Capitulum 12
Numérotation du verset
Nm. 12,1
Locutaque est Maria
et Aaron
contra Moysen
propter uxorem eius Ethiopissam
Numérotation du verset
Nm. 12,2
et dixerunt num per solum Moysen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus iratus est valde1
1 iratus est valde Σ
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Nm. 12,3
Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra
Numérotation du verset
Nm. 12,4
Statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum federis cumque fuissent egressi
Numérotation du verset
Nm. 12,5
descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent.
Numérotation du verset
Nm. 12,6
dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum
Numérotation du verset
Nm. 12,7
Et ait at non talis servus meus Moyses qui in omni domo mea fidelissimus est
Numérotation du verset
Nm. 12,8
ore enim ad os loquor ei palam2 non per enigmata et figuras Deum3 videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Moysi
2 palam
Rusch
] et palam
Weber
|
3 deum
Rusch
] dominum
Weber
|
Numérotation du verset
Nm. 12,9
iratusque
contra eos abiit
Numérotation du verset
Nm. 12,10
nubes quoque recessit que erat super tabernaculum et ecce Maria
apparuit candens
lepra quasi nix
cumque respexisset eam Aaron et vidisset eam4 perfusam lepra
4 eam Rusch] om. Weber
Numérotation du verset
Nm. 12,11
ait ad Moysen obsecro domine mi ne imponas hoc nobis5 peccatum quod stulte commisimus
5 hoc nobis
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Nm. 12,12
ne fiat hec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur a6 vulva matris sue ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra
6 a Rusch] de Weber
Numérotation du verset
Nm. 12,13
clamavitque Moyses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam
Numérotation du verset
Nm. 12,14
cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum
rubore suffundi separetur septem diebus
extra castra
et postea revocabitur
Numérotation du verset
Nm. 12,15
exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus
et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria
Capitulum 12
Numérotation du verset
Nm. 12,1
marg.|
{f}
Locutaque est Maria]
Egressi filii Israel de deserto Sinai, in quo fuit. 12. mansio : venerunt in solitudinem Pharan, que fuit 13. mansio, inde venerunt in Aseroth, que fuit 14. Et est in solitudine Pharan. In tertia decima mansione murmuraverunt filii Israel contra Dominum de labore vie, et desiderio carnium flagraverunt, propter quod multi mortui sunt, et ibidem sepulti : et inde locus dictus est, Sepulchra concupiscentie. In quarta decima mansione iurgati sunt Aaron, et Maria contra Moysen, improperantes ei, quod Ethiopissam duxisset, et ductam dimisisset. Vel potius propter Sephoram uxorem eius filiam Iethro : Madianite enim quondam vocati sunt Ethiopes, ut dicit hic AUGUSTINUS Et etiam legitur. 2Par. 14.d. Et iratus Dominus vocavit illos, scilicet Moysen, Aaron, et Mariam : et percussit Mariam lepra. Quod videns Aaron, obsecravit Moysen, ut oraret pro ea : quod et fecit Moyses, et sanavit eam Dominus, voluit tamen, ut septem diebus esset extra castra erubescens, et confusa propter peccatum suum : octava die reconciliata est. Non enim moverunt castra filii Israel, donec revocata est Maria. Sed queritur, quare, vel quomodo nunc primo iurgati sunt Aaron, et Maria contra Moysen propter Ethiopissam, cum iam diu eam duxisset ? Responsio. Forte modo rixata fuit uxor Moysi cum Maria, et Maria conquesta est Aaron : et ideo simul venerunt isti duo ad Moysen, qui iuvit partem {1.135rb} uxoris sue.
marg.|
{g}
Ethiopissam]
Glossa Augustini De uxore Moysi Ethiopissa queritur, utrum ipsa sit filia Iethro, an alteram duxerit, vel superduxerit ? Sed ipsam fuisse, credibile est ; De Madianitis quippe erat, qui 2Par. 14.d. Ethiopes dicuntur, quando contra eos pugnavit Asa. Nam in his locis dicitur eos persecutus populus Israel, ubi Madianite habitant, qui nunc Saraceni vocantur : Sed nunc eos Ethiopes fere nemo appellat, sicut solent locorum, et Gentium nomina plerumque vetustate mutari.
Numérotation du verset
Nm. 12,1
mystice
mystice
marg.|
Mystice. {g}
Ethiopissam]
est Ecclesia de Gentibus, quam Moyses, id est Christus duxit uxorem per fidem. Unde Os. 2.d. Sponsabo te mihi in fide. Et bene dicitur Ethiopissa, propter nigredinem tribulationis, et adustionem peccatorum. Unde ipsa dicit Ct. 1.b. Nigra sum, sed formosa. Nigra propter tribulationem ; Formosa propter conscientie puritatem. Nigra in corpore ; Formosa in spiritu. Aaron, et Maria significant Scribas, et Phariseos, qui murmuraverunt contra Christum, quia duxit Ethiopissam, id est Ecclesiam de Gentibus. Maria murmurans lepra percutitur : et Iudeus indignatus contra Dominum, cecitate feritur. Unde Rm. 11.c. Cecitas contigit in Israel ex parte, donec plenitudo Gentium intraret. Maria per septem dies a castris eiicitur : Ita Iudei in hac vita presenti, que septem diebus agitur, ab unitate Ecclesie excluduntur, sed post in finem temporum ad Ecclesiam revertentur. Is. 10.e. In veritate reliquie convertentur. Reliquie, inquam, Iacob ad Dominum fortem.
Numérotation du verset
Nm. 12,3
marg.|
{h}
Vir mitissimus]
Hoc dicit Moyses de se, quasi de alio, non Esdras hoc dixit, ut quidam falso autumant. Simile dicit Io. 21.g. de se, quasi de alio. Hic est Discipulus ille, etc. Item nota Glossa Origenis. Audite, quantum beneficii conferant obtrectantes : numquam enim invenimus Dominum tantum laudasse Moysen, quantum nunc, cum detrahitur ei. Item Glossa Vide, quid sibi pene obtrectantes contulerint : quid illi laudis : sibi turpitudinem ; illi splendorem : sibi lepram ; illi gloriam.
marg.|
{i}
Egredimini]
extra castra, quia tabernaculum tunc erat extra castra.
Numérotation du verset
Nm. 12,6
marg.|
{k}
Si quis fuerit]
quasi dicat vos dicitis, quod ita locutus sim vobis, sicut Moysi : quod patet esse falsum, quia si quis etc.
marg.|
{l}
In visione]
intellectuali, sicut Io. in Apc. secundum quosdam : vel imaginaria, sicut Ezechieli : vel corporali, sicut Moysi in rubo.
Numérotation du verset
Nm. 12,7
marg.|
{m}
Fidelissimus]
Simile Hbr. 3.a. Fidelis erat Moyses in tota domo eius, tamquam famulus in testimonium eorum, que dicenda erant.
Numérotation du verset
Nm. 12,8
marg.|
{n}
Ore enim ad os]
tamen in subiecta creatura, ut dicit Augustinus
marg.|
{p}
Contra eos]
id est irata signa contra eos exhibuit.
Numérotation du verset
Nm. 12,9
marg.|
{o}
Iratusque]
id est signum irati exhibuit, visionem Dei significat, vel visitationem.
Numérotation du verset
Nm. 12,10
marg.|
{q}
Nubes quoque]
Non illa, que ducebat eos, ad cuius motum movebant ipsi castra : quia tunc ipsi recederent, sed illa, in qua Dominus loquebatur eis ad ostium tabernaculi stantibus. Glossa Origenis. Prius recessit nubes, quam Maria repleretur lepra, ut ostendatur, quod si est in aliquo gratia Spiritus sancti ; et obtrectat ; et detrahit : recedit ab eo post obtrectationem, et lepra repletur anima eius. Hic plane videtur velle Origenem quod homine peccante, prius est expulsio gratie, quam peccatum accedat. Sic e converso in iustificatione impii, prius est peccati remissio, quam gratia infundatur. Sed iterum videtur per eamdem Glossa quod prius sit peccati perpetratio, quam gratie expulsio, per hoc, quod dicit, gratia recedit ab eo post obtrectationem. Utrumque verum est, sed differenter.
marg.|
{r}
Et ecce Maria]
Sed quid est, quod Aaron non punitur, sicut Maria ? Et videtur, quod potius deberet puniri, cum ordo aggravet peccatum. Solutio. Maria principalior erat in hoc murmure, et ideo punitur. Vel forte in figura factum est, quia Clerici publicas penitentias non debent agere.
Numérotation du verset
Nm. 12,11
marg.|
{s}
Ne imponas]
id est permittas imponi.
marg.|
{t}
Hoc peccatum]
id est penam huius peccati.
Numérotation du verset
Nm. 12,12
marg.|
{1.135va} a
Abortivum]
id est fetus immaturus. Dicitur etiam abortivus ille, in cuius ortu mater sua moritur. Unde Paulus vocat se abortivum : quia in eius ortu spirituali mortua est eius mater Synagoga.
marg.|
{b}
Devorata est lepra]
Sic construe. Ipsa est devorata medium carnis lepra, id est a lepra. Et est talis constructio, sicut cum dicitur, calceatus pedes. Vel ita ut lepra sit nominativus, lepra devorata est, id est devoravit medium carnis. Et ponitur devorata est, quasi preteritum deponens. Alia littera habet, devoratum est ; et tunc planum est.
Numérotation du verset
Nm. 12,14
marg.|
{c}
Spuisset in faciem]
quod est signum vilitatis. Unde et Iudei spuerunt in faciem Domini. Quod autem sputum sit signum vilitatis, patet Dt. 25.c. quod relicta fratris spuebat in faciem proximi ipsius mortui, qui non volebat eam ducere. Unde Is. 40.d. Ecce omnes Gentes, quasi stilla situle, et quasi sputum reputate sunt. Alia littera habet, quasi momentum statere reputate sunt. Et est sensus : Si pater suus carnalis vilificasset eam pro aliquo peccato, debuit aliquantulo tempore erubescere, quanto magis modo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_12)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_12)
Notes :