Hugo de Sancto Caro

Capitulum 9

Numérotation du verset Nm. 9,1 

locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Egypti mense primo dicens
Numérotation du verset Nm. 9,2 

faciant filii Israel Phase in tempore suo
Numérotation du verset Nm. 9,3 

decima quarta1 die mensis huius ad vesperam iuxta omnes cerimonias et iustificationes eius
1 decima quarta Rusch ] quarta decima Weber
Numérotation du verset Nm. 9,4 

precepitque Moyses filiis Israel ut facerent Phase
Numérotation du verset Nm. 9,5 

qui fecerunt tempore suo quarta decima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia que mandaverat Dominus Moysi fecerunt filii Israel
Numérotation du verset Nm. 9,6 

ecce autem quidam immundi super animam hominis qui non poterant facere pascha
in die illo accedentes ad Moysen et Aaron
Numérotation du verset Nm. 9,7 

dixerunt eis immundi sumus
super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israel
Numérotation du verset Nm. 9,8 

quibus respondit Moyses: state ut consulam quid precipiat Dominus de vobis
Numérotation du verset Nm. 9,9 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 9,10 

loquere filiis Israel homo qui fuerit immundus super animam2
2 animam Rusch ] anima Weber
sive in via procul
in gente vestra faciat Phase Domino
Numérotation du verset Nm. 9,11 

mense secundo decima quarta3 die mensis ad vesperam
3 decima quarta Rusch ] quarta decima Weber
cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud
Numérotation du verset Nm. 9,12 

non relinquent ex eo quippiam usque mane
et os eius non confringent omnem ritum
Phase observabunt
Numérotation du verset Nm. 9,13 

si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit Phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit
Numérotation du verset Nm. 9,14 

peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos
faciet Phase Domini iuxta cerimonias et iustificationes eius preceptum idem erit apud vos tam advene quam indigene
Numérotation du verset Nm. 9,15 

igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane
Numérotation du verset Nm. 9,16 

sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis
Numérotation du verset Nm. 9,17 

cumque ablata fuisset nubes que tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur
Numérotation du verset Nm. 9,18 

ad imperium Domini
proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco
Numérotation du verset Nm. 9,19 

et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israel in excubiis Domini
et non proficiscebantur
Numérotation du verset Nm. 9,20 

quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant
Numérotation du verset Nm. 9,21 

si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria
Numérotation du verset Nm. 9,22 

Sive duobus sive4 uno mense
4 sive duobus sive Rusch ] si biduo aut Weber
vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra
Numérotation du verset Nm. 9,23 

per verbum
Domini figebant tentoria, et per verbum eius5 proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Moysi
5 eius Rusch ] illius Weber

Capitulum 9

Numérotation du verset Nm. 9,1 
marg.| {h} Locutus est Dominus ad] etc. Preceptum de populo numerando accepit Moyses prima die secundi mensis secundi anni, ut dictum est in principio huius libri : Preceptum autem de Pascha celebrando accepit primo mense : Unde patet, quod recapitulatio est, quod dicitur hic de Pascha celebrando ad montem Sinai : quod precepit Dominus celebrari primo mense 14. die mensis ad vesperum, iuxta omnem ritum eius. Quod cum celebraretur, erant quidam, qui tactu mortui polluti, non poterant facere illud, qui super hoc Moysen consuluerunt. Moyses vero consulto Domino respondit, ut qui immundus esset, vel in via esset, nec posset celebrare Phase tempore suo, celebraret illud secundo mense 14. die mensis. Et querit AUGUSTINUS quare in secundo mense, et non in primo transactis 7. diebus, vel in crastino. Et respondet, quod Dominus semper eamdem lunationem servari voluit in celebratione Phase, quod non posset fieri primo mense, unde oportuit, quod fieret in secundo. Sed iterum querit AUGUSTINUS Si in secundo non posset, quid faceret ? Et respondet : Puto quod dictum est de secundo mense, hoc generaliter datur intelligi de aliis, ut in tertio posset, et sic deinceps, aut forte si illo anno Pascha non faceret non peccaret. Si vero sine huiusmodi causis non faceret, exterminaretur eius anima de populo suo. Et postea addit. Peregrinus, et advena si fuerit apud vos, faciet Phase, id est proselytus mense primo, hic patet hec dici per recapitulationem.
marg.| {i} Mensis huius] scilicet Aprilis. {1. 133ra}
marg.| {b} Ceremonias] id est observantias legales.
marg.| {c} Quarta decima die mensis] scilicet Aprilis.
marg.| Nota quadruplex Pascha. Primum in Ramasse, que est in finibus Egypti. Ex. 12.a. Secundum in deserto, ad montem Sinai, ut hic. Tertium trans Iordanem in Galgalis. Iosue 5.c. Quartum in Hierusalem, quod fecit Iosias, 4Rg. 23.c. Primum est in exitu de Egypto. Secundum in transitu per desertum. Tertium in introitu terre Sancte. Quartum in medio, id est in Hierusalem. Primum, et secundum fuerunt sub Moyse : tertium sub Iosue : quartum sub Iosia rege Iuda. Primum est gratie iustificantis, secundum penitentie purificantis, tertium iustitie promoventis, sive proficientis, quartum glorie indeficientis. Primum est incipientium, secundum penitentium, tertium proficientium, quartum pervenientium, ac permanentium. Per primum significatur transitus de vitiis ad virtutes : Per secundum de virtute in virtutem : Per tertium transitus de labore in contemplationem. Unde Ps. 89. Ibunt de virtute in virtutem : Ecce secundum Phase : Videbitur Deus Deorum in Sion, id est in specula contemplationis : Ecce tertium Phase. Per quartum significatur transitus ad patrie visionem. Unde et illud fuit in Hierusalem, que interpretatur visio pacis. Item primum Pascha significat egressum a mundo, secundum ingressum in claustrum, tertium egressum a vita, quartum transitum ad gloriam.
marg.| {d} Super animam hominis] etc. id est super hominem, qui dicitur anima, cuius cadaver tetigerant : et ideo non poterant facere Phase, quia polluti erant.
marg.| {e} Super animam hominis] id est tactu mortui hominis, qui dicitur anima.
marg.| {f} Quare fraudamur] ita querebant forte indignantes, quia talis immunditia quandoque necessaria erat, et misericordia plena.
marg.| {g} Oblationem offerre] id est agnum Paschalem immolare Domino.
marg.| {h} State, ut consulam] Non vult Moyses precipitare consilium, donec consuluisset Dominum : Unde et Iudei arguuntur, Is. 30.a. Ve, inquit, filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me : et ordiremini telam, et non per spiritum meum : qui ambulatis, ut descendatis in Egyptum, et os meum non interrogastis.
marg.| {1. 133rb}
marg.| {i} Procul] ut cum fratribus, id est Iudeis esse non possit, vel si est in itinere.
marg.| {k} Os eius] etc. Hoc dici potest contra curiosos disputatores.
marg.| {l} Observabunt] ac si tempore suo illum celebrarent.
marg.| {m} Quia sacrificium] etc. Argumentum, quod semel in anno ad minus debet quilibet discretus communicare, nisi necessitate, vel consilio sui Prelati differat, aut dimittat.
marg.| {n} Peregrinus] etc. id est proselytus.
marg.| {o} Igitur die] scilicet prima die primi mensis, secundi anni. Hic remotiora recapitulat Moyses agens de his, que prima die primi mensis ceperunt fieri. Ex tunc enim columna nubis per diem, et columna ignis per noctem, cepit stare super tabernaculum ; de qua hic agitur. Hac nube stante super tabernaculum, stabant filii Israel, et movente se, et procedente, sequebantur eam moventes castra, ut legitur Ex. ult. d. Isidorus. Columna nubis, Christus in primo adventu : columna ignis, Christus in secundo adventu. De primo dicitur Is. 19.a. Descendet Dominus super nubem levem, et ingredietur Egyptum. De secundo dicitur in Ps. 96. Ignis ante ipsum precedet. GREGORIUS aliter exponit in GLOSSA
marg.| {p} Ad imperium Domini] GLOSSA ad signum, scilicet nubis, standi, vel movendi, per quod Dominus precipiebat, vel stare, vel moveri.
marg.| {q} In excubiis Domini] id est in excubiis tabernaculi, quod erat Domini. Vel in excubiis Domini, id est secundum preceptum Domini. Ita legitur <Glossa> interlinearis
marg.| {r} Ad imperium Domini] id est ad stationem, vel motionem nubis.
marg.| {s} Per verbum Domini] GLOSSA in significationem nubis, que erat signum divine voluntatis, sicut vox loquentis.
marg.| {t} Per manum Moysi] scriptum, vel datum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_9)

Notes :