Glossa media

Psalmus 13

Numérotation du verset Ps. 13,1 

¶ In finem Psalmus1
¶Codd. : (Ps 13 glossa) P106 Rusch. - (Ps. 13) VL408 VL437 D30 ΩP ΩX Bari1 Bari3 (mutil.) Ps-G , def. C
1 Psalmus] ÷ psalmus: Clm343
David2
2 In finem – Psalmus David Ps-R Ps-G D30 Ω X ( om. pr. m., al. post. compl. ) VL357 ] inv. Rusch , Psalmus David D P106 Bari1 ΩP, + vox Christi ad divitem de populo iudeo D30
Numérotation du verset Ps. 13,I 

Dixit insipiens
in corde suo3 ¦
3 suo] om. Ed1455
non est Deus.
Numérotation du verset Ps. 13,II 

Corrupti sunt 4
4Corrupti sunt cum LXX (plus quam 100 cod. / 130) ] διέφθειραν LXX (Rahlfs HoP: 30 / 130 codd. circa)
et abominabiles
facti sunt in studiis5 suis6 ¦
5 studiis] voluntatibus L* cum Ps-R (+ VL357) Ps-Med (Clm343), voluptatibus Ps-δ Ps-Moz, om. W |
6suis plerique codd. et edd. Clm343 Ps-δ Ps-Moz ] ÷ suis Ps-G ( R Q² ΦRGVP² G² K ψΒ) VL357, om. W cum hebr. עלילה et LXX (ἐπιτηδεύμασιν) |
non est
qui faciat bonum non7 est usque ad unum.
7 non est] ÷ non est Ps-G (R I Q² ΦGV ψΒ ) , ÷ non est : Ps-G ( ΦRP² K) VL437
Numérotation du verset Ps. 13,2 III

Dominus de celo
prospexit super filios hominum ¦
ut videat
si est intelligens
aut requirens Deum.
Numérotation du verset Ps. 13,3 IV

Omnes
declinaverunt simul inutiles facti sunt ¦
non est qui faciat bonum8 non est
8 bonum Clm343* etc. ] bonitatem Clm343²
usque ad unum.
Numérotation du verset Ps. 13,3 V

÷9 Sepulcrum patens
9 versus .V. oculum... usque ad .VII. ... oculos eorum Ω VL347 Rusch cum Ps-R etc. ] om. VL408 ; sub ÷ Clm343 R² I Φ G² K (signa haud recte ponuntur) ; istud ÷ praem. Cbg150; cett. signa om. Cf. HIERONYMUS, in Is, prol. : “omnes Greciae tractatores qui nobis eruditionis sue in psalmos commentarios reliquerunt hos versiculos veru annotant et pretereunt” ; Cor2 (anti. tres hos versus habent sed non grecus vel hebr. sed et Hieronymus dicit in prologo libri <16> commenti super Is. 59 de quibus locis illa sumpta sunt et occasionem habuerunt ab apostolicis verbis ad Romanos 3 <v. 13-18>, psallentibus tamen omnia dicuntur. Cassiodorus tamen dicit non omnia esse de textu sed propter usum exponendos)
est guttur eorum linguis suis dolose agebant ¦
÷ venenum aspidum sub labiis eorum.
Numérotation du verset Ps. 13,3 VI

Quorum os maledictione et amaritudine
plenum est ¦ veloces
pedes eorum
ad effundendum sanguinem.
Numérotation du verset Ps. 13,3 VII

÷ Contritio
et infelicitas
in viis
eorum
et viam pacis
non cognoverunt ¦ non est timor Dei ante oculos eorum.
Numérotation du verset Ps. 13,4 VIII

Nonne
cognoscent10
10 cognoscent D* ΩP ΩX etc.] cognoscant scient ΩX* (exp.)
omnes qui operantur iniquitatem ¦ qui devorant plebem meam
sicut escam11* panis
11 sicut escam Ps-G D30 Hi ΩM ΩS ΩP ΩX Bari1 cum Ps-R VL357 Ps-Moz C (sicuti) ] ut cibum Rusch cum Ps-α Ps-H, cf. Ps-G 52:5; sicut cibum Ps-β Ps-η 1 Ps-Moz X , tamquam cibum Ps-Med (+Clm343)
Numérotation du verset Ps. 13,5 IX

Dominum12* non invocaverunt ¦
12 Dominum Ps-G D30 ΩP ΩX Bari1 cum Ps-α Ps-γ Ps-η Ps-Moz X] Deum Ps-G (W) P106 VL437 Rusch cum Ps-R Ps-Med (Clm343)
illic trepidaverunt timore ubi non erat timor.13
13 ubi non erat timor] ÷ ubi non erat timor : Ps-G (R Φ) Clm343 VL437 , <divisio.> invocaverunt ¦ ... timore ] invocaverunt... timore ¦ ΩX
Numérotation du verset Ps. 13,6 X

Quoniam Dominus14* in generatione iusta15 est16 :
14 Dominus Ps-G² (Q² ΦP V D) D30 Ω ΩP Ed1530 Clementina cum Ps-γ Ps-Moz BRUNO (pseudo), In loc. cit., PL 152, 686A=Gr240 cum LXX ² (κύριος 100 codd./130 ) ] Deus Cor2 (hebr. et anti. et grecus et Remigius et Augustinus habent Deus) Ps-G VL437 Rusch cum Ps-R Ps-Med (Clm343) LXX ( θεὸς 30 codd. / 130 ) |
15 iusta Ps-G VL408 VL409 VL437 D30 ΩP] ista Ps-R (H*) BRUNO (pseudo), In loc. cit., PL 152, 686A=Gr240, iuxta Ps-R (C*) P106 ΩX* ( cancel. ) |
16 est Ps-G ( plerique codd. et edd. ) VL437 ΩP ΩX Bari1 etc. Rusch ] om. Ps-G (R tantum ) cum hebr. LXX (+ Sedulius) |
consilium
inopis
confudistis17
17 confudistis Cor² (hebr. et anti et grecus et Remigius et Augustinus habent CONFUDISTIS pluraliter et Glossa [magna] exponit) Hi P15205² Ps-G ΩM Δ Rusch cum Ps-R² (A² K T C² P Q U edd.) Ps-δ Ps-Moz C Ps-Med (+ VL408² VL409) LXX (κατῃσχύνατε) hebr. (תבישׁו) Ps-H ] confudisti Ps-G² (L ψB) VL437 ΩS ΩX T5 P15205* Bari1 cum Ps-R (A* C* H M N S B D R V X) Ps-Med (+ VL408* Clm343) , confuderunt Ps-β. ¶Nota : On observe une grande confusion au sujet de ces deux leçons qui sont attestées l’une et l’autre par des témoins de chacune des trois recensions majoritaires du Ps-R, Ps-H. Ici la Bible des libraires de Paris s’accorde avec le Ps-R contre la Bible universitaire, c’est-à-dire ici la Glose comme le signale le correctoire de Guillaume de Mara. Pourtant seul confudistis est corroboré par le grec et l’hébreu [MM2023] <divisio.> confudistis ¦ ΩP
quoniam Dominus18 spes eius19 est20.
18 quoniam Dominus Ps-G Clm343 Ps-α Ps-β Ps-γ Ps-η ] quoniam Deus Ps-R, quomodo Deus VL437 |
19 eius] ipsius L* |
20 est Ps-G Ps-R ] om. Bari1 |
Numérotation du verset Ps. 13,7 XI

Quis
dabit ex Sion salutare21 Israel22 ¦
21 salutare] in praem. Bari3 |
22 Israel] +vel ? Cbg150 (Glossa magna) |
cum averterit 23
23 cum averterit] cum converterit Bari1, dum converterit Ps-Moz C, dum avertet VL437, dum avertit Ps-R, in avertendo Ps-Moz X , in convertendo Ps-Med (+ Clm343)
Dominus
captivitatem plebis sue ¦ exultabit Iacob et letabitur24
24 exultabit Iacob et letabitur] letetur Iacob et exultet Ps-Med (Clm343) VL437
Israel.25
25 <divisio.> Israel ¦... plebis sue ¦ D30 ] Israel... plebis sue ¦ ΩP

Psalmus 13

Numérotation du verset Ps. 13,1 
marg.| {GME26.13.1.1 } A Dixit insipiens. Titulus :   In finem Psalmus David. Patet. Facies illa quam in precedenti psalmo desiderabat propheta venire, hic ostenditur venisse et a Iudeis contempta esse1. Unde propheta de contemptoribus agens, primo increpat eos quod ei diu optate presenti non crediderunt et malitiam eorum describit. Secundo minatur eis iudicium ibi   Nonne cognoscent. Tertio predicitur in fine eorum2 conversio ibi   Quid dabit. Per hoc autem intendit vesaniam eorum3 castigare. Est autem hic primus psalmus4 de increpationem Iudeorum et conversione.
1 contempta esse] inv. P12004
2 eorum] om. P12004
3 ves. eorum] inv. P12004
4 pr. Ps.] inv. P12004
marg.| {GME26.13.1.2}Propheta igitur in persona Ecclesie contra quam Iudeorum perfidia prava nititur excitare invehitur in illos et ait : Dixit 5   . Quasi priores illum expectaverunt sedcum apparuit   dixit hic homo   non est Deus.
5 Dixit] + insipiens etc. P12004
marg.| {GME26.13.1.3} [Hieronymus] Vel insipiens gentilis   dixit quod   non est Deus 6 sed hoc non verbis sed tantum   in corde dixit.
6 non est - Deus] inv. P12004
marg.| {GME26.13.1.3} [Augustinus] [Nota] 7 Neque enim ipsi sacriliegi philosophi qui falsa de Deo sentiunt ausi sunt dicere non est Deus et ideo adiectum est in corde suo quia nemo audet hoc dicere etiam si ausus fuerit cogitare.
7 Nota] om. P12004
marg.| {GME26.13.1.4} Corrupti sunt 8 causa est quare hoc dicunt scilicet quia excecati sunt. Pluralem numerum ponit   corrupti 9. In quo significat ad multos pertinere quod singulariter   dixit insipiens et in studiis suis quibus seculum amant non Deum.   abhominabiles facti sunt. Sicut enim non probaverunt Deum habere in notitia sua10 tradidit illos11 in reprobum sensum a Deo quod   non est de illis   qui faciat bonum non est dico   usque ad unum 12   .
8 sunt] om . P12004
9 corrumpti] + sunt P12004
10 notitia] notitiam suam P12004
11 illos] + Deus P12004
12 unum] + id est nec unus P12004
marg.| {GME26.13.1.5}Vel melius13 non est aliquis bonus   usque ad unum id est nec unus14. Omnes enim sunt mali   usque ad unum Christum qui bonus est sine quo nemo bonus. Simile dictum est. Ager iste est15 usque ad mare.
13 melius] quod melius est P12004
14 id est nec unus] om. P12004
15 iste - est] inv. P12004
interl.| {GME26.13.1C}B <Psalterium Cassinense> Dixit de Christo   insipiens in corde suo non est Deus. Corrupti sunt hoc dicentes   et abhominabiles facti sunt in studiis suis : non est qui faciat bonum non est dico usque ad unum Christum.
Numérotation du verset Ps. 13,2 
marg.| {GME26.13.2.1}Quod autem nullus est bonus, inexcusabiles sunta quia Dominus de celo prospexit mittendo filium.
a Cf. Rm. 1, 20.
marg.| {GME26.13.2.2}Vel de celo prospexit 16 id est de humana natura misertus est quando « Verbum caro factum est »b.
b Io. 1, 14.
16 mittendo... prospexit ] om. om. hom. P12004
marg.| {GME26.13.2.3}Vel de celo id est de sanctis animabus   ut per eas   videat etc.   Prospexit dico   super filios hominum. Super Iudeos potest intelligi quos honoratius comparatione gentilium nominat   filios hominum propter cultum unius Dei. Ad hoc inquam prospexit   ut videat id est ut videre faciat. Nam per se nihil latet   eum. Quid ?   Si id est an   est aliquis corde   intelligens Deum esse in homine cum miracula videat aut per mandata   requirens.
Numérotation du verset Ps. 13,3 
marg.| {GME26.13.3.1}Et vidit quod nullus est intelligens quia nec etiam requirens sed   declinaverunt omnes Iudei sicut etiam gentiles et simul id est cum ipsa declinationem facti sunt inutiles id est perniciosi sibi precipitati in turpia et aliis. Adeo   declinaverunt quod   non est qui faciat bonum etc. sicut expositum est supra sepulchrum.
marg.| {GME26.13.3.2} [Hieronymus] Isti tres versus dicuntur non esse in Hebreo quos tamen Apostolus in epistola ad Romanos adhuc contra Iudeos. Sed creditur quod de verbis ipsius David ab Apostolo compacti sunt. Dicitur etiam quod Septuaginta interpretes ad diderunt unde in sequentibus iste Psalmus repetitus eos non habet. In his exponitur qualiter illi qui declinaverunt inutiles aliis sun. Nam guttur eorum est sepulchrum patens id est voraces sunt   patens quia semper hyiatis voracitas est et ideo linguis sunt dolose agebant.
marg.| {GME26.13.3.4}Nam voracibus et omnibus malis comes est adulatio.
marg.| {GME26.13.3.5}Vel sepulchrum patens quia quasi mortuos devorant quod morum suorum quasi fetore corrumpunt et sub labiis eorum id est in corde est veneum aspidum quod est peius ceteris quia insanabile. Aspis aures obturat ne vocem incantatoris audens venenum perdat. similiter et isti cordis aures obturant cum non curant precepta legis ne contumacis nequitie perdant venenum qui reddunt pro bonis mala que subdit.   Quorum os plenum est malis id est blasphemiis et opprobriis ut demonium habens et potator vini et amaritudine, id est nimis   pedes eorum id est affectiones sunt veloces quia omnia inconsulte faciunt. Vel veloces id est expediti pro consuetudine male faciendi ad effundendum sanguinem Christi et suorum et ideo Contritio et infelicitas in viis eorum. Omnes enim vie malorum plene sunt laboribus et miseria. Et hoc ideo quia viam pacis non cognoverunt de qua Domnus ait Iugum meum suave est.
marg.| {GME26.13.3.6}Vel quantum ad Iudeos contritio et infelicitas etc. Quia in hac vita contriti pertiotum et Vespasianum ubi etiam infelices quia per mundum divisi. [Cassiodorus] Recte via impiorum dicitur contritio quia simul et teritet tentur et infelicitas quia ducit ad infernum. Unde ido non revertentur quia viam pacis non cognoveris Christum. Horum autem omnium causa est hec quod non est timor Deo ante oculos eorum. Isti non dicunt non est Deus sicut supra gentiles sed tamen non timent.
interl.| {GME26.13.3C}C <Psalterium Cassinense> Sepulchrum fetens   patens vorax   est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum insanabile   aspidum obturantium aures   sub labiis in corde   eorum .
Numérotation du verset Ps. 13,4 
marg.| {GME26.13.4.1} [Augustinus] Nonne cognoscit. Pars secunda. Hic terret iudicio. Quasi non cognoverit hic Dominum voluntate. Ergo in futuro cognoscent tormentis et est ordo.   Nonne cognoscent quoniam Dominus in generatione et cetera17. Sed causas quibus dampnationem mernentur premittit dicens qui operantur iniquitatem quam per partes exponit icens qui devorant seducendo et occidendo plebem meam.
17 et cetera] iusta est P12004
marg.| {GME26.13.4.2} [Nota] illi etiam devorant plebem sicut escam panis qui ministerio suo utuntur propter capienda commoda ab hominibus non ad salutem hominum vel ad gloriam Dei.
marg.| {GME26.13.4.3} [Augustinus] Panis enim quotidianus cibus est et suavis.
Numérotation du verset Ps. 13,5 
marg.| {GME26.13.5.1} [Cassiodorus] Similiter et ipsi delectantur cum quotidiana rapina simplices Christianos absorbent. Quid ut tales sint inde provenit quia Dominum non invocaverunt .   Non enim vere invocant qui ea que displicent Deo amant Illic trepidaverunt timore ubi non est timo vel in dampno temporalium scilicet cum timuerunt amittere celum unde esse timendum hoc etiam de omnibus temporalibus intelligendum est que cum amantur celum amittitur.
marg.| {GME26.13.5.2} [Cassiodorus] Nota quod sicut est cautela opportune timere ita ignavia est inepte trepidare. 18
Numérotation du verset Ps. 13,6 
marg.| {GME26.13.6.1} Quoniam. Enumeratis malis unde dampnarentur tandem subinfert sententiam. Quasi operantur iniquitatem etc. Et isti cognoscent positi in supliciis quoniam Dominus est in generatione non mea que secundum diligit sed iusta consilium Data sententia dampnationis conversus ad Iudeos invehitur in illos et est admirative legendum quasi Dominus est ingeneratione iusta et omiseri confudistis id est recipere noluistis sed potius contempsistis humilem adventum Christi. Humilis adventus consilium vocatur quia in poroposita humilitate dabat consilium in solo Deo sperare non in seculo. Quoniam quasi : contempsistis et hoc ideo quoniam Dominus est spes eius unde magis reverendus esse deberet.
Numérotation du verset Ps. 13,7 
marg.| {GME26.13.7.1} Quis dabit. Pars tertia in quao predictitur conversio Iudeorum cum plenitudo gentium intravit quasi : Vos eum confudistis et tamen ipse salvabit vos in finem quod ita dicit : Quis ex Sion procedens dabit etc. nisi ille quem humilem sprevistis ? Nullus. Ergo cum iste averterit captivitatem plebis sue id est cum dampnaverit diabolum qui populum Dei captivat exultabit Iacob luctator per quem figurantur activi et letabitur Israel id est vir videns Deum per quem figurantur contemplativi.
marg.| {GME26.13.7.2}Nota quod hoc est testimonium Isaie quod ponit Apostolus pro Iudeis. Veniet qui avertet impietatem ab Iacob.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Ps. Psalmus 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=26&chapitre=26_13)

Notes :