Catena aurea

Capitulum 4

Numérotation du verset Lc. 4,1 

Iesus1 autem plenus Spiritu sancto regressus est ab2 Iordane. Et3 agebatur in4 spiritu in deserto5
1 Iesus] Ioannes CorS1 |
2 ab] a ΩJ; om. Cor3 (g, reca littera nec IN nec A habet) |
3 Et] hic incipit cap. 4 ΩJ |
4 in] a CorS1 (vel), om. CorS1 (G. non habet IN nec A ) |
5 deserto Rusch ] desertum Catena Weber |
Numérotation du verset Lc. 4,2 

diebus quadraginta6 et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis7.
6 diebus quadraginta Rusch Weber ] inv. Catena |
7 diebus illis Rusch Weber ] inv. Catena |
Et consummatis illis esuriit.
Numérotation du verset Lc. 4,3 

Dixit autem illi diabolus:
Si Filius Dei
es, dic lapidi huic
ut panis fiat.
Numérotation du verset Lc. 4,4 

Et respondit ad illum Iesus: Scriptum esta
0 Cf. Dt. 8, 3.
quia8 non in pane solo vivit9 homo sed in omni verbo Dei.
8 quia Li448 Rusch Weber] om. Li448@ |
9 vivit Li448@ Rusch ] vivet Weber |
Numérotation du verset Lc. 4,5 

Et duxit illum diabolus in montem excelsum10
10 in montem excelsum Rusch ] om. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 4,6 

et ostendit illi omnia regna orbis terre
in momento temporis
et ait illi11: Tibi dabo potestatem hanc universam
11 illi Catena Rusch ] ei Weber
et gloriam illorum
quia mihi tradita sunt et cui volo do illa.
Numérotation du verset Lc. 4,7 

Tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia12.
12 tua omnia Rusch Weber ] tibi omnia subdita Catena
Numérotation du verset Lc. 4,8 

Et respondens Iesus dixit illi: Scriptum estb
0 Cf. Dt. 6, 13.
Dominum Deum tuum adorabis
et illi soli servies.
Numérotation du verset Lc. 4,9 

Et duxit illum in Hierosolymam13
13 Hierosolymam] Hierusalem Li448@ Weber
et statuit eum supra pinnaculum templi14
14 pinnaculum Cor3 Li448@ Rusch ] pinnam ΩJ Weber
et dixit illi: Si Filius Dei es
mitte te hinc deorsum.
Numérotation du verset Lc. 4,10 

Scriptum estc enim
0 Ps. 90, 11-12.
quod15 angelis suis mandavit16 de te ut conservent te
15 quod Catena@ Rusch etc. ] quoniam Catena (La88 Val18 Ed1953 ) |
16 mandavit Li448@ Rusch ] mandabit Weber |
Numérotation du verset Lc. 4,11 

et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Numérotation du verset Lc. 4,12 

Et respondens Iesus ait illi: Dictum estd non temptabis
0 Cf. Dt. 6, 16.
Dominum Deum tuum.
Numérotation du verset Lc. 4,13 

Et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
Numérotation du verset Lc. 4,14 

Et regressus est Iesus
in virtute Spiritus in Galileam
et fama exiit per universam regionem de illo.
Numérotation du verset Lc. 4,15 

Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus
Numérotation du verset Lc. 4,16 

et venit Nazareth
ubi erat nutritus
et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam
et surrexit17 legere.
17 surrexit] surrexeris Cor3 (al.)
Numérotation du verset Lc. 4,17 

Et traditus est illi18 liber prophete Isaie
18 illi Li448 Rusch Weber ] ei Li448@
et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat e:
0 Cf. Is. 61, 1-2 ; Is. 58, 6.
Numérotation du verset Lc. 4,18 

Spiritus Domini
super me eo19
19 eo Rusch ] propter Catena Weber
quod unxit me evangelizare pauperibus misit me,
Numérotation du verset Lc. 4,19 

sanare contritos corde20, predicare21 captivis remissionem
20 sanare ...corde Catena Rusch ] om. Weber |
21 predicare Rusch Weber] et praem. Catena |
et cecis visum22,
22 cecis visum Rusch Weber ] inv. Catena
dimittere confractos in remissionem,
predicare annum Domini acceptum
et
diem retributionis.
Numérotation du verset Lc. 4,20 

Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
Numérotation du verset Lc. 4,21 

Cepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hec23 Scriptura in auribus vestris.
23 hec Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 4,22 

Et omnes illi testimonium24 dabant et mirabantur in verbis gratie que procedebant de ore ipsius et
24 illi testimonium Rusch ] inv. Catena Weber
dicebant:
Nonne hic est filius25 Ioseph?
25 est Filius Catena Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 4,23 

Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem, medice
cura te ipsum,
quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua.
Numérotation du verset Lc. 4,24 

Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta26 acceptus est in patria sua.
26 nemo propheta Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 4,25 

In veritate dico vobis, multe vidue erant in diebus Elie in Israel quando clausum27 est celum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna28 in omni terra
27 clausum Catena Rusch ] clusum Weber |
28 magna Rusch Weber] om. Catena |
Numérotation du verset Lc. 4,26 

et ad nullam illarum29 missus est Elias nisi in Sarepta Sidonie ad mulierem viduamf.
0 Cf. 3Rg. (1Rg.) 17, 9.
29 illarum Rusch Weber ] earum Catena
Numérotation du verset Lc. 4,27 

Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Naaman30 Syrusg.
0 Cf. 4Rg. (2Rg.) 5, 14.
30 Naaman Catena Rusch ] Neman Weber
Numérotation du verset Lc. 4,28 

Et repleti sunt omnes in synagoga ira hec audientes31
31 hec audientes Rusch Weber ] om. Catena
Numérotation du verset Lc. 4,29 

et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem
et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra32 quem civitas illorum erat edificata ut precipitarent eum.
32 supra Rusch Weber ] super Catena
Numérotation du verset Lc. 4,30 

Ipse autem transiens per medium illorum ibat
Numérotation du verset Lc. 4,31 

et descendit in Capharnaum civitatem Galilee ibique docebat
eos33
33 eos Rusch ] illos Catena Weber
sabbatis.
Numérotation du verset Lc. 4,32 

Et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius34.
34 erat sermo ipsius Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 4,33 

Et in synagoga erat homo habens demonium immundum35
35 demonium immundum] spiritum demonii immundi CorS1 (grecus sic habet) , demonii immundi Cor3 (greca littera) ΩJ
et exclamavit voce magna
Numérotation du verset Lc. 4,34 

dicens: Sine.
Quid nobis et tibi
Iesu Nazarene? Venisti perdere nos?
Scio36
36 Scio ΩJ Rusch Weber ] + enim Catena
te qui
sis37 Sanctus Dei.
37 qui sis Rusch Weber ] quia scis CorS1 Li448@ , quia sis Li448 CorS1 (grec. sic hab.: SCIO TE QUIA ES SANCTUS DEI ) Cor3 (greca littera: SCIO TE QUIA SIS SANCTUS DEI) ΩJ
Numérotation du verset Lc. 4,35 

Et increpavit illum38 Iesus39 dicens: Obmutesce et exi ab illo.
38 illum Rusch Catena ] illi Weber |
39 Iesus Rusch Weber] om. Catena |
Et cum proiecisset illum demonium in medium exiit ab illo
nihilque eum40 nocuit.
40 eum Rusch ] illi Catena , illum Weber
Numérotation du verset Lc. 4,36 

Et factus est pavor in omnibus et colloquebantur ad invicem dicentes: Quod est hoc verbum
quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus et exeunt?
Numérotation du verset Lc. 4,37 

Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
Numérotation du verset Lc. 4,38 

Surgens autem Iesus41 de synagoga introivit in domum Simonis.
41 Iesus Rusch ] om. Catena Weber
Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus
et rogaverunt illum pro ea
Numérotation du verset Lc. 4,39 

et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis.
Numérotation du verset Lc. 4,40 

Cum sol autem42 occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum
42 sol autem ΩJ Rusch Weber ] inv. Catena
at ille singulis manus
imponens curabat eos.
Numérotation du verset Lc. 4,41 

Exibant43 autem44 demonia a multis clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei.
43 Exibant ΩJ Catena Rusch ] Exiebant Weber |
44 autem ΩJ Catena Rusch ] + etiam Weber |
Et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum45 esse Christum.
45 ipsum Ω ( in ras. ) Rusch Weber ] eum ΩJ* (?) Li448@
Numérotation du verset Lc. 4,42 

Facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbe requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis
Numérotation du verset Lc. 4,43 

quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum.
Numérotation du verset Lc. 4,44 

Et erat predicans in synagogis Galilee.

Capitulum 4

Numérotation du verset Lc. 4,
distinctio 1 
prol.| [Lc. 3, 21-4, 1a legitur in Epiphania ad tertium nocturnum ; cf. Ordinarium OP 58]
marg.| {CLC4d1.1} THEOPHYLACTUS. − Post baptismum Christus temptatur, innuens nobis quod postquam erimus baptizati, temptationes imminent nobis. A a
Unde dicitur :
a ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 4, 1), PG 123, 745D7-8  : «Μετά τὸ βάπτισμα δὲ πειράζεται, δεικνύων ήμῖν ὅτι μετά τό βάπτισμα έχδέξονται ἡμᾶς πειρασμοί» [CGC2015] [MM2020]
A ¶Codd. : Li448 ( 35vb ) Mt366 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 4,1 
Iesus autem plenus Spiritu sancto regressus est a Iordane.
marg.| {CLC4d1.2} CYRILLUS. − Dudum dixit Deus : “Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis”b, eo quod sunt caro ; ubi vero regeneratione per aquam et spiritum ditati sumus, facti sumus divine nature participes per Spiritus sancti participationem. « Primogenitus autem in multis fratribus »c, primus recepit spiritum, qui et spiritus dator est, ut etiam ad nos per ipsum perveniat gratia Spiritus sancti.B d
b Cf. Gn. 6, 3 : «Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est».
c Rm. 8, 29.
d ¶Fons : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. (Krikones § ?)
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis (Lc. 4, 1), PG 72, 525, C1-14 (30-44), «ἔϕη που Θεός· Οὐ μὴ καταμείνῃ τὸ Πνεῦμά μου ἐν τοῖς ἀνθρώποις τούτοις, διὰ τὸ εἶναι αὐτοὺς σάρκα·ἐπειδὴ δὲ πάντα γέγονεν ἐν Χριστῷ καινὰ, καὶ τὴν διὰ Πνεύματός τε καὶ ὕδατος ἀναγέννησιν πεπλουτήκαμεν, χρηματίζομεν δὲ οὐκέτι σαρκὸς καὶ αἵματος τέκνα, Πατέρα δὲ μᾶλλον καλοῦμεν τὸν Θεὸν, ταύτῃτοι καὶ μάλα εἰκότως ὡς τετιμημένοι λοιπὸν, καὶ τὸ λαμπρὸν ἔχοντες τῆς υἱοθεσίας καύχημα, θείας ϕύσεως γεγόναμεν κοινωνοὶ διὰ μετοχῆς τοῦ ἁγίου Πνεύματος. ‘Ο δὲ ἐν ἡμῖν πρωτότοκος, ὅτε γέγονεν ἐν πολλοῖς ἀδελϕοῖς, καθεὶς ἑαυτὸν εἰς κένωσιν, δέχεται πρῶτος τὸ Πνεῦμα, καίτοι τοῦ Πνεύματος δοτὴρ ὑπάρχων αὐτὸς, ἵνα καὶ εἰς ἡμᾶς ἔρχηται δι' αὐτοῦ τὸ ἀξίωμα, καὶ τῆς πρὸς τὸ ἅγιον Πνεῦμα κοινωνίας ἡ χάρις». [MOB 2014]
B ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2016}
marg.| {CLC4d1.3} ORIGENES. 1* {hom.29}. − Quando igitur legis Iesum plenum spiritu sancto, et in Actibus scribitur de apostolis, quod repleti fuerint spiritu sancto, vide ne equales putes esse apostolos salvatori quomodo enim si volueris dicere, hec vasa plena sunt vino vel oleo, non statim dices, quod equali mensura sunt plena ; sic et Iesus et paulus pleni erant spiritu sancto ; sed vas pauli multo minus erat quam Iesu, et tamen erat secundum mensuram suam utrumque repletum. Accepto itaque baptismo, salvator plenus spiritu sancto, qui super eum in specie columbe de celis venerat, ducebatur a spiritu quia “quotquot spiritu Dei ducuntur, hi filii Dei sunt”e Iste autem supra omnes proprie filius Dei est.
e Rm. 8, 14.
1 Origenes] + in Lucam Ed1953
marg.| {CLC4d1.4} BEDA. − Ne cui autem veniret in dubium a quo spiritu ductum sive expulsum alii evangeliste dicerent in desertum , consulte Lucas deinde2* intulit :
2 deinde Li448 ] dem. Mt366, demum Ed1953
Et agebatur Spiritu in desertum quadraginta diebus3*,
3 spiritu in desertum] in desertum a spiritu Ed1953
marg.| ne quid contra eum valuisse spiritus putaretur immundus qui plenus Spiritu sancto quecumque volebat agebat.C f
f ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 1, c. 4, CCSL 120, lin. 2921 sqq. : «Verum ne cui ueniret in dubium a quo eum spiritu ductum siue expulsum dicerent in desertum consulte lucas primo posuit quia iesus plenus spiritu sancto regressus est ab iordane, ac deinde intulit, et agebatur in spiritu in desertum, ne quid contra eum ualuisse spiritus putaretur immundus qui plenus spiritu sancto quo uolebat gradiendo quaeque uolebat agebat».
<Paral.> CMC1d5.2 // CLC4d1.4 [MM2022]
C ¶Codd. : Bar484 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2022}
marg.| {CLC4d1.5} GRECUS. − Si vero nos arbitrio proprio nostram vitam disponimus, quomodo ipse trahebatur invitus? Quod ergo dicitur : Agebatur Spiritu , huiusmodi habet intellectum : Sponte spiritualem duxit conversationem ut locum exhiberet temptanti.D g
g ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 3, 23 (Krikones §742 : Severus Antiochenus), Vat. gr. 1611, f. 72va13-19  : «Σεβήρου. Τί φῇς ; ἄκων ἤγετο ὑπὸ τοῦ πνεύματος τὴν τοῦ διαβόλου πεῖραν ὑπενεγκεῖν, καὶ ἡμεῖς μὲν αὐτοξουσίῳ βουλήματι τὴν ἑαυτῶν διοικοῦμεν ζωήν ; καὶ αὐθαιρέτως πρὸς τοὺς τῆς ἀρετῆς ἐρχόμεθα πόνους, καὶ τὴν ὑπὲρ αὐτῶν ὑπομένομεν πεῖραν ; αὐτὸς δὲ ἀβουλήτως εἵλκετο ; καὶ πῶς οὐκ ἄτοπον τοῦτο καὶ λογίσασθαι μόνον ; ἀλλὰ τὸ ἀνήχθη ὑπὸ τοῦ πνεύματος, τοιαύτην ἔχει τὴν ἔννοιαν· ἀνηγμένην καὶ πνευματικὴν ἦλθε διαγωγήν, ἵνα καὶ χώραν δῷ τῷ πειράζοντι [πειράζοντ cod., πειράζοντα Mai] […]».
<cuius fons> =   Severus Antiochenus, Fragmenta in Lucam ex catenis [CGP 7080.13], ed.   Mai , Classicorum auctorum, t. 10, p. 416 (ex Vg1611) [ADL2020] [MM2020] [rev. VS2021]*
D ¶Codd. : Bar484 Li448 Ed1953 {MM2020} {MM2022}
marg.| {CLC4d1.6} BASILIUS. {in serm. Super hunc locum}. − Non enim verbo provocans inimicum sed opere incitans querit desertum . Delectatur enim diabolus in deserto, non patitur esse in urbibus, contristat ipsum concordia civium.E
E ¶Codd. : Bar484 Li448 Ed1953 {MM2020} {MM2022}
marg.| {CLC4d1.7} AMBROSIUS. − [b] Agebatur igitur consilio in desertum , ut diabolum provocaret nam nisi ille certasset, non mihi iste vicisset mysterio, ut illum Adam de exilio liberaret [a] qui de paradiso   in desertum eiectus est ; [c] exemplo, ut ostenderet nobis diabolum ad meliora tendentibus invidere, et tunc magis esse cavendum ne mysterii gratiam deserat mentis infirmitas.h
Unde sequitur :
h ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 7, CCSL 14, p. 108.83 : «[a] Conuenit recordari quemadmodum de paradiso in desertum Adam primus eiectus sit, ut aduertas quemadmodum de deserto ad paradisum Adam secundus reuerterit».   Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 14, CCSL 14, p. 111.193-198 : «[b] Plenus igitur Iesus Spiritu sancto agitur in desertum consilio, ut diabolum prouocaret nam nisi ille certasset, non mihi iste uicisset mysterio, ut illum Adam de exilio liberaret, [c] exemplo, ut ostenderet nobis diabolum ad meliora tendentibus inuidere et tunc magis esse cauendum, ne mysterii gratiam deserat mentis infirmitas». [FG2013]
Numérotation du verset Lc. 4,2 
Et temptabatur a diabolo.
marg.| {CLC4d1.8} CYRILLUS. − Ecce factus est in athletis, iubens agones, Deus in his qui coronantur4* coronat sanctorum vertices.F i
i ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc.
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , Commentarii in Lc. , PG 72, 528, 38-40 : «’Ιδοὺ γέγονεν ἐν τοῖς ἀθλοῦσιν ὁ ἀθλοθέτης ὡς Θεός· ἐν τοῖς στεϕανουμένοις τὰς τῶν ἁγίων στεϕανῶν κεϕαλάς». [MOB2015]*
F ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
4 coronantur] om. Ed1953
marg.| {CLC4d1.9} GREGORIUS. Tertio Moralium. 5* − Hostis tamen noster mentem mediatoris Dei et hominum temptatione quassare non valuit. Sic enim dignatus est temptationes exterius suscipere, ut tamen eius mens interius divinitati inherens inconcussa permaneret.j
j ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 3 § 16, CCSL 143, lin. 42 sqq. : «Hostis namque noster etsi in excelsum montem eum permissus assumpsit, si daturum se regna mundi perhibuit, si quasi in pane uertendos lapides ostendit, mentem tamen mediatoris dei et hominum tentatione quassare non ualuit. Sic enim dignatus est haec exterius cuncta suscipere, ut tamen eius mens interius diuinitati suae inhaerens inconcussa permaneret».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis, Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum : Lc. 7), PL 73, 1142.57-64. [MM2020]
5 .III. Moralium] Moralia Ed1953
marg.| {CLC4d1.10} ORIGENES. 6* {hom.29}. −  Temptatur autem Iesus   a diabolo quadraginta diebus  ; et que fuerint temptamenta nescimus ; que ideo forsitan pretermissa sunt, quia maiora erant quam ut litteris traderentur7.
6 Origenes] + in Lucam Ed1953
7 traderentur] crederentur Li448
marg.| {CLC4d1.11} BASILIUS. − Vel Dominus per quadragenam intentatus mansit ; noverat enim diabolus quod ieiunabat et non famescebat ; et ideo non audebat accedere.
Unde sequitur :
Et nihil manducavit in diebus illis.
marg.| Ieiunavit siquidem, ostendens quod illi qui se vult ad pugnas temptationum accingere, sobrietas est necessaria.
marg.| {CLC4d1.12} AMBROSIUS. 8* − Tria igitur sunt que ad usum proficiunt salutis humane sacramentum, desertum et ieiunium. Nemo nisi qui legitime certaverit, coronatur ; nemo autem ad certamen virtutis admittitur, nisi prius ab omnibus ablutus maculis delictorum, gratie celestis munere consecretur.k
k ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 4, CCSL 14, p. 107.55-59 : «Merito igitur Dominus noster Iesus ieiunio suo nos atque deserto aduersus uoluptatum informat inlecebras et temtari se a diabolo Dominus omnium patitur, ut in illo omnes uincere disceremus. Aduertamus igitur quia tria non otiose a domino principaliter ordinata evangelista descripsit. Tria sunt enim quae ad usum proficiunt salutis humanae, sacramentum desertum ieiunium ; nemo enim nisi qui legitime certauerit coronatur, nemo autem ad certamen uirtutis admittitur, nisi prius ab omnibus ablutus maculis delictorum gratiae caelestis munere consecretur. Venit igitur Dominus ad lauacrum, ut mysterii gratia nobis et uisu probaretur et sensu». [FG2013]
8 Ambrosius] + in Lucam Ed1953
marg.| {CLC4d1.13} GREGORIUS NAZIANZENUS. − Quadraginta siquidem diebus ieiunavit nihil manducans l Erat enim Deus. Nos autem ieiunium possibilitati proportionamus, licet zelus aliquibus progredi suadeat ultra posse.G m
l Cf. Lc. 4, 2.
m ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 4, 2 (Krikones §758 : Gregorius Theologus) = Vat. gr. 1611, f. 73v2-3  : «Γρηγορίου τοῦ Θεολόγου. […] Καὶ ἐνήστευσε [νηστεύει Greg.] τεσσαράκοντα ἡμέρας. Θεὸς γὰρ ἦν, ἡμεῖς δὲ τῇ δυνάμει τοῦτο συνεμετρήσαμεν, εἰ καί τινας ᾄττειν ὁ ζῆλος πείθει καὶ ὑπὲρ δύναμιν».
<cuius fons>   Gregorius Nazianzenus , Oratio 40 [CPG 3010.40], In sanctum baptisma, § 30, SChr 358, p. 266.9-12 (PG 36, 401B ) [ADL2020] [MM2020] [rev. VS2021]
G ¶Codd. : Li448 Ed1657 Ed1953 {MM2020}
marg.| { CLC4d1.14} BASILIUS. − Sed tamen non sic utendum est carne ut per egestatem alimenti naturalis vigor eius solvatur ; neque ut ad ultimum9 torporem intellectus urgeatur per dissolutionis excessum. Unde Dominus noster semel hoc peregit, sed per totum consequens tempus ordine debito gubernavit corpus et similiter Moyses et Elias.10 n
n Krikones §759 <cuius fons> Basilius Caesariensis , Constitutiones asceticae [CPG 2895], PG 31, 1357D-1360AB. [MM2020]
9 ultimum] ultimatum Ed1657
10 Ed1657 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC4d1.15} CHRYSOSTOMUS. − Valde autem prudenter factum est quod in ieiunando eorum non excessit numerum ; ne scilicet putaretur apparenter venisse, non autem recepisse veram carnem, aut preter humanam esse naturam.
marg.| {CLC4d1.16} AMBROSIUS. − Quadraginta autem dierum mysticum numerum recognoscis tot enim diebus aquas abyssi effusas esse meministi, et tot ieiunio dierum sanctificato refusam celi serenioris ostendit clementiam, tot ieiunio dierum Moyses perceptionem legis emeruit, tot annos in eremo constituti patres panem angelorum consecuti sunt.o
o ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 15, CCSL 14, p. 111.199-205 : «Quadraginta autem dies : mysticum numerum recognoscis. Tot enim diebus aquas abyssi effusas esse meministi et tot ieiunio sanctificato propheta refusam caeli serenioris esse clementiam ; tot ieiunio dierum sanctus Moyses perceptionem legis emeruit ; tot annos in heremo constituti patres panem angelorum et caelestis alimoniae gratiam consecuti sunt nec antequam mystici numeri tempus explerent, terram repromissionis intrare meruerunt ; tot ieiunio dierum Domini nobis in evangelium patescit ingressus». [FG2013]*
marg.| {CLC4d1.17} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] Numerus autem iste laboriosi huius temporis sacramentum est, quo sub disciplina regis Christi adversus diabolum dimicamus. [c] Hic enim numerus temporalem vitam significat. Tempora enim annorum quadripartitis vicibus currunt. Quadraginta autem quater habent decem. Porro ipsa decem ab uno usque ad quatuor progrediente numero consummantur ; [b] quod declarat quod quadraginta dierum ieiunium, hoc est humiliationem anime, consecravit et lex et prophete per Moysen et Eliam et evangelium per ipsius Domini ieiunium.p
p ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 4, § 9, p. 90.1-91.2 : «Quia ergo [a] numerus iste laboriosi huius temporis sacramentum est, quo sub disciplina regis christi aduersus diabolum dimicamus, etiam illud [b] declarat, quod quadraginta dierum ieiunium, hoc est humilationem animae, consecrauit et lex et prophetae per moysen et helian, qui quadragenis diebus ieiunauerunt, et evangelium per ipsius domini ieiunium, quibus diebus quadraginta etiam temptabatur a diabolo, quid aliud quam per omne huius saeculi tempus temptationem in carne sua, quam de nostra mortalitate adsumere dignatus est, praefigurans? post resurrectionem quoque non amplius quam dies quadraginta cum discipulis in hac terra esse uoluit huic eorum uitae adhuc humana conuersatione commixtus et cum illis alimenta mortalium, quamuis iam non moriturus, accipiens, ut per ipsos quadraginta dies significaret se occulta praesentia, quod promiserat, impleturum, quando ait : ecce ego uobis cum sum usque in consummationem saeculi. cur autem iste [c] numerus hanc temporalem terrenam que significet uitam, illa interim causa de proximo occurrit, quamuis sit alia fortasse secretior, quod et tempora annorum quadripertitis uicibus currunt et mundus ipse quattuor partibus terminatur, quas aliquando uentorum nomine scriptura commemorat, ab oriente et occidente, ab aquilone et meridie. quadraginta autem quater habent decem. porro ipsa decem ab uno usque ad quattuor progrediente numero consummantur». [FG2013]
marg.| {CLC4d1.18} BASILIUS. − Verum quia non esurire supra hominem est, assumpsit Dominus passionem famis, indicans eam non esse peccatum, et concessit cum voluit nature humane que sua sunt pati et agere.
Unde sequitur :
Et consummatis illis esuriit.
marg.| Non coactus ad necessitatem que preest nature, sed quasi provocans diabolum ad duellum sentiens enim diabolus, quia ubi fames, ibi imbecillitas, aggreditur ad temptandum ; et quasi temptationum excogitator, famem Christo patienti suadebat lapidibus appetitum sedare.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4,3 
Dixit11 autem illi12 diabolus : Si filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
11 Dixit] Dicit Li448
12 illi] ei Li448
marg.| {CLC4d1.19} AMBROSIUS. − Tria precipue docemur tela esse diaboli quibus, ad convulnerandam mentem hominis, consuevit armari gule unum, aliud iactantie, ambitionis tertium13*. Inde14* cepit unde iam vicit, scilicet Adam. Discamus igitur cavere gulam, cavere luxuriam, quia telum est diaboli. Sed quid sibi vult talis sermo15 si filius Dei es , nisi quia cognoverat Dei filium16* esse venturum, sed venisse per hanc infirmitatem corporis17 non putabat18 ? Aliud19* explorantis, aliud temptantis et20* ideo profitetur se credere et homini conatur illudere.H q
q ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 17, CCSL 14, p. 112.223-239 : «Dixit autem illi diabolus : si filius es Dei, dic lapidi huic ut fiat panis. Tria praecipue docemur tela diaboli, quibus ad conuulnerandam mentem hominis consueuit armari, gulae unum, aliud iactantiae, ambitionis tertium. Inde autem coepit, unde iam uicit. Et ideo inde incipio in Christo uincere, unde in Adam uictus sum, si tamen mihi Christus, imago Patris, uirtutis exemplum sit. Discamus igitur cauere gulam, cauere luxuriam, quia telum est diaboli. Laqueus tenditur, cum mensa regalis conuiuii praeparatur, quae constantiam saepe mentis inclinat. Non solum enim cum audimus uerba diaboli, sed etiam cum uidemus eius copias, laqueum uitare debemus. Didicisti igitur diaboli telum : sume scutum fidei, loricam abstinentiae. Sed quid sibi uult talis sermonis exorsus : si filius Dei es, nisi quia cognouerat Dei filium esse uenturum? Sed uenisse per hanc infirmitatem corporis non putabat. Aliud explorantis, aliud temtantis est et Deo [ideo : A (Milano, Ambros. H 78 sup., Torino G.V.15)] se profitetur credere et homini conatur inludere». [FG2013]*
H ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
13 ambitionis tertium] inv . Ed1953
14 Inde] + ergo Ed1953
15 sermo] sensus Na17 (iuxta CST1911)
16 filium] filius Ed1953
17 corporis] om. Li448
18 putabat] putabatur Mt366
19 Aliud] + est Ed1953
20 et] om. Ed1953
marg.| {CLC4d1.20} ORIGENES. 21*. − Rogato autem patre a filio panem, nec dante lapidem pro pane, iste quasi adversarius versipellis22* et fallax, pro pane dat23* lapidem. I r
r ¶Fons : Origenes , Homiliae in Lc. (translatio Hieronymi), hom. 29 (Lc. 4, 3), GCS 49 , Origenes Werke 9, p. 178.28-179.1  : «Quaenam est ista tentatio, ut rogato patre a filio panem nec dante lapidem iste quasi adversarius versipellis et fallax det lapidem pro pane? Hoc est omne, quod diabolus voluit, ut lapis panis fieret, et non panem homines, sed lapidem vescerentur, quem diabolus pro pane monstraverat ?».
<Non hab.> Nicetas, Catena Graecorum Patrum in Lc. (Krikones) ; graecus def. (CGS 49). [MM2021]
I ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} [MM2021}
21 Origenes] + in Lucam Ed1953
22 versipellis] om. Ed1953
23 dat] dabat Ed1953
marg.| {CLC4d1.21} BASILIUS. − Suadebat quidem lapidibus appetitum sedare, hoc est permutare desiderium ab alimento naturali ad existentia preter naturam.J
J ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC4d1.22} ORIGENES. − Puto etiam quod usque hodie lapidem diabolus ostendit et24* hortetur singulos ad loquendum. Dic ut lapis iste panis fiat . Si videris25 hereticos dogmatum suorum mendacium pro pane comedere, scito26 lapidem eorum esse sermonem quem monstrat27* diabolus.K s
s ¶Fons : Origenes , Homiliae in Lc. (translatio Hieronymi), hom. 29 (Lc. 4, 3), GCS 49 , Origenes Werke 9, p. 179.3-17  : « Ego puto, quod usque hodie lapidem diabolus ostendat et hortetur singulos ad loquendum : dic ut lapis iste panis fiat. Omni tentatione, qua tentandi erant homines, primus secundum assumptionem carnis tentatus est Dominus. Tentatur autem ob id, ut nos quoque illo vincente vincamus. Obscurum fit forte, quod dico, nisi manifestius exemplo fiat. Si videris haereticos dogmatum suorum mendacium pro pane comedere, scito lapidem eorum esse sermonem, quem monstrat diabolus. Neque vero existimes unum eum habere lapidem ; habet plures lapides, de quibus a Matthaeo introducitur loquens : dic, ut lapides isti panes fiarit. Dixit Marcion, et lapis diaboli ei factus est panis. Dixit Valentinus, et alius lapis ei versus est in panem, Habuit et Basilides ejusmodi panem et ceteri haeretici. Unde sollicite providendum, ne forte diaboli lapidem comedentes putemus nos pane vesci Dei».
<Non hab.> Nicetas, Catena Graecorum Patrum in Lc. (Krikones). [MM2021]
K ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
24 et ] ut Ed1953
25 videris] iudeis Li448
26 scito Ed1953 cum gr. ἴσθι] cito Li448 Mt366
27 monstrat] + eis Ed1953
marg.| {CLC4d1.23} BASILIUS. − Dissipator autem temptationum Christus non repellit a natura famem. L
Unde sequitur :
L ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 4,4 
Et respondit ad illum Iesus : Scriptum est quia non in solo pane28 vivit homo sed in omni verbo Dei.
28 solo pane] inv . Li448
marg.| { CLC4d1.24} THEOPHYLACTUS. 29 − Quasi dicat : Non solis30 panibus humana natura sustentatur31. Immo sufficit Verbum Dei ad nutriendam32 universam humanam naturam33. Taliter pastus est israeliticus populus, colligens annis quadraginta mannatet gaudens volatilium predau. Divino consilio34 Elias convivas habuit corvosv, Eliseus herbis agrestibus socios nutrivitw M x y z
t Ex. 16, 15.
u Nm. 11, 32.
v 3Rg. (1Rg.) 17, 6.
w 4Rg. (2Rg.) 4, 9.
x ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis , Catena in Lc. 4, 4 (Krikones § 766 : Theodoretus), Vat. gr. 1611, f. 74r21-28  ; ed. PG 84, 80B-C :  « Θεοδωρήτου. Ἀκουσας γὰρ [γοῦν PG 84] τῶν τοῦ Πονηροῦ ῥημάτων ὁ Κύριος, κρύπτει μὲν τὴν θεότητα , ἐκ δὲ τῆς ἀνθρωπείας διαλέγεται φύσεως . Οὐκ ἐπ´ ἄρτῳ μόνῳ λέγων ζήσεται ὁ ἄνθρωπος , ἀλλ ´ ἐν παντὶ ῥήματι Θεοῦ· δύναμαί φησιν ἄνευ ἄρτου τραφῆναι· οὐ γὰρ ἄρτοις μόνοις ἡ τῶν ἀνθρώπων συγκρατεῖται ζωή , ἀλλ ´ ἀρκεῖ ῥῆμα Θεοῦ, πᾶσαν τῶν ἀνθρώπων διαθρέψαι τὴν φύσιν. Οὕτως ὁ Ἰσραηλιτικὸς διετράφη λαὸς τεσσαράκοντα ἔτη τὸ μάννα συλλέγων καὶ θήρας ὀρνίθων ἀπολαύων· πεπεδημένης βουλῆς (βουλῆι cod.) Θεοῦ καὶ Ἠλίας , κόρακας ἑστιάτορας ἔχει· καὶ Ἐλισσαῖος ἀγρίοις λαχάνοις τοὺς θιασώτας, διέθρεψε [...] ». [VS2022] [MM2024]
y <cuius fons> Theodoretus Cyri = Cyrillus Alexandrinus ( pseudo), De incarnatione Domini [CPG 6216b], PG 75, 1441.14 -23 : « Τούτων ἀκούσας κρύπτει μὲν τὴν θεότητα, ἐκ δὲ τῆς ἀνθρωπείας διαλέγεται φύσεως· «Οὐκ ἐπ’ ἄρτῳ μόνῳ, λέγων, ζήσεται ἄνθρωπος, ἀλλ’ ἐν παντὶ ῥήματι διὰ στόματος ἐκπορευομένῳ Θεοῦ. Δύναμαι, φησὶν, ἄνευ ἄρτου τραφῆναι. Οὐ μόνον γὰρ ἄρτοις ἡ τῶν ἀνθρώπων συγκροτεῖται ζωὴ, ἀλλὰ ῥῆμα Θεοῦ ἀρκεῖ πᾶσαν τῶν ἀνθρώπων διαθρέψαι τὴν φύσιν·οὕτως ὁ Ἰσραηλιτικὸς διετράφη λαὸς, τεσσαράκοντα ἔτη συλλέγων τὸ μάννα, καὶ θήρας ἀπολαύων ὀρνίθων πεπεδημένης βουλῇ Θεοῦ· καὶ Ἡλίας κόρακας ἑστιάτορας ἔσχε· καὶ Ἐλισαῖος ἀγρίοις λαχάνοις τοὺς θιασώτας διέθρεψε ».
z <Non hab.> Theophylactus, in loc. cit. (PG 123, 747A). [CGC2015* CGC2017] ; ACO lat. ; Marius Mercator cf. PG 80, 60 sqq. [MM2024]
M ¶Codd. : Bar484 La88 (25rb) Li448 (36vb) sine nota : Ed1657 Ed1660 Ed1953 {FG2017} {MM2024}
29 Theophylactus] Theoph. Li448, Theophil. Bar484
30 solis] sol’ Bar484² (expunc. solis)
31 sustentatur Bar484²] om. Bar484*
32 nutriendam Li448 La88 Ed1657 ] nutriendum Ed1953
33 humanam naturam Li448 La88] naturam Bar484, inv . Ed1657 Ed1953
34 consilio Bar484 Ed1953 ] concilio Li448
marg.| {CLC4d1.25} CYRILLUS. − Vel aliter . Terrenis cibis terrenum nostrum alitur corpus ; anima vero rationalis divino verbo vigoratur ad bonam habitudinem spiritus. Non enim naturam incorpoream corpus alit.N aa
aa ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. (Krikones § ?)
<cuius fons>
  Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 529, 37-42 : «Τοῖς μὲν ἀπὸ γῆς σιτίοις τὸ γήϊνον ἡμῶν τρέϕεται σῶμα, καὶ ζητεῖ πρὸς ἐπικουρίαν τὸ συγγενές ψυχὴ δὲ ἡ λογικὴ λόγῳ τῷ θείῳ πρὸς εὐεξίαν ἁδρύνεται τὴν πνευματικήν·αἱ μὲν γὰρ ἀπὸ γῆς τροϕαὶ τὸ συγγενὲς τρέϕουσι σῶμα· αἱ δὲ ἄνωθεν καὶ ἐξ οὐρανοῦ νευροῦσι τὸ πνεῦμα». [MOB2015]
N ¶Codd. : La88 (25rb) Li448 Ed1953 {FG2017}
marg.| {CLC4d1.26} GREGORIUS NYSSENUS. − Unde non alitur virtus pane nec per carnes bene se habet anima et pinguescit. Aliis epulis vita sublimis educatur35 et crescit : nutrimentum boni castitas, panis sapientia, pulmentum iustitia, potus impassibilis status, delectatio bene sapere.O ab
ab <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. #, # (Krikones § # Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. # #  : «Γρηγορίου Νύσσης».
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus , # [CPG 3#], Gregorii Nysseni opera, t. # #, 19#, p. # (PG 4#, #),
<Non hab.> Némésius d’Emèse, De natura hominis, selon E.   Dobler , Falsche Väterzitate bei Thomas von Aquin, Fribourg (CH), 2001, p. 136. [MM2019]
O ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
35 educatur] educitur Li
marg.| {CLC4d1.27} AMBROSIUS. − Vides igitur quo genere utatur armorum, quo hominem a spiritualis nequitie incursione defendat adversum incitamenta gule non enim quasi Deus utitur potestate quid enim mihi proderat? Sed quasi homo commune sibi accepit auxilium, ut divino pabulo lectionis intentus famem corporis negligat, alimentum verbi acquirat non enim potest qui verbum sequitur panem desiderare terrenum humanis enim divina prestare non dubium est. Simul cum dicit : N on in solo pane vivit homo , ostendit hominem esse temptatum, hoc est susceptionem nostram, non suam divinitatem.ac
ac ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 20, CCSL 14, p. 113.249-264 : «Vides quo genere utatur armorum, quo hominem ab spiritalis nequitiae incursione defendat aduersus incitamenta gulae saeptum atque munitum. Non enim quasi Deus utitur potestate quid enim mihi proderat ? Sed quasi homo conmune sibi arcessit auxilium, ut diuinae pabulo lectionis intentus famem corporis neglegat, alimentum uerbi caelestis adquirat. Huic intentus Moyses panem non desiderauit, huic intentus Helias famem prolixioris non sensit ieiunii. Non enim potest qui uerbum sequitur panem desiderare terrenum, cum panis substantiam caelestis accipiat humanis enim diuina praestare non dubium est et corporalibus spiritalia et ideo qui uitam ueram desiderat illum panem exspectat, qui per insensibilem substantiam humana corda confirmat. Simul cum dicit : non in pane solo vivit homo ostendit hominem esse temtatum, hoc est susceptionem nostram, non suam diuinitatem». [FG2013]
Numérotation du verset Lc. 4,
distinctio 2 
marg.| {CLC4d2.1} THEOPHYLACTUS. − Primo inimicus Christum de gula temptaverat, sicut et Adam ; deinde de cupiditate sive de36* avaritia, in hoc quod ostendit ei omnia regna mundi.P ad
Unde sequitur :
ad ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 4, 5), PG 123, 748B13-C6 (ad sensum). [CGC2015]
36 de] om. Ut294 Ed1953
Numérotation du verset Lc. 4,5 
Et duxit illum diabolus37* et ostendit illi38* omnia regna orbis terre in momento temporis.
37 diabolus] + in montem excelsum Ed1953
38 illi] ei Ut294 Ed1953
marg.| {CLC4d2.2} GREGORIUS. In homiliario. 39* − Quid mirum si se permisit ab illo in montem duci qui se pertulit etiam a membris ipsius crucifigi?Q ae
ae ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 16, § 1, p. 110.14-15 : «Certe iniquorum omnium diabolus caput est, et huius capitis membra sunt omnes iniqui. An non diaboli membrum Pilatus? An non diaboli membra Iudaei persequentes et milites crucifigentes fuerunt? Quid ergo mirum si se ab illo permisit in montem duci, qui se pertulit etiam a membris illius crucifigi? Non est ergo indignum Redemptori nostro (Deo : A) quod temptari uoluit, qui uenerat occidi. Iustum quippe erat ut sic temptationes nostras suis temptationibus uinceret, sicut mortem nostram uenerat sua morte superare». [FG2013]
Q ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
39 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC4d2.3} THEOPHYLACTUS. − Sed qualiter ostendit ei omnia regna orbis terre? Quidam dicunt, quod mente hec ei ostendit ; ego autem dico, quod sensibiliter et in phantasia apparere fecit.R af
af ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 4, 5), PG 123, 748C7-D4 (ad sensum). [CGC2015]
R ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC4d2.4} TITUS. − Vel descripsit orbem verbo et velut quamdam domum intentioni eius manifestat40*, ut existimabat.S ag
ag ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 4, 5-8 (Krikones § 774: Titus), Vat. gr. 1611, f. 74va38-39 : «Τίτου. Διέγραψε τῷ λόγῳ τὴν οἰκουμένην καὶ ὥσπερ ἕνα οἶκον τῇ διανοίᾳ ὑπέδειξεν, ὡς ᾤετο [...] ».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 4, 5) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger , Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p 156.1-3 . [MM2021] [VS2022]
40 manifestat Li448 Ed1571 Ed1612 ] manifestavit Ed1657 Ed1953
marg.| {CLC4d2.5} AMBROSIUS. − Bene autem in momento temporis secularia et terrena monstrantur. Non enim tam conspectus celeritas indicatur, quam caduce fragilitas potestatis exprimitur. In momento enim cuncta illa pretereunt et sepe honor seculi abiit antequam venerit.T ah
ah ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 28, CCSL 14, p. 115.327-331 : «Bene in momento temporis saecularia et terrena monstrantur. Non enim tam conspectus celeritas indicatur quam caducae fragilitas potestatis exprimitur ; in momento enim cuncta illa praetereunt et saepe honor saeculi abiit, antequam uenerit. Quid enim saeculi potest esse diuturnum, cum ipsa diuturna non sint saecula ? Docemur hic inanis ambitionis flabra despicere, quod omnis dignitas saecularis diabolicae subiaceat potestati, ad usum fragilis et inanis ad fructum». [FG2013]*
Sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4,6 
Et ait illi :41 Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia42 mihi tradita sunt et cui volo do illa43.
41 Et ait illi] Et ait ei Clv160.7 , om. Ka12
42 quia] qua Ka12
43 hanc universam... do illa] etc. Ed1571, hanc universam Ed1618 Ed1657
marg.| {CLC4d2.6} TITUS. 44 − In utroque mentiebatur neque enim habebat nec conferre poterat quo carebat. Nullius45* enim obtinet potestatem sed ad46 pugnam est adversarius derelictus. U ai
ai ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 4, 5-8 (Krikones § 774 Titus), Vat. gr. 1611, f. 74va40-b16  : «Τίτου. […] Πάσας ὑποδεικνύων τὰς βασιλείας ὡς αὐτῷ διαφερούσας ἐν μιᾷ ῥοπῇ καιροῦ τε καὶ ὄψεως καὶ ἀπαιτῶν τὴν προσκύνησιν, ἑκάτερον ψευδόμενος· οὔτε γὰρ εἶχεν, οὔτε δοῦναι ἠδύνατο ὃ μὴ εἶχεν· οὐδενὸς γὰρ ἐξουσίαν ἔχει, ἀλλὰ καταλέλειπται μὲν πρὸς τοὺς ἀγῶνας ἐπιτήδειος ἀντίπαλος. Οὐκ ἔχει δὲ οὐδενὸς ἐξουσίαν, ὅταν μὴ συγχωρῇ Θεός· εἰς δοκιμὴν δέ τινων συγχωρεῖ πολλάκις».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 4, 5-6) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger , Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p . 156.4-10 . [MM2021] [VS2022] [MM2022]
44 Titus] Grecus Fi309 Ut294, om. Ed1571 Ed1618, + nempe Bostrensis ubi supra Ed1657
45 Nullius] Nullus Fi309 Ed1612 Ed1953
46 ad] ob Urb28
marg.| {CLC4d2.7} AMBROSIUS. − [b] Alibi enim legis47* quia omnis potestas a Deo estaj Itaque 48 a Deo est 49 potestatum ordinatio, a malo ambitio potestatis nec est potestas mala sed is qui male utitur potestate. [c] Quid ergo? Bonum est uti potestate, studere honori? Bonum, si deferatur50*, non51 eripiatur. Distingue tamen hoc ipsum bonum. Alius enim bonus in seculo ; alius perfecte virtutis usus. [e] Bonum est enim Deum querere [d] et 52 cognoscende divinitatis studium nullis occupationibus impediri. [f] Quod si is qui Deum querit, propter fragilitatem carnis et mentis53 angustias sepe temptatur ; quanto magis qui seculum querit, obnoxius est. [a] Docemur ergo ambitionem despicere eo quod diabolice subiacet54* potestati. [g] 55* Habet autem forensis gratia 56 domesticum periculum et, ut dominetur aliis, prius servit ; curvatur ad obsequium ut honore donetur et, dum vult esse sublimior, simulata humilitate fit vilior. V ak
aj Rm. 13, 1.
ak ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 28-31, CCSL 14, p. 115.333-117.385 sqq. ; cf. CSEL 32.4, p. 152.20-154.24) : «[a] Docemur hic inanis ambitionis flabra despicere, quod omnis dignitas saecularis diabolicae subiaceat potestati, ad usum fragilis et inanis ad fructum. [b] Sed quomodo hic dat diabolus potestatem et alibi legis * quia omnis potestas a Deo est? Numquid potest quis duobus dominis seruire aut a duobus accipere potestatem? Num ergo contrarium est? Minime. Sed uide quia omnia a Deo. Neque enim sine Deo mundus, quia et mundus per ipsum factus ; sed licet a Deo factus sit, tamen opera eius mala, quia saeculum in maligno positum est et ordinatio mundi a Deo, opera mundi a malo. Ita etiam a Deo potestatum ordinatio, a malo ambitio potestatis. Denique non est inquit potestas nisi a Deo, quae autem sunt a Deo ordinatae sunt, non datae, sed ordinatae et qui resistit potestati dei inquit ordinationi resistit. Hic quoque licet dicat dare se diabolus potestatem, omnia tamen illa ad tempus permissa sibi esse non abnuit. Itaque qui permisit ordinauit nec potestas mala, sed is qui male utitur potestate. Denique uis non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Non ergo potestas mala, sed ambitio. Denique eo usque a Deo ordinatio potestatis, ut Dei minister sit qui bene potestate utitur. Dei inquit minister est tibi in bonum. Non ergo muneris aliqua culpa est, sed ministri nec Dei potest ordinatio displicere, sed administrantis actio. Nam ut de caelestibus ad terrena deriuemus exemplum, dat honorem imperator et habet laudem. Quod si quis male honore usus fuerit, non imperatoris est culpa, sed iudicis. Habent reum suum crimina, non quia potestas unumquemque, sed militia sua inplicat. [c] Quid ergo? Bonum est uti potestate, studere honori? Bonum si deferatur, non eripiatur. Distingue tamen hoc ipsum bonum. Alius enim bonus in saeculo, alius perfectae uirtutis usus ; [d] bonum est enim cognoscendae diuinitatis studium nullis occupationibus inpediri. Nam etsi multa bona, una tamen est uita aeterna. Haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum Deum et quem misisti Iesum Christum. Et ideo uitae aeternae maximus fructus et solus Deus uitae remunerator aeternae est : solum Deum et Dominum nostrum adoremus et ipsi soli seruiamus ut solus ipse nos fructu remuneretur amplissimo, fugiamus omnia quae diabolicae subiacent potestati, ne tamquam malus tyrannus in eos quos intra suum regnum inuenerit acceptae saeuitia potestatis utatur. Non ergo a diabolo potestas est, sed obnoxia tamen insidiis diaboli. Nec tamen ideo mala ordinatio potestatum, quia malo obnoxiae potestates ; [e] bonum enim est Deum quaerere, sed quidam ipsius inquisitionis anfractus et error obrepit. Nam si inquisitor in sacrilegium scaeua interpretatione uertatur, in deterius uertitur quaerentis offensa quam si non quaesisset. Nec tamen inquisitionis, sed quaesitoris est culpa, nec inquisitio obnoxia malo, sed quaerentis adfectus. [f] Quodsi is qui Deum quaerit propter fragilitatem carnis et mentis angustias saepe temtatur, quanto magis qui saeculum quaerit obnoxius est ! atque hoc ipso perniciosior ambitio, quod blanda quaedam est conciliatricula dignitatum, et saepe quos uitia nulla delectant, quos nulla potuit mouere luxuria, nulla auaritia subruere facit ambitio criminosos. [g] habet enim forensem gratiam, domesticum scelus [= P L, periculum plerique codd. (CSEL 32.4)] et, ut dominetur aliis, prius seruit. curuatur obsequio [ad obsequium s. u. m3 (CSEL32.4)] , ut honore donetur, et, dum uult esse sublimior [+ simulata humilitate fit vilior et P L (CSEL) ], fit remissior, cum in ipsa potestate quod praecellit alienum sit ; legibus enim imperat, sibi seruit». Cf.   Vincentius Bellovacensis, De morali principis institutione, c. 23, CCCM 137, lin. 10-11 sqq. : «Vnde Ambrosius super Lucam, libro IIII-o :"Hoc ipso perniciosius est ambicionis uicium, quod blanda quedam est conciliatricula dignitatum. Habet enim forensem graciam , domesticum periculum, prius seruit ut aliis dominetur. Obsequio curuatur ut honore donetur et, dum uult esse sublimior, humilitate simulata fit uilior. Hec Ambrosius».
* legitur] P (Petersbourg, F.v. 1 N. 6, prov. Corbie) ; L (Oxford, Bodleian Laud. Misc. 259), μ ( Maurini). [FG2013]* [MM2020]
<Non hab.> Glossa ordinaria ;Hugo de Sancto Caro, Postille.
¶Nota L’insertion erronée de l’attribution à Titus de Bostra du segment [g] remonte à la révision de l’exemplar attestée déjà par Mt366 etc. Nicolaï rejoint donc avec pertinence le premier état de l’exemplar attesté par Li448 Fi263 qui place l’ensemble du texte sous l’autorité d’Ambroise. Les leçons periculum ...ad obsequium... simulata humilitate fit vilior du segment [g] qui s’écartent de l’édition CCSL d’Ambroise sont attestés par les témoins anciens et notamment par une citation de Vincent de Beauvais dans un traité que la critique date de peu avant 1264, soit avant la date présumée de la CLC par exemplar que nous situons après le retour de Thomas à Paris en 1268. Il s’agit donc d’une coïncidence - et non d’une dépendance – qui atteste que Thomas a utilisé, probablement plus fidèlement que Vincent, une version d’Ambroise qui comprenait ces expressions mais qui ne correspond exactement à aucun des manuscrits collationnés par l’édition CSEL. [MM2020]
47 legis] legitur Ed1657 Ed1876 Ed1891 Ed1953
48 Itaque] Ita quod Fi263
49 Itaque... est] Itaque adeo est Ka12, om. hom. Urb28
50 deferatur] differatur Clv160.7 , defraudatur Fi309 *, deseratur Ed1891 Ed1953
51 non] + si Ed1657
52 et] Bonum est Ed1657
53 mentis] mentes cacogr. Fi309
54 subiacet Ed1876 (P615 P616 P639 P15760 ) etc.] subiecit Ut294, subjicit Ed1861 Ed1891 Ed1953
55 potestati Fi263 Ka12 Li448 Ed1657 ] + TITUS Cbg133 Clv160.7 Fi309 La88 Mt366 P638 Urb28 Ut294 Ed1475C Ed1618 Ed1876 Ed1891 Ed1953
56 forensis] fortassis P638
Unde subdit :
Numérotation du verset Lc. 4,7 
Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tibi omnia subdita57.
57 erunt tibi omnia subdita] etc. Ed1618 Ed1657
marg.| {CLC4d2.8} CYRILLUS. 58 − Quomodo tu, cuius sors est inextinguibilis flamma, qualiter omnium Domino que sua sunt spondes ? Putasti59 cultorem habere60, cuius metu tremunt universa?W al am
al ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. (Krikones § ?)
<cuius fons>
am Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 532.6-10 : «‘Οδὲκλῆρονἔχωντὴνἄσβεστονϕλόγα,πῶςτῷ βασιλεῖ τῶνὅλωνἐπαγγέλλειςτὰαὐτοῦ ;Προσεδόκησαςἔχεινπροσκυνητὴνὃντρέμειτὰσύμπαντα, καὶ δοξολογοῦσι τὰ Σεραϕὶμ καὶ πᾶσαι αἱ ἀγγελικαὶ δυνάμεις ;». [MOB2015] [MM2019]
58 Cyrillus] om. Fi309
59 Putasti] + te Ed1657
60 c. habere] ultorem habere cacogr. Ka12, + (vel adoratorem) Ed1657
marg.| {CLC4d2.9} ORIGENES. 61* {hom.30}. − Vel aliter totum. Duo reges certatim regnare festinant peccati rex peccatoribus diabolus, et iustitie rex iustis Christus sciensque diabolus ad hoc venisse Christum ut regnum eius tolleret, ostendit ei omnia regna mundi non quidem regnum Persarum et Indorum, sed regnum suum, quomodo regnaret in mundo, quomodo scilicet alii regnentur a fornicatione, alii ab avaritia : et ostendit ei in puncto temporis, hoc est in presenti temporum cursu, qui62 ad comparationem eternitatis puncti obtinet instar neque enim63 necessarium habebat salvator ut ei diutius huius seculi negotia monstrarentur ; sed statim ut aciem luminum suorum ad contemplandum vertit, et peccata regnantia, et eos qui regnarentur a vitiis conspexit. Dicit ergo ad eum venisti ut adversus me de imperio dimices. Adora me, et accipe regnum quod teneo. Verum Dominus vult quidem regnare, sed64 iustitia, ut absque peccato regnet ; et65 vult gentes sibi esse subiectas, ut serviant veritati ; nec sic vult regnare ceteris ut ipse regnetur a diabolo66.67
Unde sequitur :
61 Origenes] + in Lucam Ed1953
62 qui] quia Mt366
63 enim] etiam Mt366
64 sed] et quasi Mt366
65 et] om. Mt366
66 a diabolo] ab a<li>o Li448 Mt366
67 Mt366 Ed1953 {MM2022}
Numérotation du verset Lc. 4,8 
Et respondens Iesus dixit illi : Scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies.
marg.| {CLC4d2.10} BEDA. − Dicens diabolus salvatori : Si procidens adoraveris me, e contrario audit quod ipse magis adorare eum debeat quasi Dominum et Deum suum.X an
an ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 1, c. 4, CCSL 120, lin. 3048 sqq. : «Dicens diabolus saluatori, si procidens adoraueris me, e contrario audit quod ipse magis adorare eum debeat dominum et deum suum». [MM2020]
X ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC4d2.11} CYRILLUS. − Qualiter autem, si, secundum hereticos, filius est68 creatura, adoratur? Quod crimen inferretur adversus eos qui servierunt creature et non creatori, si filium secundum eos creaturam existentem colimus tamquam Deum? Y ao ap
ao ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. (Krikones § ?)
<cuius fons>
ap Cyrillus Alexandrinus , Thesaurus, assertio 32, PG 75, 533C8-17 (36-45), «Πῶς οὖν, εἴπερ ἐστὶ ποίημα, κατ' ἐκείνους, ὁ Υἱὸς, προσκυνεῖται παρ' ἡμῶν τε καὶ τῶν ἁγίων ἀγγέλων ; Καὶ μάρτυς ὁ Παῦλος παρέσται λέγων· ῞Οταν δὲ εἰσαγάγῃ τὸν Πρωτότοκον εἰς τὴν οἰκουμένην, λέγει· Καὶ προσκυνησάτωσαν αὐτῷ πάντες ἄγγελοι Θεοῦ. Πῶς δὲ, εἰπέμοι, κατὰ τῶν λελατρευκότων τῇ κτίσει παρὰ τὸν κτίσαντα, βαρύ τι τὸ ἔγκλημα ϕέρεται, εἴπερ ὧδε ϕύσεως ἔχοντα τὸν Υἱὸν καὶ κτίσμα τυγχάνοντα, κατ' αὐτοὺς, θεραπεύουσιν ὡς Θεὸν καὶ αἱ καθαρώταται τῶν οὐρανῶν δυνάμεις ;» [MOB2015]*
Y ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
68 est] om. Li448
marg.| {CLC4d2.12} ORIGENES. {hom.30}. − Vel aliter. Hos, inquit, omnes propterea mihi volo69 esse subiectos, ut Dominum Deum adorent et ipsi soli serviant. Tu autem a me vis incipere peccatum quod ego dissoluturus huc veni. Z
Z ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
69 mihi volo] inv . Li448
marg.| {CLC4d2.13} CYRILLUS. − Hoc autem mandatum eius tetigit intima. Ante adventum enim eius ipse ubique colebatur. Lex autem divina eiciens ipsum a dominio usurpato, adorare statuit solum eum qui naturaliter Deus est.AA aq ar
aq ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. (Krikones § ?)
<cuius fons>
ar Cyrillus   Alexandrinus ,Scholia in Lucam ex catenis,PG 72, 532, 12-21 : «‘Απτόμενοςὥσπερτῶνσπλάγχνωναὐτοῦ, ταύτην παρεκόμισεν εὐκαίρως τὴν ἐντολήν·πρὸ μὲν γὰρτῆςἐπιδημίαςαὐτοῦ, πᾶσαν ἐπλάνησε τὴν ὑπ' οὐρανόν· αὐτὸς ἦνὁπανταχοῦπροσκυνούμενος·ὁδέγετοῦΘεοῦνόμοςἔξωτιθεὶςαὐτὸντῆςἐξἀπάτηςαὐτῷπεπορισμένηςἀρχῆς,ἑνὶτῷκατὰϕύσινκαὶ ἀληθῶςὄντιΘεῷπροσέταξεπροσκυνεῖν, καὶαὐτῷμόνῳτὰςλατρείαςἐπιτελεῖν». [MOB2015]*
AA ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC4d2.14} BEDA.[a] Querit70* autem aliquis quomodo conveniat quod hic precipitur soli Domino serviendum, Apostoli verbo qui dicit71 as : « Per caritatem servite invicem »? Sed in greco dulia 72 intelligitur servitus communis, hoc est sive Deo sive homini exhibita [c] secundum quam iubemur servire invicem. [b] Latria autem vocatur servitus divinitatis cultui dedita [d] qua iubemur soli Deo servire73*. AB at
as Gal. 5, 13
at Beda Venerabilis , In Lc., lib. 1, c. 4, CCSL 120, lin. 3050 sqq. : «[a] Quaerit forte aliquis quomodo conueniat quod hic praecipitur domino soli seruiendum apostoli uerbo qui dicit : sed per caritatem seruite inuicem. Sed huic facile graecae linguae ex qua scriptura translata est origo satisfacit in qua seruitus duobus modis ac diuersa significatione solet appellari. Dicitur enim λατρεία dicitur et δουλεία. Sed δουλεία intellegitur seruitus communis, hoc est siue deo siue homini siue cuilibet rerum naturae exhibita. A qua etiam seruus, id est δοῦλος graece nomen accipit. [b] Λατρεία autem uocatur seruitus illa quae soli diuinitatis cultui debita neque ulli est participanda creaturae. Vnde et idolatrae nuncupantur hi qui uota preces et sacrificia quae uni deo debuerant idolis impendunt.[c] Iubemur ergo per caritatem seruire inuicem quod est graece δουλεύειν. [d] Iubemur uni deo seruire quod est graece λατρεύειν».
<ex quo> Cf. Glossa ordinaria (Lc. 4, 8) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 153b marg.], ed. Gloss-e  : «BEDA : Grece 'latria' dicitur servitus que soli Deo debetur. 'Dulia' que etiam hominibus invicem exhibetur. Iubemur ergo per caritatem servire invicem, quod grece ‘dulium’ dicitur. Iubemur Deo servire, secundum quod grece 'latrium' dicitur. Unde hic : et illi soli servies».
¶Nota La Glose a été complétée à partir de l’original de Bède dont Thomas réorganise les éléments en regroupant ce qui concerne la dulie et latrie. La Piana a effacé ce travail en revenant à l’original de Bède. [MM2020]
70 Querit] Querat Ed1470 Ed1657 , Queret Ed1569 Ed1570 Ed1746 Ed1891 Ed1953
71 dicit] + ad Gal(at). 5 Ed1746 Ed1657 Ed1891 Ed1953
72 dulia] + (δουλεία) Ed1746 Εd1891 Ed1953
73 secundum quam... Deo servire] latria (λατρεία) autem vocatur servitus divinitatis cultui debita iubemur ergo per caritatem servire invicem quod est grece duleuin (δουλεύειν) ; iubemur uni Deo servire, quod est grece latreuin (λατρεύειν) unde hic dicitur et illi soli servies ; quod est grece latreuis (λατρεύεις) Ed1570 (graec. vocabul. in marg.) Ed1746 Ed1891 Ed1953
Numérotation du verset Lc. 4,
distinctio 3 
marg.| {CLC4d3.1} AMBROSIUS. − Sequitur iactantie telum, quo in proclive delinquitur quia dum homines gloriam virtutis sue iactare desiderant, de loco meritorum suorum74* et statione recedunt75*. AC au
Unde dicitur :
au ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 21, CCSL 14, p. 113.265-268 : «Sequitur iactantiae telum, quo procliue delinquitur, quia dum homines gloriam uirtutis suae iactare desiderant, de loco meritorum suorum et statione decedent* . Et duxit inquit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi».
*Decidunt x (familia codicum G g E T M s) L (Oxford, Bodleian Laud. misc. 259), decedunt CSEL [FG2013]*
74 suorum] om. Ed1470 Ed1657 Ed1746 Ed1953
75 recedunt] decedunt Ed1657 , decidunt Ed1746 Ed1953
Numérotation du verset Lc. 4,9 
Et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnaculum templi76.
76 et statuit eum supra pinnaculum templi] etc. Ed1657
marg.| {CLC4d3.2} ORIGENES. 77* {hom.31}. − Sequebatur plane, quasi athleta ad temptationem sponte proficiscens, et quodammodo loquebatur : Duc quo vis78* invenies me in omnibus fortiorem.AD
77 Origenes] + in Lucam Ed1953
78 vis] + et Ed1470 Ed1657 Ec1953
marg.| {CLC4d3.3} AMBROSIUS. − Ita est autem iactantia ut dum se putat unusquisque ad altiora conscendere, sublimium usurpatione factorum ad inferiora trahatur.av
Unde sequitur :
av ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 22, CCSL 14, p. 113.268-271 : «Ita enim est iactantia, ut dum se putat unusquisque ad altiora conscendere, sublimium usurpatione factorum ad inferiora trudatur * [trahatur C (Paris, BnF, Nal. 1438)] . Et dixit illi : si filius Dei es, mitte te deorsum».
Et dixit illi79 : Si filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
79 Et dixit illi] om. Li448
marg.| {CLC4d3.4} ATHANASIUS. − Non autem contra divinitatem certamen diabolus iniit neque enim audebat. Et ideo dicebat : Si filius Dei es. Sed cum homine certamen iniit quem quondam80 seducere potuit. AE aw
aw ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 4, 13 (Krikones § 789 : Athanasius), Vat. gr. 1611, f. 76va35-37  : «Ἀθανασίου. Οὐ γὰρ πρὸς θεότητα ἤρατο τὸν πόλεμον ὁ διάβολος, ἣν ἠγνόησεν, οὐδὲ γὰρ ἐτόλμα· διὰ τοῦτο ἔλεγεν· Εἰ σὺ εἶ ὁ Υἱὸς τοῦ Θεοῦ· ἀλλὰ πρὸς ἄνθρωπον, ὃν πάλαι πλανῆσαι ἴσχυσε, καὶ ἐξ ἐκείνου εἰς πάντας ἀνθρώπους ἐξέτεινε τῆς κακίας αὐτοῦ τὴν ἐνέργειαν».
<cuius fons>   Athanasius Alexandrinus , De incarnatione contra Appolinarium [CPG 2231], § 16, PG 26, 1148A13-B18 . [MM2024]
AE ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
80 quondam] quodammodo Mt366
marg.| {CLC4d3.5} AMBROSIUS. − [a] Vere autem diabolica vox est que mentem hominis de gradu altiore81* meritorum precipitare contendit. [b] Simul infirmitatem suam diabolus malitiamque designat quia nemini potest nocere nisi ipse deorsum se miserit. Nam qui relictis celestibus terrena eligit, voluntarium quoddam precipitium vite labentis incurrit. Simul quoniam telum suum diabolus vidit obtusum, qui omnes homines82* proprie subiecerat potestati, plus cepit quam hominem iudicare. [c] « Transfigurat autem se satanas velut angelum lucis »ax, et de Scripturis ipsis83* sepe divinis laqueum fidelibus parat.AF ay
ax 2Cor. 11, 14.
ay ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 23, CCSL 14, p. 113.271-114.274 : «Vere diabolica uox, quae mentem hominis de gradu altiore meritorum praecipitare contendit. Quid enim tam proprium diabolo quam suadere ut unusquisque se mittat?». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 25, CCSL 14, p. 114.288-299 : «Simul infirmitatem suam diabolus malitiam que designat, quia nemini potest nocere diabolus, nisi ipse se miserit. Nam qui relictis caelestibus terrena eligit uoluntarium quoddam praecipitium uitae labentis incurrit. Simul quoniam telum suum diabolus uidit obtunsum, qui omnes homines propriae subiecerat potestati, plus coepit quam hominem iudicare. Sed Dominus rursus ne ea quidem quae de se fuerant prophetata ad arbitrium diaboli putauit esse facienda, sed diuinitatis propriae auctoritate seruata uersutiae eius occurrit, ut quia scripturarum exemplum praetenderat, scripturarum uinceretur exemplis ; potestas enim Deo uincere, scriptura mihi uincit». [c]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 26, CCSL 14, p. 114.299-301 : «Disce hic quoque quia satanas transfigurat se uelut angelum lucis et de scripturis ipsis saepe diuinis laqueum fidelibus parat. Sic haereticos facit, sic euiscerat fidem, sic iura pietatis inpugnat». [FG2013]
AF ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
81 altiore] altiori Ed1953
82 homines] om. Ed1953
83 ipsis] om. Ed1953
Unde subdit :84*
Numérotation du verset Lc. 4,10 
Scriptum est enim quoniam85 angelis suis mandavit de te ut conservent te86*,
85 quoniam] quod codd.@ cum Biblia communi
86 conservent te La88 Li448@ Mt366 Mt366@ Ed1953 ] cus<todiant> te in omnibus viis tuis Li448 (Ps. 90, 11)
Numérotation du verset Lc. 4,11 
et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
marg.| {CLC4d3.6} ORIGENES. − Unde tibi, diabole87*, scire quod ista scripta sunt? Numquid legisti prophetas vel divina eloquia ? Legisti quidem non ut ipse ex lectione eorum melior fieres, sed ut de simplici littera eos qui amici sunt littere interficias. Scis quia si de aliis eius voluminibus loqui volueris, non decipies88*. az AG
az ¶Fons : Origenes , Homiliae in Lc. (translatio Hieronymi), hom. 31 (Lc. 3), GCS 49 , Origenes Werke 9, p. 187.23-188.1-190.15 , 191.14-23 : «Unde tibi, diabole, scire quod ista scripta sunt? Numquid legisti prophetas vel divina eloquia cognovisti ? Licet tu taceas, ego pro te respondebo. Legisti, non ut ipse ex lectione sanctorum melior fieres, sed ut de simplici littera eos qui amici sunt littere interficias. Scis quia si de aliis eius [ei om. E, eis A C] voluminibus loqui volueris, non decipies».
<Non hab.> Nicetas, Catena Graecorum Patrum in Lc. (Krikones) ; graecus def. (CGS 49). [MM2021]
AG ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ro18 Ed1953 {MM2021}
87 diabole] + hoc Ed1953
88 Scis quia ... decipies] om. Mt366
marg.| {CLC4d3.7} AMBROSIUS. − Ergo non te capiat hereticus quia potest de Scripturis aliqua exempla proferre. Utitur et diabolus testimoniis Scripturarum non ut doceat sed ut fallat.AH ba
ba ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 26, CCSL 14, p. 114.299-115.306 : «Disce hic quoque quia satanas transfigurat se uelut angelum lucis et de scripturis ipsis saepe diuinis laqueum fidelibus parat. Sic haereticos facit, sic euiscerat fidem, sic iura pietatis inpugnat. Ergo non te capiat haereticus, quia potest de scripturis aliqua exempla proferre, nec sibi adroget quod doctus uidetur. Utitur et diabolus testimoniis scripturarum, sed non ut doceat, sed ut circumscribat et fallat». [FG2013]
AH ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC4d3.8} ORIGENES. − Vide autem quomodo et in ipsis testimoniis versipellis est. Vult enim minuere gloriam salvatoris, quasi angelorum indigeat auxilio offensurus pedem, nisi eorum manibus sublevetur. Hoc enim testimonium non de Christo sed de sanctis generaliter scriptum est. Neque enim indiget angelorum auxilio qui maior est angelis. Quin potius disce, Diabolice 89*, quod nisi Iesus90* adiuvaret angelos, offenderent pedem suum. Et tu propterea quasi fulgur de celo cecidisti91*bb quia credere in Iesum Christum Dei filium noluisti. Quare autem siles quod sequiturbc : « Super aspidem et basiliscum ambulabis » et cetera 92* nisi quia tu es basiliscus,93 tu draco, tu leo ?»AI bd
bb Cf. Lc. 10, 18 : « Videbam satanam sicut fulgur de celo cadentem ».
bc Ps. 90, 13.
bd ¶Fons : Origenes , Homiliae in Lc. (translatio Hieronymi), hom. 31 (Lc. 3), GCS 49 , Origenes Werke 9, p. 189.1-190.15 , 191.14-23 : «[a] Videamus ergo, quid de scripturis diabolus loquatur ad Dominum :"Scriptum est enim, quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum". Vide quomodo et in ipsis testimoniis versipellis est. Vult enim imminuere gloriam salvatoris, quasi angelorum indigeat auxilio offensurus pedem, nisi eorum manibus sublevetur. Assumit testimonium et interpretatur illud de Christo, quod non de Christo, sed de sanctis generaliter scriptum est. Libere quippe et tota confidentia contradico diabolo super Christi persona hoc non posse intellegi. Neque enim indiget angelorum auxilio, qui major [+ est A E] angelis et melius ipsis haereditate consecutus est nomen. Nulli unquam angelorum dixit Deus :"Filius meus es tu, ego hodie genui te". Non indiget, inquam, angelorum auxilio Filius Dei. Quin potius disce, diabole, quod, nisi Iesus adjuverit [adiuvaret B E] angelos, offendunt [offendant A B D E, offendent e] pedem suum. Et si quis angelorum visus est offendere, de quibus dudum lectum est :"quia angelos judicabimus", ideo offendit [+ iterum E], quia non extendit manum suam ad Jesum, ut [et E] apprehensus ab eo non offenderet. Quando enim aliquis in propria virtute confidens non invocat praesidium Jesu, offendit et corruit. Et tu, diabole, propterea"quasi fulgur [fulgor E] de caelo" cecidisti, quia credere in Jesum Christum Filium Dei noluisti. Ut autem scias, quod male interpretatus es, et non de Christo, sed de sanctis intellegi, quae sequuntur, ausculta."A ruina et daemonio meridiano non Jesum Christum liberat Deus, sed sanctos. Lege nonagesimum psalmum [...]. [b] Cum enim dixisset :"angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum", tacuit illud, quod sequitur :"super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem". Quare ista, diabole, siles nisi quod tu es basiliscus, tu es omnium serpentium regulus, nocentiora habens venena quam ceteri, qui statim ut videris aliquem interficis ? Scis et aliam fortitudinem esse contrariam sociam tui, quae aspis appellatur et viro justo subjecta est, et idcirco omnia taces. Tu es draco, tu es leo, de quibus scribitur :"super aspidem et basiliscum calcabis, et conculcabis leonem et draconem"».
<potius quam> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. (Lc. 4, 9-12) (Krikones § 780 Origenes) : Vat. gr. 1611, f. 75v29-33  : «Ὠριγένους. Ὅρα δὲ πῶς κακούργως διὰ τῆς χρήσεως τῶν Γραφῶν. Θέλει καθελεῖν τὴν δόξαν τοῦ [om. PG17] Κυρίου , ὡς δεομένου ἀγγελικῆς βοηθείας, ὡς μέλλοντος προσκόπτειν, εἰ μὴ ἄγγελοι αὐτῷ βοηθεῖεν. Οὐ γὰρ περὶ τοῦ Χριστοῦ εἴρηται ἡ χρῆσις τοῦ ψαλμοῦ. Οὐ δὲ [om. PG17] γὰρ δεῖται ἀγγέλων ὁ τῶν ἀγγέλων δεσπότης. Ἐγὼ δὲ τὸ ἀνάπαλίν φημι πρὸς σὲ, ὦ διάβολε, εἰ μὴ Ἰησοῦς βοηθήσει τοῖς ἀγγέλοις, προσκόπτουσι. Καὶ σὺ διὰ τοῦτο πέπτωκας ἐξ οὐρανοῦ, ἐπειδὴπερ αὐτάρκη ἑαυτὸν ἐνόμισας* εἶναι, καὶ μὴ δεῖσθαι τῆς τοῦ Ἰησοῦ βοηθείας. Ἵνα δὲ γνῷς μὴ περὶ τοῦ Ἰησοῦ λελέχθαι τὰ ἀναγεγραμμένα, ἀλλ' εἰς δίκαιον ἄνδρα ταῦτα ἀναφέρεσθαι, ἄκουε· Γέγραπται γάρ· Ὁ κατοικῶν ἐν βοηθείᾳ τοῦ Ὑψίστου, ἐν σκέπει τοῦ Θεοῦ τοῦ οὐρανοῦ αὐλισθήσεται. Τοῦτο δικαίῳ μᾶλλον ἁρμόζει ἢ τῷ Υἱῷ τοῦ Θεοῦ· καὶ αὖθις· Πεσεῖται ἐκ τοῦ κλίτους σου χιλιὰς, καὶ μυριὰς, καὶ τὰ ἑξῆς, ἃ καὶ αὐτὰ ἐπὶ τὸν δίκαιον ἀνάγεται ».
* ἐπειδὴπερ ... ἐνόμισας ] ἐπειδὴ αὐτάρκη ἐνόμισας ἑαυτὸν PG17
<cuius fons> Cf.   Origenes , Homiliae in Lc., hom. 31 (Lc. 3), GCS 49 , Origenes Werke 9, p. 189.1-9 , 190.1-19, 190.24-191.4.
<ex quo>= Scholia in Lucam (Lc. 4, 9) (fragmenta e cod. Venet. 28), PG 17, 332C-D
¶Nota La Catena traduit le scholion origénien de la chaîne de Nicétas à partir de Jérôme dont il ne retient pratiquement que les passages les plus proches du texte grec. Seul le segment [b] de Jérôme (ed. cit., p. 191.14-23) n’a pas d’équivalent grec dans le scholion de Nicetas. - La leçon diabolice est sans doute une erreur de lecture de diabl’e (diabole), comprise comme forme substantivée de l’adjectif vocatif et conservée par la tradition manuscrite de la Catena. [MM2021]
89 disce diabolice] duce dyabolice La88, disce diabole Li448² Ed1953
90 Iesus] Deus Ed1953
91 quasi fulgur de celo cecidisti] offendisti Ed1953
92 etc.] om. Ed1953
93 basiliscus] basilicus Cbg133
marg.| {CLC4d3.9} AMBROSIUS. − Sed Dominus rursus, nequea94 que de se fuerant prophetata, ad arbitrium diaboli putavit95* esse facienda. Sed divinitatis proprie auctoritate servata, versutie eius occurrit ut, quia Scripturarum exemplum pretenderat, Scripturarum vinceretur exemplis.AJ be
Unde sequitur :
be ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 25, CCSL 14, p. 114.294-298 : «Simul quoniam telum suum diabolus uidit obtunsum, qui omnes homines propriae subiecerat potestati, plus coepit quam hominem iudicare. Sed Dominus rursus ne ea quidem quae de se fuerant prophetata ad arbitrium diaboli putauit esse facienda, sed diuinitatis propriae auctoritate seruata uersutiae eius occurrit, ut quia scripturarum exemplum praetenderat, scripturarum uinceretur exemplis ; potestas enim Deo uincere, scriptura mihi uincit». [FG2013]
AJ ¶Codd. : Cbg133 Li448 Ed1953 {MM2022}
94 neque] ne ea Ed1953
95 putavit] putaret Ed1953
Numérotation du verset Lc. 4,12 
Et respondens Iesus ait illi : Dictum est quia non temptabis Dominum Deum tuum.
marg.| {CLC4d3.10} CHRYSOSTOMUS. − Diabolicum enim est seipsum inicere ad pericula et temptare si eripiat Deus. AK
AK ¶Codd. : Cbg133 Li448 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CLC4d3.11} CYRILLUS. − Non enim temptantibus largitur Deus auxilia sed credentibus in eum. Unde Christus temptantibus eum non ostendebat miracula, quibus dicebat bf : « Generatio prava signum querit, et non dabitur ei ».AL bg
bf Mt. 12, 39.
bg ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. (Krikones §779 Cyrillus), Vat. grec. 1611, f. 75va 20-24 ; Vat. gr. 1642 , f. 230ra : «Κυρίλλου. [...] Οὐ γὰρ τοῖς πειράζουσι χαρίζεται ὁ Θεὸς τὰς ἐπικουρίας, ἀλλὰ τοῖς πιστεύουσιν εἰς αὐτόν· οὐ γὰρ ὅτι ϕειδοῦς ἡμᾶς ἀξιοῖ, διὰ τοῦτο ἡμεῖς ἐπιδεικτιᾷν ὀϕείλομεν. Πρὸς τούτοις οὐδέποτε Χριστὸς τοῖς πειράζουσιν αὐτὸν ἐδίδου σημεῖον· Γενεὰ γὰρ [+ ϕησὶ PG72 ], πονηρὰ σημεῖον ἐπιζητεῖ, καὶ σημεῖον οὐ δοθήσεται αὐτῇ. [...] ».
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 532 B13-C4 (28-34) [MOB2015] [MM2021]
AL ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC4d3.12} CHRYSOSTOMUS. − Aspice autem quomodo non turbatus est Dominus ; immo de Scripturis humillime cum iniquo disceptat, ut conformeris Christo pro posse. Novit diabolus arma Christi, quibus succubuit ex mansuetudine eum cepit, ex humilitate devicit. Tu quoque, cum videris hominem effectum diabolum, et tibi obviantem, eo modo devincas, doceas animam tuam formare os condecens ori Christi. Sicut enim cum Romanus forsan residet iudex, non exaudiet responsum ignorantis eo modo loqui quo ipse96, sic et Christus nisi suo modo loquaris, non exaudiet te, nec vacabit tibi.AM
AM ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
96 quo ipse] om. Li448
marg.| {CLC4d3.13} GREGORIUS NYSSENUS. − Legitime autem pugnanti agonum reperitur terminus vel quod adversarius sua sponte cedat vincenti vel trino casu deponitur secundum pugnatorie artis decretum. AN bh
Unde sequitur :
bh <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 4, 13 (Krikones § 788 Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. 76v a14-19 : «Γρηγορίου Νύσσης. Τῷ νομίμως ἀθλοῦντι τῶν ἐν τοῖς ἀγῶσι πόνων ὅρος ἐστὶν ἢ τὸ παντελῶς ἀπειπόντα πρὸς τοὺς πόνους τὸν ἀνταγωνιστὴν ἑκουσίως ἐκστῆναι τῷ κεκρατηκότι τῆς νίκης ἢ τρισὶ πτώμασι κατὰ τὸν ἀθλητικὸν καταβληθῆναι νόμον , δι' ὧν γίνεται τῷ νενικηκότι τῇ κρίσει τῶν βραβευόντων ἡ ἐπὶ τῷ στεφάνῳ δόξα διὰ λαμπροῦ τοῦ κηρύγματος [...] ».
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus , Contra Eunomium, lib. 3, c. 1 [CPG 3135], Gregorii Nysseni opera, t. 2, 1960², p. 3.1-4 (PG 45, 572B ). [MM2019] [MM2021] [rev. VS2022]
AN ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 4,13 
Et consummata omni temptatione diabolus recessit usque ad tempus ab illo97.
97 ad tempus – ab illo] inv . Li448
marg.| {CLC4d3.14} AMBROSIUS. − Non dixisset scriptura omnem temptationem consummatam, nisi in tribus premissis esset omnium materia delictorum quia cause temptationum, cause cupiditatum sunt scilicet carnis oblectatio, spes glorie, aviditas potentie.bi
bi ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 35, CCSL 14, p. 118.426-432 : «Et consummata omni temtatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus. Prope omnium criminum fontes haec tria genera demonstrantur esse uitiorum ; neque enim consummata omni temtatione scriptura dixisset, nisi in his tribus esset omnium materia delictorum, quorum semina in ipsa origine sunt cauenda. Finis ergo temtationum finis est cupiditatum, quia causae temtationum causae cupiditatum sunt. Causae autem cupiditatum sunt carnis oblectatio, species gloriae, auiditas potentiae». [FG2013]
marg.| {CLC4d3.15} ATHANASIUS. − Accesserat quidem ad eum98 hostis ut ad hominem, non inveniens autem in ipso antiqui sui seminis signa, discessit.AO bj
bj ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 4, 13 (Krikones § 789 : Athanasius), Vat. gr. 1611, f. 76va21-23  : «Ἀθανασίου. Προσῄει μὲν γὰρ αὐτῷ ὡς ἀνθρώπῳ, μὴ εὑρίσκων δὲ ἐν αὐτῷ τῆς παλαιᾶς αὐτοῦ ἐπισπορᾶς γνώρισματα, μητε τῆς πρὸς τὸ παρὸν ἐπιχειρήσεως προχώρησιν, ἡττᾶτο [...] »
<cuius fons>   Athanasius Alexandrinus , De incarnatione contra Appolinarium [CPG 2231], § 16, PG 26, 1148D13-1149A  : «Διὰ τοῦτο γὰρ προσῄει ὁ διάβολος τῷ Ἰησοῦ, ὡς ἀνθρώπῳ, μὴ εὑρίσκων δὲ ἐν αὐτῷ τῆς παλαιᾶς αὐτοῦ ἐπισπορᾶς γνώρισμα , μηδὲ τῆς [1149] πρὸς τὸ παρὸν ἐπιχειρήσεως προχώρησιν, ἡττᾶτο αἰσχυνόμενος καὶ νικώμενος·[...]». [MM2024]
AO ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2024}
98 quidem – ad eum] inv. Li448
marg.| {CLC4d3.16} AMBROSIUS. − Vides ergo ipsum diabolum in stadio non esse pertinacem, cedere vere solere virtuti ; et si invidere non desinat, tamen instare formidat, quia frequentius refugit triumphari. Audito itaque Dei nomine, recessit , inquit,   usque ad tempus  ; postea enim non temptaturus, sed aperte pugnaturus advenit99*.bk
bk ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 36, CCSL 14, p. 119.441-446 : «Vides ergo ipsum diabolum non esse in studio pertinacem, cedere uerae solere uirtuti. Et si inuidere non desinat, tamen instare formidat, quia frequentius refugit triumphari. Audito itaque Dei nomine recessit inquit usque ad tempus ; postea enim non temtaturus, sed aperte pugnaturus aduenit». [FG2013]*
99 advenit] venit Ed1953
marg.| {CLC4d3.17} THEOPHYLACTUS. − Vel quia de voluptate temptaverat in deserto, recessit ab eo usque ad tempus crucis, in quo eum erat de tristitia temptaturus.AP bl
bl ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 4, 13), PG 123, 749A3-5. [CGC2015]
AP ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC4d3.18} MAXIMUS. − Vel diabolus in deserto Christo suggesserat 100 preferre101 mundi materiam divino amori, quem Dominus retrocedere iussit, quod erat indicium divini amoris. Unde postea satagebat prevaricatorem eum facere dilectionis ad proximos. Et ideo docente eo « semitas vite »bmprovocabat ad illius insidias Phariseos et scribas, ut ad eorum odium pervertatur102*. Sed Dominus dilectionis intuitu quem habebat in eos, monebat, arguebat, beneficia conferre non cessabat.AQ bn
bm Prv. 2, 19.
bn ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 3, 8 (Krikones §787 Maximus), Vat. gr. 1611, f. 76rb36- 76v9  : «Μαξίμου. [...] Ὁ δὲ ἀπ᾽ ἀρχῆς ἀπατήσας τὸν ἄνθρωπον καὶ διὰ τοῦτο κράτος τοῦ θανάτου ἐσχηκὼς διάβολος, ἰδὼν αὐτὸν ἐπὶ τοῦ βαπτίσματος ὑπὸ τοῦ Πατρὸς μαρτυρούμενον καὶ τὸ συγγενὲς ἅγιον Πνεῦμα ὡς ἄνθρωπον ἀπ᾽ οὐρανῶν δεχόμενον, καὶ εἰς τὴν ἔρημον πρὸς τὸ πειρασθῆναι ὑπ᾽ αὐτοῦ ἐληλυθότα, ὅλον αὐτοῦ τὸν πόλεμον κατ᾽ αὐτοῦ συνεκρότει, εἴ πως μνησθῇ [δυνηθῇ’ Maxim.] καὶ αὐτὸν πεῖσαι [ποιῆσαι Maximus] τὴν τοῦ κόσμου προτιμῆσαι ὕλην τῆς εἰς Θεὸν ἀγάπης . Εἰδὼς οὖν ὁ διάβολος ὅτι τὰ τρία ταῦτά εἰσιν, ἐν οἷς πάντα δονεῖται τὰ ἀνθρώπινα, βρώματα, λέγω, καὶ χρήματα καὶ δόξα, δι᾽ ὧν καὶ εἰς τὸ βάραθρον τῆς ἀπωλείας ἀεὶ κατήγαγε τὸν ἄνθρωπον, εἰς ταῦτα τὰ τρία αὐτὸν ἐν τῇ ἐρήμῳ ἐπείρασεν· ὧν ὁ Κύριος ἡμῶν κρείττων φανείς, εἰς τοὐπίσω χωρεῖν τῷ διαβόλῳ προσέταττε. Τοῦτο οὖν τὸ γνώρισμα τῆς εἰς Θεὸν ἀγάπης , ἧς τὴν ἐντολὴν δι᾽ ὧν ἐπήγγελτο πεῖσαι αὐτὸν παραβῆναι, μὴ δυνηθείς, τῆς εἰς τὸν πλησίον λοιπὸν ἀγάπης τὴν ἐντολήν , εἰς τὴν οἰκουμένην ἐλθόντα, διὰ τῶν παρανόμων Ἰουδαίων ἐνεργῶν, παραβαίνειν αὐτὸν δι᾽ ὧν ἐμηχανᾶτο, ἠγωνίζετο. Τούτου χάριν διδάσκοντα αὐτὸν τὰς ὁδοὺς τῆς ζωῆς // συνεκίνει εἰς τὰς κατ᾽ αὐτ [+ ποικίλας Maxim.] ἐπιβουλάς * Φαρισαίους καὶ Γραμματεῖς ἵνα τοὺς πειρασμοὺς ὑπενεγκεῖν , ὡς ᾤετο, μὴ δυνάμενος, εἰς μῖσος τῶν ἐπιβουλευόντων παρατραπῇ, καὶ οὕτως τοῦ σκοποῦ ὁ ἀλάστωρ ἐπιτύχῃ, παραβάτην τῆς ἐντολῆς τῆς εἰς τὸν πλησίον ἀγάπης αὐτὸν ἀποφήνας. Ὁ δὲ Κύριος , ἅτε Θεός, εἰδὼς αὐτοῦ τὰ ἐνθύμια, οὐ τοὺς ὑπ᾽ αὐτοῦ ἐνεργουμένους ἐμίσησε [+ Φαρισαίους Maxim.], πῶς γάρ, φύσει ἀγαθὸς, ἀλλὰ διὰ τῆς   εἰς   αὐτοὺς   ἀγάπης   τὸν   ἐνεργοῦντα  ἠμύνετο · καὶ τοὺς μὲν ἐνεργουμένους, ἅτε δυναμένους μὴ ἐνεργεῖσθαι, ἑκουσίως δὲ τοῦ ἐνεργοῦντος διὰ ῥᾳθυμίαν ἀνεχομένους, ἐνουθέτει,   ἤλεγχεν,  ὠνείδιζεν, ἐταλάνιζεν, εὐεργετῶν   οὐκ   ἐπαύετο». [ADL2020] [MM2020]
<cuius fons>   Maximus Confessor, Liber asceticus [CPG 7692], § 10-12, PG 90, 920C10-921A11 .
<diff.> Translatio vetus, in : Monte Cassino, cod. 324, ed. Bibliotheca Casinensis, t. 5.2, p. 328b.
¶Nota Le verbe suggero est un terme technique de la théologie latine qui désigne l’action spécifique par laquelle les anges – et ici le diable - agissent sur l’homme. Il réunit le sens de trois verbes grecs utilisés par Maxime qui correspondent à autant d’aspects de la suggestion diabolique : la mise à l’épreuve des sens (πειρασθῆναι), la stimulation des souvenirs évocateurs (μιμνήσκω), l’incitation péremptoire (πείθω). [MM2020]
AQ ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
100 suggesserat] suggerat La88*
101 preferre Mt366 Ed1953 ] pref’ce La88 Li448
102 pervertatur] perverteretur Ed1953
marg.| {CLC4d3.19} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Totum autem hoc similiter 103 Mattheus narrat sed non eodem ordine. Unde incertum est quid prius factum sit, utrum regna terre prius demonstrata sint ei et postea in pinnam templi levatus sit ; an hoc prius et illud postea. Nihil tamen ad rem, dum omnia facta esse manifestum sit.AR bo
bo ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 16, § 33, p.134.7-10 : «Totum hoc similiter lucas narrat, etsi non eodem ordine. unde incertum est, quid prius factum sit, utrum regna terrae prius demonstrata sint ei et postea in pinnam templi leuatus sit, an hoc prius et illud postea. nihil tamen ad rem, dum omnia facta fuisse manifestum sit ; et quod aliis uerbis easdem sententias lucas explicat, non semper commendandum est, quam nihil depereat ueritati?» [MM2020]
AR ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
103 similiter] + et Mt366
marg.| {CLC4d3.20} MAXIMUS. − Ob hoc autem evangelistarum, hanc iste , illam vero ille premittit quia inanis gloria et avaritia ad invicem sese gignunt.AS bp
bp ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 3, 8 (Krikones §787 : Maximus), Vat. gr. 1611, f. 76r24-25  : «Μαξίμου. Ἐγὼ δὲ ζητῶν τί δήποτε παρὰ μὲν Ματθαίῳ ὁ τῆς κενοδοξίας λογισμὸς ἡγεῖται τοῦ φιλαργυρίας παρὰ δὴ Λοὺκᾶ τουναντίον ὁ τῆς φιλαργυρίας τοῦ της κενοδοξίας προτάττεται , εὑρίσκω ὅτι κενοδοξία καì φιλαργυρία ἀλλήλων εἰσὶ γεννητικαί». [ADL2020] [MM2020]
<cuius fons>   Maximus Confessor, Capita de caritate, centuria 3 [CPG 7693] § 83, PG 90, 1041C12-13 . [MM2019]
AS ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC4d3.21} ORIGENES. 104* {hom.29}. − Ioannes autem quia a Deo exordium fecerat, dicensbq : « In principio erat Verbum », temptationem Domini non descripsit quia Deus temptari non potest, de quo ei erat sermo. Quia vero in Matthei evangelio et in Luca generatio hominis scribitur et in Marco homo autem est quia105* temptatur. Ideo Mattheus, Lucas et Marcus temptationem Domini descripserunt.AT
bq Io. 1, 1
AT ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
104 Origenes] + in Lucam Ed1953
105 quia] qui Ed1953
Numérotation du verset Lc. 4,
distinctio 4 
marg.| {CLC4d4.1} ORIGENES. 106* {hom.32}. − Quia Dominus temptatorem vicerat, virtus ei addita est, quantum scilicet ad manifestationem.AU
106 Origenes] + in Lucam Ed1953
marg.| Unde dicitur 107 :
107 dicitur] sequitur Ka12
Numérotation du verset Lc. 4,14 
Et regressus108* Iesus in virtute spiritus in Galileam.
108 regressus Bar484 Ka12 Ka12@ La88 La88@ Li448 Li448@ ] egressus est Mt366 Ed1953
marg.| { CLC4d4.2} BEDA. − Virtutem109 Spiritus signa miraculorum dicit.AV br
br ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 1, c. 3, CCSL 120, lin. 2703 sqq. : «Virtutem spiritus signa miraculorum dicit, sicut et alibi iudaei admirantes, vnde, inquiunt, huic sapientia haec et uirtus?»
¶Nota : La gène occasionnée par le double accusatif et la syntaxe de Bède est une invitation à la réécriture explicitante. La leçon virtute pourrait être thomasienne : elle fait écho au in virtute Spiritus qui précède immédiatement : « Par la puissance de l’Esprit, il dit les signes – la signification – des miracles ». Dans Li448, le tilde abréviatif, attendu pour remplacer le m de virtutem, est décalé vers la droite, de manière inusitée, à cheval au-dessus de spiritus et de l’espace qui précède, quasiment parallèle au trait rouge qui souligne le lemme biblique de la ligne supérieure. Il est impossible de savoir si ce tilde décalé est de première main ou est une correction postérieure. La couleur de l’encre et l’épaisseur du trait plaident pour un ajout du copiste de Linz ou d’un correcteur proche. Le copiste de Ka12 ne l’aura pas remarqué. Malgré sa pertinence sémantique, la leçon virtute, incertaine, ne s’impose pas philologiquement, même si elle est caractéristique du groupe formé par les manuscrits de Linz et Karlsruhe qui dépendent du même ancêtre, haut-placé dans le stemma provisoire de la Catena. Elle n’a pas été reçue par la tradition majoritaire de la Catena. Jusqu’à plus ample informé, je maintiens donc l’accusatif du textus receptus : « Il dit la puissance de l’Eprit, les signes des miracles». [MM2022]
109 Virtutem Bar484 La88 Li448 ² Ed1953 ] Virtute Ka12 Li448*
marg.| {CLC4d4.3} CYRILLUS. − Agebat autem miracula, non ab extrinseco et quasi acquisitam habens Spiritus sancti gratiam, sicut alii sancti, sed potius, cum esset naturaliter filius Dei110* et consors omnium que sunt Patris, tamquam propria virtute et operatione, utitur ea que est Spiritus sancti. Decebat autem ex tunc eum notum fieri, et humanationis fulgere mysterium apud eos qui erant de sanguine Israel.bs AW
bs ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. (Krikones § ?)
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 536 (16-32)  : «Εἰργάζετο δὲ τὰς θεοσημείας, οὐκ ἔξωθεν καὶ πεπορισμένην τὴν τοῦ Πνεύματος χάριν λαβὼν, καθὰ καὶ ὁ τῶν ἁγίων χορὸς, ὑπάρχων δὲ μᾶλλον ϕύσει τε καὶ ἀληθῶς Υἱὸς τοῦ Θεοῦ καὶ Πατρὸς, καὶ κλῆρον ἴδιον ἔχων τὰ αὐτοῦ· καὶ γὰρ ἔϕη πρὸς αὐτὸν, ὅτι Πάντα τὰ ἐμὰ, σά ἐστι, καὶ τὰ σὰ ἐμὰ, καὶ δεδόξασμαι ἐν αὐτοῖς. Δεδόξασται τοίνυν ὡς ἰδίᾳ δυνάμει καὶ ἐνεργείᾳ χρώμενος τῇ τοῦ ὁμοουσίου Πνεύματος. Καὶ ἦλθεν εἰς τὴν Ναζαρέτ· καὶ εἰσῆλθεν εἰς τὴν συναγωγήν. ’Επειδὴ ἐχρῆν λοιπὸν ἐμϕανῆ ἑαυτὸν καταστῆσαι τοῖς ἐξ αἵματος ’Ισραὴλ, καὶ τὸ τῆς ἐνανθρωπήσεως ἐκλάμψαι μυστήριον τοῖς οὐκ εἰδόσιν αὐτὸ, καὶ ὅτι κέχρισται παρὰ τοῦ Θεοῦ καὶ Πατρὸς εἰς σωτηρίαν τῆς ὑπὸ οὐρανὸν, πανσόϕως καὶ τοῦτο οἰκονομεῖ». [MOB2015]
AW ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
110 filius Dei] inv . Ed1953
marg.| Ideo sequitur :
Et fama exiit per universam regionem de illo
marg.| {CLC4d4.4} BEDA. − [b] Et quia sapientia pertinet ad doctrinam, virtus vero refertur ad opera, utraque hic coniunguntur.
[a] Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4,15 
Et ipse docebat in synagogis eorum.
marg.| [c] Synagoga grece, latine dicitur congregatio. Quo nomine non111 solum turbarum conventum sed et domum in qua ad audiendum verbum Dei conveniebant, Iudei appellare solebant sicut nos ecclesias et loca et choros fidelium vocamus. Verum differt inter synagogam, que congregatio, et ecclesiam que convocatio112 interpretatur quia scilicet et pecora et queque res congregari in unum possunt. Convocari autem113* non possunt nisi ratione utentia. Ideo nove gratie populum quasi maiore dignitate preditum, rectius ecclesiam quam synagogam nominare apostolicis doctoribus visum est. [x] Merito autem et magnificatus a presentibus asseveratur precedentibus factorum dictorumve indiciis, cum sequitur :AX bt
bt ¶Fons : [a] Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, CCSL 120, lin. 40 sqq. : « Et ingressus est iesus in uirtute spiritus in galileam. Et fama exiit per uniuersam regionem de illo. [a] Et ipse docebat in sinagogis eorum et magnificabatur ab omnibus. Virtutem spiritus signa miraculorum dicit, sicut et alibi iudaei admirantes, vnde, inquiunt, huic sapientia haec et uirtus? [b] sapientiam uidelicet ad doctrinam uirtutem uero ad opera referentes. Quae utraque pariter et in hoc loco iunguntur dum iesus et in uirtute spiritus ingressus esse et in sinagogis eorum docuisse perhibetur. Vnde merito et magnificatus a praesentibus et per absentes quosque fama uulgatus asseueratur quod non utique nisi praecedentibus factorum dictorum ue fieri posset indiciis. [...] Notandum sane quod primo iesum uirtutem spiritus demonstrasse et post doctrinae gratiam ministrasse primo de uirtutibus famam egressam et sic doctrinam magnificatam esse commemorat iuxta ordinem uidelicet quem et in actibus apostolorum breuiter commendare curauit: quae coepit iesus facere et docere. Prius enim facere et postea posuit docere ne qui doctor auditoribus suis quae nondum factis ipse patrauit imperare praesumat.Et uenit nazareth ubi erat nutritus et intrauit secundum consuetudinem suam die sabbati in sinagogam. [c] Sinagoga graece latine dicitur congregatio quo nomine non solum affluentium turbarum conuentum sed et domum qua ad audiendum dicendum ue dei uerbum conueniebant iudaei appellare solebant. Vnde dominus ad annam pontificem: ego semper, inquit, docui in sinagoga et in templo quo omnes iudaei conueniunt. Sicut et nos ecclesias fidelium et loca et choros uocitamus. Verum differt inter sinagogam quae congregatio et ecclesiam quae conuocatio interpretatur quod ueteris instrumenti populus utroque uocabulo noui autem tantum ecclesia nuncupatur quia uidelicet et pecora et inanimae quaeque res congregari in unum possunt conuocari autem non nisi ratione utentia possunt. Ideo que nouae gratiae populum quasi maiori dignitate praeditum rectius conuocatum in unitatem fidei quam congregatum dicere, id est ecclesiam quam sinagogam nominare, apostolicis scriptoribus et doctoribus uisum est [...] ».
<non hab.> Glossa ordinaria (Lc. 4), ed. Sacra Pagina . [MM2022]
111 non] om. Ka12
112 convocatio] vocatio Ka12 Li448
113 autem] om. Ed1953
Et magnificabatur114 ab omnibus.
114 magnificabatur] magnificatur Ka12
marg.| {CLC4d4.5} ORIGENES. 115* {hom.32}. − Cave autem ne beatos tantum illos iudices, et te arbitreris privatum esse Christi doctrina quia nunc etiam in toto orbe docet per organa sua, et nunc magis glorificatur ab omnibus quam illo tempore quo tantum in una provincia cognoscebatur.
115 Origenes] + in Lucam Ed1953
marg.| {CLC4d4.6} CYRILLUS. − Largitur autem sui notitiam illis inter quos educatus est secundum carnem.AY bu
bu ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 4, 15-20 (Krikones §795 : Cyrillus), Vat. gr. 1611, f. 77ra29-12  : «Κυρίλλου. […] χαρίζεταιδὲ τοῦτο πρό γε τῶν ἄλλων τοῖς ἐκ[ ? ; ἐνedd.]Ναζαρὲτ, οἷςκαὶ συνετράϕη, κατά γέ ϕημι τὴν σάρκα. Εἰσελθὼν τοίνυν ἐν τῇ συναγωγῇ, δέχεται βιβλίον εἰς ἀνάγνωσιν· καὶ ἀνοίξας, προφητικὴν ἐπελέξατο ῥῆσιν, τὸ περὶ αὐτοῦ λαλοῦσαν μυστήριον».
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, ed. Mai, PG 72, 536C2-4 (32-34)  = Fragm. in Lc. (Lc. 4, 16-18) ex catenis, ed. J. Reuss, Lukas-Kommentare aus der griechischen Kirche, Berlin, 1984, p. 234, n° 28.4-5. [MOB2015] [MM2022]
AY ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4,16 
Et venit Nazareth ubi erat nutritus.
marg.| {CLC4d4.7} THEOPHYLACTUS. − Ut et nos doceat prius proprios beneficare et docere, deinde et ad reliquos amicitiam spargere.AZ bv
bv ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 4, 16), PG 123, 749B11-14. [CGC2015]
AZ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC4d4.8} BEDA. − Confluebant autem die sabbati in synagogis ut feriatis mundi negotiis ad meditanda legis monita quieto corde residerent.BA bw
bw ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 4, c. 4, CCSL 120, lin. 73 sqq. : «Confluebant autem die sabbati in sinagogis ut iuxta quod dominus praecepit, vacate et uidete quoniam ego sum deus, feriatis mundi negotiis ad meditanda legis monita quieto corde residerent».[MM2023]
BA ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
marg.| Unde sequitur :
Et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam.
marg.| {CLC4d4.9}* AMBROSIUS. − [b] Ita autem Dominus ad omnia se curvavit obsequia ut ne lectoris quidem aspernaretur officium.
Unde sequitur :
Et surrexit legere
Numérotation du verset Lc. 4,17 
et traditus est illi liber Isaie.
marg.| [a] Accepit quidem librum ut ostenderet seipsum esse qui locutus est in prophetis, et removeret sacrilegia perfidorum, qui alium Deum dicunt Veteris Testamenti, alium Novi vel qui initium Christi dicunt esse de virgine. Quomodo enim cepit ex virgine qui ante virginem loquebatur?BB bx
bx ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 44-45, CCSL 14, p. 121.535-122.555 : «[a] Deinde librum accepit, ut ostenderet se ipsum esse qui locutus est in prophetis et remoueret sacrilegia perfidorum, qui alium Deum dicunt Veteris Testamenti, alium Noui uel qui initium Christi dicunt esse de uirgine ; quomodo enim coepit ex uirgine qui ante uirginem loquebatur : spiritus Domini super me? Vides trinitatem coaeternam atque perfectam Ipsum loquitur scriptura Iesum Deum hominem que in utroque perfectum : loquitur et Patrem et Spiritum sanctum. Sanctus enim Spiritus cooperator ostenditur, quando corporali specie sicut columba descendit in Christum, cum Dei filius baptizaretur in fluuio, Pater loqueretur e caelo. Quod igitur maius quaerimus testimonium quam quod se fuisse qui locutus est in prophetis propria uoce signauit? Ungitur oleo spiritali et uirtute caelesti, ut paupertatem condicionis humanae thesauro resurrectionis rigaret aeterno, captiuitatem mentis auerteret, caecitatem inluminaret animorum, annum Domini perpetuis diffusum temporibus praedicaret, qui redire in orbem laboris nesciat, continuationem fructus hominibus et quietis indulgeat. Atque ille [b] ita ad omnia se curuauit obsequia, ut ne lectoris quidem aspernaretur officium, nos uero inpii, qui diuinitatis fidem miraculis operum colligendam contemplatione corporis negabamus». [FG2013]*
BB ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC4d4.10} ORIGENES. {hom.32}. − Non autem fortuito revolvit librum et caput de se vaticinans reperit lectionis sed hoc providentie Dei fuit.
Unde sequitur :
Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat
Numérotation du verset Lc. 4,18 
Spiritus Domini super me.
marg.| Christus enim est qui ita commemorat116*.
116 commemorat] commemoratur Ed1953
marg.| {CLC4d4.11} ATHANASIUS. – [1] Explicans enim nobis causam facte in mundo revelationis et117* sue humanationis, hoc dicit. [2] Sicut enim Filius, cum sit Spiritus dator, non recusat fateri tamquam homo, quod"in Spiritu Dei eicit demonia"by ; ita non recusavit118* dicere Spiritus Domini super me pro eo quod factus est homo.BC bz
by Cf. Mt. 12, 28 : ... ἐν πνεύματι θεοῦ ἐγὼ ἐκβάλλω τὰ δαιμόνια...
bz ¶FonsG : [1] <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 4, 15-20 (Krikones §796 : Athanasius), Vat. gr. 1611, f. 77ra32-34  :«Ἀθανασίου. Τῆς ἀναδείξεως γὰρ τῆς ἐν τῷδε τῷ κόσμῳ τὴν αἰτίαν ἠμῖν ἐξηγούμενος καὶ έν αρχῆ καθιστὰσ τῆς ἐνανθρωπήσεως τὸν διὰ φωνῆς Ἡσαΐου· φησὶ Χριστός : "Πνεῦμα Κυρίου ἐπ’ ἐμὲ, οὗ εἵνεκεν ἔχρισέ με " [Is. 61, 1], καὶ τὰ ἑκῆς ».
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , In Io. 9, 39 [CPG 5208], PG 73, 1013C 2-5 : « Τῆς ἀναδείξεως, τῆς ἐν τῷδε τῷ κόσμῳ φημὶ, τὴν αἰτίαν ἡμῖν ἐξηγούμενος διὰ φωνῆς Ἡσαΐου φησὶν ὁ Χριστός "Πνεῦμα Κυρίου ἐπ' ἐμὲ, οὗ εἵνεκεν ἔχρισέ με, εὐαγγελίσασθαι πτωχοῖς ἀπέσταλκέ με, κηρύξαι αἰχμαλώτοις" ».
<Non hab.> Athanasius, De sententia Dionysii [CPG 2121], PG 25, 493A ut ref. Krikones.
[2] <revera>   Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 4, 15-20 (Krikones §798 : Athanasius), Vat. gr. 1611, f. 77rb15-18  :« ῞Ωσπερ δὲ τοῦ πνεύματος δοτὴρ ὤν ὁ υἱός φησὶ γὰρ" Ἐγὼ αὐτὸ ἀποστέλλω " [Io. 16, 7] οὐ παραιτεῖται εἰπεῖν, ἐν Πνεύματι ἐκβάλλειν τὰ δαιμόνια, ὡς ἄνθρωπος· τὸν αὐτὸν τρόπον ὁ αὐτὸς ὢν τοῦ Πνεύματος δοτὴρ οὐ παρῃτήσατο εἰπεῖν Πνεῦμα Κυρίου ἐπ’ ἐμὲ, οὗ εἵν εκεν ἔχρισέ με, διὰ τὸ γεγενῆσθαι αὐτὸν σάρκα , ὡς εἶπεν Ἰωάννης, ἵνα δειξη* ὅτι κατ’ἀμφότερα ἡμεῖς ἐσμεν, οἱ καὶ ἐν τῷ ἁγιάζεσθαι δεόμενοι τῆς τοῦ Πνεύματος χάριτος, καὶ μὴ δυνάμενοι δαίμονας ἐκβάλλειν ἄνευ τῆς τοῦ Πνεύματος δυνάμεως  »
<cuius fons>   Athanasius Alexandrinus, Oratio prima contra Arianos [CPG 2093.1], § 50, PG 26, 116C4-117A5  : «Ὥσπερ οὖν ἐνταῦθα αὐτὸς ὁ τοῦ Πνεύματος δοτὴρ ὁ Κύριος οὐ παραιτεῖται εἰπεῖν, ἐν Πνεύματι ἐκβάλλειν τὰ δαιμόνια, ὡς ἄνθρωπος· τὸν αὐτὸν τρόπον ὁ αὐτὸς ὢν τοῦ Πνεύματος δοτὴρ οὐ παρῃτήσατο λέγειν Πνεῦμα Κυρίου ἐπ’ ἐμὲ, οὗ εἵνεκεν ἔχρισέ με, διὰ τὸ γεγενῆσθαι αὐτὸν σάρκα, ὡς εἶπεν ὁ Ἰωάννης, ἵνα δειχθῇ*, ὅτι κατὰ τὰ ἀμφότερα ἡμεῖς ἐσμεν, οἱ καὶ ἐν τῷ ἁγιάζεσθαι δεόμενοι τῆς τοῦ Πνεύματος χάριτος, καὶ μὴ δυνάμενοι δαίμονας ἐκβάλλειν ἄνευ τῆς τοῦ Πνεύματος δυνάμεως».
* δειξη Vg1611 cum Athanas. (Seguer.)] δειχθῇ PG cum edd. Athanasii.
¶Nota La Catena réunit deux scholia distincts attribués par Nicétas à Athanase, bien que la source du premier soit Cyrille d’Alexandrie. [MM2022]
BC ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}
117 et Li448 ] id est Ed1953
118 recusavit] recusat Ed1953
marg.| {CLC4d4.12} CYRILLUS. – [1] Similiter autem fatemur eum unctum fuisse inquantum carnem suscepit.
[2] Unde sequitur :
Propter quod unxit me.
marg.| N on enim ungitur divina natura sed quod nobis cognatum existit. Sic etiam et quod dicit se missum imputandum est humanitati.
Nam sequitur : BD ca
ca ¶FonsG : [1] <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 4, 15-20 (Krikones §797 : Cyrillus), Vat. gr. 1611, f. 77ra37-38  : «Κυρίλλου. Ἐναργέστατα δὲ διὰ τούτων αὐτὸς ἦν ὁ λέγων διὰ τῆς τοῦ προφήτου φωνῆς, ὡς καὶ ἐνανθρωπήσει PG @^צ !!^καὶ ἀφίξεται διασώσων τὴν ὑπ’ οὐρανόν· κεχρίσθαιγὰρ οὐχ ἑτέρως ϕαμὲν τὸν Υἱὸν, πλὴν ὅτικατὰτὴνσάρκαγενόμενον δηλονότι καθ' ἡμᾶς καὶ ἐνανθρωπήσαντα· Θεὸς γὰρ ὑπάρχων ὁμοῦ καὶ ἄνθρωπος, ὁ αὐτὸς δίδωσι μὲν θεϊκῶς τὸ Πνεῦμα τῇ κτίσει, δέχεται δὲ αὐτὸ παρὰ τοῦ Θεοῦ καὶ Πατρὸς κατὰ τὸ ἀνθρώπινον, ὁ πᾶσαν ἁγιάζων τὴν κτίσιν, ἅτε καὶ ἐξ ἁγίου Πατρὸς πεϕηνὼς, καὶ τὸ ἐξ αὐτοῦ προχεόμενον Πνεῦμα καὶ ταῖς ἄνω δυνάμεσιν ἐνιεὶς ὡς ἑαυτοῦ, καὶ προσέτι τοῖς ἐπεγνωκόσιν αὐτοῦ τὴν ἐπιϕάνειαν».
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, ed. Mai, PG 72, 536C10-11 (40-41)  = Fragm. in Lc. (Lc. 4, 16-18) ex catenis, ed. J. Reuss, Lukas-KommentareausdergriechischenKirche, Berlin, 1984, p. 234, n° 28.8-9.
[2] <revera>   Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 4, 16 (Krikones §797 : Cyrillus), Vat. gr. 1611, f. 77rb21-23  : «Κυρίλλου. ῞Ωσπερ μέντοι τὸ, ἔχρισέ με, τῇ ἀνθρωπότητι πρέπει· χρίεται γὰρ οὐχ ἡ θεία ϕύσις, ἀλλὰ τὸ ἡμῖν ὁμογενές· οὕτω καὶ τὸ, ἀπέσταλκέ με, τῷ ἀνθρωπίνῳ λογιστέον».
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, ed. Mai, PG 72, 537B11-14 (26-29)  = Fragm. in Lc. (Lc. 4, 18) ex catenis, ed. J. Reuss, Lukas-KommentareausdergriechischenKirche, Berlin, 1984, p. 235, n° 30. [MOB2015]* [MM2022]
BD ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}
Evangelizare pauperibus misit me.
marg.| {CLC4d4.13} AMBROSIUS. − Vides trinitatem coeternam atque perfectam ipsum loquitur scriptura Iesum Deum hominemque in utero perfectum ; loquitur et Patrem et Spiritum sanctum, qui cooperator ostenditur quando corporali specie sicut columba descendit in Christum.cb
cb ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 44-45, CCSL 14, p. 122.540-545 : «Deinde librum accepit, ut ostenderet se ipsum esse qui locutus est in prophetis et remoueret sacrilegia perfidorum, qui alium Deum dicunt Veteris Testamenti, alium Noui uel qui initium Christi dicunt esse de uirgine ; quomodo enim coepit ex uirgine qui ante uirginem loquebatur : spiritus Domini super me? Vides trinitatem coaeternam atque perfectam. Ipsum loquitur scriptura Iesum Deum hominem que in utroque perfectum : loquitur et Patrem et Spiritum sanctum. Sanctus enim Spiritus cooperator ostenditur, quando corporali specie sicut columba descendit in Christum, cum Dei filius baptizaretur in fluuio, Pater loqueretur e caelo». [FG2013]
marg.| {CLC4d4.14} ORIGENES. 119* {hom.32}. − Pauperes autem nationes dicit isti enim erant pauperes nihil omnino possidentes, non deum, non legem, non prophetas, non iustitiam, non reliquas virtutes.
119 Origenes] + in Lucam Ed1953
marg.| {CLC4d4.15} AMBROSIUS. − Vel universaliter ungitur oleo spirituali et virtute celesti, ut paupertatem conditionis humane, thesauro resurrectionis rigaret eterno.cc
cc ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 45, CCSL 14, p. 122.548-550 : «Quod igitur maius quaerimus testimonium quam quod se fuisse qui locutus est in prophetis propria uoce signauit? Ungitur oleo spiritali et uirtute caelesti, ut paupertatem condicionis humanae thesauro resurrectionis rigaret aeterno, captiuitatem mentis auerteret, caecitatem inluminaret animorum, annum Domini perpetuis diffusum temporibus praedicaret, qui redire in orbem laboris nesciat, continuationem fructus hominibus et quietis indulgeat». [FG2013]
marg.| {CLC4d4.16} BEDA. − Mittitur etiam evangelizare pauperibus, dicens cd : « Beati pauperes quia vestrum est regnum Dei120* ».BE ce
cd Lc. 6, 20 : «Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat : Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei».
ce ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, CCSL 120, lin. 106 et 123 sqq. : «Spiritus domini super me propter quod unxit me euangelizare pauperibus misit me praedicare captiuis remissionem et caecis uisum. [...] Vnctus est igitur oleo spiritali et uirtute caelesti ut paupertatem conditionis humanae thesauro resurrectionis rigaret aeterno captiuitatem mentis auerteret caecitatem inluminaret animorum, beati, inquiens, pauperes quia uestrum est regnum dei ; et iterum : si uos filius liberauerit, uere liberi eritis ; et iterum : qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lumen uitae».
<ex quo> Glossa ordinaria (Lc. 4, 18) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 154b interl.], ed. Gloss-e  : «evangelizare pauperibus ut beati pauperes spiritu». [MM2020]
BE ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
120 Dei] celorum Ed1953
marg.| {CLC4d4.17} CYRILLUS. − [b] Forsitan enim pauperibus spiritu in his ostendit exhibitum liberale donum inter omnia dona que per Christum obtinentur.
[a] Sequitur :
Sanare contritos corde.
marg.| Vocat contritos corde debiles ac121* fragilem mentem habentes et resistere nequeuntes insultibus passionum quibus remedium sanitatis promittit.BF cf
cf ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. (Krikones § ?)
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , Commentarii in Lc. , PG 72, 540.31-33 «ὅτε οἱ πτωχοὶ, οἱ παντὸς ἀγαθοῦ νενοσηκότες τὴν ἔνδειάν ποτε, ἐλπίδα τε μὴ ἔχοντες, καὶ ἄθεοι ἐν τῷ κόσμῳ οὗτοι δ’ ἂν εἶεν οἱ ἐξ ἐθνῶν· τὴν εἰς αὐτὸν πίστιν ἐπλούτησαν, τὸν θεῖόν τε καὶ οὐράνιον κεκερδάκασι θησαυρὸν, τὸ εὐαγγελικὸν δηλονότι καὶ σωτήριον κήρυγμα, δι’ οὗ γεγόνασι καὶ τῆς τῶν οὐρανῶν βασιλείας μέτοχοι, καὶ συμμερισταὶ τῶν ἁγίων, καὶ κληρονόμοι τῶν ὑπὲρ νοῦν καὶ λόγον. «Ὀφθαλμὸς γὰρ οὐκ εἶδε, φησὶ, καὶ οὖς οὐκ ἤκουσε, καὶ ἐπὶ καρδίαν ἀνθρώπου οὐκ ἀνέβη, ἃ ἡτοίμασεν ὁ Θεὸς τοῖς ἀγαπῶσιν αὐτόν.»[b] Ἢ τάχα που καὶ τοῖς πτωχοῖς τῷ πνεύματι, δεδωρῆσθαί φησιν ὁ λόγος ἐν τούτοις τῶν διὰ Χριστοῦ χαρισμάτων τὴν ἄφθονον χορηγίαν». [MOB2015] [MM2020]
BF ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
121 ac] om. Ed1953
marg.| {CLC4d4.18} BASILIUS. − Vel contritos corde venit sanare, id est remedium dare habentibus cor contritum a satana per peccatum eo quod pre ceteris peccatum cor humanum prosternit.BG
BG ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
marg.| {CLC4d4.19}* BEDA. − Vel quia scriptum est cg : « Cor contritum et humiliatum Deus non spernit », ideo missum se dicit ad sanandum contritos corde, secundum illud Psalmi 122*ch : « Qui sanat contritos corde ».BH ci
cg Ps. 50, 19.
ch Ps. 146, 3.
ci ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, CCSL 120, lin. 132 sqq. : « Vnctus est igitur oleo spiritali et uirtute caelesti ut paupertatem conditionis humanae thesauro resurrectionis rigaret aeterno captiuitatem mentis auerteret caecitatem inluminaret animorum, beati, inquiens, pauperes quia uestrum est regnum dei; et iterum: si uos filius liberauerit, uere liberi eritis; et iterum: qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lumen uitae. Dimittere confractos in remissionem praedicare annum domini acceptum et diem retributionis. Sacrificium, inquit, deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum deus non spernit. Atque ideo missum siue unctum se dicit ad medendum confractis siue contritis corde iuxta quod et psalmista de illo, qui sanat, inquit, contritos corde et alligat contritiones eorum, uel certe dimittere confractos in remissionem eos qui legis pondere graui atque importabili fuerant depressi reuelare atque in remissionem uenit gratiae spiritalis admittere. Et hoc ipsum est praedicare annum domini acceptum ». <Non hab.> Glossa ordinaria in loc. cit. [MM2023]
BH ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
122 Psalmi] om. Ed1953
marg.| Sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4,19 
Et predicare captivis remissionem.
marg.| {CLC4d4.20} CHRYSOSTOMUS. − Captivationis vocabulum multiplex est. Est enim captivatio bona, sicut Paulus dicitcj : « Captivantes omnem intellectum ad obedientiam Christi ». Est et prava et123 sensibilis ; que est a corporalibus hostibus. Sed deterior est intelligibilis, de qua hic dicit. Fungitur enim peccatum pessima tyrannide, precipiens mala et obedientes confundens. Ab hoc intelligibili carcere nos Christus eripuit.BI
cj 2Cor. 10, 5
BI ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
123 et prava et] prima Li448
marg.| {CLC4d4.21} THEOPHYLACTUS. − Possunt autem et hec de mortuis intelligi, qui captivi existentes, soluti sunt ab inferni dominio per Christi resurrectionem.BJ ck
Sequitur :
ck ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 4, 19), PG 123, 749D4-7. [CGC2015]
BJ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Et visum cecis.
marg.| {CLC4d4.22} CYRILLUS. − Profluentes enim a diabolo tenebras in corda humana, Christus quasi sol iustitie removit, faciens homines filios non noctis et tenebrarum, sed lucis et diei qui enim aliquando errabant, perceperunt iustorum semitas.cl BK
Sequitur :
cl ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. (Krikones § ?)
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , Commentarii in Lc. , PG 72, 540, 48-50 «Κέκληνται γὰρ διὰ πίστεως, καὶ ἔγνωσαν αὐτὸν, μᾶλλον δὲ ἐγνώσθησαν ὑπ’ αὐτοῦ· καὶ υἱοὶ νυκτὸς ὄντες καὶ σκότους, φωτὸς γεγόνασι τέκνα· διηύγασε γὰρ αὐτῶν ἡ ἡμέρα, καὶ ὁ τῆς δικαιοσύνης ἀνίσχεν ἥλιος, καὶ λαμπρὸς ἀνέτειλεν ἑωσφόρος». [MOB2015]
BK ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
Dimittere confractos in remissionem.
marg.| {CLC4d4.23} ORIGENES. 124* {hom.32}. − Quid enim ita fractum, atque collisum fuerat ut homo, qui a Iesu dimissus est et sanatus? BL
BL ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}*
124 Origenes] + in Lucam Ed1953
marg.| {CLC4d4.24}* BEDA. − Vel dimittere confractos in remissionem 125* est eos qui legis pondere importabili fuerant depressi relevare. BM cm
cm ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, CCSL 120, lin. 134 sqq. : « Atque ideo missum siue unctum se dicit ad medendum confractis siue contritis corde iuxta quod et psalmista de illo, qui sanat, inquit, contritos corde et alligat contritiones eorum, uel certe dimittere confractos in remissionem eos qui legis pondere graui atque importabili fuerant depressi reuelare atque in remissionem uenit gratiae spiritalis admittere ». [MM2023]
BM ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
125 remissionem] + id Ed1953
marg.| {CLC4d4.25} ORIGENES. {hom.32}. − Ista autem omnia predicta sunt, ut post visionem ex cecitate, post libertatem ex vinculis, post sanitatem a diversis vulneribus veniamus ad annum Domini acceptum.
Unde sequitur :
Predicare annum Domini acceptum.
marg.| Aiunt autem quidam iuxta simplicem intelligentiam, anno uno evangelium salvatorem in Iudea126 predicasse. Et hoc est127 quod dicitur Predicare annum Domini acceptum . Vel annus Domini acceptus est totum tempus Ecclesie quo, dum versatur in corpore, peregrinatur a Domino.BN
BN ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
126 evangelium – salvatorem in Iud.] inv. Li448
127 est] esse Li448
marg.| {CLC4d4.26} BEDA. − Neque enim solus ille annus quo Dominus predicabat fuit acceptabilis sed etiam iste quo predicat Apostolus dicenscn : « Ecce nunc tempus acceptabile ». Post annum sane Domini acceptabilem, subdit :
cn 2Cor. 6, 2.
Et diem retributionis,
marg.| scilicet extreme quando reddet unicuique secundum opus eius128*.BO co
co ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, CCSL 120, lin. 144 sqq. : «Neque enim ille quo dominus praedicabat solus fuit acceptabilis sed etiam iste quo praedicat apostolus dicens : ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis. Post annum sane domini acceptabilem etiam diem retributionis extremae praedicat dicens : filius enim hominis uenturus est in gloria sua cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius». [MM2020]
BO ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
128 eius] suum Ed1953
marg.| {CLC4d4.27}* AMBROSIUS. − Vel diem hunc annum Domini acceptum dicit perpetuis diffusum temporibus, qui redire in orbem laboris nesciat, continuationem fructus hominibus et quietis indulgeat.BP cp
Sequitur :
cp ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 45, CCSL 14, p. 122.551-553 : «Ungitur oleo spiritali et uirtute caelesti, ut paupertatem condicionis humanae thesauro resurrectionis rigaret aeterno, captiuitatem mentis auerteret, caecitatem inluminaret animorum, annum Domini perpetuis diffusum temporibus praedicaret, qui redire in orbem laboris nesciat, continuationem fructus hominibus et quietis indulgeat». [FG2013]
BP ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
Numérotation du verset Lc. 4,20 
Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit.
marg.| {CLC4d4.28}* BEDA. − [a] Librum audientibus illis qui aderant legit sed lectum ministro reddidit quia cum129* esset in mundo, palam locutus est, docens in synagogis et templo. Sed ad celestia regressurus130*, his qui ab initio viderant et ministri sermonis fuerant, evangelizandi officium tradidit. Stans legit [d] quia dum 131* nobis Scripturas que de ipso erant aperuit, in132* carne dignatus est operari. [b] Sed reddito libro residet, [e] quia se superne quietis solio restituit. [c] Stare enim operantis est, sedere autem quiescentis est133* vel iudicantis. [f] Sic et predicator Verbi surgat134, legat, [h] id est operetur et predicet ; [g] et resideat, [j] id est premia quietis exspectet. Revolutum autem librum legit [l] quia Ecclesiam, misso Spiritu, omnem veritatem docuit ; [k] plicatum ministro reddidit [m] quia non omnia omnibus dicenda sed, pro captu audientium , committit doctori dispensandum verbum.BQ cq
Sequitur :
cq ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, CCSL 120, lin. 153 sqq. : «[a] Librum dominus omnibus qui aderant audientibus legit lectum uero ministro reddidit quia sicut ipse alibi testatur cum esset in mundo palam locutus est mundo semper docens in sinagoga et in templo quo omnes iudaei conuenire consueuerant. Sed ad caelestia regressurus his qui ab initio ipsi uiderunt et ministri fuerunt sermonis euangelizandi officium tradidit. Et bene stans quidem legit [b] sed libro reddito resedit. [c] Stare enim operantis sedere quiescentis uel iudicantis est [d] quia dominus iesus christus ut uiam nobis scientiae quae de se erat scripta patefaceret ad tempus in carne dignatus est operari peracto autem piae dispensationis officio discipulos suae doctrinae sequaces elegit [e] se que supernae quietis solio restituit unde et nunc occulto iudicio cuncta dispenset et in fine totius saeculi iudex manifestus appareat simul exemplum mystice proponens [f] ut uerbi quisque praedicator eiusdem sit etiam factor. Surgat legat [g] et resideat, [h] hoc est operetur praedicet [j] et sic praemia quietis exspectet. Et notandum quia librum ipse reuolutum legit [k] ministro autem plicatum reddidit [l] quia et ecclesiam suam misso a patre spiritu ueritatis docuit in omnem ueritatem [m] et tamen non omnibus omnia dicenda sed pro captu audiendum uerbum doctori dispensandum suo praemonebat exemplo cum ait : multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo».
¶Nota La sentence restitue le texte de Bède, tel que Thomas l’a mémorisé à savoir en réorganisant les propositions de la source, par de légers remaniements, selon une logique simple qui consiste ici à restituer l’évocation des faits dans leur ordre chronologique et à associer à chaque acte du Christ et à chaque état du livre (déroulé puis replié) un sens qui lui correspond. Chaque micro-élément de ce bref épisode évangélique devient ainsi matrice et modèle de la mission évangélizatrice de l’Église enseignante. [MM2020]
BQ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
129 cum] dum Ed1953
130 regressurus] reversurus Ed1953
131 dum] om. Ed1953
132 in] quando praem. Ed1953
133 est] om. Ed1953
134 surgat] + et Ed1953
Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
marg.| {CLC4d4.29} ORIGENES. 135* {hom.32}. − Et nunc etiam si volumus, oculi nostri possunt intendere in salvatorem cum enim principalem cordis tui direxeris aciem ad sapientiam et veritatem deique unigenitum contemplandum, oculi tui intuentur Iesum.
135 Origenes] + in Lucam Ed1953
marg.| {CLC4d4.30} CYRILLUS. − Tunc autem omnium oculos convertebat ad se, quodammodo stupentium qualiter litteras novit quas non didicit. Sed quoniam mos erat Iudeis promulgatas de Christo prophetias dicere consummari vel in quibusdam eorum prepositis, vel in aliquibus sanctis prophetis, dominus hoc predicavit.cr cs
Unde sequitur :
cr ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. (Krikones § ?)
<cuius fons>
cs Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 541, 17-28 : «Τούτων ὑπαναγνωσθέντων τοῖς συνειλεγμένοις, ὁ μὲν πάντων τοὺς ὀφθαλμοὺς πρὸς ἑαυτὸν ἐπέστρεψε, θαυμαζόντων τάχα πῶς οἶδε γράμματα, μὴ μεμαθηκώς. Ἐπειδὴ δὲ ἔθος ἦν τοῖς ἐξ Ἰσραὴλ, τὰς περὶ αὐτοῦ προφητείας ἐκπεπεράνθαι λέγειν, ἢ ἐπί τισι τῶν παρ’ αὐτοῖς ἐνδόξως βεβασιλευκότων, ἢ γοῦν ἐπὶ προφήταις ἁγίοις· συνιέντες γὰρ οὐδὲν τῶν περὶ αὐτοῦ γεγραμμένων ὀρθῶς, ἑτέραν ᾤχοντο τρίβον, ἔξω πίπτοντες σκοποῦ· ἵνα δὲ μὴ πάλιν λέγωσί τι τοιοῦτον περὶ τῆς εἰρημένης προφητείας, ἀναγκαίως προασφαλίζεται, καί φησιν, ὅτι «Σήμερον αὕτη ἡ γραφὴ πεπλήρωται ἐν τοῖς ὠσὶν ὑμῶν,» ἑαυτὸν ἐναργῶς παριστὰς ἐν τούτοις τὸν διὰ τῆς προφητείας προηγορευμένον». [MOB2015]
Numérotation du verset Lc. 4,21 
Cepit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est hec scriptura in auribus vestris.
marg.| {CLC4d4.31} BEDA. − Quia scilicet, sicut illa scriptura predixerat et magna faciebat et maiora Dominus evangelizabat.BR ct
ct ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, CCSL 120, lin. 179 sqq. : «Coepit autem dicere ad illos : quia hodie impleta est haec scriptura in auribus uestris. In eo utique impleta quia sicut illa praedixerat et magna faciebat et maiora dominus euangelizabat. Quod igitur maius quaerimus testimonium quam quod se fuisse qui locutus est in prophetis propria uoce signauit remouens sacrilegia perfidorum qui alium deum dicunt ueteris testamenti alium noui uel qui initium christi dicunt esse de uirgine». [MM2020]
BR ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 4,
distinctio 5 
prol.| [Lc. 4, 23-30 legitur Quadragesimae 3 feria 2 ; cf. Ordinarium OP 622 = Rom. = Cist.]
marg.| {CLC4d5.1} CHRYSOSTOMUS. 136* {hom.49}. − Cum venisset in Nazareth Dominus, a miraculis abstinet, ne provocaret eos ad maiorem livorem. Pretendit autem eis doctrinam non minus admirandam miraculis erat enim quedam divina gratia ineffabilis in dictis salvatoris concurrens, animas permulcens auditorum
Unde dicitur :
136 Chrysostomus] + In Mattheum Ed1953
Numérotation du verset Lc. 4,22 
Et omnes testimonium illi dabant : Et mirabantur in verbis gratie que procedebant de ore ipsius.
marg.| {CLC4d5.2} BEDA. − Testimonium illi dabant, attestando illum vere esse, ut dixerat, de quo propheta cecinerat.BS cu
cu ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, CCSL 120, lin. 188 sqq. : «Testimonium illi dabant attestando illum uere ut dixerat eum esse de quo cecinere prophetae uere spiritus sancti gratia perunctum uere se pauperes caecos captiuos atque confractos illius per omnia indigere muneribus». [MM2020]
BS ¶Codd. : Li448 ( 40ra ) Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC4d5.3} CHRYSOSTOMUS. − Sed stulti, admirantes sermonis virtutem, parvipendunt ipsum ab eo qui putabatur pater.cv
Unde sequitur :
cv ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 4, 22 (Krikones §806 : Chrysostomus), Vat. gr. 1611, f. 78r11-12  : «Χρυσοστόμου. […] ἀλλ’ οἱ πάντα ἀνόητοι δέον θαυμάσαι τοῦ λόγου τὴν δύναμιν , ἐξευτελίζουσιν αὐτὸν ἀπὸ τοῦ δοκοῦντος εἶναι πατρός».
<cuius fons> Cf.   Chrysostomus , In Mt., hom. 48 (49) (Mt. 13, 53) § 1, PG 58, PG 58, 487.18-21  : «Οἱ γὰρ πάντα ἀνόητοι, δέον θαυμάσαι καὶ ἐκπλαγῆναι τῶν λεγομένων τὴν δύναμιν, οὗτοι δὲ τοὐναντίον ἐξευτελίζουσιν αὐτὸν ἀπὸ τοῦ δοκοῦντος εἶναι πατρός· καίτοιγε πολλὰ τούτων παραδείγματα ἔχοντες τοῖς ἔμπροσθεν χρόνοις, καὶ πατέρων ἀσήμων γενναίους ἑωρακότες παῖδας».
<ex quo>   Chrysostomus, In Mt., hom. 48, Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383, f. 157rb  : «Hii enim per omnia insensati cum oporteret admirari eorum que dicebantur virtutem vilipendunt eum ab eo qui estimabatur esse pater quamvis multa horum exempla habentes in anterioribus temporibus et patrum ignobilium nobiles videntes filios». [MM2020]
Et dicebant : Nonne hic est filius Ioseph?
marg.| {CLC4d5.4} CYRILLUS. − Sed quid impedit ut venerabilis et admirabilis sit, si filius esset, ut putabatur, Ioseph nonne vides divina miracula satanam iam prostratum, nonnullos ab his egritudinibus liberatos?cw
cw ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. (Krikones § ?)
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 544, 1-6 : «Τί τὸ κωλύον αὐτὸν εἶναι σεπτόν τε καὶ ἀξιάγαστον, εἰ καὶ υἱὸς ἦν, ὡς ἐνομίζετο, τοῦ Ἰωσήφ ; Οὐχ ὁρᾷς τὰς θεοσημείας, πεσόντα τὸν Σατανᾶν, νενικημένας τὰς τῶν δαιμονίων ἀγέλας, διαφόρων νοσημάτων ἐλευθέρους γεγονότας πολλούς ;». [MOB2015]
marg.| {CLC4d5.5} CHRYSOSTOMUS. 137* {hom.49}. − Post multum enim tempus et signorum ostensionem profectus est ad eos, nec eum sustinuerunt, sed iterum se succendebant invidia.
Unde sequitur :
137 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Lc. 4,23 
Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : medice, cura te ipsum.
marg.| Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
marg.| {CLC4d5.6} CYRILLUS. − Commune quidem proverbium erat apud Hebreos ad improperium excogitatum. Clamabant enim aliqui contra medicos infirmos : Medice, sana te ipsum .cx cy
cx ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. (Krikones § ?)
<cuius fons>
cy Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 544, 13-16 : «Κοινὸς λόγος παρὰ Ἰουδαίων ἦν,ἀστεϊσμοῦχάρινἐξευρημένος·τοῖς γὰρ ἀῤῥωστοῦσι τῶν ἰατρῶν ἐπεφώνουν τινές· Ἰατρὲ, θεράπευσον σεαυτόν». [MOB2015]
marg.| {CLC4d5.7} GLOSSA. − Quasi dicerent quia in Capharnaum plures te curasse audivimus, cura etiam teipsum id est fac similiter in tua civitate ubi conceptus es et nutritus.BT cz
cz ¶Fons : Glossa ordinaria (Lc. 4, 23) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 155a interl.], ed. Gloss-e  : «CURA TEIPSUM. Quia in Capharnaum plures te curasse audivimus cura etiam te ipsum et fac similiter in tua civitate ubi conceptus es et nutritus. Quod quare Dominus non fecerit, alius evangelista ostendit et excusat Dominum, dicens :"Quia non poterat ibi ullam virtutem facere, nisi quod paucos infirmos curabat et mirabatur propter incredulitatem eorum". Non ergo viluerat Domino patria qui amabat cives, sed incredulitas eorum hoc non merebatur et patria se caritate privabant despicientes Christum quasi notum». [MM2020]
BT ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC4d5.8} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [b] Cum autem iam magna ab illo facta fuisse commemorat que se nondum narrasse scit ; [a] quid evidentius quam hoc eum scienter preoccupasse narrandum? [c] Neque enim tantum ab eius baptismo progressus est, ut oblitus putetur nondum se aliquid commemorasse de his que in Capharnaum gesta fuerant. BU da
da ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 42, § 90, p. 195.1-7 : «[a] Quid ergo euidentius quam hoc eum scientem praeoccupasse narrandum, [b] cum utique iam magna ab illo in capharnaum facta fuisse et ipse nouerit et ipse commemoret quae se nondum narrasse utique scit? [c] neque enim tantum ab eius baptismo progressus est, ut oblitus putetur nondum se aliquid commemorasse de his quae in capharnaum gesta fuerant ; modo enim coepit post baptismum aliquid narrare de domino». [FG2013]
BU ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
marg.| {CLC4d5.9} AMBROSIUS. − Non otiose autem salvator se excusat quod nulla in patria sua miracula virtutis operatus sit, ne fortassis aliquis viliorem patrie nobis esse debere putaret affectum. BV db
db ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 47, CCSL 14, p. 122.567-570 : «Non otiose itaque saluator excusat quod nulla in patria sua miracula uirtutis operatus sit, ne fortassis aliquis uiliorem patriae nobis esse debere putaret adfectum. Neque enim ciues poterat non amare qui amaret omnes, sed ipsi se caritate patriae qui inuident abdicarunt ; caritas enim non aemulatur, non inflatur. Nec tamen exsors beneficiorum patria diuinorum est. Quod enim maius miraculum quam quod in ea natus est Christus? Videte igitur quid mali inuidia adferat. Indigna propter inuidiam patria iudicatur, in qua ciuis operetur, quae digna fuit in qua Dei filius nasceretur». [FG2013]*
BV ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
marg.| Nam sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4,24 
Ait autem : Amen dico vobis quia propheta nemo138* acceptus est in patria sua.
138 propheta nemo] inv. Ed1953
marg.| {CLC4d5.10} CYRILLUS. − Quasi dicat : Vultis multa prodigia inter vos a me fieri, penes quos sum nutritus ; sed non latet me quedam communis, que multis accidit, passio. Contemnuntur enim quodammodo semper etiam optima queque quando non raro contingunt alicui, sed suppetunt ad velle. Et sic etiam contingit in hominibus familiaris enim, quia semper presto est, debita reverentia privatur a notis eius.BW
BW ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
marg.| {CLC4d5.11}* BEDA. − Prophetam autem dici in scripturis Christum et139 Moyses testis est qui dicit dc : « Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris ».BX dd
dc Dt. 18, 15.
dd ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, CCSL 120, lin. 248 sqq. : « Prophetam dici in scripturis dominum christum et moyses testis est qui ait: prophetam uobis suscitabit deus uester de fratribus uestris tamquam me». [MM2023]
BX ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
139 et] etiam Li448
marg.| {CLC4d5.12} AMBROSIUS. − Hoc autem exemplo declaratur quod frustra opem misericordie celestis exspectes, si aliene fructibus virtutis invideas aspernator enim Deus invidorum est, et ab his qui divina beneficia in aliis persequuntur, miracula sue pietatis avertit. Dominice quippe carnis actus divinitatis exemplum est, et invisibilia eius nobis per ea que sunt visibilia demonstrantur. Videte igitur quid mali invidia afferat indigna propter invidiam patria iudicatur in qua civis operetur, que digna fuit in qua Dei filius nasceretur.de
de ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 46, CCSL 14, p. 122.558-123.577 : «Amen dico uobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua. Non mediocriter inuidia proditur, quae ciuicae caritatis oblita in acerba odia causas amoris inflectit. Simul hoc exemplo pariter et oraculo declaratur quod frustra opem misericordiae caelestis exspectes, si alienae fructibus uirtutis inuideas ; aspernator enim Dominus * inuidorum est et ab his qui diuina beneficia in aliis persecuntur miracula suae potestatis auertit. Dominicae quippe carnis actus diuinitatis exemplum est et inuisibilia nobis eius per ea quae sunt uisibilia demonstrantur. Non otiose itaque saluator excusat quod nulla in patria sua miracula uirtutis operatus sit, ne fortassis aliquis uiliorem patriae nobis esse debere putaret adfectum. Neque enim ciues poterat non amare qui amaret omnes, sed ipsi se caritate patriae qui inuident abdicarunt ; caritas enim non aemulatur, non inflatur. Nec tamen exsors beneficiorum patria diuinorum est. Quod enim maius miraculum quam quod in ea natus est Christus? Videte igitur quid mali inuidia adferat. Indigna propter inuidiam patria iudicatur, in qua ciuis operetur, quae digna fuit in qua Dei filius nasceretur».* Deus ] P (Leningrad F. v. I, n. 6) L (Oxford, Bodleian Laud. Misc. 259). Cf. CCSL 14, p. 122, in apparatu. [FG2013]
marg.| {CLC4d5.13} ORIGENES. 140* {hom.33}. − Quantum ad luce historiam pertinet, nondum in Capharnaum fecisse aliquod signum describitur nam antequam veniret in capharnaum, in Nazareth dixisse legitur quecumque audivimus facta in capharnaum. Unde puto in presenti sermone aliquid latitare mysterii, et Nazareth in typo Iudeorum, Capharnaum in typo precessisse Gentium. Erit enim tempus quando dicturus est populus Israel que ostendis universo orbi, ostende et nobis ; predica sermonem tuum populo tuo Israel, ut saltem cum subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat. Quamobrem videtur mihi convenienter respondisse salvator nemo propheta acceptus est in patria sua, plus iuxta sacramentum quam iuxta litteram, licet et ieremias in anathoth patria sua non fuerit acceptus, et reliqui prophete ; sed magis videtur mihi intelligi ut dicamus patriam omnium prophetarum fuisse populum circumcisionis. Et nationes quidem susceperunt vaticinium Iesu Christi, magis habentes Moysen et prophetas de Christo predicantes, quam illi qui ex his non susceperunt Iesum.
140 Origenes] + in Lucam Ed1953
marg.| {CLC4d5.14} AMBROSIUS. − Bene autem apto comparationis exemplo arrogantia civium retunditur invidorum, dominicumque factum scripturis docetur veteribus convenire.df
df ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 49, CCSL 14, p. 123.591-594 : «Et bene apto conparationis exemplo adrogantia ciuium retunditur inuidorum dominicum que factum scripturis docetur ueteribus conuenire, quod in libris quoque regnorum legimus gentilem uirum Neman prophetico oraculo leprae maculis absolutum, cum plurimos Iudaeorum lepra corporis pariter et mentis absumeret, siquidem etiam quattuor illos qui cogente fame in castra primi regis Syriae tetenderunt tradat historia fuisse leprosos». [FG2013]
marg.| Nam sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4,25 
Et in veritate dico vobis multe vidue erant in diebus Elie non quia Elie dies fuerunt, sed in quibus Elias operatus est.
marg.| {CLC4d5.15} CHRYSOSTOMUS. − Ipse quidem terrestris angelus, celestis homo, qui nec tectum, nec mensam, nec amictum habebat, ut multi, clavem celorum gerit in lingua ; et hoc est quod sequitur quando clausum est celum annis tribus et mensibus sex. Postquam autem celum seravit, terramque reddit sterilem, regnabat fames, et consumpta sunt corpora.
marg.| Unde sequitur :
Cum facta esset fames in terra.
marg.| {CLC4d5.16} BASILIUS. − Ut enim aspexit ex saturitate non modicum generari opprobrium, per famem illis ieiunium attulit, quo culpam eorum, que in immensum crescebat, cohibuit. Corvi autem facti sunt iusto cibi ministri, qui consueverunt aliorum pabula usurpare.
marg.| {CLC4d5.17} CHRYSOSTOMUS. − Sed quoniam exsiccatus est fluvius, ex quo pocula iusto dabantur, Vade, inquit Deusdg, in Sareptam Sidonie ; illic mandabo mulieri vidue ut pascat te. Unde et hic sequitur :
dg 3Rg. (1Rg.) 17, 9.
Numérotation du verset Lc. 4,26 
Et ad nullam earum missus est Elias nisi in Sareptam Sidonie ad mulierem viduam.
marg.| Quod ex quadam Dei dispensatione factum est fecit enim Deus eum per longum iter pergere usque in Sidonem, ut visa mundi peste poscat a domino pluvias. Multi autem tunc temporis opulenti erant ; sed nullus tale aliquid fecit ut vidua ; reverentia enim mulieris ad prophetam, non prediorum, sed voluntatis fiebant divitie.
marg.| {CLC4d5.18} AMBROSIUS. − Mystice autem dicit : In diebus Elie 141*  . [a] quia dies faciebat illis qui in eius operibus lucem videbant gratie spiritualis. Et ideo aperiebatur celum videntibus divina mysteria, claudebatur quando fames erat quia nulla erat cognoscende divinitatis ubertas. [b] In vidua autem illa ad quam Elias directus est, typus Ecclesie premissus est.BY dh
dh ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 48, CCSL 14, p. 123.578-584 : «In ueritate dico uobis : multae uiduae fuerunt in diebus Heliae. Non quia Heliae dies fuerunt, sed in quibus Helias operatus est aut quia dies faciebat illis qui in eius operibus lucem uidebant gratiae spiritalis et conuertebantur ad Dominum. Et ideo aperiebatur caelum uidentibus aeterna et diuina mysteria, claudebatur quando fames erat, quia nulla erat cognoscendae diuinitatis ubertas». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 50, CCSL 14, p. 124.609-610 : «Diximus enim in libro alio in uidua illa ad quam Helias directus est typum ecclesiae praemissum». [FG2013]
BY ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
141 Elie] Eli Ed1953
marg.| {CLC4d5.19} ORIGENES. 142* {hom.32}. − Occupante enim fame populum Israel, scilicet audiendi sermonem Dei, venit propheta ad viduam de qua diciturdi : Multi filii deserte magis quam eius que habet virum. Et cum venisset, panem illius et alimenta multiplicat.BZ
di Is. 54, 1.
BZ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
142 Origenes] + in Lucam Ed1953
marg.| {CLC4d5.20}* BEDA. − Sidonia autem venatio inutilis, Sarepta incendium vel angustia panis interpretatur. Quibus omnibus gentilitas exprimitur, que inutili venationi dedita, id est lucris et negotiis seculi serviens, incendium carnalium cupiditatum panisque spiritualis angustias patiebatur ; donec Elias, id est propheticus sermo, cessante Scripturarum intelligentia, pro perfidia Iudeorum venit ad Ecclesiam, ut receptus pasceret et reficeret corda credentium.CA dj
dj ¶Fons <revera> Glossa ordinaria (Lc. 4, 26) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 155a° marg., Cas574], ed. Gloss-e  : «[...] Sidonia enim grece [om. Rusch] 'venatio inutilis', Sarepta 'incendium' vel 'angustia panis' interpretatur quibus omnibus gentilitas exprimitur que inutili venationi dedita, id est lucris et negotiis seculi serviens incendium carnalium cupiditatum panisque spiritualis angustias patiebatur, donec Elias, id est propheticus sermo, mittitur ad eum qui in Iudea fame periclitabatur. Clausa celi ianua, id est cessante Scripturarum intelligentia pro perfidia Iudeorum. Venit ergo propheticus sermo ad Ecclesiam ut receptus pasceretur et reficeret corda credentium [...]».
<ex quo> Zacharias Chrysopolitanus , Unum ex quattuor, lib. 2, c. 79, PL 186, 238.36-45: «Sidonia quippe venatio inutilis; Sarepta vero incendium vel angustia panis interpretatur. His autem gentilitas exprimitur, quae inutili venationi dedita, id est, lucris et negotiis saeculi serviens, incendium carnalium cupiditatum, panis que spiritualis angustias patiebatur, donec Elias, id est propheticus sermo, ad eum mittitur, qui in Judaea fame periclitabatur, clausa coeli janua, id est, cessante Scripturarum intelligentia pro perfidia Judaeorum. Venit ergo propheticus sermo ad Ecclesiam, ut receptus pasceretur , et reficeret corda credentium ».
<cuius fons>   Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, CCSL 120, lin. 285 sqq. : « Sidonia quippe uenatio inutilis sarepta uero incendium uel angustia panis interpretatur quia ubi abundauit peccatum superabundauit gratia ubi rebus superuacuis adquirendis quasi aucupandi cura impendebatur ubi dirae sitis incendium panis que spiritalis antea fiebat angustia ibi farina oleum que ore prophetico benedicitur, id est fructus et hilaritas caritatis siue gratia corporis dominici et chrismatis unctio indefectiuo uerbi caelestis munere fecundatur, cuius hactenus in uasis oleum gaudii spiritalis et benedictionis farina non deficit ceteris quae non credunt gentibus inopia panis diuini miseris et uenatui deditis inutili ». [MM2023]
CA ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
marg.| {CLC4d5.21} BASILIUS. − Quelibet etiam anima viduata et privata virtute et divina notitia, postquam divinum verbum recipit, propria delicta cognoscens, docetur nutrire verbum virtutum panibus, et irrigare fonte vite doctrinam veritatis.
marg.| {CLC4d5.22} ORIGENES. 143* {hom.33}. − Sed et aliud ad eumdem sensum pertinens loquitur, cum subdit
143 Origenes] + in Lucam Ed1953
Numérotation du verset Lc. 4,27 
Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus ;
marg.| Qui utique non erat ex Israel.
marg.| {CLC4d5.23} AMBROSIUS. − Mystice autem populus ecclesiam contingit, ut sequatur populus ille ex alienigenis congregatus, ante leprosus, prius quam mystico baptizaretur in flumine ; id est post sacramenta baptismatis, maculis corporis et mentis ablutis, immaculata virgo cepit esse « sine ruga »dk dl
dk Eph. 5, 25.
dl ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 50, CCSL 14, p. 124.611-615 : «Diximus enim in libro alio in uidua illa ad quam Helias directus est typum ecclesiae praemissum. Populus ecclesiam congruit ut sequatur. Populus ille ex alienigenis congregatus, populus ille ante leprosus, populus ille ante maculosus, priusquam mystico baptizaretur in flumine, idem post sacramenta baptisma tis maculis corporis et mentis ablut us iam non lepra, sed inmaculata uirgo coepit esse sine ruga». [FG2013]
marg.| {CLC4d5.24} BEDA. − Naaman enim, qui decorus interpretatur, populum significat nationum, qui septies lavari iubetur quia illud baptisma salvat quod septiformis spiritus regenerat. Caro eius post lavacrum sicut pueri apparet quia mater gratia omnes in unam parit infantiam. Vel quia Christo conformatur, de quo diciturdm : « Puer natus est nobis ».CB dn
dm Is. 9, 6.
dn ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Lc. 4, 27) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 155b° marg.], ed. Gloss-e  : «NAAMAN SYRUS. BEDA Naaman qui 'decor' interpretatur populum significat nationum, olim perfidie scelerumque lepra maculosum, sed sacramento baptismi ab omni mentis et corporis feditate purgatum. Qui capte consilio puelle, id est superne inspirationis gratia quam Iudeis servare non valentibus rapuere gentiles commonitus, septies lavari iubetur, quia illud baptisma salvat quod septiformi spiritu regenerat. Unde caro eius post lavacrum sicut pueri apparuit , quia mater gratia omnes in unam parit infantiam. Vel factus est ut puer, id est exuto veteri homine conformatus est Christo de quo dicitur :"Puer natus est nobis et filius datus est nobis". Partem sancte terre secum tulisse dicitur, quia oportet baptizatos dominici corporis participatione confirmari».
<cuius fons> Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, CCSL 120, lin. 302 sqq. : «Et neman ergo iste syrus cui interpretatur decor populum demonstrat nationum quondam perfidiae scelerum que lepra maculosum sed per sacramentum baptismatis ab omni mentis et corporis foeditate purgatum. Qui apte consilio puellae, hoc est inspirationis supernae gratia quam iudaeis conseruare non ualentibus gentes rapuere, salutem sperare commonitus septies lauari iubetur quia nimirum solum baptismi genus quod ex spiritu sancto regenerat saluat. Vnde iure caro eius post lauacrum uelut caro pueri parui apparuisse memoratur siue quia cunctos in christo baptizatos in unam parit gratia mater infantiam seu magis ille sit intellegendus puer de quo dictum est, paruulus natus est nobis filius datus est nobis, cuius corpori per baptismum tota credentium suboles adunatur. Et ut cuncta hic baptismi scires sacramenta praemonstrata in quo abrenuntiare satanae fidem confiteri praecipimur negat se neman ultra diis alienis litaturum soli per omnia domino seruiturus partem quoque terrae sanctae se cum tollere gaudet quia baptizatos oportet dominici quoque corporis participatione confirmari». [MM2020]
Numérotation du verset Lc. 4,
distinctio 6 
marg.| {CLC4d6.1} GRECUS. do − Quia pravam eorum intentionem redarguerat, ideo indignantur. Et hoc est quod dicitur :
do [Lc. 4, 23-30 legitur Quadragesimae 3 feria 2 ; cf. Ordinarium OP 622 = Rom. = Cist.]
Numérotation du verset Lc. 4,28 
Et repleti sunt omnes in synagoga ira
marg.| pro eo etiam quod dixeratdp “hodie completa est hec prophetia”, arbitrati sunt quod seipsum compararet prophetis. Et ideo indignantur et fugant eum extra civitatem.CC dq
Unde sequitur :
dp Cf. Lc. 4, 21.
dq ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 4, 28 (Krikones §826 Cyrillus), Vat. gr. 1611, f. 80rb24-29  ; Vg1642, f. 245b 1-9 : «Κυρίλλου.* Ἐπειδὴ τὴν πονηρὰν αὐτῶν γνώμην ἔστιξε *, διὰ τοῦτο πρὸς ὀργὰς ἀνεκαίοντο· καὶ διὰ τὸ εἰπεῖν, ”Σήμερον ἡ γραφὴ αὕτη πεπλήρωται”, ἡ λέγουσα ”Πνεῦμα Κυρίου ἐπ’ἐμέ”, καὶ τὰ ἑξῆς. Ἐνόμισαν γὰρ αὐτὸν ἐξισοῦν ἑαυτὸν τοῖς προφήταις, καὶ τῆς πόλεως αὐτὸν ἐκβάλλουσι […]».
* ἔστιξε Vg1611 Vg1642] ἔστεξεv Reuss
<cuius fons> =   Cyrilllus Alexandrinus , Fragm. in Lc. (Lc. 4, 28-30) ex catenis, ed. J. Reuss, Lukas-Kommentare aus der griechischen Kirche, Berlin, 1984, p. 238-239, n° 38.1-4 ; PG 72, 544D1-6 . [ADL2020] [MM2020] [rev. VS2021] [MM2021]
¶Nota Le choix du lemme GRECUS ne s’explique par aucune particularité codicologique des manuscrits de la chaîne de Nicétas consultés ou édités par Reuss. Mais en latin, les graphies Cyrillus / Cirill 9 / Cir 9 sont souvent confondues avec Gregorius, Grecus, voir Grillus. On conjecture donc une erreur de copie survenue au niveau de l’exemplar de la Catena ou en amont. [MM2021]
CC ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1571 Ed1953 {MM2019} {MM2020} {MM2024}
Numérotation du verset Lc. 4,29 
Et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem144.
144 illum extra civitatem] etc. Ed1571
marg.| {CLC4d6.2} AMBROSIUS. − [c] Nec mirum si perdiderunt salutem qui eiecerunt de suis finibus salvatorem. Dominus autem, qui docuerat apostolos exemplo sui « omnibus omnia fieri”drnec volentes repudiat, nec invitos alligat, nec eicientibus reluctatur, nec rogantibus deest. [a] Non mediocriter autem invidia proditur que caritatis oblita in acerba odia causas amoris inflectit. [b] Cum enim ipse Dominus per populos beneficia diffunderet, illi iniurias irrogabant145*.CD ds
Unde sequitur :
dr Cf. 1Cor. 9, 22 : «Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos».
ds ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 46, CCSL 14, p. 122.559-560 : «Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua. Non mediocriter inuidia proditur, quae ciuicae caritatis oblita in acerba odia causas amoris inflectit».   Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 55, CCSL 14, p. 126.680-687 : «Sacrilegia Iudaeorum, quae multo ante Dominus praenuntiauerat per prophetam et psalmi uersiculo declarauerat quae passurus esset in corpore constitutus dicens : retribuebant mihi mala pro bonis, in evangelio docet esse conpleta. [b] Nam cum ipse per populos beneficia diffunderet, illi iniurias inrogabant. [c] Nec mirum si perdiderunt salutem, qui eiecerunt de suis finibus salutarem [saluatorem g (Sankt-Gallen 96)] ; moralis enim Dominus et qui docuerit [docuerat C (Paris, BnF, Nal. 1438) G (Sankt-Gallen 99) O (München Clm. 9543) L (Oxford, Bodelian Laud., misc. 259)] exemplo sui apostolos suos omnibus omnia fieri nec uolentes repudiat nec inuitos alligat nec eicientibus reluctatur nec rogantibus deest sic Gerasenos alibi, cum uirtutes eius sustinere non possent, quasi infirmos et ingratos reliquit». [FG2013]*
CD ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
145 irrogabant] irrigabant Ed1953
Et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat edificata ut precipitarent eum.
marg.| {CLC4d6.3}* BEDA. − Peiores sunt Iudei discipuli146* diabolo magistro. Ille verbo147* aitdt : « Mitte te deorsum » ; isti facto mittere conantur. Sed illorum mente mutata subito vel obstupefacta, descendit quia adhuc illis penitentie locum reservat.CE du
dt Mt. 4, 6 ; cf. Lc. 4, 9.
du ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Lc. 4, 29) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 155b° marg. Cas574], ed. Gloss-e  : «ET DUXERUNT etc. BEDA [om. Cas574] Peiores Iudei discipuli, diabolo magistro. Ille verbo ait:"Mitte te deorsum", isti facto mittere conantur. Sed illorum mente mutata subito vel obstupefacta descendit quia adhuc illis penitentie locum reservat et quia nondum venerat hora passionis, nec elegerat hoc genus mortis [...]». [MM2023]
CE ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2023}
146 Iudei discipuli] inv. Mt366, + diaboli Ed1953
147 verbo] u° Mt366* (pr. m. corr.), enim Ed1953
marg.| Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4,30 
Ipse autem transiens per medium illorum ibat.
marg.| {CLC4d6.4} CHRYSOSTOMUS. − In quo et que sunt humanitatis et que sunt divinitatis ostendit. Stare enim in medio insidiantium et non apprehendi, divinitatis eminentiam ostendebat ; discedere vero, dispensationis approbabat148* mysterium.CF
CF ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2023}
148 approbabat] approbat Ed1953
marg.| {CLC4d6.5} AMBROSIUS. − [a] Simul intellige non ex necessitate fuisse sed voluntariam corporis passionem. Etenim quando vult capitur, quando vult labitur149*. [c] Nam quemadmodum a paucis teneri potuit qui a populo non tenetur ? Sed noluit150* sacrilegium esse multorum, ut a151 paucis quidem affligeretur152, sed pro toto orbe moreretur. [b] Quin153 etiam malebat Iudeos adhuc sanare quam perdere ut efficaci154* furoris exitu desinerent155 velle quod implere non possent.CG dv
dv ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 56, CCSL 14, p. 126.687-701 : «[a] Simul intellege non ex necessitate fuisse, sed uoluntariam corporis passionem nec captum a Iudaeis, sed a se oblatum. Etenim quando uult capitur, quando uult labitur [helabitur a (Milano, Ambros. C 127)], quando uult suspenditur, quando uult non tenetur. Et hic in supercilium montis praecipitandus ascenderat et ecce per medium illorum mutata subito uel obstupefacta furentium mente descendit ; nondum enim hora uenerat passionis. [b] Quin etiam malebat adhuc Iudaeos sanare quam perdere, ut inefficaci furoris exitu desinerent uelle quod inplere non possent. Vides igitur et hic diuinitatis esse quod operatus est et illic uoluntatis esse quod captus est. [c] Nam quemadmodum a paucis teneri potuit, qui a populo non tenetur? Sed noluit sacrilegium esse multorum. Ut in auctores culpae crucis inuidiam retorqueret atque a paucis quidem adfigeretur , sed pro toto orbe moreretur». [FG2013]*
¶Nota 1. Les écritures gothique distinguent mal voluit de noluit, donnant lieu à de nombreuses confusions. Ici la majorité des témoins écrivent nettement noluit. La leçon voluit n’est attestée que par de rares manuscrits, contrairement aux éditions imprimées qui la reproduisent toutes depuis l’édition princeps.
¶Nota 2. La leçon efficaci est imputable à Thomas et doit être comprise au sens second, en jouant sur les deux entités en cause : la fureur efficace des quelques individus qui ont causé la mort du Christ a éteint le vouloir néfaste que le peuple n’aurait pu réaliser.
¶Nota 3. À propos de voluit, Nicolaï, In Catena m auream, 1669, discussio 26, p. 92-93 concède volontiers une erreur typographique. Mais il estime ici que Combefis, Bibliotheca patrum, t. 2, p. 622 s’est montré trop indulgent car, selon Nicolaï, la correction s’impose sous peine de trahir la pensée d’Ambroise. Combefis s’écarte ici par trois fois (noluit, inefficaci, affigeretur) de son texte de base et des principes éditoriaux qu’il reproche à Nicolaï de ne pas observer. [MM2020]
149 labitur] elabitur Ed1570 Ed1571 Ed1572 Ed1612 Ed1657 Ed1662 Ed1953
150 noluit Clv160.7 Li448 Mt366 P638 Ed1662 Ed1669] voluit La88 Ed1470 Ed1475C Ed1570 Ed1571 Ed1612 Ed1657 Ed1953
151 a] om. Ed1571
152 affligeretur] affigeretur Ed1662 Ed1669
153 Quin] Quia P638
154 efficaci Clv160.7 Li448 Mt366 P638 Ed1470 Ed1570 Ed1571 Ed1612] inefficaci Ed1657 Ed1662 Ed1953
155 desinerent] deberent Ed1612
marg.| {CLC4d6.6} BEDA. − Nondum etiam 156 venerat hora passionis, que in parasceve Pasche futura extiterat ; necdum locum passionis adierat157, qui non in Nazareth, sed Hierosolymis hostiarum sanguine figurabatur nec hoc genus mortis elegerat, qui crucifigendum se a seculo preconabatur. CH dw
dw ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, lin. 358 et sqq. : «Necdum enim uenerat hora passionis quae non quolibet sabbato sed in parasceue paschae futura extiterat, necdum locum passionis qui non in nazareth sed hierosolimis hostiarum sanguine figurabatur adierat sed nec hoc genus mortis qui crucifigendus a saeculo praeconabatur elegerat ». [MM2024]
CH ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2024}
156 etiam La88 Ed1953 ] et Li448
157 adierat] aderat La88
Numérotation du verset Lc. 4,
distinctio 7 
marg.| {CLC4d7.1} AMBROSIUS. − Non indignatione commotus Dominus, nec scelere offensus, Iudeam deseruit ; quin etiam immemor iniurie, memor clementie, nunc docendo, nunc sanando, infide plebis corda demulcet.CI dx
Unde dicitur :
dx ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 57, CCSL 14, p. 126.705-127.713 : «Vide clementiam domini salutaris. Nec indignatione commotus nec scelere offensus nec iniuria uiolatus Iudaeam deserit, quin etiam inmemor iniuriae, memor clementiae nunc docendo nunc liberando nunc sanando infidae plebis corda demulcet. Et bene sanctus Lucas uirum ab spiritu nequitiae liberatum ante praemisit et substituit feminae sanitatem. Utrumque enim sexum Dominus curaturus aduenerat et prior sanari debuit qui prior creatus est nec praetermitti illa quae mobilitate magis animi quam prauitate peccauerat». [FG2013]
CI ¶Codd. : Li448 (41vb) Mt366 (160vb) Ed1953 {MM2020} {MM2024}
Numérotation du verset Lc. 4,31 
Et descendit in Capharnaum civitatem Galilee, ibique docebat illos sabbatis.
marg.| {CLC4d7.2} CYRILLUS. − [a] Quamvis enim sciret quod inobedientes essent et duri cordis, tamen visitat158 illos, sicut probus159* medicus illos qui ultima laborant egritudine temptat sanare. Docebat autem in synagogis confidenter, secundum illud Isaie160* dy : « Nequaquam occulte locutus sum, nec in obscuro loco terre ». In sabbato quoque disputabat cum eis quia vacabant. Mirati sunt ergo de doctrine virtute et potestatis magnitudine.
Unde sequitur :
dy Is. 45, 19.
158 visitat Mt366 Ed1953 ] visita Li448
159 probus] bonus Ed1953
160 Isaie] om. Ed1953
Numérotation du verset Lc. 4,32 
Et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius,
marg.| id est non blandus sed imperiosus ad salutem. Iudei autem putabant esse Christum sicut aliquem sanctorum aut prophetarum. Ut autem maiorem de eo opinionem accipiant, transcendit mensuram propheticam. Non enim dicebat : « Hec dicit Dominus», ut prophete consueverant dicere. [b] Sed sicut Dominus legis, que sunt supra legem proferebat, transferens litteram ad veritatem et figuras ad spiritualem intelligentiam.CJ dz ea
dz ¶Fons : [a] Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 545.24-48  : «Ἀλλὰ καίτοι γινώσκων, ὡς ἀπειθεῖς τε καὶ σκληροκάρδιοι, προσέβαλε μὲν αὐτοῖς ὥσπερ ἰατρὸς ἄριστος τοῖς εἰς ἐσχάτην πεσοῦσι νόσον, πειρᾶται δὲ ἀπαλλάττειν τοῦ κακοῦ· φησὶ γὰρ αὐτὸς, ὅτι"Οὐ χρείαν ἔχουσιν οἱ ὑγιαίνοντες ἰατροῦ, ἀλλ’ οἱ κακῶς ἔχοντες". Ἐδίδασκε τοίνυν ἐν συναγωγαῖς ἐν πολλῇ παῤῥησίᾳ· τοῦτο γὰρ καὶ διὰ φωνῆς Ἡσαΐου προηγόρευσεν λέγων·"Οὐκ ἐν κρυφῇ λελάληκα, οὐδ’ ἐν τόπῳ γῆς σκοτεινῷ". Ἀλλὰ καὶ τοῖς ἁγίοις ἀποστόλοις ἐν παῤῥησίᾳ πολλῇ τοὺς περὶ αὐτοῦ ποιεῖσθαι λόγους προσέταττε, λέγων· :" Ὃ λέγω ὑμῖν ἐν τῇ σκοτίᾳ, εἴπατε ἐν τῷ φωτὶ, καὶ ὃ εἰς τὸ οὖς ἀκούετε, κηρύξατε ἐπὶ τῶν δωμάτων". Καὶ ἐν Σαββάτῳ ὅτε ἤργουν, διελέγετο αὐτοῖς. Τεθαυμάκασι τοίνυν τῆς μυσταγωγίας τὴν δύναμιν, καὶ τὸ τῆς ἐξουσίας μέγεθος· ἦν γὰρ ἐν ἐξουσίᾳ, φησὶν, ὁ λόγος, οὐ κολακευτικὸς, ἀλλὰ προτρεπτικὸς εἰς σωτηρίαν. Ἰουδαῖοι μὲν γὰρ οὐδὲν ἕτερον ἐνόμιζον εἶναι Χριστὸν, πλὴν ὅτι καθ’ ἕνα τῶν ἁγίων, καὶ ἐν τάξει προφήτου παρελθεῖν εἰς μέσον. Ἵνα δὲ μείζονα τὴν περὶ αὐτοῦ δόξαν τε καὶ ὑπόνοιαν ἔχωσι, τὸ προφητικὸν ἐκβαίνει μέτρον· οὐ γὰρ εἴρηκέ ποτε· Τάδε λέγει Κύριος, καθάπερ ἀμέλει κἀκείνοις ἦν ἔθος, ἀλλ’ ὡς τοῦ νόμου Κύριος, τὰ ὑπὲρ νόμον ἐλάλει».
ea [b] Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 548.23-25  : « δέ γε Κύριος ἡμῶν Ἰησοῦς Χριστὸς θεοπρεπεστάτους ἐποιεῖτο λόγους· ἐθαυμάζετο γοῦν καὶ παρ’ αὐτοῖς τοῖς Ἰουδαίοις, ὡς ἐν ἐξουσίᾳ ἦν ὁ λόγος αὐτοῦ, καὶ ὡς ἐδίδασκεν αὐτοὺς ὡς ἐξουσίαν ἔχων, καὶ οὐχ ὡς οἱ Γραμματεῖς αὐτῶν· οὐ γὰρ ἦν ὁ λόγος αὐτῷ τῆς τοῦ νόμου σκιᾶς, ἀλλ’ ὡς αὐτὸς ὢν ὁ νομοθέτης, μετετίθη τὸ γράμμα πρὸς ἀλήθειαν, καὶ τοὺς τύπους εἰς ἐμφάνειαν τὴν πνευματικήν».· [MOB2015] [MM2021]
CJ ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2024}
marg.| {CLC4d7.3} BEDA. − Sermo etiam 161 doctoris in potestate fit, cum ea que docet operatur. Qui enim facto destruit quod predicat, contemnitur.CK eb
eb ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Mt. 5, 15) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 158a° marg., Cas574], ed. Sacra Pagina  : «Sermo doctoris in potestate fit cum ea que docet operatur. Qui enim facto destruit quod predicat contemnitur».
<cuius fons> Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, lin. 389 et sqq. : «Sermo doctoris in potestate fit cum ea quae docet operatur. Nam qui actis ipse sua dicta destruit contemnitur». [MM2024]
CK ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2021} {MM2024}
161 etiam] enim Li448
marg.| {CLC4d7.4} CYRILLUS. − [b] Opportune autem dogmatibus plerumque ardua miscet opera. [a] Quos enim non disponit ratio ad cognoscendum, hos instigat signorum ostensio.CL ec
Unde sequitur :
ec ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 4, 31-32 (Krikones §828 : Cyrillus), Vat. gr. 1611, f. 80v4-5  = Vat. gr. 1642, f. 246a2 (PG 72, 545.28-34 ) : «[a] Οὓς οὐ μεθίστησι λόγος πρὸς τὸ εἰδέναι σαφῶς τίς ὁ φύσει καὶ ἀληθῶς ἐστι Θεὸς καὶ Κύριος, τούτους σαγηνεύει πρὸς τὸ εὐήνιον ἡ τῶν σημείων ἐπίδειξις. [b] Χρησίμως οὖν καὶ ἀναγκαίως προσεπάγει πολλάκις ταῖς μυσταγωγίαις τὰς μεγαλουργίας·[...] ».
<cuius fons>   Cyrilllus Alexandrinus , Fragmenta in Lc. ex catenis (Lc. 4, 31-32), 2, ed. J. Reuss, Lukas-Kommentare aus der griechischen Kirche, Berlin, 1984, p. 239, n° 39.1-3. [MM2021]
CL ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2021} {MM2024}
Numérotation du verset Lc. 4,33 
Et in synagoga erat homo habens demonium immundum.
marg.| {CLC4d7.5} AMBROSIUS. − Sabbato medicine divine opera cepta significat ut inde nova creatura ceperit. Unde vetus creatura ante desivit ne sub lege esse Dei filium sed supra legem, in ipso principio designaret. Bene etiam sabbato cepit ut ipsum se ostenderet creatorem quia opera operibus interserit162 et prosequitur opus quod ipse ante iam ceperat ut163, si domum faber renovare disponat, non a fundamentis sed a culminibus incipit solvere vetustatem. Ita 164* ibi prius manum admovet165* ubi ante desierat. Deinde a minoribus incipit, ut ad maiora perveniat. Liberare a demone etiam homines sed in verbo Dei, possunt ; resurrectionem mortuis166* imperare, divine solius est potestatis.CM ed
ed ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 58-59, CCSL 14, p. 127.713-729 : «Sabbato medicinae dominicae opera coepta significat, ut inde noua creatura coeperit, ubi uetus creatura ante desiuit nec sub lege esse Dei filium, sed supra legem in ipso principio designaret nec solui legem, sed inpleri. Neque enim per legem, sed uerbo factus est mundus, sicut legimus : uerbo Domini caeli firmati sunt. Non soluitur ergo lex, sed inpletur, ut fiat renouatio hominis iam labentis. Unde et apostolus ait ; exspoliantes uos ueterem hominem induite nouum, qui secundum Christum creatus est. Et bene sabbato coepit, ut ipsum se ostenderet creatorem, qui opera operibus intexeret et persequeretur opus, quod ipse iam coeperat, ut si domum faber renouare disponat, non a fundamentis, sed a culminibus incipit soluere uetustatem. Itaque ibi prius manum admouet, ubi ante desierat. [§ 59] Deinde a minoribus incipit ut ad maiora perueniat. Liberare a daemone et homines, sed in uerbo Dei possunt, resurrectionem mortuis imperare diuinae solius est potestatis». [FG2013]*
CM ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2019} {MM2024}
162 interserit] inserit Li448
163 ut] unde Mt366
164 Ita] + ut Ed1953
165 admovet] admoveat Ed1953
166 mortuis] mortui Ed1953
marg.| {CLC4d7.6} CYRILLUS. − Calumniabantur autem Iudei gloriam Christi, dicentesee : « Hic non eicit demones nisi in Beelzebub principe demoniorum » ; ad quod removendum cum representarentur demones invicte potestati eius, nec tolerarent congressum deitatis, sevam vocem emittebant. CN ef
ee Mt. 12, 24.
ef ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. (Krikones § ?)
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , Commentarii in Lc. , PG 72, 548, 39-42 : «Ὡς γὰρ καὶ τοῦτο πρὸς καύχημα βλέπει τῆς ἀνθρωπείας φύσεως, ἐξ αὐτῶν μαθήσῃ τῶν τοῦ Σωτῆρος ῥημάτων· κατεψεύδοντο μὲν γὰρ Ἰουδαῖοι τῆς δόξης αὐτοῦ, καὶ δὴ καὶ ἔφασκον· «Οὗτος οὐκ ἐκβάλλει τὰ δαιμόνια, εἰ μὴ ἐν Βεελζεβοὺλ ἄρχοντι τῶν δαιμονίων». [MOB2015]
CN ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}
marg.| Unde et hic sequitur :
Et167* exclamavit voce magna
167 Et] om. Li448
Numérotation du verset Lc. 4,34 
dicens : Sine quid nobis168 et tibi, Iesu Nazarene venisti perdere nos?
168 nobis] vobis Li448
marg.| {CLC4d7.7} BEDA. − Quasi dicat : Paululum a me vexando quiesce cui nulla est societas cum nostra fraude. CO eg
eg ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, lin. 408 et sqq. : «Paululum, inquit, a me uexando quiesce cui nulla est cum nostra fraude societas». [MM2024]
CO ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC4d7.8} AMBROSIUS. − Nec quemquam movere debet quod Iesu Nazareni nomen in hoc libro diabolus dixisse primus inducitur. Nec enim ab eo Christus nomen accepit quod de celo angelus ad virginem detulit. Est huius impudentie diabolus, ut inter homines aliquid primus usurpet, et ad homines quasi novum deferat, quo terrorem sue potestatis incutiat.CP eh
eh ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 60, CCSL 14, p. 127.730-738 : «Nec quemquam mouere debet quod Iesu Nazareni nomen in hoc libro diabolus dixisse primus inducitur. Nec enim ab eo Christus nomen accepit, quod de caelo angelus ad uirginem detulit : est huius inpudentiae ut inter homines aliquid primus usurpet et ad homines quasi nouum deferat, quo terrorem suae potestatis incutiat. Denique et in genesi primus Deum homini nuncupauit ; sic enim habes : et dixit mulieri : quid utique dixit Deus ne edatis ab omni ligno? Uterque igitur deceptus a diabolo est, sanatus a Christo». [FG2013]*
CP ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}
marg.| Unde sequitur :
Scio enim te quia sis sanctus Dei.
marg.| {CLC4d7.9} ATHANASIUS. – [b] Non dicebat eum ‘sanctum Dei’ quasi aliis sanctis similis, sed quasi eo singulariter sancto existente cum articuli adiectione ei. Ipse est enim naturaliter sanctus, cuius participatione omnes alii sancti vocantur. [a] Neque tamen hoc dicebat quasi eum veraciter nosset sed se cognoscere fingebat169.CQ ej ek
ei ¶Nota :Thomas, en qualité de glossateur, précise la fonction déterminative de l’article grec, intraduisible puisqu’absent de la syntaxe latine mais requis par la précision théologique. La locution cum articuli adiectione tient lieu ici d’article; elle est à ajouter aux succédanés déjà répertoriés ; cf. M. Morard, « Le petit ‘Li’ des scolastiques: assimilation de l’article vulgaire dans le latin des théologiens médiévaux », Mélanges de l'École Française de Rome. Moyen-Âge , 118 (2006), p. 531-593. [MM2024]
ej ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 4, 34 (Krikones §832 : Athanasius), Vat. gr. 1611, f. 81r7 [-10] : «Ἀθανασίου. [a] ὅ γε μὴν δαίμων ὁ εἰπών οἶδα μέν σε οὐκ ᾔδει αὐτόν·ἀληθῶς, ἀλλὰ τοῖς ῥήμασιν ὑπεκρίνετο καίτοι δὲ τἀληθῆ λέγοντα ἀληθῆ γὰρ ἔλεγε σὺ εἶ ὁ ἅγιος τοῦ θεοῦ, ὅμως ἐφίμου καὶ λαλεῖν ἐκώλυε, μή ποτε μετὰ τῆς ἀληθείας καὶ τὴν ἰδίαν κακίαν ἐπισπείρωσιν, καὶ ἵνα καὶ ἡμᾶς συνεθίσῃ μηδέποτε τοῖς τοιούτοις προσέχειν, κἂν δοκῶσι τἀληθῆ λέγειν. [b] Οἱ μὲν οὖν πιστοὶ δύνανται παρ’ αὐτῆς τε τῆς πατρικῆς φωνῆς λεγουσης : Οὗτός ἐστιν ὁ ὑϊὸς ὁ ἀγαπητός καὶ παρὰ τῶν προσκυ νούντων αὐτὸν ἀγγέλων καὶ τῶν περὶ αὐτοῦ γραψάντων ἁγίων μαθεῖν ὅτι αὐτὸς μόνος ἐστὶν ὁ υἱὸς καὶ ἅγιος τοῦ θεοῦ. Ἄρει ἂν οὗτοι δέ, ἐπεὶ τὴν διάνοιαν οὐκ ἔχουσι καθαρὰν οὐδὲ δύνανται θείων ἐπακούειν καὶ θεολόγων ἀνδρῶν, [+ δύνανται κἂν Athan.] παρὰ γοῦν τῶν ὁμοίων αὐτοῖς δαιμόνων μαθέτωσαν ὅτι μὴ ὡς πολλῶν ὄντων ἀνεφώνουν, ἀλλὰ τοῦτον μόνον εἰδότες ἔλεγον· « σὺ εἶ ὁ ἅγιος τοῦ θεοῦ καὶ « ὁ υἱὸς τοῦ θεοῦ». καὶ γὰρ ὁ τὴν αἵρεσιν αὐτοῖς ὑποβαλὼν [+ πειράζων ἐν τῷ ὄρει Athan.] οὐκ ἔλεγεν· σὺ εἶ ὁ ἅγιος [υἱὸς Athan.] τοῦ θεοῦ * ὡς ὄντων καὶ ἄλλων, ἀλλ’ [+εἰ Athan.] σὺ εἶ ὁ ἅγιος [υἱὸς Athan.] τοῦ θεοῦ», ὡς μόνου ὄντος αὐτοῦ. Καλὴ οὖν καὶ ᾔ του ὄρθρου πρὸσθηναι (?) : εις γαρ [un mot que je ne lis pas] ὁ φύσει ἅγιος, οὖ κατα μεθεξιν καὶ οἱ ἄλλοι ἅγιοι».
* σὺ εἶ ὁ ἅγιος ] εἰ καὶ σὺ υἱὸς εἶ Athan.
<cuius fons>
[a]   Athanasius Alexandrinus, Vita Antonii [CPG 2101], c. 26, § 2-3, SChr 400, p. 208 (PG 26, 881B13-C3 ) :« Ὁ δὲ Κύριος αὐτὸς δι’ ἑαυτοῦ, καίτοι τἀληθῆ λέγοντας τοὺς δαίμονας (ἀληθῆ γὰρ ἔλεγον· «Σὺ εἶ ὁ Υἱὸς θεοῦ»), ὅμως ἐφίμου· 3. καὶ λαλεῖν ἐκώλυεν, μή ποτε μετὰ τῆς ἀληθείας καὶ τὴν ἰδίαν κακίαν ἐπισπείρωσιν, καὶ ἵνα καὶ ἡμᾶς συνεθίσῃ μηδέποτε τοῖς τοιούτοις προσέχειν, κἂν δοκῶσι τἀληθῆ λέγειν ».
[b]   Athanasius Alexandrinus , Epistola ad episcopos Egypti et Libyae [CPG 2092], § 14.2-4, Athanasius Werke 1.1.1, p. 54.4-11 (PG 25, 569A-B ).
¶Nota : Une autre sentence sera extraite plus loin de ce même scholion qui compte 196 mots [CLC4d7.12]. Ici la Catena traduit en 120 mots latins 41 mots grecs dont 14 seulement sont d’Athanase. Thomas synthétise l’apport du caténiste qu’il n’a pourtant pas les moyens de distinguer des propos d’Athanase.
ekLe Christ ne se définit pas comme saint par rapport à d’autres, mais ce sont les autres qui sont saints en raison de leur relation au Christ Dieu et au Christ Tête. Nicétas – à l’insu de Thomas– avait habilement remplacé υἱὸς par ἅγιος, pour amener le lecteur à la notion de participation à la sainteté qui est une perfection divine, alors que la filiation qui est de l’ordre de la relation n’est donnée que par adoption en raison de la sainteté qui conforme au Christ dans sa relation au Père. Comme homme c’est parce que le Christ est Dieu qu’il a reçu la plénitude de la sainteté. Comme Dieu c’est parce que le Christ est source de toute sainteté que le Père adopte comme fils ceux qu’il a rendus conformes à l’image de son Fils. La théologie de la grâce capitale précise que la personne humaine du Christ, à la différence de sa divinité, a bien aussi été rendue participante de la sainteté de sa divinité, avec une plénitude telle qu’elle fait de lui la cause ou la source de la sainteté de tous. L’équilibre de la théologie thomasienne de la grâce repose sur ses lectures de la Tradition orientale ici très finement traduite. Au lieu de traduire comme un ordinateur οὖ κατα μεθεξιν καὶ οἱ ἄλλοι ἅγιοι par « il est saint par nature et non par participation comme les autres saints », le traducteur attentif à l’accentuation de οὖ le traduit comme un génétif, ce qui oblige à réorganiser la phrase : « tous sont saints en raison de leur participation à la sainteté de celui (οὖ) qui est saint par nature. [MM2024]
CQ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}
169 fingebat] fingebant Li448
marg.| {CLC4d7.10} CYRILLUS. − Putaverunt enim demones quod per huiusmodi laudem facerent ipsum inanis glorie amatorem, ut abstineret ab eorum contrarietate, utpote pro gratia gratiam recompensans. CR el
el ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. (Krikones § ?)
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , Commentarii in Lc. , PG 72, 549, 1-4 : «Εἶτα εὐφημεῖν ὑποκρίνονται, καὶ ἅγιον τοῦ Θεοῦ καλοῦσιν αὐτόν· ᾠήθησαν γὰρ ὅτι διὰ τῆς τοιαύτης εὐφημίας, κενῆς δόξης ἀποτελοῦσιν αὐτὸν ἐραστὴν, καὶ ἀποσχέσθαι παρασκευάζουσι τοῦ ἐπιπλήττειν αὐτοῖς, οἷον ἀντὶ χάριτος διδόντα χάριν· ἀλλ’ οὐκ ἐπιτεύξεται δόλιος θήρας». [MOB2015]
CR ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CLC4d7.11} CHRYSOSTOMUS. − Voluit etiam demon perturbare ordinem rerum et apostolorum rapere dignitatem et suggerere multis ut ei obediant. CS
CS ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}
marg.| { CLC4d7.12} ATHANASIUS. – [a] Quamvis igitur vera fateretur, compescebat tamen eius sermonem, ne simul cum veritate etiam suam iniquitatem promulget, ut nos etiam assuefaciat ne curemus de talibus, etsi vera loqui videantur. [b] Nefas est enim ut cum adsit nobis Scriptura divina, instruamur a diabolo.CT em
Unde sequitur :
em ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 4, 34 (Krikones §832 : Athanasius), Vat. gr. 1611, f. 81r7 [-10] : «Ἀθανασίου. [a] ὅ γε μὴν δαίμων ὁ εἰπών οἶδα μέν σε οὐκ ᾔδει αὐτόν·ἀληθῶς, ἀλλὰ τοῖς ῥήμασιν ὑπεκρίνετο καίτοι δὲ τἀληθῆ λέγοντα ἀληθῆ γὰρ ἔλεγε σὺ εἶ ὁ ἅγιος τοῦ θεοῦ, ὅμως ἐφίμου καὶ λαλεῖν ἐκώλυε, μή ποτε μετὰ τῆς ἀληθείας καὶ τὴν ἰδίαν κακίαν ἐπισπείρωσιν, καὶ ἵνα καὶ ἡμᾶς συνεθίσῃ μηδέποτε τοῖς τοιούτοις προσέχειν, κἂν δοκῶσι τἀληθῆ λέγειν. [b] Οἱ μὲν οὖν πιστοὶ δύνανται παρ’ αὐτῆς τε τῆς πατρικῆς φωνῆς λεγουσης : Οὗτός ἐστιν ὁ ὑϊὸς ὁ ἀγαπητός καὶ παρὰ τῶν προσκυ νούντων αὐτὸν ἀγγέλων καὶ τῶν περὶ αὐτοῦ γραψάντων ἁγίων μαθεῖν ὅτι αὐτὸς μόνος ἐστὶν ὁ υἱὸς καὶ ἅγιος τοῦ θεοῦ. Ἄρει ἂν οὗτοι δέ, ἐπεὶ τὴν διάνοιαν οὐκ ἔχουσι καθαρὰν οὐδὲ δύνανται θείων ἐπακούειν καὶ θεολόγων ἀνδρῶν, [+ δύνανται κἂν Athan.] παρὰ γοῦν τῶν ὁμοίων αὐτοῖς δαιμόνων μαθέτωσαν ὅτι μὴ ὡς πολλῶν ὄντων ἀνεφώνουν, ἀλλὰ τοῦτον μόνον εἰδότες ἔλεγον·σὺ εἶ ὁ ἅγιος τοῦ θεοῦ καὶ « ὁ υἱὸς τοῦ θεοῦ [...] [ut supra CLC4d7.9 ] ».
<cuius fons>
[a]   Athanasius Alexandrinus, Vita Antonii [CPG 2101], c. 26, § 2-3, SChr 400, p. 208 (PG 26, 881B13-C3 ) :« Ὁ δὲ Κύριος αὐτὸς δι’ ἑαυτοῦ, καίτοι τἀληθῆ λέγοντας τοὺς δαίμονας (ἀληθῆ γὰρ ἔλεγον· «Σὺ εἶ ὁ Υἱὸς θεοῦ»), ὅμως ἐφίμου· 3. καὶ λαλεῖν ἐκώλυεν, μή ποτε μετὰ τῆς ἀληθείας καὶ τὴν ἰδίαν κακίαν ἐπισπείρωσιν, καὶ ἵνα καὶ ἡμᾶς συνεθίσῃ μηδέποτε τοῖς τοιούτοις προσέχειν, κἂν δοκῶσι τἀληθῆ λέγειν ».
[b]   Athanasius Alexandrinus , Epistola ad episcopos Egypti et Libyae [CPG 2092], § 14.2-4, Athanasius Werke 1.1.1, p. 54.4-11 (PG 25, 569A-B ).
¶Nota : Sentence extraite du même scholion de CLC4d7.9 (voir la note). Le segment b est une reformulation thomasienne qui a valeur de sentence propre plutôt que de traduction. [MM2024]
CT ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}
Numérotation du verset Lc. 4,35 
Et increpavit illum dicens : Obmutesce et exi ab illo.
marg.| {CLC4d7.13} BEDA. − Divina autem permissione liberandus a demone homo proicitur in medium ut virtus patefacta salvatoris plures ad viam salutis invitet.
Unde sequitur :
Et cum proiecisset illum demonium in medium, exiit ab illo, nihilque illi nocuit.
marg.| Videtur autem repugnare quod hic dicitur Marco qui aiten : « Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo », nisi intelligamus hoc dixisse Marcum discerpens eum, quod Lucas hic170* dicit : Et cum proiecisset illum in medium ut quod secutus ait nihilque illi nocuit, intelligatur quia iactatio illa membrorum atque vexatio non eum debilitavit, sicut solent exire demonia etiam quibusdam membris amputatis aut171 evulsis. Unde merito pro tam integra restitutione sanitatis mirantur. Nam sequitur : CU eo
en Mc. 1, 26.
eo ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, lin. 429 sqq. : «Diuina permissione liberandus a daemone homo proicitur in medium ut uirtus patefacta saluatoris plures ad fidem uiam que salutis inuitet. Sed quod dicitur, nihil que illum nocuit, uidetur repugnare marco qui ait, et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans uoce magna exiuit ab eo, nisi intellegamus hoc dixisse marcum, discerpens eum, quod lucas dixit , et cum proiecisset illum in medium, ut quod secutus ait, nihil que eum nocuit, intellegatur quia iactatio illa membrorum atque uexatio non eum debilitauit sicut solent exire daemonia etiam quibusdam membris amputatis aut euulsis. Vnde merito pro tam integra restitutione sanitatis qui aderant pauentes tametsi nondum credentes ad inuicem dicebant: quia in potestate et uirtute imperat spiritibus inmundis et exeunt ». [MM2024]
CU ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
170 hic] om. Ed1953
171 et Li448
Numérotation du verset Lc. 4,36 
Et factus est pavor in omnibus et colloquebantur ad invicem dicentes : Quod est hoc verbum quod in potestate et virtute imperat immundis spiritibus et exeunt?
marg.| {CLC4d7.14} THEOPHYLACTUS. − Quasi dicant quale est preceptum hoc quod precepit exi ab eo, et exit?CV ep
ep ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 4, 36), PG 123, 756A1-3. [CGC2015]
CV ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
marg.| {CLC4d7.15} BEDA. − Expellere quidem demonia et homines sancti sed in Verbo Dei possunt. Ipsum autem Dei Verbum propria potestate virtutes operatur.CW eq
eq ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, lin. 443 et sqq. : «Expellere enim daemonia et homines sancti sed in uerbo dei possunt ipsum autem dei uerbum propria potestate uirtutes operatur ». [MM2024]
CW ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
marg.| {CLC4d7.16} AMBROSIUS. − Mystice autem qui in synagoga spiritum habebat immundum, populus est Iudeorum, qui innodatus diaboli laqueis, simulatam corporis munditiam interioris mentis sordibus inquinabat et bene spiritum immundum habebat172, quia Spiritum sanctum amiserat introierat enim diabolus, unde Christus exierat.er CX
er ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 61, CCSL 14, p. 128.742-748 : «Sequere cetera et evangelicae lectionis disce mysteria atque in duorum sanitate publicae sacramentum salutis agnosce. Sicut enim in Adam omnes moriuntur ita in Christo omnes uiuificantur. Quis est ille qui in synagoga spiritum daemonii habebat inmundum nisi populus Iudaeorum, qui quasi serpentinis spiris reuinctus et innodatus diaboli laqueis simulatam corporis munditiam interioris mentis sordibus inquinabat? Et bene in synagoga homo erat qui spiritum inmundum habebat, quia Spiritum sanctum amiserat. Introierat enim diabolus, unde Christus exierat». [FG2013]*
CX ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
172 et bene spiritum immundum habebat] om. Li448
marg.| {CLC4d7.17} THEOPHYLACTUS. − Sciendum est etiam, quod multi nunc demonia habent, scilicet qui demoniorum desideria implent, ut furiosi habent demonium ire, et sic de ceteris. Sed Dominus in synagogam venit, cum mens hominis fuerit congregata, et tunc dicit demoni inhabitanti obmutesce ; et statim eiciens eum in medium, egreditur ab eo. Non enim decet hominem semper iracundum esse, bestiale namque hoc est ; nec semper absque ira, insensibile namque hoc est sed medium iter ambulare oportet, et iram contra mala habere ; et sic proicitur homo cum immundus spiritus ab eo egreditur.es
es ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 4, 36), PG 123, 756A3-B1-2. [CGC2015]
Numérotation du verset Lc. 4,37 
[...]173
173 Cf. Parall. bibl. : Mt. 9, 26 // Mc. 1, 45 // Lc. 4, 37
Numérotation du verset Lc. 4,
* distinctio 8
marg.| {CLC4d8.1} AMBROSIUS. et − Postquam Lucas virum a spiritu nequitie liberatum ante premisit, substituit femine sanitatem. Utrumque enim sexum Dominus curaturus advenerat et prior sanari debuit qui prior creatus est.CY eu
Unde dicitur :
et [Lc. 4, 38-44 legitur Quadragesimae 3 feria 5 ; cf. Ordinarium OP 625) ; In octava Pentecostes feria sabbato ; cf. Ordinarium OP 692 = Cist. 93)
eu ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 57, CCSL 14, p. 126.709-127.712 : «Et bene sanctus Lucas uirum ab spiritu nequitiae liberatum ante praemisit et substituit feminae sanitatem. Utrumque enim sexum Dominus curaturus aduenerat et prior sanari debuit qui prior creatus est nec praetermitti illa quae mobilitate magis animi quam prauitate peccauerat». [FG2013]*
CY ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 4,38 
Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis.
marg.| {CLC4d8.2} CHRYSOSTOMUS. 174* {hom.28}. − Manebat enim apud discipulos honorans ipsos et ob hoc animosiores reddens.CZ
CZ ¶Codd. : Li448 Ed1470 Ed1657 Ed1953 {MM2020}
174 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CLC4d8.3} CYRILLUS. − Aspice autem quomodo manet penes virum inopem Christus, qui spontaneam paupertatem175* pro nobis passus est ut discamus cum pauperibus conversari nec spernere depressos et pauperes.DA ev
Sequitur :
ev ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 4, 38-39 (Krikones §839), «Θέασαι τοίνυν, πῶς κατέλυσε παρ’ ἑνὶ τῶν μαθητῶν, ἀνθρώπῳ πένητι καὶ ἀσήμῳ κατὰ τὸν βίον, ὁ τὴν ἑκούσιον δι’ ἡμᾶς ὑπομείνας πτωχείαν, ἵν’ ἡμεῖς τῇ ἐκείνου πτωχείᾳ πλουτήσωμεν, καὶ μάθωμεν τοῖς ταπεινοῖς συναπάγεσθαι, καὶ μὴ κατεπαίρεσθαι τῶν ἐν ἐνδείᾳ καὶ θλίψει».
<cuius fons> =   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 549.19-24 [MOB2014] [MM2015] [MM2020]
175 spontaneam paupertatem] spontanea voluntate paupertatem Ed1657 Ed1953
Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea.
marg.| {CLC4d8.4} HIERONYMUS. Super Mattheum. − Modo salvator rogatus, modo ultro curat egrotos ; ostendens se contra peccatorum quoque passiones et precibus semper annuere fidelium ; et ea que ipsi minime in se intelligunt, vel intelligenda dare, vel non intellecta dimittere secundum illudew : « Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine ».ex
ew Ps. 18, 13-14.
ex ¶Fons : <revera> Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, lin. 458 et sqq. : «Modo enim saluator rogatus modo ultro curat aegrotos ostendens se contra uitiorum quoque passiones et precibus semper adnuere fidelium et ea non numquam quae ipsi minime in se intellegunt uel intellegenda dare uel pie petentibus etiam non intellecta dimittere iuxta hoc quod psalmista postulat : delicta quis intellegit? ab occultis meis munda me domine». [FG2013]
marg.| {CLC4d8.5} CHRYSOSTOMUS. 176* {hom.28}. − Quod autem Mattheus hic reticuit, non differt illud enim est brevitatis, hoc autem exquisite interpretationis.
Sequitur :
176 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Lc. 4,39 
Et stans super illam, imperavit febri ; et dimisit illam.
marg.| {CLC4d8.6} BASILIUS. − In quo Lucas figuravit sermonem tamquam de precepto animali sensibili facto, sic dicens febri imperatum, et quod febris non omisit imperantis177 operationem.DB
Unde sequitur :
177 imperantis] operantis Li448
Et continuo surgens ministrabat illis.
marg.| {CLC4d8.7} CHRYSOSTOMUS. 178* {hom.28}. − Quia enim morbus curabilis erat, per modum medendi potestatem suam declaravit, faciens quod minime ars medicine facere potuisset post febris enim sedationem, multo tempore patientes egent ut pristine restituantur sanitati ; tunc autem simul omnia facta sunt.
178 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CLC4d8.8} AMBROSIUS. − Si autem altiori consilio ista perpendamus, animi debemus intelligere et corporis sanitatem ut prius animus, qui serpentis laborabat insidiis, absolutus sit. Denique non prius Eva esuriit, quam serpentis eam versutia temptavit ; et ideo adversus ipsum auctorem peccati prius debuit medicina salutis operari. Fortassis etiam in typo mulieris illius, variis criminum febribus caro nostra languescebat ; nec minorem febrem amoris esse dixerim quam caloris.ey
ey ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 62, CCSL 14, p. 128.755-768 : «Si altiore consilio ista pensamus * , animi debemus intellegere et corporis sanitatem, ut prius animus qui serpentis laborabat insidiis absolutus sit. Anima enim numquam a corpore uinceretur, nisi prius a diabolo temtaretur. Nam cum anima corpus agat, uiuificet et gubernet, quemadmodum in eius inlecebras captiua raperetur, nisi et ipsa superioris alicuius potestatis uinculis stringeretur? Denique non prius Eua esuriuit quam serpentis eam uersutia temtauit, et ideo aduersus ipsum auctorem peccati prius debuit medicina salutis operari. Fortassis etiam in typo mulieris illius Socrus Simonis et Andreae uariis criminum febribus caro nostra languebat et diuersarum cupiditatum inmodicis aestuabat inlecebris. Nec minorem febrem amoris esse dixerim quam caloris. Itaque illa animum febris, haec corpus inflammat ; febris enim nostra libido est, eo quod ignitae sint cupiditates».
* pendamus ] P (Leningrad F. v. I, n. 6). Cf. CCSL 14, p. 128, in apparatu. [FG2013]
marg.| {CLC4d8.9} BEDA. − Si enim virum a demonio liberatum moraliter animum ab immunda cogitatione purgatum significare dixerimus ; consequenter femina febribus tempta sed ad imperium domini179 curata, carnem ostendit a concupiscentie sue fervore per continentie precepta frenatam. DC ez
ez ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, CCSL 120, lin. 447 sqq. : «Si uirum a daemonio liberatum moraliter animum ab immunda cogitatione purgatum significare dixerimus, consequenter femina febribus tenta sed ad imperium domini curata carnem ostendit a concupiscentiae suae feruore per continentiae praecepta frenatam».
<Paral.> CMC1d10.6 [MM2020]
DC ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
179 domini Ed1953
marg.| {CLC4d8.10} CYRILLUS. − Et nos ergo suscipiamus Iesum. Cum enim visitaverit nos, et portamus eum in mente et corde, tunc enormium voluptatum estum extinguet, et incolumes faciet, ut ministremus eius180*, hoc est, ei beneplacita peragamus.DD
DD ¶Codd. : Li448 Ed1891 Ed1953 {MM2020}
180 eius] ei Ed1953 Ed1891
Numérotation du verset Lc. 4,
distinctio 9 
marg.| {CLC4d9.1} THEOPHYLACTUS. fa − Considerandum est turbe desiderium. Nam cum sol occidisset, adducunt ad eum infirmos, non a tempore impediti.DE fb
Unde dicitur :
fa [Lc. 4, 38-44 legitur Quadragesimae 3 feria 5 ; cf. Ordinarium OP 625]
fb ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 4, 40), PG 123, 756D3-5. [CGC2015]
DE ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
Numérotation du verset Lc. 4,40 
Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum.
marg.| {CLC4d9.2} ORIGENES. − Ideo quidem circa solis occasum, id est elapsa die, illos educebant181, quia verecundabantur, vel timebant Phariseos ; vel quia de die intenti erant circa alia ; vel quia putabant non licere sanare in sabbato. Ipse autem sanabat eos.DF
Unde sequitur :
DF ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
181 educebant] adducebant Li448
At ille singulis manus imponens, curabat omnes.
marg.| {CLC4d9.3} CYRILLUS. − [b] Quamvis autem ut Deus potuisset omnes verbo pellere morbos, tamen tangit eos, ostendens propriam carnem efficacem ad prestanda remedia. Nam caro Dei erat. [a] Sicut enim ignis appositus vasi eneo imprimit ei182 proprie caliditatis effectum ; sic omnipotens Dei verbum, cum univit sibi veraciter assumptum templum ex virgine animatum et intellectivum183, particeps sue potestatis, eius184 effectum inseruit. [c] Tangat185 et nos186, immo potius nos illum tangamus, quatenus et nos ab animarum infirmitatibus liberet, nec non a demonum impugnatione et superbia.DG fc fd
fc ¶Fons : Cf. [a] Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 549.56-552.4 : ««καὶ μὴ σφόδρα θαυμάσῃς, διαλογίζου δὲ μᾶλλον ὡς καὶ ἐν σκεύει χαλκῷ γεγονὸς τὸ πῦρ, τῆς ἰδίας αὐτῷ θερμότητος ἐντίθησι τὴν ἐνέργειαν. Οὕτω (552.) τοίνυν καὶ ὁ παναλκὴς τοῦ Θεοῦ Λόγος, ἑνώσας ἑαυτῷ κατὰ ἀλήθειαν ἔμψυχόν τε καὶ ἔννουν τὸν ἐκ τῆς ἁγίας Παρθένου ναὸν, τῆς ἰδίας αὐτῷ καὶ θεοπρεποῦς ἰσχύος ἐνεφύτευσε τὴν ἐνέργειαν».
[b]   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 552.16-17 : «καίτοι δυνάμενος εἰπεῖν ὡς Θεός· Ἀπόθου τὴν νόσον, ἀνάστηθι, τοῦτο μὲν οὐ πεποίηκεν· ἐνεργὸν δὲ πρὸς θεραπείαν ἀποφαίνων τὴν ἑαυτοῦ σάρκα, Θεοῦ γὰρ ἦν σὰρξ».
fd [c] Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 552.37-40 : «Οὐκοῦν ἁπτέσθω καὶ ἡμῶν, μᾶλλον δὲ ἡμεῖς αὐτοῦ διὰ τῆς μυστικῆς εὐλογίας, ἵνα καὶ ἡμᾶς ἐλευθερώσῃ ψυχικῶν ἀῤῥωστημάτων, καὶ τῆς τῶν δαιμονίων ἐφόδου καὶ πλεονεξίας». [MOB2015] [MM2020]
DG ¶Codd. : Li448 (43rb) Ed1953 {MM2015}
182 ei Ed1953 ] illi Li448
183 intellectivum Ed1953 ] intellectu Li448
184 eius Ed1953 ] ei Li448
185 Tangat Ed1953 ] + igitur Li448
186 nos Ed1953 ] vos Li448
marg.| Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 4,41 
Exibant autem demonia a multis clamantia et dicentia quia tu es filius Dei.
marg.| {CLC4d9.4} BEDA. − Demonia filium Dei confitentur, et, sicut postea dicitur, sciebant ipsum esse Christum quia cum ieiunio fatigatum eum diabolus videret, verum hominem intellexit ; sed quia temptando non prevaluit, utrum filius Dei esset dubitabat. Nunc autem per signorum potentiam vel intellexit vel potius suspicatus est esse filium Dei. Non igitur ideo Iudeis eum crucifigere persuasit, quia Christum sive Dei filium non esse putavit. Sed quia se morte illius non previdit esse damnandum. De hoc enim mysterio a seculis abscondito dicit Apostolusfequod « nemo principum huius seculi cognovit. Si enim cognovissent, numquam Dominum glorie crucifixissent ».DH
fe 1Cor. 2, 8.
DH ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
marg.| {CLC4d9.5} CHRYSOSTOMUS. 187* − In hoc autem quod sequitur
187 Chrysostomus] + In Marcum. (hom.5) Ed1953
Et increpans non sinebat ea loqui,
marg.| percipe Christi humilitatem. Non sinebat ut demones immundi eum manifestarent. Non enim oportebat eos subripere officii apostolici gloriam, nec decebat Christi mysterium lingua feda publicari.DI
DI ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
marg.| {CLC4d9.6} THEOPHYLACTUS. − Quia non est speciosa laus in ore peccatorisff Vel quia nolebat invidiam accendere Iudeorum ex hoc quod ab omnibus laudaretur.DJ fg
ff Eccli. 15, 9.
fg ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 4, 41), PG 123, 756D7-9. [CGC2015]
DJ ¶Codd. : Li448 ( 43va ) Ed1953 {MM2019}*
marg.| {CLC4d9.7} BEDA. − Ipsi autem apostoli precipiuntur reticere de illo, ne divina maiestate predicata, passionis dispensatio differretur. DK fh
fh ¶Fons : <revera> Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, lin. 504 sqq. : «Alias autem non soli daemones qui inuiti confitebantur iubentur silere de christo sed et illi qui ab eo sanati sponte confiteri uolebant, immo ipsi apostoli qui eum post resurrectionem toto erant orbe praedicaturi ante passionem eius praecipiuntur omnino reticere de illo ne diuina uidelicet maiestate praedicata passionis dispensatio differretur et dilata passione salus mundi quae per hanc futura erat negaretur».
<Paral.> CMC3d2.7 [MM2024]
DK ¶Codd. : Li448 ( 43va ) Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Lc. 4,
* distinctio 10
marg.| {CLC4d10.1} CHRYSOSTOMUS. fi − Postquam satis utilitatis populis per miracula est collatum, oportebat eum abesse maiora namque putantur miracula post absentiam operantis, dum ipsa magis exclamant, et vice vocis fruuntur.DL
Unde dicitur :
fi [Lc. 4, 38-44 legitur Quadragesimae 3 feria 5 ; cf. Ordinarium OP 625]
DL ¶Codd. : Li448 ( 43va ) Ed1953 {MM2019}
Numérotation du verset Lc. 4,42 
Facta autem die, egressus ibat in desertum locum.
marg.| {CLC4d10.2} GRECUS. − Abiit etiam in desertum, ut Marcus dicit188*fjet orabat, non quod ipse oratione indigeret sed ut nobis bone operationis fieret forma.DM fk
fj Mc. 1, 35.
fk ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 4, 42-43, (Krikones §854 : Victor), Vat. gr. 1611, f. 82r5 -6 (ed.   Mai , Scriptorum veterum nova collectio, Romae, 1837, t. 9, p. 664 ) : Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 4, 42-43 (Krikones § 854: Victor), ed.   Mai , Scriptorum veterum nova collectio, Romae, 1837, t. 9, p. 664 = Vat. gr. 1611, f. 82r5 -6: «Βίκτωρος. Ἀναχώρησας οὖν εἰς ἔρημον, καθά φησιν ὁ Μάρκος, προσεύχεται , οὐκ αὐτὸς τούτου δεόμενος· αὐτὸς γὰρ ἦν ὁ τὰς παρὰ πάντων λιτὰς δεχόμενος, ἀλλ’ οἰκονομικῶς τοῦτο ποιῶν, καὶ τύπος ἡμῖν πάσης ἀρίστης [om. Mai] γινόμενος πράξεως […]».
<cuius fons>   Victor Antiochenus , Catena Graecorum Patrum in Marcum (Mc. 1, 35) [CPG C125.1], Vat. gr. 756, f. 102v49 - 103r1  : « Ὅρα δὲ πῶς ἀναχωρήσας ὁ Ἰησοῦς εἰς τὴν ἔρημον προσηύχετο , οὐκ αὐτὸς τούτου δεόμενος · αὐτὸς γὰρ ἦν ὁ τὰς παρὰ τῶν λογικῶν δεχόμενος λιτάς, ἀλλ´ οἰκονομικῶς τοῦτο ποιῶν, καὶ τύπος ἡμῖν [f. 103r] πάσης ἀρίστης γινόμενος πράξεως».
<Non hab.> CGP in Lc., Cramer, p. 39-40.
<Paral.> idem fons graecus, alia translatio: CMC1d12.2 (Chrysostomus) [ADL2019] [MM2019] [MM2020] [rev. VS2021]
DM ¶Codd. : Li448 ( 43va ) Ed1953 {MM2019}
188 dicit] dixit Ed1953
marg.| {CLC4d10.3} CHRYSOSTOMUS. − Pharisei quidem, ipsis prodigiis predicantibus, potentia189 Christi scandalizabantur ; populi vero eloquia audientes, acquiescebant et sequebantur.
Unde sequitur :
189 ipsis... potentia] ipse prodigus predicantibus potentiam Li448
Et turbe requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis.
marg.| Non quidem aliqui primatum aut scribarum, sed quoscumque malitie fucus190 non denigraverat, et illesam habebant conscientiam.DN
DN ¶Codd. : Li448 ( 43va ) Ed1953 {MM2019}
190 malitie fucus] inv . Li448
marg.| { CLC4d10.4} GRECUS. − [1] Quod autem Marcus dicit apostolos pervenisse ad eum dicentes quod omnes querunt te, Lucas vero dicat populos191* pervenisse, non discrepant ab invicem. Applicuerant enim ad ipsum populi, apostolorum sequentes vestigia. Dominus autem gaudebat detentus sed mandabat ut eum dimitterent ut etiam alii participes forent eius doctrine192, quasi tempore sue presentie non multum duraturo.
Unde sequitur :
191 populos] populus Ed1953
192 doctrine] doctrina Ed1570
Numérotation du verset Lc. 4,43 
Quibus ait193 : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum194.
193 ait] ille at ! P638
194 oportet... missus sum] oportet... missus V796, etc. Ed1618 , oportet me evangelizare etc. Ed1657
marg.| [2] Marcus dicitfl : « Ad hoc veni », ostendens divinitatis eius celsitudinem et voluntariam exinanitionem. Lucas vero dicit : ad hoc missus sum , dispensationem195*, id est 196 incarnationem, ostendens, necnon beneplacitum Patris, missionem appellans, et ille quidem simpliciter dicit ut predicem, iste vero regnum Dei adiungit quod est ipse Christus.DO fm
fl Mc. 1, 38.
fm ¶FonsG : <revera> [1] Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 4, 42-43 (Krikones §854 : Victor Antiochenus), Vat. gr. 1611, f. 82r6-11  ; ed. Mai , Scriptorum veterum nova collectio, t. 9, Romae, 1837, p. 664  : «Βίκτορος. Ἀναχώρησας οὖν εἰς ἔρημον, καθὰ φησιν ὁ Μάρκος, προσεύχεται οὐκ αὐτὸς τοῦτο δεόμενος, αὐτὸς γὰρ ἦν ὁ τὰς παρὰ πάντων λιτὰς δεχόμενος, ἀλλ οἰκονομικῶς τοῦτο ποιῶν, καὶ τύπος ἡμῖν πάσης γινόμενος πράξεως εἰ δὲ Μάρκος μὲν λέγει τοὺς Ἀποστόλους αὐτὸν καταλαβεῖν, καὶ λέγειν ὅτι"πάντες σε ζητοῦσιν", Λουκᾶς δὲ τους ὄχλους οὐκ ἐναντία φασὶν ἀλλήλοις. Ἐνδέχεται γὰρ μετὰ τοὺς Ἀποστόλους καὶ τὸν ὄχλον κατὰ πόδας ἀκολουθήσαντα φθάσαι · ὁ δὲ Κύριος ἔχαιρε μὲν κατεχόμενος·, συνεβούλευε δὲ ἀφεῖναι, ἵνα καὶ οἱ ἄλλοι μετάσχωσι τῆς διδασκαλίας, ὡς τοῦ καιροῦ τῆς ἐπιδημίας μὴ πάνυ πολλοῦ γενησομένου. [2] Καὶ Μάρκος μὲν ἐπάγει· εἰς τοῦτο γὰρ ἐξελήλυθα· τῆς θεότητος αὐτοῦ τὴν αὐθεντίαν ὑποδηλῶν, καὶ τὸ ἑκούσιον τῆς κενώσεως· ὁ δὲ Λουκᾶς, “εἰς τοῦτο”, φησίν, “ἀπέσταλμαι”, τὴν οἰκονομίαν παραδεικνύς, καὶ τὴν εὐδοκίαν τοῦ Πατρὸς ἀποστολὴν ὀνομάζων. Καὶ ὁ μὲν ἁπλῶς ἵνα κηρύξω, φησίν· ὁ δὲ τὴν βασιλείαν τοῦ Θεοῦ ἥτις ἐστὶν αὐτὸς ὁ Χριστός».
<cuius fons> [1] Catena Graecorum Patrum in Marcum (Mc. 1, 38) [CPG C125.1] : Vat. gr. 756, f. 101v49 - 102r4  ; cf. [CPG C125.2], Cramer, p. 280.3-12 = Possinus, p. 34-35 (Victor Antiochenus), «Ὅρα γὰρ πῶς ἀναχώρησας ὁ Ἰησοῦς εἰς τὴν ἔρημον προσηύχετο· οὐκ αὐτὸς ταύτης δεόμενος, αὐτὸς γὰρ ἦν ὁ τὰς παρὰ τῶν λογικῶν ἁπάντων δεχόμενος λιτὰς, ἀλλ’ οἰκονομικῶς τοῦτο ποιῶν, καὶ τύπος ἡμῖν, ὡς ἔφημεν, πάσης ἀρίστης γινόμενος πράξεως. Εἰ δὲ ὁ μὲν λέγει * τοὺς Ἀποστόλους αὐτὸν καταλαβεῖν, καὶ λέγειν ὅτι"πάντες σε ζητοῦσιν" ὁ δὲ τοὺς ὄχλους ** οὐκ ἐναντία φασὶν ἀλλήλοις. Ἐνδέχεται γάρ φησι [om. Cramer] μετὰ τοὺς Ἀποστόλους καὶ τὸν ὄχλον κατὰ πόδας ** ἀκολουθήσαντα φθάσαι· ὁ δὲ Κύριος ἔχαιρε μὲν κατεχόμενος, συνεβούλευε [συνεβούλευσεν Cramer] δὲ ἀφεῖναι, ἵνα καὶ οἱ ἄλλοι μετάσχωσι τῆς διδασκαλίας, ὡς τοῦ καιροῦ τῆς ἐπιδημίας μὴ πάνυ πολλοῦ γενησομένου».
* Εἰ δὲ ὁ μὲνλέγει] Ὁ δὲ Μάρκος Cramer
** ὁ δὲ τοὺς ὄχλους] om. Cramer
*** κατὰ πόδας] om. Cramer
<Paral.>CMC1d12.4 (Chrysostomus)
[2] Catena Graecorum Patrum in Marcum [CPG C125.1] : Vat. gr. 756, f. 103r4-6  ; [CPG C125.2] : Cramer, p. 280.18-19  ; Possinus, p. 35 (Victor Antiochenus) : «Καὶ οὗτος μὲν* ἐπάγει, “εἰς τοῦτο γὰρ ἐξελήλυθα”· ἐξελήλυθα· τῆς θεότητος αὐτοῦ τὴν αὐθεντίαν ὑποδηλῶν καὶ τὸ ἑκούσιον τῆς κενώσεως· ὁ δὲ Λουκᾶς, “εἰς τοῦτο”, φησίν, “ἀπέσταλμαι”, τὴν οἰκονομίαν παραδεικνύς, καὶ τὴν εὐδοκίαν τοῦ Πατρὸς ἀποστολὴν ὀνομάζων. Καὶ ὁ μὲν ἁπλῶς ἵνα κηρύξω φησίν· ὁ δὲ τὴν βασιλείαν τοῦ Θεοῦ· βασιλείαν [+ τοῦ Cramer] Θεοῦ ἑαυτὸν ὀνομάζων· καὶ βασιλεία δὲ οὐρανῶν, αὐτὸς δὲ** ἐστιν ὁ Χριστός».
*οὗτος μὲν] ὁ μὲν Μάρκος Cramer
** καὶ βασιλεία δὲ οὐρανῶν αὐτὸς δὲ] ἔλεγε γὰρ καὶ Ἰωάννης, μετανοεῖτε· ἤγγικε, ἥτις Cramer
<cuius fons> Cf.   Gregorius Nazianzenus , Oratio 38, In theophania [CPG 3010.38] § 15, PG 36, 328.46-48  : «εἰ δὲ καὶ ὡς Θεὸς, τί τοῦτο ; Τὴν εὐδοκίαν τοῦ Πατρὸς, ἀποστολὴν εἶναι νόμισον, ἐφ’ ὃν ἀναφέρει τὰ ἑαυτοῦ». Cf.   Chrysostomus , In quatriduanum Lazarum (= Contra Anomoeos, homilia 9), PG 48.3784.31-32 [CPG 2062.017 suppl.] : «καὶ Χριστός ἐστιν ὁ κατ’ εὐδοκίαν τοῦ Πατρὸς παραγενόμενος εἰς τὸν κόσμον, ὁ ζωῆς καὶ θανάτου τὴν ἐξουσίαν ἔχων».
<Non hab.> CGP (Lc. 4) Cramer. [ADL2020] [MM2019] [MM2020]
<Paral.> CMC1d12.6 (Chrysostomus) [MM2019] [rev. VS2021]
195 dispensationem] om. La88 * (sec. m. marg. compl.) Ed1618 Ed1657 Ed1953
196 id est] om. Ed1657
marg.| {CLC4d10.5} CHRYSOSTOMUS. − Simul etiam considera quod poterat in eodem loco manendo, omnes attrahere ad se. Non tamen hoc fecit prebens nobis exemplum ut perambulemus et requiramus pereuntes, sicut pastor ovem perditam et medicus accedit ad infirmum. Una enim anima recuperata, poterit aliquis mille delicta abolere. Unde et hic sequitur :
Numérotation du verset Lc. 4,44 
Et erat predicans in synagogis Galilee.
marg.| Frequentabat quidem synagogas, docens illos quod non esset seductor. Nam si iugiter inhabitata coleret, diffamarent eum velut latitantem.DP
DP ¶Codd. : Li448 ( 43vb ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CLC4d10.6} BEDA. − Si autem occasu197 solis mystice mors Domini exprimitur, die redeunte resurrectio illius indicatur cuius, manifestata luce, a credentium turbis requiritur et in gentium deserto inventus, ne abeat detinetur, maxime cum hoc contigerit prima sabbati quo resurrectio celebrata est. DQ fn
fn ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 4, lin. 511 sqq. : «Si occasu solis domini mors exprimitur, quare non die redeunte resurrectio illius indicetur cuius manifestata luce a credentium turbis inquiritur et in gentium deserto inuentus ne abeat detinetur maxime cum haec prima sabbati quo resurrectio celebrata est egressio quaesitio et inuentio contigerit».
<Paral.> CMC4d10.6 [MM2024]
DQ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2019}
197 occasu] occasus Li448



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Lc. Capitulum 4 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=57&chapitre=57_4)

Notes :