Psalmus 3
Numérotation du verset
Ps. 3,1
¶
1 Psalmus David cum fugeret a facie Absalom2 filii sui3.
¶Codd. : (Ps. 3)
D30
Rusch
Ps-G,
def.
C
1Ps. 3 : ΩM, f. 154vb ; ΩS, f. 258ra-rb ; ΩX1, f. 220va ; ΩX2, f. 221rb-va ; P, f. 4vb-5vb ; L, f. 117ra ; R, f. 71ra ; P3 ; C, f. 15va
|
2 Absalom Ω
X]
scrips.
, Absolon
Rusch
, Abessalon
Ps-G
|
3 Psalmus... filii = Ω
X1
Ω
X2
Sedulius
L
|
Numérotation du verset
Ps. 3,2 I
Domine quid multiplicati sunt
qui tribulant me ?
multi insurgunt adversum me.
Numérotation du verset
Ps. 3,3 II
Multi
dicunt
anime mee ¦
non est salus ipsi
in Deo eius4
4 eius] + Diapsalma
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 3,4 III
Tu autem Domine susceptor meus es ¦
gloria mea
et exaltans
caput meum.
Numérotation du verset
Ps. 3,5 IV
Voce mea
ad Dominum clamavi ¦
et exaudivit me de monte sancto suo5.
5 suo] + Diapsalma
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 3,6 V
Ego
dormivi et
soporatus sum ¦
et exsurrexi6 quia Dominus suscepit7 me.
6 et
plerique codd. et edd.
D30 Rusch cum Ps-R]
om. Ps-G
(R F) | exsurrexi
Ps-G
] scrips., exurrexi Rusch
|
7 suscepit
plerique codd. et edd.
D30 Rusch cum Ps-R] suscipiet
Ps-G
(I ), suscepiet
Ps-G (F)
|
Numérotation du verset
Ps. 3,7 VI
Non timebo millia populi circumdantis me ¦
exsurge Domine
salvum me fac Deus meus.
Numérotation du verset
Ps. 3,8 VII
Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ¦ dentes peccatorum contrivisti.
Numérotation du verset
Ps. 3,9 VIII
Domini est salus ¦ et super populum tuum benedictio tua.
Psalmus 3
Numérotation du verset
Ps. 3,1
marg.|
[GME26.3.1.1]
¶
A
Domine quid multiplicati sunt
1. Titulus.
Psalmus David cum fugeret a facie Absalon filii sui.
Legitur in libro Regum quod Absalon consilio Achitophel2 persequens patrem volebat eum occidere. David autem in adventu Absalon civitatem nudis pedibus exiens cessit, sciens peccatum adulterii cum Bersabee et homicidii de Uria. In hoc vindicari sicut audierat a Nathan propheta dicente sibi : Propter quod non deficiet gladius de domo tua et suscitabit Deus semen tuum contra te. Contigit autem ut Absalon in ramosam quercum irrueret in cuius ramis coma suspensus a Ioab interfectus est et ita David restitutus in regnum. In hic autem facto dominice Passionis et Ressurectionis mysterium quod ante per spiritum cognoverat intellexit et vide huius historie verbis alludens de passione et resurrectione Domini hunc psalmum restitutus in regno cantavit.
1 multiplicati sunt
P12004
]
om. Bor29
2 Achitophel
P12004
] Achitofel
Bor29
marg.|
[GME26.3.1.2]Esdras quoque hoc idem intelligens ab hoc facto psalmum intitulavit. Nam David Christus cuius filius Iudas a quo fugit cum illo discedente cum ceteris discipulis in montem secessit. Vel potius cum mentem eius ut totus esset diaboli sapientia Dei deseruit quod dictum est usualiter ut fugit me quod non venit in mentem. Hec autem deserto dicitur fuga propter celeritatem unde quod facis fac citius cui et pacem in convivio et in osculo Christus exhibuit ut et David filio iniquo quem nolebat occidi. Unde Absalon quasi Abasalon3 ex Aba quod est pater et salem quod est4 pax compositum patris pax dicitur quia pater eum et Christus Iudam multa pace sustinuit. Iudas vero sicut Absalon sic5 suspensus interiit.
3 Abasalon] Abessalon
P12004
4 est] om. Bor29
5 sic Bor29 ] om. P12004
marg.|
[GME26.3.1.3]Notandum quia6 hic psalmus secundum actum7 historie posterior est quinquagesimo quia longe post penitentiam de adulterio de quo8 est psalmus ille miserere mei Deus. Secuta est restitutio eius in regnum quando cantavit hunc psalmum. Sunt alii Psalmi de passione breviter9 aut late agentes in quibus est eadem forma. Primo tribulatio, deinde leto fine in populi salute conclusio ut hic
Domini est salus. H
ic est primus eorum qui breviter de passione et resurrectione agunt10.
6 quia] quod
P12004
7 actum] auctum
P12004
8 quà] qua
P12004
9 de passione - brev. ]
inv. P12004
10 agunt] Christi
P12004
marg.|
[GME26.3.1.4]Modus est bipartitus. Primo proponit duas partes oppositas ad similitudinem preliantium ex una parte multos adversarios ex altera Christum armatum oratione et Deo susceptore securum. Secundo ostendit Christum deiectione glorificatum, ibi
Ego dormivi.
marg.|
[GME26.3.1.5]Intendens ne quantumlibet alti deficiant humiliati, unde bene post alta de Christo supponit humilia in hoc psalmo precedentis psalmi interrogatio. Fuit increpantis huius est admirantis cum venerit ad salvandum. Vox Christi loquentis ad Patrem quasi
Domine
ego veni ut salvarem
et ipsi tribulant me
et
quid
est hoc ? Quasi mirum est.
marg.|
[GME26.3.1.6]
[Remigius] Nec sunt pauci sed etiam de numero discipulorum adscito sibi Iuda.
Numérotation du verset
Ps. 3,2
marg.|
[GME26.3.2.1]
Multiplicati
. Exaggeratio admirationis est11 et ut magnum significet numerum repetit
multi
utique quasi ecce Iudei12
11 Exaggeratio... est] + [r.]
marg. P12004
12 Iudei] uide
P12004
marg.|
[GME26.3.2.2]
Insurgunt adversum me,
idem est quod tribulant. Nec in occulto sed aperte in rei evidentia.
Numérotation du verset
Ps. 3,3
marg.|
[GME26.3.3.1]
Dicunt
et repetit iterum
multi
insidiantes
anime mee. Q
uid dicunt ? Hoc :
Non est salus
etc.
marg.|
[GME26.3.3.2]
[Augustinus] Hec est causa insurgendi. Nisi enim resurrecturum desperarent nec Iudas traderet nec illi occiderent quasi dicant quod filium Dei se fecit. Nihil est quoniam
non est salus ipsi in Deo eius. ?
Non nostro id est quoniam13* sibi Deum fecit. Probemus14. Descendat de cruce. Non utique faciet quia non potest se salvum facere.
13 quoniam
P12004
] quem
Bor29
14 Probemus] + Si filius Dei es
Bor26
Numérotation du verset
Ps. 3,4
marg.|
[GME26.3.4.1]
Tu autem domine
15 illi ita
tu autem Domine susceptor meus es.
Similitudo est iudicis, oratoris, medici. Suscipit iudex ut parcat, orator ut defendat, medicus ut sanet, hominis autem a Deo susceptio16 est verbum caro factum et procedit augendo.
15 Domine] om. P12004
16 a Deo – susceptio]
inv. P12004
marg.|
[GME26.3.4.2]
Gloria mea
assumptione humanitatis in Deum. Verbum enim si17 suscepit hominem ut homo simul cum illo fieret Deus que est incomparabilis gloria18.
17 si] sic
P12004
18 est incomparabilis glor. ] incomparabilis gloria est
inv. P12004
marg.|
[GME26.3.4.3]
Et exaltans caput meum
id est mentem que ita verbo coaluit ut tanta passione non deponeretur.
Numérotation du verset
Ps. 3,5
marg.|
[GME26.3.5.1]
Voce.
Ecce ad que arma confugerat19 quasi hec merito mihi quia
voce
cordis que Deo sonat qua audita est Susanna
mea
non aliena inter currentium scilicet cogitationum per vim intentionis.
19 confugerat] confugerit
P12004
marg.|
[GME26.3.5.2]
Clamavi ad Dominum et exaudivit me
. Quicumque exauditur per hoc exauditur
de monte sancto suo
id est me qui eram"sanctus mons abscisus sine manibus"a in quo habitat Deus.
a Cf. Dn. 2, 34.
marg.|
[GME26.3.5.3]Vel et20 planius
demonte
idest de iustitia sua quasi ex iustitia sua qua21 iustum fuit de ea dictum est22 in Psalmo iustitia tua sicut montes23.
20 et] om. P12004
21 qua] que ?
P12004
22 dictum est Bor29* (interl.)] om. P12004
23 montes] + Dei
P12004
Numérotation du verset
Ps. 3,6
marg.|
[GME26.3.6.1]
Ego.
Pars altera de glorificatione quasi exaudivit. In quo ? In hoc quod
exurrexi
de morte et item in hoc
quia Dominus suscepit me
in regno unde misso spiritu confirmati sunt predicatores. Et quare ? quia
dormivi et soporatus sum
id est quia mortem sponte suscepi.
Dormivi
id est passioni me permisi
et soporatus
idest mors secuta est ut a dormitione que levis est, sicut significatur in greco, transitur in somnum quod est clarius in alia translatione.
Somnum cepi
vel
dormini
iniuriis
soporatus sum
in corde terre.
marg.|
[GME26.3.6.2]Nota
Ego
ad discretionem. Quasi ego per me non alio extorquente animam posui. Ecce finis rei.
Numérotation du verset
Ps. 3,7
marg.|
[GME26.3.7]Unde proponit quod24 non timendum sit :
Non timebo
ergo
milia populi circumdantis me.
Magna multitudo crucifixum circumstetit.
Exurge
. Non dicit quasi iacenti. Sed mos est divine Scripture ut persone Dei tribuat quod in nobis facit.
24 quod Bor29* (interl.) ] om. P12004
Numérotation du verset
Ps. 3,8
marg.|
[GME26.3.8]
Quoniam.
Non retro pendet. Non enim propterea salvum fecit
quoniam
percussit sed inde contriti sunt dentes quoniam percussit. Quasi Non timebo nam
contrivisti dentes peccatorum
id est maledica verba.
marg.|
[GME26.3.8.1]Vel
dentes sunt
principes mali qui quosdam de numero sanctorum precidunt et malis incorporant.
marg.|
[GME26.3.8.2]
Contrivisti.
Quare ?
Quoniam percussisti omnes
etiam hereticos intus in Ecclesia.
marg.|
[GME26.3.8.3]
Adversantes
etc. Modo convertens se ad homines ait : o homines
salus est Domini
id est a Domino. Ecce fides propter quam se convertens ad Dominum orat pro credentibus hoc et25 o Domine
tua benedictio
sit
super populum tuum.
25 et] om. P12004
marg.|
[GME26.3.8.4]
[Augustinus] Est alia lectio ut loquatur integer Christus idest Ecclesia et caput eius inter procellas persequentium constituta per totum orbem. Secundum hanc lectionem per Absalon quilibet persecutor26.
26 persecutor] + potest intelligi
Bor26
marg.|
[GME26.3.8.5]Per David, Christus totus intelligitur. Cetera patent ibi incipe :
Multi
christianum nomen extingurer cupientes
dicunt anime meee non est salus ipsi in Deo eius.
Hec est causa. Aliter enim non sperarent delere Ecclesiam late pullulantem nisi hoc crederent. Tu autem susceptor meus es in christo in quo suscepta per Verbum unicum
gloria
non enim sibi tribuit Ecclesia quod excellit
et exaltans caput meum
ipsum primogenitum qui primus ascendit in celum et hoc totum quia
voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit de monte sancto suo
id est Christo vel de iustitia Dei27.
Ego dormivi et soporatus sum et exurrexi
ad vocem illam surge qui dormis et illucescet tibi Christus.
27 Dei] om. P12004
marg.|
[GME26.3.8.6]Ideo
non timebo milia populi
idest gentes que nomen christianum conantur extinguere. Et ut non timeat :
Exurge
o caput
salvum me fac
quia28 in tua resurrectione salus est.
Quoniam tu percussisti.
Iam regnante Ecclesia inimici confusione percussi sunt.
28 quia] et
P12004
marg.|
[GME26.3.8.7]
Et
29
dentes peccatorum contrivisti
idest mala verba vel principes in irritum fiunt.
29 Et] om. P12004
Numérotation du verset
Ps. 3,9
marg.|
[GME26.3.9.1]Ergo credite homines quod
Domini est salus
et, o Domine,
Benedictio tua sit super populum tuum.
marg.|
[GME26.3.9.2]
[Augustinus] Item est alia lectio secundum quam30 in uno homine simul sunt David et Absalon, Christus et Iudas, id est ratio et animalis natura que rationem impugnat. Loquitur autem unusquisque qui a vitiis et cupiditatibus impugnatur.
30 quam] quod
P12004
marg.|
[GME26.3.9.3]Ibi incipe :
dicunt
vitia quia coacervatione vitiorum subrepit desperatio sanitatis31 quasi vitiis insultantibus
anime
. Vel etiam diabolo et angelis32 eius per suggestiones.
Tu autem es susceptor meus
in Christo
gloria mea
nihil tribuo mihi
exaltans caput meum
Christum vel mentem que servit legi Dei.
Ego dormivi et soporatus
morte peccatorum
exurrexi
dono regenerationis
non timebo milia populi circumdantis me
idest temptationes
percussisti omnes adversantes
33
.
Recte hoc de diabolo34 et angelis eius dicitur in predestinatione idest secundum hoc quod futurum est.
dentes peccatorum contrivisti.
Maledicos et vitiorum auctores.
Domini est salus.
Cavenda superbia est35 et
super populum tuum
idest super unuquemque nostrum sit
Benedictio tua.
31 sanitatis] salutis
P12004
32 diab. et ang.] diabolus et angeli
P12004
33 adversantes] + mihi
P120004
34 hoc – de diabolo]
inv. P12004
35 superbia – est]
om. P12004
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Ps. Psalmus 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 30/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=26&chapitre=26_3)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Ps. Psalmus 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 30/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=26&chapitre=26_3)
Notes :