Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset Nm. 10,1 

locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens
1 locutusque] locutus Weber
Numérotation du verset Nm. 10,2 

fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
Numérotation du verset Nm. 10,3 

cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi federis2
2 tabernaculi federis] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 10,4 

si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israel
Numérotation du verset Nm. 10,5 

sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
Numérotation du verset Nm. 10,6 

in secundo autem sonitu et pari ululatu tube levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
Numérotation du verset Nm. 10,7 

quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
Numérotation du verset Nm. 10,8 

filii autem3 Aaron
3 autem Rusch] om. Weber
sacerdotes clangent tubis
eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.
Numérotation du verset Nm. 10,9 

si exieritis ad bellum
de terra vestra contra hostes
qui dimicant adversum vos clangetis
ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus
inimicorum
vestrorum
Numérotation du verset Nm. 10,10 

Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Nm. 10,11 

anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 10,12 

profectique sunt filii Israel per turmas suas de deserto Sinai
et recubuit nubes in solitudine Pharan
Numérotation du verset Nm. 10,13 

moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu
Moysi
Numérotation du verset Nm. 10,14 

filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
Numérotation du verset Nm. 10,15 

in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanael filius Suar
Numérotation du verset Nm. 10,16 

in tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon
Numérotation du verset Nm. 10,17 

depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
Numérotation du verset Nm. 10,18 

profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Elisur filius Sedeur.
Numérotation du verset Nm. 10,19 

in tribu autem filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai
Numérotation du verset Nm. 10,20 

porro in tribu Gad erat princeps Helisaphat4
4 Helisaphat ΣO (helisaphath) ΣT (helisafaht) ΛH (helIsaafaph) O ΩS Rusch ] Heliasaph C B T M Φ ΘAMG* P ΩJ, eliasaph X a ΣMΘG² ΨBM Ω M Ed1530 Clementina Weber
filius Duel
Numérotation du verset Nm. 10,21 

profectique sunt et Caathite portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
Numérotation du verset Nm. 10,22 

moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud
Numérotation du verset Nm. 10,23 

in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur
Numérotation du verset Nm. 10,24 

et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
Numérotation du verset Nm. 10,25 

novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
Numérotation du verset Nm. 10,26 

in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaiel filius Ochran
Numérotation du verset Nm. 10,27 

et in tribu filiorum Neptalim princeps Achira
filius Henan
Numérotation du verset Nm. 10,28 

hec sunt castra et profectiones filiorum Israel per turmas suas quando egrediebantur.
Numérotation du verset Nm. 10,29 

Dixitque Moyses Eliab5
5 Eliab] scrips., Helyab Rusch , Hobab Weber
filio Rahuel6 Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israeli
6 Rahuel] scrips. , Raguel Weber
Numérotation du verset Nm. 10,30 

cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
Numérotation du verset Nm. 10,31 

et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
Numérotation du verset Nm. 10,32 

cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
Numérotation du verset Nm. 10,33 

profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum
arcaque federis
Domini precedebat eos per dies tres providens castrorum locum
Numérotation du verset Nm. 10,34 

nubes quoque
Domini super eos erat per diem cum incederent
Numérotation du verset Nm. 10,35 

cumque elevaretur
arca dicebat Moyses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
Numérotation du verset Nm. 10,36 

cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israel

Capitulum 10

Numérotation du verset Nm. 10,1 
marg.| Locutus est] etc. {u}   Fac tibi] etc. Finitis recapitulationibus, redit Moyses ad ordinem historie. Numerato siquidem populo, et oblatis Levitis, precepit Dominus fieri duas tubas argenteas, ductiles quidem, non fusiles. Has {1. 133va} tubas habebant ipsi in quatuor usus : Ad convocandam multitudinem ad movendum castra, ad bella, ad festa. Et erat tuba, ut dicit IOSEPHUS, fistula cantatoria pene magnitudine cubiti, calamo capacior, que Hebraice dicitur Asema. Erat autem diversitas in clangendo : Nam ad convocandum omnem populum clangebant utraque simul, simpliciter, uno impulsu, et sine interruptione. Ad convocandum solos Principes, semel clangebant, id est una tuba tantum. Similiter si Principes volebant convocare populum suum, quilibet in Ecclesia sua clangebat semel, et uno impulsu, ut dicit IOSEPHUS. Ad movendum castra, non simpliciter, sed concise, et prolixius clangebant. In primo sonitu movebant, qui erant ad Orientem : in secundo, qui ad Meridiem : in tertio, qui ad Aquilonem : in quarto, qui ad Occidentem. Modus clangendi in bellis non distinguitur in libro neque modus clangendi in festis. Clangebant autem Sacerdotes. Continuatur autem hoc capitulum proximo dicto. Dixerat enim, quod nube movente se proficiscebantur, sed ne essent aliqui alicubi, qui nubem non viderent, et ita remanerent in castris, precepit Dominus tubas fieri, quas audire possent omnes, et ad earum sonitum castra movere. Due tube, sunt duo Testamenta, vel gemina caritas, quibus convocatur populus ad fidem, et contra vitia bellare.
Numérotation du verset Nm. 10,3 
marg.| {a} Increpueris] id est sonueris semel, id est in una tuba tantum.
Numérotation du verset Nm. 10,5 
marg.| {b} Concisus] id est interpolatus.
Numérotation du verset Nm. 10,6 
marg.| {c} In profectionem] id est ad profectionem.
Numérotation du verset Nm. 10,7 
marg.| {d} Congregandus] per Ecclesias.
Numérotation du verset Nm. 10,9 
marg.| {e} Recordatio] id est Dominus recordabitur nostri, unde et propitius fiet.
Numérotation du verset Nm. 10,10 
marg.| {f} Si quando habebitis epulum] Raban. Nota quod in adversis, et prosperis, tubis clangere precepit : quia omne tempus convenit verbo Dei : Modo enim legendum est, modo Deo cantandum est : Modo orare, modo docere, modo exhortari, modo increpare convenit : quia secundum qualitatem auditorum temperandus est sermo Doctorum. Unde Ps. 33. Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. Et 2Tim.4.a. Predica verbum, insta opportune, etc.
Numérotation du verset Nm. 10,11 
marg.| {g} Anno secundo] etc. Supra dictum est de nubis statione, hic dicitur de nubis motione. Sed nota quod omnia, que dicta sunt usque modo, facta fuerunt ad montem Sinai, que fuit duodecima mansio : Hic agit Moyses de recessu a monte, ostendens, quando inde recesserunt, et quo inde venerunt. Dicit ergo, quod anno secundo, vicesima die mensis, elevata est nubes, et profecti sunt filii Israel de deserto Sinai, in solitudinem Pharan, secundum ordinem pretaxatum per turmas suas. Sed mirum est, quod dicit, mense secundo, vicesima die mensis, eos a monte recessisse : Certum est enim, quod ipsi venerunt ad montem Sinai prima die Iunii, ut dicitur Ex. 19.a. et per tres dies sanctificati sunt, et in quarta legem acceperunt, que fuit quinquagesima dies ab exitu de Egypto, ut dicit Augustinus et Hieronymus Et eadem die, anno revoluto, qua receperunt legem, recesserunt a monte, ut dicit Glossa super Exodum Ergo recesserunt tertio mense, quarta die mensis. Quid est ergo, quod hic dicitur, eos recessisse secundo mense, vicesima {1. 133vb} die mensis ? Item Hieronymus dicit hic in Glossa quod Iudei fuerunt ad montem per annum, et quatuor dies : Quod videtur falsum : Nam ipsi venerunt illuc prima die tertii mensis, id est Iunii, ut dictum est Ex. 19.a. Et recesserunt secundo mense, vicesima die mensis, ut dicitur hic : ergo non fuerunt ibi per annum integrum, sed videntur deficere decem dies. Preterea, quomodo dicit Glossa super Exodum quod eadem die, qua legem receperunt, recesserunt a monte, cum receperint legem quarta die tertii mensis, et recesserunt vicesima die secundi mensis anno revoluto? Solutio. Ad evidentiam huius dubitationis notandum quod annus quadrupliciter accipitur. Est enim annus naturalis, usualis, legitimus, emergens. Annus naturalis, est spatium temporis, quo Sol semel peragrat cursum suum. Hic annus a quolibet die, et qualibet hora potest incipere. Usualis incipit a calendis Ianuarii, et terminatur in calendas Ianuarii. Hunc habent Iudei communem nobis in contractibus, et negotiis peragendis. Quoto mense, vel quoto die istorum annorum recesserint Iudei a monte, non legitur. Annus legitimus est, quem observant Iudei in legitimis, et festivitatibus suis : et incipit a prima die Aprilis, et terminatur ad eamdem. Aprilem autem dicimus, lunationem Aprilis : Sic enim accipiunt Iudei. Annus emergens incipit a Phase, et terminatur usque ad aliud Phase. In memoriam enim liberationis sue ceperunt annos suos numerare ab exitu de Egypto, sicut Greci a prima Olympiade : Romani ab Urbe condita : Christiani ab Incarnatione Domini. Dicimus ergo, quod anno secundo, anni legitimi, mense tertio, id est Iunio, quarta die mensis receperunt legem, et eadem die, anno legitimo revoluto, recesserunt a monte : et ita cum venerint illuc prima die Iunii : et quarta die eiusdem mensis, anno revoluto, recessissent : patet, quod ibi fuerunt per annum legitimum, et quatuor dies, ut dicit Hieronymus Sed non fuerunt ibi per annum naturalem integrum, sed de fuerunt septem dies. Undecim enim diebus annus solaris superat annum legitimum. Item secundo mense anni emergentis, vicesima die, recesserunt a monte : Quod patet : A Phase enim usque ad Aliud Phase iam transierat annus unus : et de secundo anno quinquaginta dies, scilicet 16. de aprili, et 30. de maio, et quatuor de Iunio, ergo de secundo anno iam transierat unus mensis triginta dierum, et secundus iam fecerat viginti dies : et ita patet, quod anno secundo, et mense secundo, vicesima die mensis recesserunt filii Israel a monte, sicut hic dicitur : Nihilominus recesserunt anno secundo, mense tertio, quarta die mensis. Idem est enim quarta dies tertii mensis anni legitimi, et vigesima dies secundi mensis anni emergentis : et ita patet, quod nulla est contrarietas. Hec autem distinctio annorum valde necessaria est in multis locis Biblie.
Numérotation du verset Nm. 10,12 
marg.| {h} In solitudine Pharan] id est in prima mansione, quam fecerunt in Pharan. Est enim Pharan maxima solitudo, quam modo inhabitant Saraceni, ubi plures fuerunt mansiones.
Numérotation du verset Nm. 10,13 
marg.| {i} Imperium Domini] Imperium dico factum in manu Moysi.
Numérotation du verset Nm. 10,15 
marg.| {k} In Tribu] etc. He tres Tribus simul excubabant ad Orientem, et primo moverunt castra, et cum eis Gersonite, et Merarite.
Numérotation du verset Nm. 10,20 
marg.| {1. 134ra} a Porro in Tribu] etc. Et he Tribus simul habitabant ad meridiem, et secundo moverunt castra, et cum eis Caathite.
marg.| {b} Ad erectionis locum] id est ubi nubes stabat.
Numérotation du verset Nm. 10,24 
marg.| {c} In Tribu Beniamin] He tres Tribus simul habitabant ad Aquilonem, et tertio loco castra moverunt.
Numérotation du verset Nm. 10,28 
marg.| {d} Quando egrediebantur] de mansionibus suis.
Numérotation du verset Nm. 10,29 
marg.| {e} Filio Raguel] soceri Moysi, qui et Iethro, et Cineus dicebatur.
marg.| {f} Cognato] id est affini, fratri, scilicet uxoris sue, qui cum patre suo obviam venerat Moysi in deserto, ut legitur Ex. 18.a. Et forte patre suo redeunte in terram suam, remansit cum Moyse sororio suo.
Numérotation du verset Nm. 10,31 
marg.| {g} Tu enim nosti] etc. Falsum videtur dicere Moyses, eo quod solum statio nubis hoc indicabat, ubi enim illa stabat, ibi castrametati sunt. Solutio : Sic expone : In quibus locis, scilicet illius campi, ubi steterit nubes, scilicet ad Orientem, vel Occidentem, Meridiem, vel Aquilonem, ubi, scilicet commodius poterant habere aquam, vel pascua, et alia commoda. Est ergo sensus, in quibus locis, id est in qua parte illius campi, ubi steterit nubes, scilicet.
Numérotation du verset Nm. 10,33 
marg.| {h} Via trium dierum] numquam quiescentes, unde statim murmuraverunt contra Dominum propter laborem itineris. Dicunt Hebrei, quod arca precedebat eos tribus diebus, super quam nube stante quasi ad certum locum paulatim conveniebat populus, quidam citius, quidam tardius. IOSEPHUS etiam dicit quod quidam impotentes non simul venerunt cum aliis, sed plus quam septem diebus morati sunt post alios. Sed forte hoc, quod dicunt Hebrei, intelligitur tantum de hoc primo itinere, quando egressi sunt de Sinai.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_10)

Notes :