Capitulum 36
Numérotation du verset
2Par. 36,1
Tulit ergo populus terre Ioachaz filium Iosie et constituit regem pro patre suo in Hierusalem.
Numérotation du verset
2Par. 36,2
Viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare cepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset
2Par. 36,3
Amovit autem eum rex Egypti cum venisset Hierusalem et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri.
Numérotation du verset
2Par. 36,4
Constituitque regem pro eo Eliachim1 fratrem eius super Iudam et Hierusalem,
1 Eliachim] Eleacim ΩN, Eliacim
Weber
et vertit nomen eius Ioachim.
Ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Egyptum.
Numérotation du verset
2Par. 36,5
Viginti quinque annorum erat Ioachim cum regnare cepisset, et undecim annis regnavit in Hierusalem, fecitque malum coram Domino Deo suo.
Numérotation du verset
2Par. 36,6
Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem.
Numérotation du verset
2Par. 36,7
Ad quam et2 vasa Domini transtulit et posuit ea in templo suo.
2 et]
om.
ΩN
Numérotation du verset
2Par. 36,8
Reliqua autem sermonum3 Ioachim et abominationum eius quas fecit4
3 sermonum] verborum ΩN
Weber
|
4 fecit] operatus est ΩN
Weber
|
et que inventa sunt in eo,
continentur in libro Regum Israel et Iuda. Regnavit autem5 Ioachin filius eius pro eo.
5 Regnavit autem
Rusch
] Regnavit ΩN, Regnavitque
Weber
Numérotation du verset
2Par. 36,9
Octo annorum erat Ioachin cum regnare cepisset6, et tribus mensibus et7 decem diebus regnavit in Hierusalem. Fecitque malum in conspectu Domini.
6 Ioachin – cum regnare cepisset]
inv.
ΩN
|
7 et] ac ΩN
Weber
|
Numérotation du verset
2Par. 36,10
Cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex nuntios8 qui et adduxerunt eum9 in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini, regem vero constituit Sedechiam patruum10 eius super Iudam et Hierusalem.
8 nuntios
Rusch
]
om.
ΩN
Weber
|
9 eum
Rusch
] eam ΩN
|
10 patruum ΩN
Rusch
] fratrem
Weber
|
Numérotation du verset
2Par. 36,11
Viginti et unius anni erat Sedechias cum regnare cepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset
2Par. 36,12
Fecitque11 malum in oculis12 Domini Dei sui13 nec erubuit faciem Ieremie prophete loquentis ad se14 ex15* ore Domini16.
11 Fecitque
Rusch Weber
] Et fecit ΩN ΨD
Complutensis
|
12 in oculis Ω
N² (
corrector
) Ω
T
Rusch Weber
] in conspectu
Cava
ΣT
E Q
Ω
N*
cum Complutensi
, coram oculis Ω
S
|
13 Dei sui]
om. Q cum 4Rg. 24:19,
sui
P* U
, Dei
Amiatinus
|
14 ad se]
om.
ΛL ;
cf. hebr. LXX Complutensis
|
15 ex ΩD
Ω
N
Ω
Τ
Edmaior.
]
om. Rusch
|
16 Domini] Dei ΣT
|
Numérotation du verset
2Par. 36,13
A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adiuraverat eum per Deum, et induravit cervicem suam, et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israel
Numérotation du verset
2Par. 36,14
sed et17 universi principes sacerdotum et populus prevaricati sunt inique, iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat sibi in Hierusalem.
17 et
Rusch Weber
]
om. U Y
Ω
M*
Ω
N
Numérotation du verset
2Par. 36,15
Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et quotidie commonens, eo quod parceret populo et habitaculo suo.
Numérotation du verset
2Par. 36,16
At illi subsannabant nuntios suos18 et parvipendebant servos Dei19 illudebantque prophetis donec ascenderet furor Domini in populum eius et esset nulla curatio.
18 suos] Dei ΩD
Ω
N
Weber
|
19 servos Dei] sermones eius ΩD
Ω
N
Weber
|
Numérotation du verset
2Par. 36,17
Adduxit enim20 super eos regem Chaldeorum, et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii21. Non est misertus adolescentis et virginis et senis, nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus eius.
20 enim]
om.
ΩD
Ω
N
|
21 sanctuarii ΩD
Rusch
] + sui Ω
N
Weber
|
Numérotation du verset
2Par. 36,18
Universaque vasa domus Domini tam maiora quam minora et thesauros templi et22 regis et principum23 transtulit in Babylonem.
22 et Ω
T
Rusch Weber
]
om.
Ω
N
|
23 principum Ω
T
Rusch Weber
] + et Ω
N
|
Numérotation du verset
2Par. 36,19
Incenderunt hostes domum Dei, destruxerunt murum Hierusalem, universas turres combusserunt et quicquid pretiosum fuerat demoliti sunt.
Numérotation du verset
2Par. 36,20
Si quis evaserat24 gladium ductus25 in Babylonem servivit regi
24 evaserat Ω
T
Rusch Weber
] evaserit ΣT ΨD
Ω
N
|
25 ductus] + est Ω
N
(tantum)
|
et filiis eius
donec imperaret rex Persarum
Numérotation du verset
2Par. 36,21
et compleretur sermo Domini ex ore Ieremie
et26 celebraret terra sabbata sua,
26 et] propheta ut Ω
N
(hapax)
cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.
Numérotation du verset
2Par. 36,22
Anno autem primo Cyri27 regis Persarum ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Ieremie, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum qui iussit predicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens :
27 Cyri] Syrie Ω
N*
(hapax),
Syri Ω
N²
Numérotation du verset
2Par. 36,23
Hec dicit Cyrus rex Persarum. Omnia regna terre dedit mihi Dominus Deus celi, et ipse precepit mihi ut edificarem ei domum in Hierusalem que est in Iudea. Quis ex vobis est in omni populo eius sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat28.
28 ascendat ΩD
Ω
F
Ω
N ΩT
Rusch Cor3
(hebr. antiq.) ] + Hic explicit historia Paralipomenon
Cor1
L + Explicit Liber Dabreiamin id est Verba Dierum
Weber,
+ explicit liber Paralipomenon Ω
N, + Explicit liber Dabreiamin secundus idem; Paralipomenon hoc est verba dierum Ω
T
<stichometria> + Explicit Dabreiamin Primus (
marg.)
Paralipomenon versus habens II.C. Explicit liber secundus Dabreiamin id est verba dierum quod est Paralipomenon ΩL (verba...
in ras.
),
Capitulum 36
Numérotation du verset
2Par. 36,1
marg.|
{d}
Tulit ergo]
medium scilicet filium Iosie.
marg.|
{e}
Amovit]
a regno, quia sine eius auctoritate fuerat sublimatus.
marg.|
{f}
Vertit]
in signum subiectionis.
marg.|
{g}
Reliqua]
GLOSSA quia Deum operibus irritavit, verba prophetarum, qui ad se missi sunt, pervertit, et librum Ieremie scalpello scindens, in ignem proiecit. Ier. 36.e.
marg.|
{h}
Abominationes]
GLOSSA Hieronymi. Secundum Hebreos, caput in rotundum totondit, super mortuum, stigmata in corpore suo fecit, que in corpore mortui inventa sunt. Unde patet, quod fecit contra legem Lv. 19.f. Non incidetis carnes vestras, neque figuras aliquas, et stigmata facietis vobis.
marg.|
{i}
Inventa]
et in quibus mortuus est, hoc dicit ad differentiam Manasse, qui multas fecerat abominationes, sed non {1.
344rb} fuit inventus in illis in morte.
marg.|
{k}
In libro]
4Rg. 24.
marg.|
{l}
Ioachin]
GLOSSA Hieronymi Sciendum autem, quod nomen istius Ioachin, qui alio nomine Iechonias dicitur, non ex eisdem elementis in fine apud Hebreos scribitur, quibus et patris eius Ioakim, qui et Eliakim, sed priorem, id est patrem in fine nominis per Caph, et Mem, id est per K. et M. Secundum autem, id est filium per Kuph, et Nun, annotant, id est per A, cum aspiratione, et N. Unde nemo putet in Dn. 1.a. esse Ioachim, qui in Ez. exordio Ioakin scribitur. Iste extremam syllabam Kim habet, ille Chim. Et ideo in Evangelio secundum Mt. una videtur deesse generatio, quia secunda tessaredecas deficit in Ioakin filio Iosie. Tertia incipit a Ioakin filio Eliakim, quod ignorans Porphyrius, calumniam struit Ecclesie suam ostendens imperitiam, dum Evangeliste Matthei arguere nititur falsitatem.
marg.|
{m}
Misit Nabuchodonosor]
clauso anno, sed non a principio regni.
marg.|
{n}
Recessit]
fracto federe iuramenti, quod cum eo habuerat, quod multum displicuit Deo.
marg.|
{o}
Induravit]
cogitans quod aliud haberet regi Egypti.
marg.|
{p}
Quam sanctificavit]
Dominus 3Rg. 8. sub Salomone.
marg.|
{q}
De nocte]
id est studiose.
marg.|
{r}
Regem]
scilicet Nabuchodonosor.
marg.|
{s}
Iuvenes]
quos Ieremias deflet in Threnis.
marg.|
{t}
Misertus]
Dominus.
marg.|
{u}
Eius]
scilicet Nabuchodonosor.
marg.|
{x}
Domum]
id est templum.
marg.|
{y}
Quicquid]
Lam. 1.d. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia, quia vidit gentes ingressas in sanctuarium suum.
marg.|
{z}
Rex Persarum]
id est Cyrus, qui Babylonem destruxit.
marg.|
{a}
Celebraret]
id est cessaret ab agricultura. GLOSSA Donec scilicet impleantur septem anni. Ier. 25.c. et 26.c. De hoc etiam sabbatismo dicitur Lv. 26.f. Placebunt terre sabbata sua. Cunctis diebus, quibus fueritis in terra hostili {1.
344va} sabbatizabit, et requiescet in sabbato solitudinis sue.
marg.|
{a}
Dum complerentur]
Iuxta prophetiam Ier. 25.c.
Numérotation du verset
2Par. 36,22
marg.|
{b}
Suscitavit]
id est dedit ei voluntatem faciendi, quod prophete predixerant.
Numérotation du verset
2Par. 36,23
marg.|
{c}
Hec]
etc. GLOSSA HIERONYMI Finis libri Paralipomenon, similis est principio libri Esdre Sacerdotis. Unde quod exposuimus ibi, hic replicari non est opus. Ex hac GLOSSA patet, quod liber Esdre recte sequitur, et continuatur ad librum Paralipomenon.
marg.|
{d}
Quis ex]
etc. id est si quis ex vobis Iudeus est, revertatur, et Dominus fit cum eo.
marg.|
{e}
Ascendat]
in terram promissionis, et loquitur secundum situm terre. Nota quod hic explicit Paralipomenon, quod sequitur, est oratio Manasse.
Explicit Expositio libri secundi Paralipomenon.
Explicit Expositio libri secundi Paralipomenon.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_36)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_36)
Notes :