Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset Nm. 13,1 

Profectusque1 est
1 profectusque] profectus Weber
populus2 de Aseroth
2 populus C M Rusch Clementina ] om. Rusch
fixis tentoriis in deserto Pharan
Numérotation du verset Nm. 13,2 

ibique3 locutus est Dominus ad Moysen dicens
3 ibique Rusch ] ibi Weber
Numérotation du verset Nm. 13,3 

mitte viros qui considerent terram Chanaan
quam daturus sum filiis Israel singulos de singulis tribubus ex principibus
Numérotation du verset Nm. 13,4 

fecit Moyses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
Numérotation du verset Nm. 13,5 

de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
Numérotation du verset Nm. 13,6 

de tribu Simeon Saphat filium Huri
Numérotation du verset Nm. 13,7 

de tribu Iuda Caleb4 filium Iephone
4 Caleb] scrips., Caleph Ω Rusch , Chaleb hic et ubique Weber
Numérotation du verset Nm. 13,8 

de tribu Isachar Igal filium Ioseph
Numérotation du verset Nm. 13,9 

de tribu Ephraim Osee filium Nun
Numérotation du verset Nm. 13,10 

de tribu Beniamin: Phalti filium Raphu
Numérotation du verset Nm. 13,11 

de tribu Zabulon: Geldehel5
5 Geldehel] Geddihel Weber
filium Sodi
Numérotation du verset Nm. 13,12 

de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
Numérotation du verset Nm. 13,13 

de tribu Dan: Ammiel filium Gemalli
Numérotation du verset Nm. 13,14 

de tribu Aser: Sur6
6 Sur Rusch ] Sthur Weber
filium Michael
Numérotation du verset Nm. 13,15 

de tribu Neptalim7: Nabdi8
7 Neptalim Rusch ] Neptali Weber |
8 Nabdi] Naabbi Weber |
filium Vapsi9
9 Vapsi] Vaphsi Weber
Numérotation du verset Nm. 13,16 

de tribu Gad: Guel filium Machia
0 Aliter: Machir.
Numérotation du verset Nm. 13,17 

hec sunt nomina virorum quos misit Moyses ad considerandam terram Chanaan10 vocavitque Osee filium Nun Iosue
10 Chanaan] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 13,18 

misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite ad11 meridianam plagam cumque veneritis ad montes,
11 ad Rusch ] per Weber
Numérotation du verset Nm. 13,19 

considerate terram qualis sit
et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
Numérotation du verset Nm. 13,20 

ipsa terra bona an mala urbes quales murate an absque muris
Numérotation du verset Nm. 13,21 

humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et afferte nobis de fructibus terre erat autem tempus quando iam precoque uve vesci possunt
Numérotation du verset Nm. 13,22 

cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
Numérotation du verset Nm. 13,23 

Ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Egypti condita est.
Numérotation du verset Nm. 13,24 

Pergentesque usque ad torrentem Botri
absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri.
De malis quoque granatis
et de ficis loci illius tulerunt
Numérotation du verset Nm. 13,25 

qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israel.
Numérotation du verset Nm. 13,26 

reversique exploratores terre post quadraginta dies omni regione circuita
Numérotation du verset Nm. 13,27 

venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cetum filiorum Israel in desertum Pharan quod est in Cades
locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terre
Numérotation du verset Nm. 13,28 

et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misistis12 nos que re vera fluit lacte et melle
12 misistis Rusch ] misisti Weber
ut ex his fructibus cognosci potest
Numérotation du verset Nm. 13,29 

sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi
Numérotation du verset Nm. 13,30 

Amalech habitat in meridie Etheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis
Numérotation du verset Nm. 13,31 

inter hec Caleb compescens murmur populi qui oriebatur contra Moysen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam
Numérotation du verset Nm. 13,32 

alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
Numérotation du verset Nm. 13,33 

detraxeruntque terre quam inspexerant apud filios Israel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procere stature est
Numérotation du verset Nm. 13,34 

ibi vidimus monstra quedam filiorum Enach de genere giganteo quibus comparati quasi locuste videbamur

Capitulum 13

Numérotation du verset Nm. 13,1 
marg.| {d} Profectusque est] etc. Aseroth fuit quarta decima mansio, in qua septem diebus morati sunt filii Israel : in quibus Maria eiecta fuit extra castra, ut dictum est in capitulo precedente. Inde profecti sunt in Pharan, id est in aliam partem istius deserti, quod dicitur Pharan. Pharan enim non est speciale nomen mansionis ; sed magne solitudinis, in qua fuerunt 18. mansiones, vel 20. ut post dicetur 33a. De hac mansione misit Moyses ex precepto Domini, duodecim exploratores, singulos de singulis Tribubus, qui considerarent terram : quorum precipui fuerunt Caleb filius Iephone1, et Osee filius Non, qui postea Iosue dictus {1.135vb} est, et Iesus Nave. Unde quod supra, scilicet in Ex. 17.d. et 32.d. dictus est Iosue, anticipatio fuit : quia nunc primum impositum est ei hoc nomen Iosue, quia Moyses ei curam salutis aliorum undecim commisit. Vel si prius vocabatur Iosue, nunc primo rem nominis habuit, scilicet quod Salvator aliorum fuit. Tria enim nomina, quibus est vocatus, scilicet Iosue, Osee, et Iesus Salvatorem sonant. Precepit ergo eis Moyses, ut considerarent qualitatem terre, et hominum, et urbium : et afferrent de fructibus terre. Qui ascendentes venerunt in Hebron, et viderunt tres viros de genere Enach, id est de genere giganteo, quales etiam viderant in Tanis, civitate Egypti, qui Titanes dicti sunt. Qui redeuntes post quadraginta dies ferentes de fructibus, et botrum in vecte, terruerunt populum, dicentes se vidisse homines fortissimos, quibus comparati, videbamur esse locuste. Propter quod populus territus, murmuravit, et volebat redire in Egyptum.
a Nm. 33.
1 Iephone] corr., Jephrone Ed1703
Numérotation du verset Nm. 13,3 
marg.| {e} Viros] Hebrei dicunt pueros.
marg.| {f} Ex principibus] Non tamen ex duodecim Principibus, de quorum oblationibus actum est supra, quod patet ex nominibus ; sed ex aliis Principibus, qui erant sub illis.
marg.| {g} Ista sunt nomina] scilicet ad Asiongaber, que erat in solitudine Pharan.
Numérotation du verset Nm. 13,12 
marg.| {h} Sceptri] id est Principatus, vel generationis illius : quia alia erat generatio de Ioseph, scilicet Ephraim.
marg.| {i} Ascendite ad] etc. Augustinus ponit hanc litteram : Ascendite istam eremum. et videbitis terram, que sit : et populus, qui insidet super eam, si fortis est, an infirmus : si pauci, an multi. Sed querit, quomodo hoc potuerunt videre de montibus. Et solvit dupliciter. Primo, quod fortis, vel infirmus posuit pro multi, vel pauci : et hoc de montibus potuerunt videre. Secundo dicit quod montes vocavit terram Chanaan montuosam : Et hec solutio verior est : quia de montibus non possent facere exploratores omnia, que preceperat eis Moyses.
marg.| {k} Ad montes] id est ad terram montuosam.
Numérotation du verset Nm. 13,22 
marg.| {l} Intrantibus Emath] id est secundum viam illorum, qui intrant Emath, quasi diceret, exploraverunt terram itinere, quod ducit Emath.
Numérotation du verset Nm. 13,23 
marg.| {m} Nam Hebron] Antipophore respondet Moyses. Posset enim aliquis querere, quomodo isti Gigantes dicuntur habitasse in Hebron, cum in Tanis civitate habitarunt, unde et Titanes dicti sunt ? Et respondet, quod Hebron ante fuit edificata, quam Tanis septem annis. Unde non est mirum, si in Hebron primo fuerunt, et postea inde translati in Tanim.
Numérotation du verset Nm. 13,24 
marg.| {n} Ad torrentem botri] Proprium nomen est loci, sic dictum ab hoc eventu, quod, scilicet ibi acceperunt botrum.
marg.| {1.136ra} a De malis quoque granatis] Hec malogranatus huius malogranati, arbor est ; hoc malogranatum fructus est.
marg.| {b} De ficis] Hec ficus ficus, arbor est, et fructus ; Hic ficus fici, morbus est. Unde : « Dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci. Dicemus ficos. Ceciliane, tuos ». Unde quod dicitur hic de ficis, antiqua Grammatica est. Tamen aliqui dicunt ficus fici, pro arbore ; ficus ficus pro fructu. Et in plurali aliqui dicunt ficubus, aliqui ficibus.
Numérotation du verset Nm. 13,27 
marg.| {c} In desertum Pharam] id est in fine deserti Pharan, ubi est Cades, ita tamen quod Cades non erat de Pharam, immo de deserto Sin, quod post illud incipit : Dicitur autem esse de deserto Pharan propter confinium. Est autem Cades tricesima tertia mansio. Nam populus interim egressus de Asion-Gaber, unde missi fuerunt exploratores, venerant in Cades. Tamen quidam dicunt, quod de Cades missi fuerant exploratores, et ibi expectavit populus.
Numérotation du verset Nm. 13,27 
marg.| {d} Quod est in Cades] confine ei. Rabanus: Solitudo Pharam decem, et septem mansiones continet, in quarum ultima reversi exploratores ad Moysem, renunciaverunt.
Numérotation du verset Nm. 13,28 
marg.| {e} Lacte, et melle] id est abundat pascuis, et arboribus. Nam nomine lactis pascua, nomine mellis arbores intelligit, ubi mellificant apes.
marg.| Vel lac et mel, id est omni dulcedine, et suavitate temporalium.
marg.| {f} Devorat habitatores suos] id est bellicosa est, et undique impugnatur ab hostibus qui devorant habitatores eius.
marg.| Vel omnes homines sunt sanguinei et mutuo se occidunt.
marg.| Vel infirma et pestilens, propter quod cito moriuntur habitatores eius.
marg.| Vel sterilis et arida et omni bono vacua, unde pre inedia moriuntur habitatores eius.
marg.| Vel in bono potest accipi. Devorat habitatores, scilicet ita fertilis est, et abundans omni bono, quod nullus de habitatoribus vult exire ex ea ; sed ibi omnes {1.136rb} moriuntur ; secundum hoc non est detractio terre, et sic accipitur in Deuteronomio.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_13)

Notes :