Glossa ordinaria

Capitulum 8

Numérotation du verset Prv. 8,1 

Numquid non sapientia clamitat
et prudentia
dat vocem suam ?
Numérotation du verset Prv. 8,2 

In summis
excelsisque verticibus supra1 viam
1 verticibus ΩD] virtutibus Ω M | supra X Θ ΩD Ω F ΩS ΩJ edd. Rusch ] super Ω M ΩL ΩP Weber
in mediis semitis stans
Numérotation du verset Prv. 8,3 

iuxta portas civitatis2,
2 iuxta] + viam in mediis semitis ΩJ* ( rubr. cancel. ) | portas ΩD] portam Y Ω M
in ipsis foribus
loquitur dicens :
Numérotation du verset Prv. 8,4 

O viri,
ad vos
clamito et vox mea ad filios hominum.
Numérotation du verset Prv. 8,5 

Intelligite, parvuli,
astutiam et insipientes animadvertite.
Numérotation du verset Prv. 8,6 

Audite
quoniam de rebus magnis locutura sum
et aperientur labia mea ut recta predicent.
Numérotation du verset Prv. 8,7 

Veritatem meditabitur guttur meum
et labia mea detestabuntur impium.
Numérotation du verset Prv. 8,8 

Iusti sunt omnes sermones mei,
non est in eis pravum quid neque perversum.
Numérotation du verset Prv. 8,9 

Recti sunt
intelligentibus
et
equi invenientibus
scientiam.
Numérotation du verset Prv. 8,10 

Accipite disciplinam meam et non pecuniam, doctrinam magis quam thesaurum3 eligite.
3 thesaurum CorS3* ΩD Ω F ΩS ΩJ* Rusch ] aurum CorS3 Ω M ΩJ² ΩL ΩP Weber Cor1 + Cor2
Numérotation du verset Prv. 8,11 

Melior est enim4 sapientia cunctis opibus5
4 enim Ω ΩL ΩP Rusch Weber ] om. ΩD* ΩS Ω F ΩJ |
5 opibus (p.) ΨD ΩD Ω F ΩL ΩP Ω Rusch , (p.) opibus Q² Θ S²] om. Weber Cor2=Cor3 (hebr. et antiq. non hab.) |
pretiosissimis
et omne desiderabile ei non potest comparari.
Numérotation du verset Prv. 8,12 

Ego sapientia habito in consilio
et eruditis
intersum cogitationibus.
Numérotation du verset Prv. 8,13 

Timor Domini odit malum, arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor6.
6 detestor ΩD Ω F ΩJ ΩL ΩP etc . Rusch Weber ] detestatur ΨD Ω M
Numérotation du verset Prv. 8,14 

Meum
est consilium
et equitas. Mea est7 prudentia, mea8 fortitudo.
7 est Θ ΨD ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL edd. Rusch ] om. ΩP Weber |
8 mea ΩD ΩS Ω F Rusch ] + est Ω F² ΩL ΩP Weber |
Numérotation du verset Prv. 8,15 

Per me
reges
regnant et legum conditores iusta decernunt.
Numérotation du verset Prv. 8,16 

Per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam.
Numérotation du verset Prv. 8,17 

Ego diligentes me diligo et qui mane vigilaverint9 ad me
9 vigilaverint Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch ] vigilant ΩL ΩP Weber CorS1 = Cor3 (Beda et antiq.)
invenient me.
Numérotation du verset Prv. 8,18 

Mecum10 sunt divitie et gloria opes superbe
10 Mecum] + enim ΩP* ( rubr. cancel. ) (hapax)
et iustitia.
Numérotation du verset Prv. 8,19 

Melior est11 fructus meus auro et lapide pretioso12 et genimina mea argento electo.
11 est ΩD Ω F ΩL ΩP Rusch Weber etc.] enim Ω M Clementina |
12 lapide pretioso plerique codd., edd. Ω ΩD ΩP Rusch cum LXX] inv. Weber |
Numérotation du verset Prv. 8,20 

In viis iustitie ambulo in medio semitarum iudicii,
Numérotation du verset Prv. 8,21 

ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam.
Numérotation du verset Prv. 8,22 

Dominus possedit me
in initio13 viarum suarum.
13 in initio Cava Σ L Q ΦRP Z² ΩD Ω M Ω F² ΩJ edd. Rusch ] initio G X ΠH M ΦG Θ T² ΓA ΨD Ω F* ΩS ΩL ΩP, ab initio ΩS*, initium Weber
Antequam quicquam faceret a principio
Numérotation du verset Prv. 8,23 

ab eterno ordinata sum14
14 ordinata plerique codd., edd. ΩD ΩL ΩP] ordita Cava cum hebr. (נִסַּ֥כְתִּי iuxta translationem Hieron. : Ps-H 2, 6 et Is. 30, 1) Weber
et15 ex antiquis antequam terra fieret.
15 et Ω F etc. Weber ] om. L ΩD cum hebr. LXX
Numérotation du verset Prv. 8,24 

Nondum16
16 nondum Φ Z ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ edd. Rusch ] necdum ΩL ΩP Weber
erant abyssi
et ego iam concepta eram,
necdum fontes aquarum eruperant,
Numérotation du verset Prv. 8,25 

necdum montes gravi mole constiterant, ante colles17 ego parturiebar,
17 ante colles Ω ΩD Rusch etc.] super colles ΩS, ante omnes coles Ed1530
Numérotation du verset Prv. 8,26 

adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terre.
Numérotation du verset Prv. 8,27 

Quando preparabat celos aderam, quando certa lege et gyro vallabat abyssos,
Numérotation du verset Prv. 8,28 

quando ethera firmabat sursum18 et librabat fontes aquarum,
18 sursum] ursums cacogr. Rusch
Numérotation du verset Prv. 8,29 

quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos, quando appendebat fundamenta terre
Numérotation du verset Prv. 8,30 

cum eo eram cuncta componens19
19 componens plerique codd., edd. Ω ΩD Rusch ] disponens Cor3 (vel)
et delectabar
per singulos dies ludens20
20 ludens Ω ΩJ ΩL Cor1 = Cor2=Cor3 (Beda antiq. hebr. habent bis ludens) Rusch ] om. Ω M ΩD* ΩS Ω F ΩP
coram eo omni tempore,
Numérotation du verset Prv. 8,31 

ludens in orbem21 terrarum
21 ludens in orbem Φ D Q Y* T S Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL Rusch ] l. in orbe ΩP Weber , et praem.
et delicie mee
esse cum filiis hominum.
Numérotation du verset Prv. 8,32 

Nunc ergo, filii, audite me.
Beati qui custodiunt vias meas.
Numérotation du verset Prv. 8,33 

Audite disciplinam et
estote sapientes et nolite abicere eam.
Numérotation du verset Prv. 8,34 

Beatus
homo22 qui audit me23, qui vigilat ad fores meas24 tota die25 et observat ad postes ostii mei.
22 homo ΩD ΩP Rusch Weber ] om. ΩR (hapax) |
23 me Ω M ΩJ ΩL ΩP Rusch ] + et Cava S ² ΩD ΩS Ω F Clementina |
24 meas ΩD ΩJ ΩP cett .] meos Cava G X Σ ΦRG ΨD CorS1 |
25 tota die Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch ] quotidie ΩL ΩP ΩR Weber CorS1 (Beda hebr. et antiq.) Cor3 (Beda antiq.) |
Numérotation du verset Prv. 8,35 

Qui me invenerit
inveniet vitam
et hauriet
salutem a Domino.
Numérotation du verset Prv. 8,36 

Qui autem in me peccaverit ledet animam suam. Omnes qui me oderunt
diligunt mortem.

Capitulum 8

Numérotation du verset Prv. 8,1 
Numquid non sapientia clamitat
interl.| quantum ad celestia
interl.| in divinis
marg.| Clamitat . Dominus palam locutus est mundo et in occulto locutus est nihil. Quid ergo neglecto evangelio eius ad heresim et lasciviam miseri confluunt ?
interl.| in humanis
dat vocem suam ?
interl.| si non potest capere divina
Numérotation du verset Prv. 8,2 
In summis
interl.| sermo in monte
excelsisque verticibus supra1 viam
1 verticibus ΩD] virtutibus Ω M | supra X Θ ΩD Ω F ΩS ΩJ edd. Rusch ] super Ω M ΩL ΩP Weber
interl.| in itinere
in mediis semitis stans
interl.| «Stans autem Iesus iussit eum adduci ad se»a.
a Lc. 18, 40.
Numérotation du verset Prv. 8,3 
iuxta portas civitatis2,
2 iuxta] + viam in mediis semitis ΩJ* ( rubr. cancel. ) | portas ΩD] portam Y Ω M
interl.| in Naim mortuum suscitavit in portab
b Cf. Lc. 7, 11.
in ipsis foribus
interl.| predicatoribus
loquitur dicens :
marg.| I n summis etc. In monte discipulos simul et turbas docuitc. Sed et per vias sepe his qui conveniebant predicabat et eos qui cura indigebant sanabat. In ipsa porta civitatis Naim mortuum suscitansd exemplo miraculi verba que docuerat commendabat. Quasi : Quid sequimini eos qui contra eum in occulto loquuntur.
c Cf. Mt. 7, 1-2.
d Cf. Lc. 7, 11.
Numérotation du verset Prv. 8,4 
O viri,
interl.| attentos facit
ad vos
interl.| non ad feminas
marg.| O viri ad vos . Ad viros clamat, id est ad strenuos verbi auditores in utroque sexu. Namque feminee, id est fluxe mentes, sapientie verba percipere nequeunt.
clamito et vox mea ad filios hominum.
interl.| rationales non ad iumenta
Numérotation du verset Prv. 8,5 
Intelligite, parvuli,
interl.| vox mea hec scilicet
astutiam et insipientes animadvertite.
marg.| INTELLIGITE  PARVULI  ASTUTIAM etc. Manifestum est de Domino quia cum esset ipse in mundo omni etati, sexui, condicioni locutus est. Immo etiam clamabat stans in temploe : «Si quis sitit veniat ad me et bibat». Et nunc per doctores Ecclesie, ipsi enim sunt fores civitatis eius et viris simul et feminis sapientibus et insipientibus, grandevis predicat et parvulis. At contra doctrina fallax clam et privatim quos educere valeat querit.
e Io. 7, 37.
Numérotation du verset Prv. 8,6 
Audite
interl.| attentos facit
quoniam de rebus magnis locutura sum
interl.| quia regnum celorum et promisit et dedit fidemque sancte Trinitatis docuit atque alia innumera que prophete ei relinquebant loquenda
et aperientur labia mea ut recta predicent.
marg.| L abia mea . Duo testamenta sibi concordi ad invicem veritatis testatione coniuncta que ipsa Dei sapientia in carne apparente per sancti Spiritus donum sunt ad predicandum salutem universum aperta per orbem.
Numérotation du verset Prv. 8,7 
Veritatem meditabitur guttur meum
interl.| ex premeditatione loquetur veritatem quod est cordis, sed nihil nisi premeditatum et discretum loquetur
et labia mea detestabuntur impium.
interl.| diabolum et membra eius
Numérotation du verset Prv. 8,8 
Iusti sunt omnes sermones mei,
interl.| «Eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum»f.
f Ps. 11, 7.
non est in eis pravum quid neque perversum.
Numérotation du verset Prv. 8,9 
Recti sunt
interl.| iusti non omnibus sed recti sunt
intelligentibus
interl.| aliis non ita videtur
et
interl.| aliis iniqui sed
equi invenientibus
interl.| vel accipientibus
scientiam.
interl.| quia recti sunt intelligentibus et equi invenientibus : accipite disciplinam
Numérotation du verset Prv. 8,10 
Accipite disciplinam meam et non pecuniam, doctrinam magis quam thesaurum3 eligite.
3 thesaurum CorS3* ΩD Ω F ΩS ΩJ* Rusch ] aurum CorS3 Ω M ΩJ² ΩL ΩP Ed1455 Weber Cor1 + Cor2
marg.| A ccipite disciplinam etc. «Non potestis Deo servire et mammone»g.
g Mt. 6, 24 ; Lc. 16, 13.
Numérotation du verset Prv. 8,11 
Melior est enim4 sapientia cunctis opibus5
4 enim Ω ΩL ΩP Rusch Weber ] om. ΩD* ΩS Ω F ΩJ
5 opibus (p.) ΨD ΩD Ω F ΩL ΩP Ω Ed1455 Ed1455 Rusch , (p.) opibus Q² Θ S²] om. Weber Cor2=Cor3 (hebr. et antiq. non hab.)
interl.| mundi
pretiosissimis
interl.| ut videtur
et omne desiderabile ei non potest comparari.
interl.| quia cetera creata ipsa creatrix, illa transitoria hec eterna
interl.| accipite dico quia   ego sum que   habito in consilio
Numérotation du verset Prv. 8,12 
Ego sapientia habito in consilio
interl.| sanctorum
interl.| Deus qui glorificatur in consilio sanctorum
marg.| E go sapientia . «Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo ibi ego sum in medio eorum»h.
h Mt. 18, 20.
et eruditis
interl.| non stultis
intersum cogitationibus.
interl.| timete Dominum ut habitet in vobis. Timor enim Domini
Numérotation du verset Prv. 8,13 
Timor Domini odit malum, arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor6.
6 detestor ΩD Ω F ΩJ ΩL ΩP etc . Rusch Weber ] detestatur ΨD Ω M
marg.| Arrogantiam etc.   Arrogantiam et superbiam in eis qui ceteris se meliores existimant.   Viam pravam in eis qui aperte mala faciunt,   os bilingue in eis qui in bonis que loquuntur stabile quippiam non habent. Sed iuxta auditorum libitum sua verba commutant.
Numérotation du verset Prv. 8,14 
Meum
interl.| non hominum
est consilium
interl.| in consilio habito meum est consilium
marg.| M eum est consilium . Non se extollat humana presumptio plenitudinem virtutum sola Dei sapientia possidet, ab hac humana infirmitas quicquid habet virtutis accipit.
et equitas. Mea est7 prudentia, mea8 fortitudo.
7 est Θ ΨD ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL edd. Rusch ] om. ΩP Weber
8 mea ΩD ΩS Ω F Rusch ] + est Ω F² ΩL ΩP Weber
interl.| cui do
Numérotation du verset Prv. 8,15 
Per me
interl.| et hoc patet quia per me reges
reges
interl.| apostoli et alii sancti
marg.| P er me reges .   Reges dicit apostolos vel alios sanctos qui et seipsos primum, deinde et Ecclesiam sibi subditam bene regere sciunt. Legum conditores {Erfurt, t. 3, f. 6vb ; facsim., t. 2, p. 664b} auctores utriusque testamenti9 et sequentes Ecclesie scriptores principes et potentes ceteros fidelium preceptores et rectores appellat. Qui utique omnes non nisi per sapientiam ut essent aliquid habent. Ait enimi : «Sine me nihil potestis facere».j
j Beda Venerabilis, In Prv. 8, 15, CCSL 119B, p. 60.48-54 : « Reges dicit Apostolos sive alios sanctos, qui et seipsos primum, et deinde Ecclesiam sibi subditam bene regere sciunt. Legum conditores, auctores [auditores Hrab.] utriusque Testamenti, et sequentes Ecclesiae scriptores, principes et potentes caeteros fidelium praeceptores ac rectores appellat, qui utique omnes non nisi per sapientiam ut essent aliquid habent Ait enim : Quia sine me nihil potestis facere ». >>   Rabanus Maurus , Expositio in Prv., PL 111, 708D-709A.
9 auctores utriusque] scrips. , autores v’tusque cacogr. Rusch (cf. Hrab. : auditores utriusque)
{Erfurt, t. 3, f. 6vb ; facsim., t. 2, p. 664b} regnant et legum conditores iusta decernunt.
Numérotation du verset Prv. 8,16 
Per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam.
interl.| et quia talis diligite me. Ego enim
Numérotation du verset Prv. 8,17 
Ego diligentes me diligo et qui mane vigilaverint10 ad me
10 vigilaverint Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Ed1455 Rusch ] vigilant ΩL ΩP Weber CorS1 = Cor3 (Beda et antiq.)
interl.| innovati mente
invenient me.
interl.| quod magnum quia mecum
marg.| EGO  DILIGENTES etc. «Qui diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum»k. Mane quippe ad sapientiam vigilant qui innovato mentis studio ad Christi visionem attingere satagunt.
k Io. 14, 21.
Numérotation du verset Prv. 8,18 
Mecum11 sunt divitie et gloria opes superbe
11 Mecum] + enim ΩP* ( rubr. cancel. ) (hapax)
interl.| excelse
et iustitia.
marg.| M ecum sunt divitie etc. Opes superbas, opes excelsas dicit ut celestia dona significet. Grece enim superbus yperiphanos, id est superapparens dicitur. Et ideo recte sapientia opes yperiphanos secum esse dicit, quia quicquid donorum fidelibus celitus datur cunctis mundi opibus excellentius est. Quod etiam addendo iustitiam manifestius inculcat. Nam terrenas opes et gloriam sepius habent iniusti. Nos autem in resurrectione sicut Petrus aitl : «Novos celos et novam terram et promissa ipsius exspectamus in quibus est iustitia».
l 2Pt. 3, 13.
Numérotation du verset Prv. 8,19 
Melior est12 fructus meus auro et lapide pretioso13 et genimina mea argento electo.
12 est ΩD Ω F ΩL ΩP Rusch Weber etc.] enim Ω M Clementina
13 lapide pretioso plerique codd., edd. Ω ΩD ΩP Rusch cum LXX] inv. Weber
Numérotation du verset Prv. 8,20 
In viis iustitie ambulo in medio semitarum iudicii,
Numérotation du verset Prv. 8,21 
ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam.
interl.| si antigraphus
Numérotation du verset Prv. 8,22 
Dominus possedit me
interl.| diligite me quia diligenda sum Dominus enim   possedit me
marg.| D ominus possedit . Hucusque locutus est parabolice ad Filium. Nunc vero quia mentionem fecerat de sapientia et non dixerat que esset et quante dignitatis quasi incidenter ostendit et commendat eam secundum utramque naturam, scilicet divinam et humanam dicens :   Dominus etc.
marg.| D ominus possedit me etc. Vie Domini sunt opera quorum consideratione ad fidem vel eius cognitionem pervenit genus humanum. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur. Vie eius ipse illuminationes per quas se et angelicis spiritibus et mentibus ostendit humanis. In quorum initio sapientiam   possedit, quia in primordio creature nascentis Filium qui cum eo cuncta disposuerat habuit. Sed ne aliquis putaret harum initio viarum vel aliquando ante tempora Filium esse cepisse vigilantur adiunxit antequam quicquam faceret a principio ab eterno ordinata sum et ex antiquis antequam terra fieret usque dum ait :   Quando appendebat fundamenta terre cum eo eram cuncta componens hoc estm : «In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus est Verbum. Omnia per ipsum facta sunt». Pereant ergo qui negant «Dei virtutem et Dei sapientiam»n id est Christum ab initio, immo et ante omne quod dici vel cogitari potest initium ab ipso Patre fuisse progenitum. Alia translatio : {Erfurt, t. 3, f. 7ra ; facsim., t. 2, p. 665a} Dominus creavit me principium viarum suarum in opera sua. Quod de incarnatione Domini legitur. Creavit me Dominus secundum carnem. Caro Deum agnoscit, gloria Patrem significat, creatura Dominum confitetur, caritas Patrem novit principium. Vel in principio viarum suarum ut ipse aito : «Ego sum via» que ducit Ecclesiam ad vitam in opera sua, scilicet redimenda. De virgine creatus est caro enim eius propter opera divinitas ante opera.
m Io. 1, 1.
n 1cor. 1, 24.
o Io. 14, 6.
in initio14 viarum suarum.
14 in initio Cava Σ L Q ΦRP Z² ΩD Ω M Ω F² ΩJ edd. Rusch ] initio G X ΠH M ΦG Θ T² ΓA ΨD Ω F* ΩS ΩL ΩP, ab initio ΩS*, initium Weber
interl.| initio non temporaliter quia   antequam quicquam faceret
Antequam quicquam faceret a principio
Numérotation du verset Prv. 8,23 
ab eterno ordinata sum15
15 ordinata plerique codd., edd. ΩD ΩL ΩP] ordita Cava cum hebr. (נִסַּ֥כְתִּי iuxta translationem Hieron. : Ps-H 2, 6 et Is. 30, 1) Weber
interl.| antequam quicquam quia ab eterno
et16 ex antiquis antequam terra fieret.
16 et Ω F etc. Weber ] om. L ΩD cum hebr. LXX
Numérotation du verset Prv. 8,24 
Nondum17
17 nondum Φ Z ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ edd. Rusch ] necdum ΩL ΩP Weber
interl.| vel : necdum
interl.| quia
erant abyssi
interl.| ad litteram
et ego iam concepta eram,
interl.| a Patre genita vel idem secundum hominemp :"Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi" vel q : «qui occisus est ab origine mundi».
p Io. 1, 29.
q Apc. 13, 8.
necdum fontes aquarum eruperant,
Numérotation du verset Prv. 8,25 
necdum montes gravi mole constiterant, ante colles18 ego parturiebar,
18 ante colles Ω ΩD Rusch etc.] super colles ΩS, ante omnes coles Ed1455 Ed1530
Numérotation du verset Prv. 8,26 
adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terre.
Numérotation du verset Prv. 8,27 
Quando preparabat celos aderam, quando certa lege et gyro vallabat abyssos,
Numérotation du verset Prv. 8,28 
quando ethera firmabat sursum19 et librabat fontes aquarum,
19 sursum] ursums cacogr. Rusch
Numérotation du verset Prv. 8,29 
quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos, quando appendebat fundamenta terre
Numérotation du verset Prv. 8,30 
cum eo eram cuncta componens20
20 componens plerique codd., edd. Ω ΩD Rusch ] disponens Cor3 (vel)
interl.| «Omnia in sapientia fecisti».r
r Ps. 103, 24.
et delectabar
interl.| a diebus eternitatis eius gaudebat unum esse cum Patre
21 ludens Ω ΩJ ΩL Cor1 = Cor2=Cor3 (Beda antiq. hebr. habent bis ludens) Rusch ] om. Ω M ΩD* ΩS Ω F ΩP
interl.| gaudens
coram eo omni tempore,
Numérotation du verset Prv. 8,31 
ludens in orbem22 terrarum
22 ludens in orbem Φ D Q Y* T S Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL Ed1455 Rusch ] l. in orbe ΩP Weber , et praem. Ed1455
marg.| LUDENS  IN  ORBE  TERRARUM. Quia cum tempora et creature orbis terre cepissent ipse quod erat in Patre Filius manebat, hoc ideo ne quis eum cum creaturis et temporibus esse perhiberet.
et delicie mee
interl.| sunt
esse cum filiis hominum.
interl.| quia desiderat in nostro amore quiescere et nos bonorum gratia meritorum ad se videndum perducere
Numérotation du verset Prv. 8,32 
Nunc ergo, filii, audite me.
interl.| quia
Beati qui custodiunt vias meas.
Numérotation du verset Prv. 8,33 
Audite disciplinam et
interl.| et sic
estote sapientes et nolite abicere eam.
Numérotation du verset Prv. 8,34 
Beatus
interl.| tantum
homo23 qui audit me24, qui vigilat ad fores meas25 tota die26 et observat ad postes ostii mei.
23 homo ΩD ΩP Rusch Weber ] om. ΩR (hapax)
24 me Ω M ΩJ ΩL ΩP Rusch ] + et Cava S ² ΩD ΩS Ω F Ed1455 Clementina
25 meas ΩD ΩJ ΩP cett .] meos Cava G X Σ ΦRG ΨD CorS1
26 tota die Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch ] quotidie ΩL ΩP ΩR Weber CorS1 (Beda hebr. et antiq.) Cor3 (Beda antiq.)
marg.| Ad fores etc. : Scripturas vel doctores iidem, et postes sine quibus ad vitam quam pollicetur non valemus ingredi
Numérotation du verset Prv. 8,35 
Qui me invenerit
interl.| ad postes ut me inveniat qui enim   invenerit
inveniet vitam
interl.| «Ego sum via veritas et vita»s
s Io. 14, 6.
et hauriet
interl.| copiose
salutem a Domino.
interl.| «Torrente voluptatis tue potabis eos»t.
t Ps. 35, 9.
Numérotation du verset Prv. 8,36 
Qui autem in me peccaverit ledet animam suam. Omnes qui me oderunt
interl.| qui sum vita
diligunt mortem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Prv. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=28&chapitre=28_8)

Notes :