Glossa ordinaria

Capitulum 19

Numérotation du verset Prv. 19,1 

Melior est pauper
qui ambulat
in simplicitate sua1
1 s. sua Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] inv. Ω F
quam dives2
2 dives Amiatinus D Z² plerique codd. Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch edd.] om. G Cava Weber
torquens
labia sua et3 insipiens.
3 sua et Cor3 (moderni hebr. habent) ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch edd. ] ut Ω M, om. Cor2 (antiq. iuxta hebr.) Cor3 (Beda aliqui antiq. non habent SUA ET ) Weber
Numérotation du verset Prv. 19,2 

Ubi non est scientia
anime non est bonum
et qui festinus est
pedibus offendit.
Numérotation du verset Prv. 19,3 

Stultitia hominis
supplantat gressus eius
et contra Deum fervet animo suo.
Numérotation du verset Prv. 19,4 

Divitie
addunt amicos plurimos
a paupere
autem et hi quos habuit separantur.
Numérotation du verset Prv. 19,5 

Testis falsus non erit impunitus
et qui mendacia loquitur non effugiet.
Numérotation du verset Prv. 19,6 

Multi colunt personam potentis
et amici sunt dona tribuentis4.
4 tribuentis G Cava Q² Φ Z ΓA ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Ed1530 Clementina ] tribuenti X ΠH Amiatinus L M D Q* Y Θ T S ΓM Weber
Numérotation du verset Prv. 19,7 

Fratres
hominis pauperis
oderunt eum insuper et amici
procul recesserunt
ab eo.
Qui tantum verba sectatur nihil habebit
Numérotation du verset Prv. 19,8 

qui autem possessor est mentis
diligit animam suam
et custos prudentie inveniet bona.
Numérotation du verset Prv. 19,9 

Falsus testis5
5 falsus tes. Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩR Rusch Clementina ] inv. Cor3 (hebr. antiq.) ΩL ΩP Weber
non erit impunitus et qui loquitur mendacia peribit6.
6 peribit] Cor3 (antiq.)
Numérotation du verset Prv. 19,10 

Non decent stultum
delicie7*,
7 delicie Cor1 Cor3 (hebr. antiq.) Ω M Ω F ΩS ΩR ΩJ ΩL ΩP Weber ] divitie Cor3 (al.) Rusch
nec servum
dominari principibus.
Numérotation du verset Prv. 19,11 

Doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua pretergredi.
Numérotation du verset Prv. 19,12 

Sicut fremitus leonis ita et regis
ira
et sicut ros super herbam ita et8 hilaritas eius.
8 et Q Φ Z² ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 19,13 

Dolor patris filius stultus
et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier9.
9 l. m. Φ Ω Rusch Weber edd.] inv. Θ (hapax)
Numérotation du verset Prv. 19,14 

Domus et divitie
dantur a patribus10 a Domino autem proprie11 uxor prudens.
10 patribus G Cava X ΣT*C Θ Z* T Cor3 (al.) ΩS Rusch Weber ] parentibus Amiatinus cett. Cor1 Cor3 (hebr. antiq.) Ω M Ω ΩL ΩP ΩR, principibus Ω F* (al. m. expunct. sed correctio marginalis def. corruptionis causa pergamenae) |
11 proprie Φ Ω Rusch Weber edd. ] propria Θ (hapax) |
Numérotation du verset Prv. 19,15 

Pigredo
immittit soporem
et anima dissoluta esuriet.
Numérotation du verset Prv. 19,16 

Qui custodit mandatum custodit animam suam, qui autem negligit12 viam suam13
12 negligit ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch ] negliget ΣT² Ω M Ω F, neglegit Weber |
13 viam suam Θ Cor3 (moderni) ΩS Ω F ΩJ ΩR Rusch Clementina ] vias suas Cor3 (al. he. antiq.) Ω M ΩL ΩP Weber , vitam suam Cava, animam suam X |
mortificabitur.
Numérotation du verset Prv. 19,17 

Feneratur Domino
qui miseretur pauperis
et vicissitudinem suam reddet ei.
Numérotation du verset Prv. 19,18 

Erudi filium tuum
ne14 desperes, ad interfectionem
14 ne Ω F* ΩJ ΩR etc. Rusch Weber ] et praem. Ω F² (al. m. cum ed. Hugon. de Sancto Caro in loc. cit.), non Amiatinus (hapax)
autem eius
ne ponas animam tuam.
Numérotation du verset Prv. 19,19 

Qui enim15 impatiens est
15 enim ΩSF ΩJ* Rusch ] om. Ω ΩJ² ( rubr. sublin. ) Ω F² (exp.) Ω MRLP Weber
sustinebit damnum
et cum rapuerit
aliud apponet.
Numérotation du verset Prv. 19,20 

Audi consilium
et suscipe disciplinam ut sis sapiens
in novissimis tuis.
Numérotation du verset Prv. 19,21 

Multe
cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini in eternum16 permanet17.
16 in eternum ΩSFR ΩJ Rusch Clementina cum LXX ] om. Ω M ΩL ΩP Weber |
17 permanet ΩSF ΩJ Rusch ] permanebit Ω MRLP Weber |
Numérotation du verset Prv. 19,22 

Homo indigens
misericors est
et melior18 pauper19
18 melior Ω FS ΩJ ΩR Ω LP Rusch ] + est ΩJ² L M Q Θ Z * Ω M Clementina |
19 pauper ΩJ ΩR ΩL Rusch Weber ] + iustus ΩJ² Ω M Ω F ΩS ΩP Ed1530 cum LXX |
quam vir mendax.
Numérotation du verset Prv. 19,23 

Timor Domini ad vitam20
20 vitam] + ducit Ω F² ( al. m. marg .), + nam qui sine timore est habitat in locis que non visitat eternus ΩJ ² cum aliquibus codd. graecis , + et si cum sancto fuerit directa est via eius Cava cum Hexapl. ( 20, 11 )
et in plenitudine21
21 in plenitudine] absque visitatione pessima Amiatinus Clementina
commorabitur
absque visitatione22
22 visitatione] abitatione Cava (hapax)
pessimi.
Numérotation du verset Prv. 19,24 

Abscondit piger
manum suam sub ascella nec ad os suum applicat eam.
Numérotation du verset Prv. 19,25 

Pestilente flagellato stultus sapientior erit.
Si23 autem corripueris sapientem intelliget sapientiam24.
23 si Ω M Ω F ΩS ΩR ΩJ ΩL ΩP Rusch ] sin Cava X Σ ΠH Amiatinus L* Q* ΦP Z* T S Weber |
24 sapientiam Ω M Ω F ΩS R Ed1530 Rusch ] disciplinam Ω LP Weber |
Numérotation du verset Prv. 19,26 

Qui affligit patrem
et matrem fugit25
25 matrem fugit Ω FSR ΩJ Rusch ] inv. plerique codd., edd. Ω ML, fugat matrem ΩP Ed1530 Clementina Weber
ignominiosus erit26 et infelix.
26 erit Θ Ω FSR ΩJ Ed1530 Rusch ] est Ω M ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 19,27 

Non cesses audire fili27 doctrinam28
27 audire fili Ω FSR Rusch ] inv. Ω M Ω ΩJ ΩL ΩP Weber |
28 doctrinam Ω M Ω F ΩS ΩR ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] disciplinam L* Z² ; cf. LXX , Vind., Ps. Augustin., etc. ut ref. Edmaior. ( apparatus ) ; cf. apparatus Glossae. |
nec ignores sermones scientie.
Numérotation du verset Prv. 19,28 

Testis iniquus
deridet iudicium
et os impiorum devorat iniquitatem.
Numérotation du verset Prv. 19,29 

Parata sunt derisoribus
iudicia
et mallei percutientes stultorum corporibus.

Capitulum 19

Numérotation du verset Prv. 19,1 
Melior est pauper
interl.| idiota
qui ambulat
interl.| operando
1 s. sua Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] inv. Ω F
interl.| sensus
quam dives2
2 dives Amiatinus D Z² plerique codd. Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch edd.] om. G Cava Weber
interl.| doctus
torquens
interl.| ad heresim
labia sua et3 insipiens.
3 sua et Cor3 (moderni hebr. habent) ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch edd. ] ut Ω M, om. Cor2 (antiq. iuxta hebr.) Cor3 (Beda aliqui antiq. non habent sua et ) Weber
marg.| MELIOR  EST  PAUPER etc. Melior est simplex auditor verbi Dei si ea que in Scripturis intelligit operando perficit, quam eruditus si in his que caute intellexerit ad heresim predicandam labia detorquet.
Numérotation du verset Prv. 19,2 
Ubi non est scientia
interl.| celestis
anime non est bonum
interl.| eternum
marg.| + Est scientia de salute anime, item scientia est fundamentum edificii, item lux anime, item speculator<is>, item confert amorem Dei.A
A ¶Codd. : Ω F (biblia non glossata), f. 158v (scol. marg.)
et qui festinus est
interl.| per similitudinem
pedibus offendit.
interl.| heresibus
marg.| UBI  NON  EST etc.   Anime humane   scientia vite celestis necessaria est, quia sine ea beata esse non potest. At tamen qui effrenatis sensibus mentis plus appetit sapere quam deceta plerumque offensionem heretice stultitie temerariis tractatibus incurrit. Quod in primis parentibus mystice signatum est qui dum appetitum scientie maioris vetitum contingere properabant a statu beatudinis in penam miserie et mortalitatis incideruntb.
a Cf. Rm. 12,3.
b Cf. Gn. 3, 2-19.
Numérotation du verset Prv. 19,3 
Stultitia hominis
interl.| excusandi
supplantat gressus eius
interl.| quasi importabilia onera homini imposuerunt
et contra Deum fervet animo suo.
interl.| ut insanus
marg.| STULTITIA etc. Stulti cum viam veritatis deserunt non se errasse fatentur {Erfurt, t. 3, f. 12vb ; facsim., t. 2, p. 676b} sed culpam suam in conditorem referunt quasi ipse occasionem peccandi tribuit quod vel hominem fragilem fecerit vel ad temptandum hostem versutum admiserit. Unde Adam, post peccatum increpatus a Domino, se excusavit dicensc : «Mulier quam dedisti mihi sociam dedit mihi de ligno et comedi». Et mulierd : «Serpens inquit decepit me». Ambo culpam in creatorem retulerunt, ille quod mulierem sociam dederat, illa quod serpentem in paradiso posuerat. Contra quod sapiense : «Ne declines cor meum in verba malitie ad excusandas excusationes in peccatis». Hic quoque contra Dominum fervet animo qui divina imperia per suam inertiam contemnens ipsum Dominum quasi importabilia onera imposueritf mente reprehendit insana.
c Gn. 3, 12.
d Gn. 3, 13.
e Ps. 140, 4.
f Cf. Mt. 23, 4.
Numérotation du verset Prv. 19,4 
Divitie
interl.| celiB
B ¶Codd. : Ox12a, f. 33v  ; Rusch
addunt amicos plurimos
interl.| Deo et predicatoribus eiusC
C ¶Codd. : Ox12a, f. 33v  ; Rusch
a paupere
interl.| philosophoD
D ¶Codd. : Ox12a, f. 33v  ; Rusch
autem et hi quos habuit separantur.
marg.| DIVITIE  ADDUNT  AMICOS etc. Divitie regni celestis que per sanctos doctores fidelibus tribuende predicantur, multos amicos et eisdem predicatoribus et earum largitori Deo, asciscunt a prophetis4 autem quia nihil certe beatitudinis promittunt   et hi quos habent   separantur conversi ad certissimam dominice fidei5 promissionem.E
E ¶Codd. : Ox12a, f. 33v  ; Rusch
4 prophetis] philosophis Ox12a
5 fidei Ox12 a] fide cacogr. Rusch
Numérotation du verset Prv. 19,5 
Testis falsus non erit impunitus
interl.| ISODORUS. Falsus testis tres offendit Deum cuius veritatem anihilat, iudicem quoque atque reum. F
marg.| TESTIS  FALSUS etc. Redarguerat eum qui tantum verba sectabatur nunc illum redarguit qui verba dominice auctoritatis male interpretando corrumpit. Quod multa sepius iterantur confirmatio est, ut Ioseph aitg : «Eo quod sermo sit Dei et velocius compleatur».G
g Gn. 41, 32.
G ¶Codd. : Ox12a, f. 33v  ; Rusch
et qui mendacia loquitur non effugiet.
Numérotation du verset Prv. 19,6 
Multi colunt personam potentis
interl.| «Non honores vultum potentis»h.
h Lv. 19, 15.
et amici sunt dona tribuentis6.
6 tribuentis G Cava Q² Φ Z ΓA ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] tribuenti X ΠH Amiatinus L M D Q* Y Θ T S ΓM Weber
Numérotation du verset Prv. 19,7 
Fratres
interl.| «Fratres mei elongaverunt a me»i.
i Ier. 2,5.
hominis pauperis
interl.| «Ego sum pauper et dolens»j.
j Ps. 68, 30.
oderunt eum insuper et amici
interl.| apostoli
procul recesserunt
interl.| fugerunt
ab eo.
interl.| Christo
Qui tantum verba sectatur nihil habebit
interl.| inde Apostolusk : «Non auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores».
k Rm. 2, 13.
Numérotation du verset Prv. 19,8 
qui autem possessor est mentis
interl.| intelligentie
diligit animam suam
interl.| ne vagetur
et custos prudentie inveniet bona.
interl.| tam hic quam in futuro
Numérotation du verset Prv. 19,9 
Falsus testis7
7 falsus tes. Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Cor3 (hebr. antiq.) ΩL ΩP Weber
interl.| interpres divini verbi
non erit impunitus et qui loquitur mendacia peribit8.
8 peribit] Cor3 (antiq.)
interl.| «Perdes omnes qui loquuntur mendacium»l.
l Ps. 5, 7.
Numérotation du verset Prv. 19,10 
Non decent stultum
interl.| hereticum
delicie9*,
9 delicie Cor1 Cor3 (hebr. antiq.) Ω M Ω F ΩS ΩR ΩJ ΩL ΩP Weber ] divitie Cor3 (al.) Ed1455 Rusch
interl.| Scripturarum delicie
nec servum
interl.| peccati
dominari principibus.
interl.| iustis
marg.| NON  DECENT  STULTUM  DIVITIE. Non decent hereticum delicie Scripturarum quia his bene uti non novit neque illum qui adhuc servus est peccati preferri decet iustis in regimine Ecclesie.
Numérotation du verset Prv. 19,11 
Doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua pretergredi.
marg.| DOCTRINA  VIRI  PER  PATIENTIAM. Doctrina10 ecclesiastica per patientiam doctorum quam sit perfecta monstratur, quia dum magis afflictionibus ac morti corpus subdere quam a docendo cessare voluerunt ostendebant quantum est salutaris quam tanta constantia defensare curabant. Aliter : doctrina viri per patientiam noscitur quia tanto quisque minus ostenditur doctus quanto minus patiens. Neque enim potest veraciter bona docendo impendere si vivendo nescit adversa equanimiter tolerare. Recte autem subditur :   Et gloria eius est iniqua pretergredi . Perfecti enim est doctoris sic aliorum improbitatem patienter sufferre ut se noverit ab iniquis patienter observare neque enim propria munditia sine tolerantia sufficit neque tolerantia sine munditia.
10 Doctrina] Dotrina cacogr. Rusch
Numérotation du verset Prv. 19,12 
Sicut fremitus leonis ita et regis
interl.| Dei
ira
interl.| iniustis
et sicut ros super herbam ita et11 hilaritas eius.
11 et Q Φ Z² ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| in iudicio iustis
Numérotation du verset Prv. 19,13 
Dolor patris filius stultus
marg.| DOLOR  PATRIS etc. Deus in natura semper impassibilis dolere tamen nostro {Erfurt, t. 3, f. 13ra ; facsim., t. 2, p. 677a} more dicitur cum homines quos ad se credendum laudandumque creavit diabolo servire conspicit. Undem : «Penituit eum quod homine fecisset super terram et tactus dolore cordis intrinsecus. Delebo inquit hominem quem creavi a facie terre».
m Gn. 6 ; 6-7.
et {Erfurt, t. 3, f. 13ra ; facsim., t. 2, p. 677a} tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier12.
12 l. m. Φ Ω Rusch Weber edd.] inv. Θ (hapax)
interl.| hereticorum Ecclesia
marg.| TECTA  IUGITER etc. Sicut   tecta perstillantia pluviam quidem suscipiunt non ad utilitatem sed ad molestiam inhabitantium, sic Ecclesia hereticorum divina verba non ad salutem animarum sed ad usum sue nequitie male interpretando et contra catholicos litigando convertit.   Tecta enim mundas pluvie guttas accipiunt sed sub tectis in domo sordidas reddunt et hereticus limpidissima celestis oraculi verba suscipit et sorde mixta auditoribus reddit.
Numérotation du verset Prv. 19,14 
Domus et divitie
interl.| Scripture
dantur a patribus13 a Domino autem proprie14 uxor prudens.
13 patribus G Cava X ΣT*C Θ Z* T Cor3 (al.) ΩS Rusch Weber ] parentibus Amiatinus cett. Cor1 Cor3 (hebr. antiq.) Ω M Ω ΩL ΩP ΩR, principibus Ω F* (al. m. expunct. sed correctio marginalis def. corruptionis causa pergamenae)
14 proprie Φ Ω Rusch Weber edd. ] propria Θ (hapax)
interl.| Ecclesia
Numérotation du verset Prv. 19,15 
Pigredo
interl.| operandi
immittit soporem
interl.| intelligendi
et anima dissoluta esuriet.
interl.| voluptates
marg.| PIGREDO  IMMITTIT  SOPOREM. Piger dicitur qui recte sciendo vigilat sed nihil operando torpescit sed   pigredo immittit soporem quia paulisper recte sentiendi vigilantia amittitur dum ab opere cessatur. Recte autem subdit   et anima dissoluta esuriet . Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit neglectam se inferius per desideria expandit et dum studiorum subtilium vigore non constringitur cupiditatis infime fame sauciatur ut quo per disciplinam ligari dissimulat eo esuriens per voluptatum desideria se spargat.
Numérotation du verset Prv. 19,16 
Qui custodit mandatum custodit animam suam, qui autem negligit15 viam suam16
15 negligit ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch ] negliget ΣT² Ω M Ω F, neglegit Weber
16 viam suam Θ Cor3 (moderni) ΩS Ω F ΩJ ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] vias suas Cor3 (al. he. antiq.) Ω M ΩL ΩP Weber , vitam suam Cava, animam suam X
interl.| mandatum scilicet
mortificabitur.
interl.| in anima
Numérotation du verset Prv. 19,17 
Feneratur Domino
interl.| centuplum accepturus
interl.| «Quamdiu fecistis uni ex minimis his et mihi fecistis»n.
n Mt. 25, 45.
qui miseretur pauperis
interl.| in paupere
et vicissitudinem suam reddet ei.
interl.| remunerando
Numérotation du verset Prv. 19,18 
Erudi filium tuum
interl.| subditum
ne17 desperes, ad interfectionem
17 ne Ω F* ΩJ ΩR etc. Rusch Weber ] et praem. Ω F² (al. m. cum ed. Hugon. de Sancto Caro in loc. cit.), non Amiatinus (hapax)
interl.| occasionem18 peccandi
18 occasionem] oecasionem cacogr. Rusch
marg.| + Tullius : Eadem est differentia cordium humanorum et agrorum; quidam cito, quidam tarde boni fiunt. 19 o
o Ut laud. Hugo de Sancto Caro, Postillae (loc. cit.), f. 42v et Index locupletissimus, litt. E.
19 Codd : Ω F2 (biblia non glossata, scol. marg. )
autem eius
interl.| anime
ne ponas animam tuam.
marg.| ERUDI etc. Subiectum tibi si errare conspicis diligenter castiga quod si castigari renuerit ita caute erga illum agene quid in tuis verbis vel operibus unde amplius peccet inveniat. Huic concordat quod sequitur.   Qui impatiens est sustinebit damnum scilicet   et cum rapuerit aliud apponet . Si enim pro duritia contradicentis fratris in impatientie vitium labaris tue virtutis, damnum patieris et cum illi spem penitentie salutisque quam forsitan habuerat durius increpando rapueris rationem pro fratre quem scandalizasti districto iudici reddes. Ad litteram patet. Qui enim per impatientiam inopie fur est aut raptor damnat animam suam et cum proximo rem tollit et si non homini Deo iudici rationem reddet. Unde alii : Male cogitans homo multo damno affligitur, etsi perniciosus erit vel fuerit, et animam suam apponet. Cum enim pecuniam violentus {Erfurt, t. 3, f. 13rb ; facsim., t. 2, p. 677b} abstulerit, pro hac animam invitus dabit.
Numérotation du verset Prv. 19,19 
Qui enim20 impatiens est
20 enim ΩSF ΩJ* Ed1455 Rusch ] om. Ω ΩJ² ( rubr. sublin. ) Ω F² (exp.) Ω MRLP Weber
interl.| fratris contradicentis
sustinebit damnum
interl.| virtutis
et cum rapuerit
interl.| spem penitentie
aliud apponet.
interl.| rationem Deo pro perdito
Numérotation du verset Prv. 19,20 
Audi consilium
interl.| hoc
et suscipe disciplinam ut sis sapiens
interl.| in spiritu sapientie
in novissimis tuis.
interl.| saltem
interl.| in morte
Numérotation du verset Prv. 19,21 
Multe
interl.| varie
cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini in eternum21 permanet22.
21 in eternum ΩSFR ΩJ Ed1455 Rusch Clementina cum LXX ] om. Ω M ΩL ΩP Weber
22 permanet ΩSF ΩJ Rusch ] permanebit Ω MRLP Weber
interl.| invariabilis
Numérotation du verset Prv. 19,22 
Homo indigens
interl.| humilis qui se veris bonis indigere recolit
misericors est
interl.| ut misericordiam consequatur de quo adiungit melior
et melior23 pauper24
23 melior Ω FS ΩJ ΩR Ω LP Rusch ] + est ΩJ² L M Q Θ Z * Ω M Ed1455 Clementina
24 pauper ΩJ ΩR ΩL Rusch Weber ] + iustus ΩJ² Ω M Ω F ΩS ΩP Ed1455 Ed1530 cum LXX
interl.| non fidens in se
quam vir mendax.
marg.| MELIOR quam qui se per excellentiam virtutum viri nomine dignum dicens, fallitur nescius dum superbiendo perdidit bona que gessit.
Numérotation du verset Prv. 19,23 
Timor Domini ad vitam25
25 vitam] + ducit Ω F² ( al. m. marg .), + nam qui sine timore est habitat in locis que non visitat eternus ΩJ ² cum aliquibus codd. graecis , + et si cum sancto fuerit directa est via eius Cava cum Hexapl. ( 20, 11 )
interl.| ducit
et in plenitudine26
26 in plenitudine] absque visitatione pessima Amiatinus Clementina
interl.| sanctorum beatitudinis
commorabitur
interl.| faciet commorari
absque visitatione27
27 visitatione] abitatione Cava (hapax)
interl.| nihil ibi reperiet inimicus
pessimi.
interl.| diaboli
Numérotation du verset Prv. 19,24 
Abscondit piger
interl.| desidiosus predicator
manum suam sub ascella nec ad os suum applicat eam.
interl.| ut que dicit faciat
marg.| ABSCONDIT  PIGER  MANUM. Nemo ita piger est ut vel comedendo manum ad os ducere laborem putet sed pigro labor est manum ad os porrigere quia desidiosus predicator non hoc vult operari quod dicit.   Manum enim   ad os porrigere est voci opere concordare.
Numérotation du verset Prv. 19,25 
Pestilente flagellato stultus sapientior erit.
interl.| correctus
Si28 autem corripueris sapientem intelliget sapientiam29.
28 si Ω M Ω F ΩS ΩR ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch ] sin Cava X Σ ΠH Amiatinus L* Q* ΦP Z* T S Weber
29 sapientiam Ω M Ω F ΩS R Ed1455 Ed1530 Rusch ] disciplinam Ω LP Weber
interl.| alias : D isciplinam
Numérotation du verset Prv. 19,26 
Qui affligit patrem
interl.| Deum vel predicatorem
et matrem fugit30
30 matrem fugit Ω FSR ΩJ Rusch ] inv. plerique codd., edd. Ed1455 Ω ML, fugat matrem ΩP Ed1530 Clementina Weber
interl.| Ecclesiam
ignominiosus erit31 et infelix.
31 erit Θ Ω FSR ΩJ Ed1455 Ed1530 Rusch ] est Ω M ΩL ΩP Weber
interl.| in futuro
Numérotation du verset Prv. 19,27 
Non cesses audire fili32 doctrinam33
32 audire fili Ω FSR Ed1455 Rusch ] inv. Ω M Ω ΩJ ΩL ΩP Weber
33 doctrinam Ω M Ω F ΩS ΩR ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] disciplinam L* Z² ; cf. LXX , Vind., Ps. Augustin., etc. ut ref. Edmaior. ( apparatus ) ; cf. apparatus Glossae.
interl.| vel : disciplinam p
p <Non hab.> Sabatier , t. 2, p. 327 ; LLT (31.12.2017) ; cf. apparatus textus biblicus in loc. cit.
nec ignores sermones scientie.
Numérotation du verset Prv. 19,28 
interl.| quo diciturq : «Non dices falsum testimonium»34
q Lc. 18, 20 ; Rm. 13, 9.
34 Codd : K6b , f. 32v ; Rusch | quo] de praem. K6b | dices – f. t.] inv. K6b
deridet iudicium
interl.| Vel venturum, de quor : «Testis falsus non erit impunitus et qui loquitur mendacia peribit».35
r Prv. 19, 9.
35 Codd : K6b , f. 32v ; Rusch
et os impiorum devorat iniquitatem.
marg.| DEVORAT. Ut famelicus cibos   iniquitatem patrare ardenter exquirit.
Numérotation du verset Prv. 19,29 
Parata sunt derisoribus
interl.| divini precepti vel comminationis futuri iudicii
iudicia
interl.| damnationis
et mallei percutientes stultorum corporibus.
interl.| ut quasi ferrum candens in incude gehenne sine fine verberent



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Prv. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=28&chapitre=28_19)

Notes :