Capitulum 6
Numérotation du verset
Nm. 6,1
Locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens:
1 locutusque
Rusch
] locutus
Weber
Numérotation du verset
Nm. 6,2
loquere filiis2 Israel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare
2 filiis] ad filios
Weber
Numérotation du verset
Nm. 6,3
vino
et omni quod inebriare
potest abstinebunt
acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent
uvas recentes siccasque non comedent
Numérotation du verset
Nm. 6,4
cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent
Numérotation du verset
Nm. 6,5
omni tempore separationis sue novacula non transibit super caput eius usque ad completum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente cesarie capitis eius
Numérotation du verset
Nm. 6,6
omni tempore consecrationis sue super mortuum non ingredietur
Numérotation du verset
Nm. 6,7
nec super patris
quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei
sui super caput eius est
Numérotation du verset
Nm. 6,8
omnis3 dies
3 omnis
Rusch
] omnes
Weber
separationis sue
sanctus erit Domino
Numérotation du verset
Nm. 6,9
sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis eius
quod radet illico
et in eadem die purgationis sue et rursum septima
Numérotation du verset
Nm. 6,10
in octavo autem die
offeret duos turtures vel duos pullos columbarum4
4 columbarum] columbe
Weber
sacerdoti in introitu federis testimonii
Numérotation du verset
Nm. 6,11
facietque sacerdos unum pro peccato
et alterum in holocaustum
et deprecabitur
pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput
eius in die illo
Numérotation du verset
Nm. 6,12
et consecrabit Domino dies separationis illius
offerens agnum anniculum pro peccato
ita tamen ut dies priores irriti fiant
quoniam polluta est sanctificatio eius
Numérotation du verset
Nm. 6,13
ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat complebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi federis
Numérotation du verset
Nm. 6,14
et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum immaculatum in holocaustum
et ovem anniculam immaculatam pro peccato
et arietem immaculatum hostiam pacificam
Numérotation du verset
Nm. 6,15
canistrum
quoque panum azymorum
qui conspersi sunt oleo
et lagana
absque fermento
uncta oleo ac libamina singulorum
Numérotation du verset
Nm. 6,16
que offeret
sacerdos
coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum
Numérotation du verset
Nm. 6,17
arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta que ex more debentur
Numérotation du verset
Nm. 6,18
tunc radetur Nazareus
ante ostium tabernaculi federis cesarie consecrationis sue tolletque capillos
eius et ponet super ignem
qui est suppositus sacrificio pacificorum
Numérotation du verset
Nm. 6,19
et armum coctum arietis tortamque
absque fermento unam de canistro
et laganum
azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius
Numérotation du verset
Nm. 6,20
susceptaque rursum ab eo elevabit
in conspectu Domini
et sanctificata sacerdotis erunt
sicut pectusculum
quod separari iussum est et femur
post hec
Nazareus potest bibere5 vinum
5 Nazareus potest bibere
Rusch
] potest bibere Nazareus
Weber
Numérotation du verset
Nm. 6,21
ista est lex
Nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis sue
exceptis his
que invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis sue
Numérotation du verset
Nm. 6,22
locutusque6 est Dominus ad Moysen dicens:
6 locutusque
Rusch
] locutus
Weber
Numérotation du verset
Nm. 6,23
loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israel et dicetis eis
Numérotation du verset
Nm. 6,24
benedicat
tibi Dominus
et custodiat te
Numérotation du verset
Nm. 6,25
ostendat Dominus faciem suam tibi
et misereatur tui
Numérotation du verset
Nm. 6,26
convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem
Numérotation du verset
Nm. 6,27
invocabuntque7 nomen meum
7 invocabuntque
Rusch
] invocabunt
Weber
super filios Israel et ego benedicam eis.
Capitulum 6
Numérotation du verset
Nm. 6,1
marg.|
{n}
Locutus est Dominus ad]
etc. Hic agitur de lege Nazareorum. Nazareus autem interpretatur sanctus, vel florens, vel germinans, quia tales virtutibus, et abstinentia florebant. Horum quidam toto tempore vite sue obligabant se huic sanctimonie, ut Samuel. 1Rg. 1.d. Et Samson. Idc. 12.b. Quidam ad tempus, ut Paulus Act. 21.d. Sicut modo ex voto multi serviunt in hospitali Hierusalem uno anno, vel duobus. De lege talium agitur hic. Ostendendo, quibus uterentur, et a quibus abstinerent, et quomodo se haberent : Notandum igitur quod in voto eorum erant multi articuli religionis : Ab omni potu, qui inebriare poterat, abstinebant. Crines, et barbam nutriebant. Unde et adhuc quidem Apostolos pingunt, et Christum crinitos non in re, sed pro signo sanctitatis. Amplexibus mulierum vacabant, balneis, et unguentis, et ceteris voluptatibus non utebantur. Si quispiam subito mortuus esset coram ipsis, polluebatur caput consecrationis sue, unde illico radebat caput, et iterum die septimo, octavo autem die offerebat par turturum, aut duos pullos columbarum, quorum unum faciebat Sacerdos pro peccato, et alterum in holocaustum, et dies, quos fecerat, pro non factis habebantur, et voti sui sanctimoniam iterum a capite inchoabat. Forte autem non pro quolibet mortuo hoc fiebat, sed pro occiso coram {1.
131ra} eis. Completis vero diebus voti sui, offerebat agnum anniculum in holocaustum, ovem anniculam pro peccato, arietem in pacificam hostiam, et canistrum diversorum panum, exceptis his, que sponte offerebant iuxta perfectionem sanctitatis sue. Que oblatio proprie dicitur corban, id est munus : Mt. 15.a. Et Mc. 7.b. Offerebant etiam 50. siclos : mulier vero 30. si poterat : Sin autem, ad arbitrium Sacerdotis offerebat. Cumque Sacerdos immolaverat hostias ritu suo, tunc Nazareus radebatur ad ostium tabernaculi, et ponebat Sacerdos crines illius in igne sacrificii, et sic poterat redire ad communem vitam hominum.
Numérotation du verset
Nm. 6,2
marg.|
{a}
Fecerint votum]
etc. Videtur, quod hoc votum nullum sit, quia votum est tantum de his, que subiacent voluntati, et potestati voventis, sed iustitia, vel sanctificatio non est in homine, sed in Deo tantum, ideo expone, et quod sequitur pro, id est etc. et patet solutio.
Numérotation du verset
Nm. 6,3
marg.|
{b}
Vino]
in quo est luxuria. Eph. 5.d.
marg.|
{c}
Acetum]
Glossa Acetum bibunt, qui post vite sanctitatem ad vetustatem preteritorum vitiorum labuntur, et corruptione veteris nequitie delectantur.
marg.|
{d}
Siccas]
id est passas.
marg.|
{e}
Ab uva passa]
Ab ponitur hic exclusive, quia nec uvam passam licebat eis comedere, tamen secundum quosdam ponitur inclusive.
marg.|
{f}
Separationis]
quo, scilicet separantur a communi vita aliorum, id est infra tempus voti.
Numérotation du verset
Nm. 6,7
marg.|
{g}
Nec super patris]
etc. glossa id est nullus carnalis retrahat affectus. Omnis enim persona, omnis dignitas, omnis consanguinitas, Christi servitio postponenda est.
marg.|
{h}
Quia consecratio]
etc. id est votum abstinentie, quo consecratur Domino.
marg.|
{i}
Polluetur caput]
id est observantia, et dedicatio capitis irrita erit.
marg.|
{k}
Quia peccavit]
id est peccasse se putavit, quia vidit eum occidi.
marg.|
{l}
Irriti fiant]
Hinc colligitur duplex argumentum. Primum, quia penitentia facta sine caritate, irrita est. Aliud, quod peccatum sequens mortificat omnia opera precedentia.
marg.|
{m}
Cum dies]
etc. Postquam legislator {1.
131rb} Nazareos instruxit, qualiter mundari debeant, si eorum consecratio super mortuo polluatur, addit, quomodo expleto voto se debeant Domino presentare cum oblationibus gratias reddituri, et ad communem vitam hominum redituri.
marg.|
{n}
Iussum est]
Ex. 29.
marg.|
{o}
Que invenerit]
id est exceptis voluntariis oblationibus.
marg.|
{p}
Sic bene]
etc. Hic instruit Dominus sacerdotes per Moysen, quomodo populo benedicant, dicens, quod in nomine Domini debent benedicere, non in nomine suo : Eorum enim benedictio nihil aliud est, quam benedictionem super populum invocare : Domini autem benedicere, est gratiam benedictionis infundere. Et ponit hic tres benedictiones, quarum quelibet bipartita est, ut patet in littera
marg.|
{q}
Benedicat]
Ecce prima benedictio.
marg.|
{r}
Et custodiat]
Ecce secunda pars prime benedictionis, id est benedictionem, quam sua gratia percepisti, conservet, quia nisi Dominus custodiat, etc.
marg.|
{l}
Ostendat]
Ecce secunda benedictio. Cuius prima pars est ibi, ostendat secunda ibi misereatur. Et dicit GLOSSA quod facies Domini, eius misericordia est, vel magis proprie facies Domini eius notitia est, quam cum quis habet, statim se recognoscit miserum. Unde bene sequitur.
marg.|
{t}
Et misereatur tui]
id est miseriam tuam pellat a te.
marg.|
{u}
Convertat]
Ecce tertia benedictio cuius secunda pars est.
marg.|
{x}
Det tibi pacem]
Vultus Dei, vel conversio eius, propitiatio est : Pax autem finis est omnium, quies in Deo, que in triplici dote anime consistit, visione, delectatione, laude.
marg.|
{y}
Invocabunt]
GLOSSA Sacerdotum est nomen Dei invocare, Domini autem, quod petitur, perficere. Nemo ergo sibi tribuat, quod sola Trinitas, cui vult, prestat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_6)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_6)
Notes :