10} CHRYSOSTOMUS. − Diabolicum enim est seipsum inicere ad pericula et temptare si eripiat Deus. AK
marg.| {CLC4d3.11} CYRILLUS. − Non enim temptantibus largitur Deus auxilia sed credentibus in eum. Unde Christus temptantibus eum non ostendebat miracula, quibus dicebat bf : « Generatio prava signum querit, et non dabitur ei ».AL bg
marg.| {CLC4d3.12} CHRYSOSTOMUS. − Aspice autem quomodo non turbatus est Dominus ; immo de Scripturis humillime cum iniquo disceptat, ut conformeris Christo pro posse. Novit diabolus arma Christi, quibus succubuit ex mansuetudine eum cepit, ex humilitate devicit. Tu quoque, cum videris hominem effectum diabolum, et tibi obviantem, eo modo devincas, doceas animam tuam formare os condecens ori Christi. Sicut enim cum Romanus forsan residet iudex, non exaudiet responsum ignorantis eo modo loqui quo ipse96, sic et Christus nisi suo modo loquaris, non exaudiet te, nec vacabit tibi.AM
marg.| {CLC4d3.13} GREGORIUS NYSSENUS. − Legitime autem pugnanti agonum reperitur terminus vel quod adversarius sua sponte cedat vincenti vel trino casu deponitur secundum pugnatorie artis decretum. AN bh
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:13 
Et consummata omni temptatione diabolus recessit usque ad tempus ab illo97.
marg.| {CLC4d3.14} AMBROSIUS. − Non dixisset scriptura omnem temptationem consummatam, nisi in tribus premissis esset omnium materia delictorum quia cause temptationum, cause cupiditatum sunt scilicet carnis oblectatio, spes glorie, aviditas potentie.bi
marg.| {CLC4d3.15} ATHANASIUS. − Accesserat quidem ad eum98 hostis ut ad hominem, non inveniens autem in ipso antiqui sui seminis signa, discessit.AO bj
marg.| {CLC4d3.16} AMBROSIUS. − Vides ergo ipsum diabolum in stadio non esse pertinacem, cedere vere solere virtuti ; et si invidere non desinat, tamen instare formidat, quia frequentius refugit triumphari. Audito itaque Dei nomine, recessit , inquit,   usque ad tempus  ; postea enim non temptaturus, sed aperte pugnaturus advenit99*.bk
marg.| {CLC4d3.17} THEOPHYLACTUS. − Vel quia de voluptate temptaverat in deserto, recessit ab eo usque ad tempus crucis, in quo eum erat de tristitia temptaturus.AP bl
marg.| {CLC4d3.18} MAXIMUS. − Vel diabolus in deserto Christo suggesserat 100 preferre101 mundi materiam divino amori, quem Dominus retrocedere iussit, quod erat indicium divini amoris. Unde postea satagebat prevaricatorem eum facere dilectionis ad proximos. Et ideo docente eo « semitas vite »bmprovocabat ad illius insidias Phariseos et scribas, ut ad eorum odium pervertatur102*. Sed Dominus dilectionis intuitu quem habebat in eos, monebat, arguebat, beneficia conferre non cessabat.AQ bn
marg.| {CLC4d3.19} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Totum autem hoc similiter 103 Mattheus narrat sed non eodem ordine. Unde incertum est quid prius factum sit, utrum regna terre prius demonstrata sint ei et postea in pinnam templi levatus sit ; an hoc prius et illud postea. Nihil tamen ad rem, dum omnia facta esse manifestum sit.AR bo
marg.| {CLC4d3.20} MAXIMUS. − Ob hoc autem evangelistarum, hanc iste , illam vero ille premittit quia inanis gloria et avaritia ad invicem sese gignunt.AS bp
marg.| {CLC4d3.21} ORIGENES. 104* {hom.29}. − Ioannes autem quia a Deo exordium fecerat, dicensbq : « In principio erat Verbum », temptationem Domini non descripsit quia Deus temptari non potest, de quo ei erat sermo. Quia vero in Matthei evangelio et in Luca generatio hominis scribitur et in Marco homo autem est quia105* temptatur. Ideo Mattheus, Lucas et Marcus temptationem Domini descripserunt.AT
Numérotation du verset Lc. 4:
distinctio 4 
marg.| {CLC4d4.1} ORIGENES. 106* {hom.32}. − Quia Dominus temptatorem vicerat, virtus ei addita est, quantum scilicet ad manifestationem.AU
marg.| Unde dicitur 107 :
Numérotation du verset Lc. 4:14 
Et regressus108* Iesus in virtute spiritus in Galileam.
marg.| { CLC4d4.2} BEDA. − Virtutem109 Spiritus signa miraculorum dicit.AV br
marg.| {CLC4d4.3} CYRILLUS. − Agebat autem miracula, non ab extrinseco et quasi acquisitam habens Spiritus sancti gratiam, sicut alii sancti, sed potius, cum esset naturaliter filius Dei110* et consors omnium que sunt Patris, tamquam propria virtute et operatione, utitur ea que est Spiritus sancti. Decebat autem ex tunc eum notum fieri, et humanationis fulgere mysterium apud eos qui erant de sanguine Israel.bs AW
marg.| Ideo sequitur :
Et fama exiit per universam regionem de illo
marg.| {CLC4d4.4} BEDA. − [b] Et quia sapientia pertinet ad doctrinam, virtus vero refertur ad opera, utraque hic coniunguntur.
[a] Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:15 
Et ipse docebat in synagogis eorum.
marg.| [c] Synagoga grece, latine dicitur congregatio. Quo nomine non111 solum turbarum conventum sed et domum in qua ad audiendum verbum Dei conveniebant, Iudei appellare solebant sicut nos ecclesias et loca et choros fidelium vocamus. Verum differt inter synagogam, que congregatio, et ecclesiam que convocatio112 interpretatur quia scilicet et pecora et queque res congregari in unum possunt. Convocari autem113* non possunt nisi ratione utentia. Ideo nove gratie populum quasi maiore dignitate preditum, rectius ecclesiam quam synagogam nominare apostolicis doctoribus visum est. [x] Merito autem et magnificatus a presentibus asseveratur precedentibus factorum dictorumve indiciis, cum sequitur :AX bt
Et magnificabatur114 ab omnibus.
marg.| {CLC4d4.5} ORIGENES. 115* {hom.32}. − Cave autem ne beatos tantum illos iudices, et te arbitreris privatum esse Christi doctrina quia nunc etiam in toto orbe docet per organa sua, et nunc magis glorificatur ab omnibus quam illo tempore quo tantum in una provincia cognoscebatur.
marg.| {CLC4d4.6} CYRILLUS. − Largitur autem sui notitiam illis inter quos educatus est secundum carnem.AY bu
marg.| Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:16 
Et venit Nazareth ubi erat nutritus.
marg.| {CLC4d4.7} THEOPHYLACTUS. − Ut et nos doceat prius proprios beneficare et docere, deinde et ad reliquos amicitiam spargere.AZ bv
marg.| {CLC4d4.8} BEDA. − Confluebant autem die sabbati in synagogis ut feriatis mundi negotiis ad meditanda legis monita quieto corde residerent.BA bw
marg.| Unde sequitur :
Et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam.
marg.| {CLC4d4.9}* AMBROSIUS. − [b] Ita autem Dominus ad omnia se curvavit obsequia ut ne lectoris quidem aspernaretur officium.
Unde sequitur :
Et surrexit legere
Numérotation du verset Lc. 4:17 
et traditus est illi liber Isaie.
marg.| [a] Accepit quidem librum ut ostenderet seipsum esse qui locutus est in prophetis, et removeret sacrilegia perfidorum, qui alium Deum dicunt Veteris Testamenti, alium Novi vel qui initium Christi dicunt esse de virgine. Quomodo enim cepit ex virgine qui ante virginem loquebatur?BB bx
marg.| {CLC4d4.10} ORIGENES. {hom.32}. − Non autem fortuito revolvit librum et caput de se vaticinans reperit lectionis sed hoc providentie Dei fuit.
Unde sequitur :
Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat
Numérotation du verset Lc. 4:18 
Spiritus Domini super me.
marg.| Christus enim est qui ita commemorat116*.
marg.| {CLC4d4.11} ATHANASIUS. – [1] Explicans enim nobis causam facte in mundo revelationis et117* sue humanationis, hoc dicit. [2] Sicut enim Filius, cum sit Spiritus dator, non recusat fateri tamquam homo, quod"in Spiritu Dei eicit demonia"by ; ita non recusavit118* dicere Spiritus Domini super me pro eo quod factus est homo.BC bz
marg.| {CLC4d4.12} CYRILLUS. – [1] Similiter autem fatemur eum unctum fuisse inquantum carnem suscepit.
[2] Unde sequitur :
Propter quod unxit me.
marg.| N on enim ungitur divina natura sed quod nobis cognatum existit. Sic etiam et quod dicit se missum imputandum est humanitati.
Nam sequitur :BD ca
Evangelizare pauperibus misit me.
marg.| {CLC4d4.13} AMBROSIUS. − Vides trinitatem coeternam atque perfectam ipsum loquitur scriptura Iesum Deum hominemque in utero perfectum ; loquitur et Patrem et Spiritum sanctum, qui cooperator ostenditur quando corporali specie sicut columba descendit in Christum.cb
marg.| {CLC4d4.14} ORIGENES. 119* {hom.32}. − Pauperes autem nationes dicit isti enim erant pauperes nihil omnino possidentes, non deum, non legem, non prophetas, non iustitiam, non reliquas virtutes.
marg.| {CLC4d4.15} AMBROSIUS. − Vel universaliter ungitur oleo spirituali et virtute celesti, ut paupertatem conditionis humane, thesauro resurrectionis rigaret eterno.cc
marg.| {CLC4d4.16} BEDA. − Mittitur etiam evangelizare pauperibus, dicens cd : « Beati pauperes quia vestrum est regnum Dei120* ».BE ce
marg.| {CLC4d4.17} CYRILLUS. − [b] Forsitan enim pauperibus spiritu in his ostendit exhibitum liberale donum inter omnia dona que per Christum obtinentur.
[a] Sequitur :
Sanare contritos corde.
marg.| Vocat contritos corde debiles ac121* fragilem mentem habentes et resistere nequeuntes insultibus passionum quibus remedium sanitatis promittit.BF cf
marg.| {CLC4d4.18} BASILIUS. − Vel contritos corde venit sanare, id est remedium dare habentibus cor contritum a satana per peccatum eo quod pre ceteris peccatum cor humanum prosternit.BG
marg.| {CLC4d4.19}* BEDA. − Vel quia scriptum est cg : « Cor contritum et humiliatum Deus non spernit », ideo missum se dicit ad sanandum contritos corde, secundum illud Psalmi 122*ch : « Qui sanat contritos corde ».BH ci
marg.| Sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:19 
Et predicare captivis remissionem.
marg.| {CLC4d4.20} CHRYSOSTOMUS. − Captivationis vocabulum multiplex est. Est enim captivatio bona, sicut Paulus dicitcj : « Captivantes omnem intellectum ad obedientiam Christi ». Est et prava et123 sensibilis ; que est a corporalibus hostibus. Sed deterior est intelligibilis, de qua hic dicit. Fungitur enim peccatum pessima tyrannide, precipiens mala et obedientes confundens. Ab hoc intelligibili carcere nos Christus eripuit.BI
marg.| {CLC4d4.21} THEOPHYLACTUS. − Possunt autem et hec de mortuis intelligi, qui captivi existentes, soluti sunt ab inferni dominio per Christi resurrectionem.BJ ck
Sequitur :
Et visum cecis.
marg.| {CLC4d4.22} CYRILLUS. − Profluentes enim a diabolo tenebras in corda humana, Christus quasi sol iustitie removit, faciens homines filios non noctis et tenebrarum, sed lucis et diei qui enim aliquando errabant, perceperunt iustorum semitas.cl BK
Sequitur :
Dimittere confractos in remissionem.
marg.| {CLC4d4.23} ORIGENES. 124* {hom.32}. − Quid enim ita fractum, atque collisum fuerat ut homo, qui a Iesu dimissus est et sanatus? BL
marg.| {CLC4d4.24}* BEDA. − Vel dimittere confractos in remissionem 125* est eos qui legis pondere importabili fuerant depressi relevare. BM cm
marg.| {CLC4d4.25} ORIGENES. {hom.32}. − Ista autem omnia predicta sunt, ut post visionem ex cecitate, post libertatem ex vinculis, post sanitatem a diversis vulneribus veniamus ad annum Domini acceptum.
Unde sequitur :
Predicare annum Domini acceptum.
marg.| Aiunt autem quidam iuxta simplicem intelligentiam, anno uno evangelium salvatorem in Iudea126 predicasse. Et hoc est127 quod dicitur Predicare annum Domini acceptum . Vel annus Domini acceptus est totum tempus Ecclesie quo, dum versatur in corpore, peregrinatur a Domino.BN
marg.| {CLC4d4.26} BEDA. − Neque enim solus ille annus quo Dominus predicabat fuit acceptabilis sed etiam iste quo predicat Apostolus dicenscn : « Ecce nunc tempus acceptabile ». Post annum sane Domini acceptabilem, subdit :
Et diem retributionis,
marg.| scilicet extreme quando reddet unicuique secundum opus eius128*.BO co
marg.| {CLC4d4.27}* AMBROSIUS. − Vel diem hunc annum Domini acceptum dicit perpetuis diffusum temporibus, qui redire in orbem laboris nesciat, continuationem fructus hominibus et quietis indulgeat.BP cp
Sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:20 
Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit.
marg.| {CLC4d4.28}* BEDA. − [a] Librum audientibus illis qui aderant legit sed lectum ministro reddidit quia cum129* esset in mundo, palam locutus est, docens in synagogis et templo. Sed ad celestia regressurus130*, his qui ab initio viderant et ministri sermonis fuerant, evangelizandi officium tradidit. Stans legit [d] quia dum 131* nobis Scripturas que de ipso erant aperuit, in132* carne dignatus est operari. [b] Sed reddito libro residet, [e] quia se superne quietis solio restituit. [c] Stare enim operantis est, sedere autem quiescentis est133* vel iudicantis. [f] Sic et predicator Verbi surgat134, legat, [h] id est operetur et predicet ; [g] et resideat, [j] id est premia quietis exspectet. Revolutum autem librum legit [l] quia Ecclesiam, misso Spiritu, omnem veritatem docuit ; [k] plicatum ministro reddidit [m] quia non omnia omnibus dicenda sed, pro captu audientium , committit doctori dispensandum verbum.BQ cq
Sequitur :
Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
marg.| {CLC4d4.29} ORIGENES. 135* {hom.32}. − Et nunc etiam si volumus, oculi nostri possunt intendere in salvatorem cum enim principalem cordis tui direxeris aciem ad sapientiam et veritatem deique unigenitum contemplandum, oculi tui intuentur Iesum.
marg.| {CLC4d4.30} CYRILLUS. − Tunc autem omnium oculos convertebat ad se, quodammodo stupentium qualiter litteras novit quas non didicit. Sed quoniam mos erat Iudeis promulgatas de Christo prophetias dicere consummari vel in quibusdam eorum prepositis, vel in aliquibus sanctis prophetis, dominus hoc predicavit.cr cs
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:21 
Cepit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est hec scriptura in auribus vestris.
marg.| {CLC4d4.31} BEDA. − Quia scilicet, sicut illa scriptura predixerat et magna faciebat et maiora Dominus evangelizabat.BR ct
Numérotation du verset Lc. 4:
distinctio 5 
prol.| [Lc. 4, 23-30 legitur Quadragesimae 3 feria 2 ; cf. Ordinarium OP 622 = Rom. = Cist.]
marg.| {CLC4d5.1} CHRYSOSTOMUS. 136* {hom.49}. − Cum venisset in Nazareth Dominus, a miraculis abstinet, ne provocaret eos ad maiorem livorem. Pretendit autem eis doctrinam non minus admirandam miraculis erat enim quedam divina gratia ineffabilis in dictis salvatoris concurrens, animas permulcens auditorum
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 4:22 
Et omnes testimonium illi dabant : Et mirabantur in verbis gratie que procedebant de ore ipsius.
marg.| {CLC4d5.2} BEDA. − Testimonium illi dabant, attestando illum vere esse, ut dixerat, de quo propheta cecinerat.BS cu
marg.| {CLC4d5.3} CHRYSOSTOMUS. − Sed stulti, admirantes sermonis virtutem, parvipendunt ipsum ab eo qui putabatur pater.cv
Unde sequitur :
Et dicebant : Nonne hic est filius Ioseph?
marg.| {CLC4d5.4} CYRILLUS. − Sed quid impedit ut venerabilis et admirabilis sit, si filius esset, ut putabatur, Ioseph nonne vides divina miracula satanam iam prostratum, nonnullos ab his egritudinibus liberatos?cw
marg.| {CLC4d5.5} CHRYSOSTOMUS. 137* {hom.49}. − Post multum enim tempus et signorum ostensionem profectus est ad eos, nec eum sustinuerunt, sed iterum se succendebant invidia.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:23 
Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : medice, cura te ipsum.
marg.| Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
marg.| {CLC4d5.6} CYRILLUS. − Commune quidem proverbium erat apud Hebreos ad improperium excogitatum. Clamabant enim aliqui contra medicos infirmos : Medice, sana te ipsum .cx cy
marg.| {CLC4d5.7} GLOSSA. − Quasi dicerent quia in Capharnaum plures te curasse audivimus, cura etiam teipsum id est fac similiter in tua civitate ubi conceptus es et nutritus.BT cz
marg.| {CLC4d5.8} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [b] Cum autem iam magna ab illo facta fuisse commemorat que se nondum narrasse scit ; [a] quid evidentius quam hoc eum scienter preoccupasse narrandum? [c] Neque enim tantum ab eius baptismo progressus est, ut oblitus putetur nondum se aliquid commemorasse de his que in Capharnaum gesta fuerant. BU da
marg.| {CLC4d5.9} AMBROSIUS. − Non otiose autem salvator se excusat quod nulla in patria sua miracula virtutis operatus sit, ne fortassis aliquis viliorem patrie nobis esse debere putaret affectum. BV db
marg.| Nam sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:24 
Ait autem : Amen dico vobis quia propheta nemo138* acceptus est in patria sua.
marg.| {CLC4d5.10} CYRILLUS. − Quasi dicat : Vultis multa prodigia inter vos a me fieri, penes quos sum nutritus ; sed non latet me quedam communis, que multis accidit, passio. Contemnuntur enim quodammodo semper etiam optima queque quando non raro contingunt alicui, sed suppetunt ad velle. Et sic etiam contingit in hominibus familiaris enim, quia semper presto est, debita reverentia privatur a notis eius.BW
marg.| {CLC4d5.11}* BEDA. − Prophetam autem dici in scripturis Christum et139 Moyses testis est qui dicit dc : « Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris ».BX dd
marg.| {CLC4d5.12} AMBROSIUS. − Hoc autem exemplo declaratur quod frustra opem misericordie celestis exspectes, si aliene fructibus virtutis invideas aspernator enim Deus invidorum est, et ab his qui divina beneficia in aliis persequuntur, miracula sue pietatis avertit. Dominice quippe carnis actus divinitatis exemplum est, et invisibilia eius nobis per ea que sunt visibilia demonstrantur. Videte igitur quid mali invidia afferat indigna propter invidiam patria iudicatur in qua civis operetur, que digna fuit in qua Dei filius nasceretur.de
marg.| {CLC4d5.13} ORIGENES. 140* {hom.33}. − Quantum ad luce historiam pertinet, nondum in Capharnaum fecisse aliquod signum describitur nam antequam veniret in capharnaum, in Nazareth dixisse legitur quecumque audivimus facta in capharnaum. Unde puto in presenti sermone aliquid latitare mysterii, et Nazareth in typo Iudeorum, Capharnaum in typo precessisse Gentium. Erit enim tempus quando dicturus est populus Israel que ostendis universo orbi, ostende et nobis ; predica sermonem tuum populo tuo Israel, ut saltem cum subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat. Quamobrem videtur mihi convenienter respondisse salvator nemo propheta acceptus est in patria sua, plus iuxta sacramentum quam iuxta litteram, licet et ieremias in anathoth patria sua non fuerit acceptus, et reliqui prophete ; sed magis videtur mihi intelligi ut dicamus patriam omnium prophetarum fuisse populum circumcisionis. Et nationes quidem susceperunt vaticinium Iesu Christi, magis habentes Moysen et prophetas de Christo predicantes, quam illi qui ex his non susceperunt Iesum.
marg.| {CLC4d5.14} AMBROSIUS. − Bene autem apto comparationis exemplo arrogantia civium retunditur invidorum, dominicumque factum scripturis docetur veteribus convenire.df
marg.| Nam sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:25 
Et in veritate dico vobis multe vidue erant in diebus Elie non quia Elie dies fuerunt, sed in quibus Elias operatus est.
marg.| {CLC4d5.15} CHRYSOSTOMUS. − Ipse quidem terrestris angelus, celestis homo, qui nec tectum, nec mensam, nec amictum habebat, ut multi, clavem celorum gerit in lingua ; et hoc est quod sequitur quando clausum est celum annis tribus et mensibus sex. Postquam autem celum seravit, terramque reddit sterilem, regnabat fames, et consumpta sunt corpora.
marg.| Unde sequitur :
Cum facta esset fames in terra.
marg.| {CLC4d5.16} BASILIUS. − Ut enim aspexit ex saturitate non modicum generari opprobrium, per famem illis ieiunium attulit, quo culpam eorum, que in immensum crescebat, cohibuit. Corvi autem facti sunt iusto cibi ministri, qui consueverunt aliorum pabula usurpare.
marg.| {CLC4d5.17} CHRYSOSTOMUS. − Sed quoniam exsiccatus est fluvius, ex quo pocula iusto dabantur, Vade, inquit Deusdg, in Sareptam Sidonie ; illic mandabo mulieri vidue ut pascat te. Unde et hic sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:26 
Et ad nullam earum missus est Elias nisi in Sareptam Sidonie ad mulierem viduam.
marg.| Quod ex quadam Dei dispensatione factum est fecit enim Deus eum per longum iter pergere usque in Sidonem, ut visa mundi peste poscat a domino pluvias. Multi autem tunc temporis opulenti erant ; sed nullus tale aliquid fecit ut vidua ; reverentia enim mulieris ad prophetam, non prediorum, sed voluntatis fiebant divitie.
marg.| {CLC4d5.18} AMBROSIUS. − Mystice autem dicit : In diebus Elie 141*  . [a] quia dies faciebat illis qui in eius operibus lucem videbant gratie spiritualis. Et ideo aperiebatur celum videntibus divina mysteria, claudebatur quando fames erat quia nulla erat cognoscende divinitatis ubertas. [b] In vidua autem illa ad quam Elias directus est, typus Ecclesie premissus est.BY dh
marg.| {CLC4d5.19} ORIGENES. 142* {hom.32}. − Occupante enim fame populum Israel, scilicet audiendi sermonem Dei, venit propheta ad viduam de qua diciturdi : Multi filii deserte magis quam eius que habet virum. Et cum venisset, panem illius et alimenta multiplicat.BZ
marg.| {CLC4d5.20}* BEDA. − Sidonia autem venatio inutilis, Sarepta incendium vel angustia panis interpretatur. Quibus omnibus gentilitas exprimitur, que inutili venationi dedita, id est lucris et negotiis seculi serviens, incendium carnalium cupiditatum panisque spiritualis angustias patiebatur ; donec Elias, id est propheticus sermo, cessante Scripturarum intelligentia, pro perfidia Iudeorum venit ad Ecclesiam, ut receptus pasceret et reficeret corda credentium.CA dj
marg.| {CLC4d5.21} BASILIUS. − Quelibet etiam anima viduata et privata virtute et divina notitia, postquam divinum verbum recipit, propria delicta cognoscens, docetur nutrire verbum virtutum panibus, et irrigare fonte vite doctrinam veritatis.
marg.| {CLC4d5.22} ORIGENES. 143* {hom.33}. − Sed et aliud ad eumdem sensum pertinens loquitur, cum subdit
Numérotation du verset Lc. 4:27 
Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus ;
marg.| Qui utique non erat ex Israel.
marg.| {CLC4d5.23} AMBROSIUS. − Mystice autem populus ecclesiam contingit, ut sequatur populus ille ex alienigenis congregatus, ante leprosus, prius quam mystico baptizaretur in flumine ; id est post sacramenta baptismatis, maculis corporis et mentis ablutis, immaculata virgo cepit esse « sine ruga »dk dl
marg.| {CLC4d5.24} BEDA. − Naaman enim, qui decorus interpretatur, populum significat nationum, qui septies lavari iubetur quia illud baptisma salvat quod septiformis spiritus regenerat. Caro eius post lavacrum sicut pueri apparet quia mater gratia omnes in unam parit infantiam. Vel quia Christo conformatur, de quo diciturdm : « Puer natus est nobis ».CB dn
Numérotation du verset Lc. 4:
distinctio 6 
marg.| {CLC4d6.1} GRECUS. do − Quia pravam eorum intentionem redarguerat, ideo indignantur. Et hoc est quod dicitur :
Numérotation du verset Lc. 4:28 
Et repleti sunt omnes in synagoga ira
marg.| pro eo etiam quod dixeratdp “hodie completa est hec prophetia”, arbitrati sunt quod seipsum compararet prophetis. Et ideo indignantur et fugant eum extra civitatem.CC dq
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:29 
Et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem144.
marg.| {CLC4d6.2} AMBROSIUS. − [c] Nec mirum si perdiderunt salutem qui eiecerunt de suis finibus salvatorem. Dominus autem, qui docuerat apostolos exemplo sui « omnibus omnia fieri”drnec volentes repudiat, nec invitos alligat, nec eicientibus reluctatur, nec rogantibus deest. [a] Non mediocriter autem invidia proditur que caritatis oblita in acerba odia causas amoris inflectit. [b] Cum enim ipse Dominus per populos beneficia diffunderet, illi iniurias irrogabant145*.CD ds
Unde sequitur :
Et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat edificata ut precipitarent eum.
marg.| {CLC4d6.3}* BEDA. − Peiores sunt Iudei discipuli146* diabolo magistro. Ille verbo147* aitdt : « Mitte te deorsum » ; isti facto mittere conantur. Sed illorum mente mutata subito vel obstupefacta, descendit quia adhuc illis penitentie locum reservat.CE du
marg.| Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:30 
Ipse autem transiens per medium illorum ibat.
marg.| {CLC4d6.4} CHRYSOSTOMUS. − In quo et que sunt humanitatis et que sunt divinitatis ostendit. Stare enim in medio insidiantium et non apprehendi, divinitatis eminentiam ostendebat ; discedere vero, dispensationis approbabat148* mysterium.CF
marg.| {CLC4d6.5} AMBROSIUS. − [a] Simul intellige non ex necessitate fuisse sed voluntariam corporis passionem. Etenim quando vult capitur, quando vult labitur149*. [c] Nam quemadmodum a paucis teneri potuit qui a populo non tenetur ? Sed noluit150* sacrilegium esse multorum, ut a151 paucis quidem affligeretur152, sed pro toto orbe moreretur. [b] Quin153 etiam malebat Iudeos adhuc sanare quam perdere ut efficaci154* furoris exitu desinerent155 velle quod implere non possent.CG dv
marg.| {CLC4d6.6} BEDA. − Nondum etiam 156 venerat hora passionis, que in parasceve Pasche futura extiterat ; necdum locum passionis adierat157, qui non in Nazareth, sed Hierosolymis hostiarum sanguine figurabatur nec hoc genus mortis elegerat, qui crucifigendum se a seculo preconabatur. CH dw
Numérotation du verset Lc. 4:
distinctio 7 
marg.| {CLC4d7.1} AMBROSIUS. − Non indignatione commotus Dominus, nec scelere offensus, Iudeam deseruit ; quin etiam immemor iniurie, memor clementie, nunc docendo, nunc sanando, infide plebis corda demulcet.CI dx
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 4:31 
Et descendit in Capharnaum civitatem Galilee, ibique docebat illos sabbatis.
marg.| {CLC4d7.2} CYRILLUS. − [a] Quamvis enim sciret quod inobedientes essent et duri cordis, tamen visitat158 illos, sicut probus159* medicus illos qui ultima laborant egritudine temptat sanare. Docebat autem in synagogis confidenter, secundum illud Isaie160* dy : « Nequaquam occulte locutus sum, nec in obscuro loco terre ». In sabbato quoque disputabat cum eis quia vacabant. Mirati sunt ergo de doctrine virtute et potestatis magnitudine.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:32 
Et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius,
marg.| id est non blandus sed imperiosus ad salutem. Iudei autem putabant esse Christum sicut aliquem sanctorum aut prophetarum. Ut autem maiorem de eo opinionem accipiant, transcendit mensuram propheticam. Non enim dicebat : « Hec dicit Dominus», ut prophete consueverant dicere. [b] Sed sicut Dominus legis, que sunt supra legem proferebat, transferens litteram ad veritatem et figuras ad spiritualem intelligentiam.CJ dz ea
marg.| {CLC4d7.3} BEDA. − Sermo etiam 161 doctoris in potestate fit, cum ea que docet operatur. Qui enim facto destruit quod predicat, contemnitur.CK eb
marg.| {CLC4d7.4} CYRILLUS. − [b] Opportune autem dogmatibus plerumque ardua miscet opera. [a] Quos enim non disponit ratio ad cognoscendum, hos instigat signorum ostensio.CL ec
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:33 
Et in synagoga erat homo habens demonium immundum.
marg.| {CLC4d7.5} AMBROSIUS. − Sabbato medicine divine opera cepta significat ut inde nova creatura ceperit. Unde vetus creatura ante desivit ne sub lege esse Dei filium sed supra legem, in ipso principio designaret. Bene etiam sabbato cepit ut ipsum se ostenderet creatorem quia opera operibus interserit162 et prosequitur opus quod ipse ante iam ceperat ut163, si domum faber renovare disponat, non a fundamentis sed a culminibus incipit solvere vetustatem. Ita 164* ibi prius manum admovet165* ubi ante desierat. Deinde a minoribus incipit, ut ad maiora perveniat. Liberare a demone etiam homines sed in verbo Dei, possunt ; resurrectionem mortuis166* imperare, divine solius est potestatis.CM ed
marg.| {CLC4d7.6} CYRILLUS. − Calumniabantur autem Iudei gloriam Christi, dicentesee : « Hic non eicit demones nisi in Beelzebub principe demoniorum » ; ad quod removendum cum representarentur demones invicte potestati eius, nec tolerarent congressum deitatis, sevam vocem emittebant. CN ef
marg.| Unde et hic sequitur :
Et167* exclamavit voce magna
Numérotation du verset Lc. 4:34 
dicens : Sine quid nobis168 et tibi, Iesu Nazarene venisti perdere nos?
marg.| {CLC4d7.7} BEDA. − Quasi dicat : Paululum a me vexando quiesce cui nulla est societas cum nostra fraude. CO eg
marg.| {CLC4d7.8} AMBROSIUS. − Nec quemquam movere debet quod Iesu Nazareni nomen in hoc libro diabolus dixisse primus inducitur. Nec enim ab eo Christus nomen accepit quod de celo angelus ad virginem detulit. Est huius impudentie diabolus, ut inter homines aliquid primus usurpet, et ad homines quasi novum deferat, quo terrorem sue potestatis incutiat.CP eh
marg.| Unde sequitur :
Scio enim te quia sis sanctus Dei.
marg.| {CLC4d7.9} ATHANASIUS. – [b] Non dicebat eum ‘sanctum Dei’ quasi aliis sanctis similis, sed quasi eo singulariter sancto existente cum articuli adiectione ei. Ipse est enim naturaliter sanctus, cuius participatione omnes alii sancti vocantur. [a] Neque tamen hoc dicebat quasi eum veraciter nosset sed se cognoscere fingebat169.CQ ej ek
marg.| {CLC4d7.10} CYRILLUS. − Putaverunt enim demones quod per huiusmodi laudem facerent ipsum inanis glorie amatorem, ut abstineret ab eorum contrarietate, utpote pro gratia gratiam recompensans. CR el
marg.| {CLC4d7.11} CHRYSOSTOMUS. − Voluit etiam demon perturbare ordinem rerum et apostolorum rapere dignitatem et suggerere multis ut ei obediant. CS
marg.| { CLC4d7.12} ATHANASIUS. – [a] Quamvis igitur vera fateretur, compescebat tamen eius sermonem, ne simul cum veritate etiam suam iniquitatem promulget, ut nos etiam assuefaciat ne curemus de talibus, etsi vera loqui videantur. [b] Nefas est enim ut cum adsit nobis Scriptura divina, instruamur a diabolo.CT em
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:35 
Et increpavit illum dicens : Obmutesce et exi ab illo.
marg.| {CLC4d7.13} BEDA. − Divina autem permissione liberandus a demone homo proicitur in medium ut virtus patefacta salvatoris plures ad viam salutis invitet.
Unde sequitur :
Et cum proiecisset illum demonium in medium, exiit ab illo, nihilque illi nocuit.
marg.| Videtur autem repugnare quod hic dicitur Marco qui aiten : « Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo », nisi intelligamus hoc dixisse Marcum discerpens eum, quod Lucas hic170* dicit : Et cum proiecisset illum in medium ut quod secutus ait nihilque illi nocuit, intelligatur quia iactatio illa membrorum atque vexatio non eum debilitavit, sicut solent exire demonia etiam quibusdam membris amputatis aut171 evulsis. Unde merito pro tam integra restitutione sanitatis mirantur. Nam sequitur : CU eo
Numérotation du verset Lc. 4:36 
Et factus est pavor in omnibus et colloquebantur ad invicem dicentes : Quod est hoc verbum quod in potestate et virtute imperat immundis spiritibus et exeunt?
marg.| {CLC4d7.14} THEOPHYLACTUS. − Quasi dicant quale est preceptum hoc quod precepit exi ab eo, et exit?CV ep
marg.| {CLC4d7.15} BEDA. − Expellere quidem demonia et homines sancti sed in Verbo Dei possunt. Ipsum autem Dei Verbum propria potestate virtutes operatur.CW eq
marg.| {CLC4d7.16} AMBROSIUS. − Mystice autem qui in synagoga spiritum habebat immundum, populus est Iudeorum, qui innodatus diaboli laqueis, simulatam corporis munditiam interioris mentis sordibus inquinabat et bene spiritum immundum habebat172, quia Spiritum sanctum amiserat introierat enim diabolus, unde Christus exierat.er CX
marg.| {CLC4d7.17} THEOPHYLACTUS. − Sciendum est etiam, quod multi nunc demonia habent, scilicet qui demoniorum desideria implent, ut furiosi habent demonium ire, et sic de ceteris. Sed Dominus in synagogam venit, cum mens hominis fuerit congregata, et tunc dicit demoni inhabitanti obmutesce ; et statim eiciens eum in medium, egreditur ab eo. Non enim decet hominem semper iracundum esse, bestiale namque hoc est ; nec semper absque ira, insensibile namque hoc est sed medium iter ambulare oportet, et iram contra mala habere ; et sic proicitur homo cum immundus spiritus ab eo egreditur.es
Numérotation du verset Lc. 4:37 
[sine Textu] 173
Numérotation du verset Lc. 4:
* distinctio 8
marg.| {CLC4d8.1} AMBROSIUS. et − Postquam Lucas virum a spiritu nequitie liberatum ante premisit, substituit femine sanitatem. Utrumque enim sexum Dominus curaturus advenerat et prior sanari debuit qui prior creatus est.CY eu
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 4:38 
Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis.
marg.| {CLC4d8.2} CHRYSOSTOMUS. 174* {hom.28}. − Manebat enim apud discipulos honorans ipsos et ob hoc animosiores reddens.CZ
marg.| {CLC4d8.3} CYRILLUS. − Aspice autem quomodo manet penes virum inopem Christus, qui spontaneam paupertatem175* pro nobis passus est ut discamus cum pauperibus conversari nec spernere depressos et pauperes.DA ev
Sequitur :
Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea.
marg.| {CLC4d8.4} HIERONYMUS. Super Mattheum. − Modo salvator rogatus, modo ultro curat egrotos ; ostendens se contra peccatorum quoque passiones et precibus semper annuere fidelium ; et ea que ipsi minime in se intelligunt, vel intelligenda dare, vel non intellecta dimittere secundum illudew : « Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine ».ex
marg.| {CLC4d8.5} CHRYSOSTOMUS. 176* {hom.28}. − Quod autem Mattheus hic reticuit, non differt illud enim est brevitatis, hoc autem exquisite interpretationis.
Sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:39 
Et stans super illam, imperavit febri ; et dimisit illam.
marg.| {CLC4d8.6} BASILIUS. − In quo Lucas figuravit sermonem tamquam de precepto animali sensibili facto, sic dicens febri imperatum, et quod febris non omisit imperantis177 operationem.DB
Unde sequitur :
Et continuo surgens ministrabat illis.
marg.| {CLC4d8.7} CHRYSOSTOMUS. 178* {hom.28}. − Quia enim morbus curabilis erat, per modum medendi potestatem suam declaravit, faciens quod minime ars medicine facere potuisset post febris enim sedationem, multo tempore patientes egent ut pristine restituantur sanitati ; tunc autem simul omnia facta sunt.
marg.| {CLC4d8.8} AMBROSIUS. − Si autem altiori consilio ista perpendamus, animi debemus intelligere et corporis sanitatem ut prius animus, qui serpentis laborabat insidiis, absolutus sit. Denique non prius Eva esuriit, quam serpentis eam versutia temptavit ; et ideo adversus ipsum auctorem peccati prius debuit medicina salutis operari. Fortassis etiam in typo mulieris illius, variis criminum febribus caro nostra languescebat ; nec minorem febrem amoris esse dixerim quam caloris.ey
marg.| {CLC4d8.9} BEDA. − Si enim virum a demonio liberatum moraliter animum ab immunda cogitatione purgatum significare dixerimus ; consequenter femina febribus tempta sed ad imperium domini179 curata, carnem ostendit a concupiscentie sue fervore per continentie precepta frenatam. DC ez
marg.| {CLC4d8.10} CYRILLUS. − Et nos ergo suscipiamus Iesum. Cum enim visitaverit nos, et portamus eum in mente et corde, tunc enormium voluptatum estum extinguet, et incolumes faciet, ut ministremus eius180*, hoc est, ei beneplacita peragamus.DD
Numérotation du verset Lc. 4:
distinctio 9 
marg.| {CLC4d9.1} THEOPHYLACTUS. fa − Considerandum est turbe desiderium. Nam cum sol occidisset, adducunt ad eum infirmos, non a tempore impediti.DE fb
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 4:40 
Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum.
marg.| {CLC4d9.2} ORIGENES. − Ideo quidem circa solis occasum, id est elapsa die, illos educebant181, quia verecundabantur, vel timebant Phariseos ; vel quia de die intenti erant circa alia ; vel quia putabant non licere sanare in sabbato. Ipse autem sanabat eos.DF
Unde sequitur :
At ille singulis manus imponens, curabat omnes.
marg.| {CLC4d9.3} CYRILLUS . − [b] Quamvis autem ut Deus potuisset omnes verbo pellere morbos, tamen tangit eos, ostendens propriam carnem efficacem ad prestanda remedia. Nam caro Dei erat. [a] Sicut enim ignis appositus vasi eneo imprimit illi182* proprie caliditatis effectum ; sic omnipotens Dei Verbum, cum univit sibi veraciter assumptum templum ex virgine animatum, et intellectu183* particeps sue potestatis, ei184* effectum inseruit. [c] Tangat igitur185* et nos186*, immo potius nos illum tangamus, quatenus et nos ab animarum infirmitatibus liberet, nec non a demonum impugnatione et superbia.DG fc
marg.| Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 4:41 
Exibant autem demonia a multis clamantia et dicentia quia tu es filius Dei.
marg.| {CLC4d9.4}* BEDA . – [1] Demonia filium Dei confitentur et, sicut postea dicitur, sciebant ipsum esse Christum quia [2] cum ieiunio fatigatum eum diabolus videret, verum hominem intellexit ; sed quia temptando non prevaluit, utrum filius Dei esset dubitabat. Nunc autem per signorum potentiam [3] vel intellexit vel potius suspicatus est esse filium Dei. Non igitur ideo Iudeis eum crucifigere persuasit, quia Christum sive Dei filium non esse putavit. Sed quia se morte illius non previdit esse damnandum. De hoc enim mysterio a seculis abscondito dicit Apostolusfdquod « nemo principum huius seculi cognovit. Si enim cognovissent, numquam Dominum glorie crucifixissent ».DH fe
marg.| {CLC4d9.5} CHRYSOSTOMUS. 187* − In hoc autem quod sequitur
Et increpans non sinebat ea loqui,
marg.| percipe Christi humilitatem. Non sinebat ut demones immundi eum manifestarent. Non enim oportebat eos subripere officii apostolici gloriam, nec decebat Christi mysterium lingua feda publicari.DI
marg.| {CLC4d9.6} THEOPHYLACTUS. − Quia non est speciosa laus in ore peccatorisff Vel quia nolebat invidiam accendere Iudeorum ex hoc quod ab omnibus laudaretur.DJ fg
marg.| {CLC4d9.7} BEDA. − Ipsi autem apostoli precipiuntur reticere de illo, ne divina maiestate predicata, passionis dispensatio differretur. DK fh
Numérotation du verset Lc. 4:
* distinctio 10
marg.| {CLC4d10.1} CHRYSOSTOMUS. fi − Postquam satis utilitatis populis per miracula est collatum, oportebat eum abesse maiora namque putantur miracula post absentiam operantis, dum ipsa magis exclamant, et vice vocis fruuntur.DL
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 4:42 
Facta autem die, egressus ibat in desertum locum.
marg.| {CLC4d10.2} GRECUS. − Abiit etiam in desertum, ut Marcus dicit188*fjet orabat, non quod ipse oratione indigeret sed ut nobis bone operationis fieret forma.DM fk
marg.| {CLC4d10.3} CHRYSOSTOMUS. − Pharisei quidem, ipsis prodigiis predicantibus, potentia189 Christi scandalizabantur ; populi vero eloquia audientes, acquiescebant et sequebantur.
Unde sequitur :
Et turbe requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis.
marg.| Non quidem aliqui primatum aut scribarum, sed quoscumque malitie fucus190 non denigraverat, et illesam habebant conscientiam.DN
marg.| { CLC4d10.4} GRECUS. − [1] Quod autem Marcus dicit apostolos pervenisse ad eum dicentes quod omnes querunt te, Lucas vero dicat populos191* pervenisse, non discrepant ab invicem. Applicuerant enim ad ipsum populi, apostolorum sequentes vestigia. Dominus autem gaudebat detentus sed mandabat ut eum dimitterent ut etiam alii participes forent eius doctrine192, quasi tempore sue presentie non multum duraturo.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:43 
Quibus ait193 : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum194.
marg.| [2] Marcus dicitfl : « Ad hoc veni », ostendens divinitatis eius celsitudinem et voluntariam exinanitionem. Lucas vero dicit : ad hoc missus sum , dispensationem195*, id est 196 incarnationem, ostendens, necnon beneplacitum Patris, missionem appellans, et ille quidem simpliciter dicit ut predicem, iste vero regnum Dei adiungit quod est ipse Christus.DO fm
marg.| {CLC4d10.5} CHRYSOSTOMUS. − Simul etiam considera quod poterat in eodem loco manendo, omnes attrahere ad se. Non tamen hoc fecit prebens nobis exemplum ut perambulemus et requiramus pereuntes, sicut pastor ovem perditam et medicus accedit ad infirmum. Una enim anima recuperata, poterit aliquis mille delicta abolere. Unde et hic sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4:44 
Et erat predicans in synagogis Galilee.
marg.| Frequentabat quidem synagogas, docens illos quod non esset seductor. Nam si iugiter inhabitata coleret, diffamarent eum velut latitantem.DP
marg.| {CLC4d10.6} BEDA. − Si autem occasu197 solis mystice mors Domini exprimitur, die redeunte resurrectio illius indicatur cuius, manifestata luce, a credentium turbis requiritur et in gentium deserto inventus, ne abeat detinetur, maxime cum hoc contigerit prima sabbati quo resurrectio celebrata est. DQ fn



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Lc. Capitulum 4 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 05/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=57&chapitre=57_4)

Notes :

A ¶Codd. : Li448 ( 35vb ) Mt366 Ed1953 {MM2020}

B ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2016}

1 Origenes] + in Lucam Ed1953

2 deinde Li448 ] dem. Mt366, demum Ed1953

3 spiritu in desertum] in desertum a spiritu Ed1953

C ¶Codd. : Bar484 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2022}

D ¶Codd. : Bar484 Li448 Ed1953 {MM2020} {MM2022}

E ¶Codd. : Bar484 Li448 Ed1953 {MM2020} {MM2022}

F ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

4 coronantur] om. Ed1953

5 .III. Moralium] Moralia Ed1953

6 Origenes] + in Lucam Ed1953

7 traderentur] crederentur Li448

8 Ambrosius] + in Lucam Ed1953

G ¶Codd. : Li448 Ed1657 Ed1953 {MM2020}

9 ultimum] ultimatum Ed1657

10 Ed1657 Ed1953 {MM2020}

11 Dixit] Dicit Li448

12 illi] ei Li448

H ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}

13 ambitionis tertium] inv . Ed1953

14 Inde] + ergo Ed1953

15 sermo] sensus Na17 (iuxta CST1911)

16 filium] filius Ed1953

17 corporis] om. Li448

18 putabat] putabatur Mt366

19 Aliud] + est Ed1953

20 et] om. Ed1953

I ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} [MM2021}

21 Origenes] + in Lucam Ed1953

22 versipellis] om. Ed1953

23 dat] dabat Ed1953

J ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

K ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}

24 et ] ut Ed1953

25 videris] iudeis Li448

26 scito Ed1953 cum gr. ἴσθι] cito Li448 Mt366

27 monstrat] + eis Ed1953

L ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

28 solo pane] inv . Li448

M ¶Codd. : Bar484 La88 (25rb) Li448 (36vb) sine nota : Ed1657 Ed1660 Ed1953 {FG2017} {MM2024}

29 Theophylactus] Theoph. Li448, Theophil. Bar484

30 solis] sol’ Bar484² (expunc. solis)

31 sustentatur Bar484²] om. Bar484*

32 nutriendam Li448 La88 Ed1657 ] nutriendum Ed1953

33 humanam naturam Li448 La88] naturam Bar484, inv . Ed1657 Ed1953

34 consilio Bar484 Ed1953 ] concilio Li448

N ¶Codd. : La88 (25rb) Li448 Ed1953 {FG2017}

O ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}

35 educatur] educitur Li448

P ¶Codd. : Li448 (37ra) Ut294 (21va) Ed1953 {MM2020}

36 de] om. Ut294 Ed1953

37 diabolus] + in montem excelsum Ed1953

38 illi] ei Ut294 Ed1953

Q ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

39 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953

R ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

S ¶Codd. : Li448 P638 Ed1571 Ed1612 Ed1657 Ed1953 {MM2020}

40 manifestat Li448 Ed1571 Ed1612 ] manifestavit Ed1657 Ed1953

T ¶Codd. : Li448 Ed1612 Ed1657 Ed1953 {MM2020}

41 Et ait illi] Et ait ei Clv160.7 , om. Ka12

42 quia] qua Ka12

43 hanc universam... do illa] etc. Ed1571, hanc universam Ed1618 Ed1657

U ¶Codd. : Cbg133 Clv160.7 Fi309 La88 Ka12 Li448 P638 Urb28 Ut294 Ed1475C Ed1571 Ed1612 Ed1618 Ed1657 Ed1953 {MM2020}

44 Titus] Grecus Fi309 Ut294, om. Ed1571 Ed1618, + nempe Bostrensis ubi supra Ed1657

45 Nullius] Nullus Fi309 Ed1612 Ed1953

46 ad] ob Urb28

V ¶Codd. : Cbg133 Clv160.7 Fi263 Fi309 Ka12 La88 Li448 Mt366 P638 Urb28 Ut294 Ed1475C Ed1618 Ed1657 Ed1876 Ed1891 Ed1953 {MM2020}

47 legis] legitur Ed1657 Ed1876 Ed1891 Ed1953

48 Itaque] Ita quod Fi263

49 Itaque... est] Itaque adeo est Ka12, om. hom. Urb28

50 deferatur] differatur Clv160.7 , defraudatur Fi309 *, deseratur Ed1891 Ed1953

51 non] + si Ed1657

52 et] Bonum est Ed1657

53 mentis] mentes cacogr. Fi309

54 subiacet Ed1876 (P615 P616 P639 P15760 ) etc.] subiecit Ut294, subjicit Ed1861 Ed1891 Ed1953

55 potestati Fi263 Ka12 Li448 Ed1657 ] + TITUS Cbg133 Clv160.7 Fi309 La88 Mt366 P638 Urb28 Ut294 Ed1475C Ed1618 Ed1876 Ed1891 Ed1953

56 forensis] fortassis P638

57 erunt tibi omnia subdita] etc. Ed1618 Ed1657

W ¶Codd. : Cbg133 Clv160.7 Fi263 Fi309 La88 Li448 Mt366 Ed1618 Ed1657 Ed1953 {MM2020} {MM2022}

58 Cyrillus] om. Fi309

59 Putasti] + te Ed1657

60 c. habere] ultorem habere cacogr. Ka12, + (vel adoratorem) Ed1657

61 Origenes] + in Lucam Ed1953

62 qui] quia Mt366

63 enim] etiam Mt366

64 sed] et quasi Mt366

65 et] om. Mt366

66 a diabolo] ab a<li>o Li448 Mt366

67 Mt366 Ed1953 {MM2022}

X ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

Y ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}

68 est] om. Li448

Z ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

69 mihi volo] inv . Li448

AA ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

AB ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1470 Ed1569 Ed1570 Ed1657 Ed1746 Ed1891 Ed1953 {MM2020}

70 Querit] Querat Ed1470 Ed1657 , Queret Ed1569 Ed1570 Ed1746 Ed1891 Ed1953

71 dicit] + ad Gal(at). 5 Ed1746 Ed1657 Ed1891 Ed1953

72 dulia] + (δουλεία) Ed1746 Εd1891 Ed1953

73 secundum quam... Deo servire] latria (λατρεία) autem vocatur servitus divinitatis cultui debita iubemur ergo per caritatem servire invicem quod est grece duleuin (δουλεύειν) ; iubemur uni Deo servire, quod est grece latreuin (λατρεύειν) unde hic dicitur et illi soli servies ; quod est grece latreuis (λατρεύεις) Ed1570 (graec. vocabul. in marg.) Ed1746 Ed1891 Ed1953

AC ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1470 Ed1657 Ed1746 Ed1953 {MM2020}

74 suorum] om. Ed1470 Ed1657 Ed1746 Ed1953

75 recedunt] decedunt Ed1657 , decidunt Ed1746 Ed1953

76 et statuit eum supra pinnaculum templi] etc. Ed1657

AD ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1470 Ed1657 Ed1953 {MM2020}

77 Origenes] + in Lucam Ed1953

78 vis] + et Ed1470 Ed1657 Ec1953

79 Et dixit illi] om. Li448

AE ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}

80 quondam] quodammodo Mt366

AF ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}

81 altiore] altiori Ed1953

82 homines] om. Ed1953

83 ipsis] om. Ed1953

85 quoniam] quod codd.@ cum Biblia communi

86 conservent te La88 Li448@ Mt366 Mt366@ Ed1953 ] cus<todiant> te in omnibus viis tuis Li448 (Ps. 90, 11)

AG ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ro18 Ed1953 {MM2021}

87 diabole] + hoc Ed1953

88 Scis quia ... decipies] om. Mt366

AH ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

AI ¶Codd. : Cbg133 La88 Li448 Mt366 Ro18 Ed1953 {MM2021} {MM2022}

89 disce diabolice] duce dyabolice La88, disce diabole Li448² Ed1953

90 Iesus] Deus Ed1953

91 quasi fulgur de celo cecidisti] offendisti Ed1953

92 etc.] om. Ed1953

93 basiliscus] basilicus Cbg133

AJ ¶Codd. : Cbg133 Li448 Ed1953 {MM2022}

94 neque] ne ea Ed1953

95 putavit] putaret Ed1953

AK ¶Codd. : Cbg133 Li448 Ed1953 {MM2022}

AL ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

AM ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

96 quo ipse] om. Li448

AN ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

97 ad tempus – ab illo] inv . Li448

AO ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2024}

98 quidem – ad eum] inv. Li448

99 advenit] venit Ed1953

AP ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

AQ ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}

100 suggesserat] suggerat La88*

101 preferre Mt366 Ed1953 ] pref’ce La88 Li448

102 pervertatur] perverteretur Ed1953

AR ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}

103 similiter] + et Mt366

AS ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}

AT ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}

104 Origenes] + in Lucam Ed1953

105 quia] qui Ed1953

AU ¶Codd. : Bar484 Clv160.7 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2022}

106 Origenes] + in Lucam Ed1953

107 dicitur] sequitur Ka12

108 regressus Bar484 Ka12 Ka12@ La88 La88@ Li448 Li448@ ] egressus est Mt366 Ed1953

AV ¶Codd. : Bar484 Clv160.7 Ka12 La88 Mt366 Li448 Ed1953 {MM2022}

109 Virtutem Bar484 La88 Li448 ² Ed1953 ] Virtute Ka12 Li448*

AW ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

110 filius Dei] inv . Ed1953

AX ¶Codd. : Clv160.7 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2022}

111 non] om. Ka12

112 convocatio] vocatio Ka12 Li448

113 autem] om. Ed1953

114 magnificabatur] magnificatur Ka12

115 Origenes] + in Lucam Ed1953

AY ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

AZ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

BA ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}

BB ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

116 commemorat] commemoratur Ed1953

BC ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}

117 et Li448 ] id est Ed1953

118 recusavit] recusat Ed1953

BD ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}

119 Origenes] + in Lucam Ed1953

BE ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

120 Dei] celorum Ed1953

BF ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

121 ac] om. Ed1953

BG ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}

BH ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}

122 Psalmi] om. Ed1953

BI ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}

123 et prava et] prima Li448

BJ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

BK ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}

BL ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}*

124 Origenes] + in Lucam Ed1953

BM ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

125 remissionem] + id Ed1953

BN ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}

126 evangelium – salvatorem in Iud.] inv. Li448

127 est] esse Li448

BO ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

128 eius] suum Ed1953

BP ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}

BQ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}

129 cum] dum Ed1953

130 regressurus] reversurus Ed1953

131 dum] om. Ed1953

132 in] quando praem. Ed1953

133 est] om. Ed1953

134 surgat] + et Ed1953

135 Origenes] + in Lucam Ed1953

BR ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

136 Chrysostomus] + In Mattheum Ed1953

BS ¶Codd. : Li448 ( 40ra ) Ed1953 {MM2020}

137 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953

BT ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

BU ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}

BV ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}

138 propheta nemo] inv. Ed1953

BW ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}

BX ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}

139 et] etiam Li448

140 Origenes] + in Lucam Ed1953

BY ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

141 Elie] Eli Ed1953

BZ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}

142 Origenes] + in Lucam Ed1953

CA ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}

143 Origenes] + in Lucam Ed1953

CB ¶Codd. : Li448 ( 41rb ) Mt366 Ed1546 Ed1552 Ed1566 Ed1618 Ed1657 Ed1746 Ed1953 {MM2020}

CC ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1571 Ed1953 {MM2019} {MM2020} {MM2024}

144 illum extra civitatem] etc. Ed1571

CD ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

145 irrogabant] irrigabant Ed1953

CE ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2023}

146 Iudei discipuli] inv. Mt366, + diaboli Ed1953

147 verbo] u° Mt366* (pr. m. corr.), enim Ed1953

CF ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2023}

148 approbabat] approbat Ed1953

CG ¶Codd. : Clv160.7 La88 (28rb) Li448 Mt366 P638 Ed1470 Ed1475C Ed1570 Ed1571 Ed1612 Ed1657 Ed1662 Ed1953 {MM2019} {MM2020}

149 labitur] elabitur Ed1570 Ed1571 Ed1572 Ed1612 Ed1657 Ed1662 Ed1953

150 noluit Clv160.7 Li448 Mt366 P638 Ed1662 Ed1669] voluit La88 Ed1470 Ed1475C Ed1570 Ed1571 Ed1612 Ed1657 Ed1953

151 a] om. Ed1571

152 affligeretur] affigeretur Ed1662 Ed1669

153 Quin] Quia P638

154 efficaci Clv160.7 Li448 Mt366 P638 Ed1470 Ed1570 Ed1571 Ed1612] inefficaci Ed1657 Ed1662 Ed1953

155 desinerent] deberent Ed1612

CH ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2024}

156 etiam La88 Ed1953 ] et Li448

157 adierat] aderat La88

CI ¶Codd. : Li448 (41vb) Mt366 (160vb) Ed1953 {MM2020} {MM2024}

158 visitat Mt366 Ed1953 ] visita Li448

159 probus] bonus Ed1953

160 Isaie] om. Ed1953

CJ ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2024}

CK ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2021} {MM2024}

161 etiam] enim Li448

CL ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2021} {MM2024}

CM ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2019} {MM2024}

162 interserit] inserit Li448

163 ut] unde Mt366

164 Ita] + ut Ed1953

165 admovet] admoveat Ed1953

166 mortuis] mortui Ed1953

CN ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}

167 Et] om. Li448

168 nobis] vobis Li448

CO ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

CP ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}

CQ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}

169 fingebat] fingebant Li448

CR ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}

CS ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}

CT ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}

CU ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}

170 hic] om. Ed1953

171 et Li448

CV ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}

CW ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}

CX ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}

172 et bene spiritum immundum habebat] om. Li448

173 Cf. Parall. bibl. : Mt. 9, 26 // Mc. 1, 45 // Lc. 4, 37

CY ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

CZ ¶Codd. : Li448 Ed1470 Ed1657 Ed1953 {MM2020}

174 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953

DA ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1470 Ed1475C Ed1570 Ed1611 Ed1657 Ed1953 {MM2020}

175 spontaneam paupertatem] spontanea voluntate paupertatem Ed1657 Ed1953

176 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953

DB ¶Codd. : Li448 Ed1475C Ed1570 Ed1953 {MM2020}

177 imperantis] operantis Li448

178 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953

DC ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

179 domini Ed1953

DD ¶Codd. : Li448 Ed1891 Ed1953 {MM2020}

180 eius] ei Ed1953 Ed1891

DE ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}

DF ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}

181 educebant] adducebant Li448

DG ¶Codd. : Li448 (43rb) Ed1953 {MM2015} {MM2025}

182 illi ]ei Ed1953

183 intellectu] intellectivum Ed1953

184 ei ] eius Ed1953

185 igitur] om. Ed1953

186 nos ? La88,  ! Ed1953 ] vos Li448

DH ¶Codd. : La88 Li448 Ed1953 {MM2024} {MM2025}

187 Chrysostomus] + In Marcum. (hom.5) Ed1953

DI ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}

DJ ¶Codd. : Li448 ( 43va ) Ed1953 {MM2019}*

DK ¶Codd. : Li448 ( 43va ) Ed1953 {MM2019}

DL ¶Codd. : Li448 ( 43va ) Ed1953 {MM2019}

DM ¶Codd. : Li448 ( 43va ) Ed1953 {MM2019}

188 dicit] dixit Ed1953

189 ipsis... potentia] ipse prodigus predicantibus potentiam Li448

DN ¶Codd. : Li448 ( 43va ) Ed1953 {MM2019}

190 malitie fucus] inv . Li448

191 populos] populus Ed1953

192 doctrine] doctrina Ed1570

193 ait] ille at ! P638

194 oportet... missus sum] oportet... missus V796, etc. Ed1618 , oportet me evangelizare etc. Ed1657

DO ¶Codd. : BAV795 ( 165va ) BAV796 ( 30va ) BAV798 ( 210vb ) Clv160.7 ( 55rb ) La88 Li448 ( 43vb ) Lf194 ( 161rb ) Mt366 ( 161va ) P638 ( 44rb ) Ed1570 Ed1618 Ed1953 {MM2019}

195 dispensationem] om. La88 * (sec. m. marg. compl.) Ed1618 Ed1657 Ed1953

196 id est] om. Ed1657

DP ¶Codd. : Li448 ( 43vb ) Ed1953 {MM2019}

DQ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2019}

197 occasu] occasus Li448