Glossa ordinaria

Capitulum 4

Numérotation du verset Prv. 4,1 

Audite filii
disciplinam patris
et attendite ut sciatis prudentiam.
Numérotation du verset Prv. 4,2 

Donum bonum
tribuam vobis
legem meam ne derelinquatis.
Numérotation du verset Prv. 4,3 

Nam et ego
filius fui1 patris mei,
1 f. fui Ω M ΩJ ΩL Rusch Weber ] inv. ΩS ΩD
tenellus
et unigenitus
coram matre mea
Numérotation du verset Prv. 4,4 

et docebat me
atque dicebat : Suscipiat verba mea cor tuum,
custodi
precepta mea et vives.
Numérotation du verset Prv. 4,5 

Posside
sapientiam,
posside prudentiam.
Ne obliviscaris,
neque
declines
a verbis oris mei.
Numérotation du verset Prv. 4,6 

Ne dimittas eam
et custodiet te,
dilige2
2 dilige ΩJ ΩL CorS1 (he. h. Beda anti. ) CorS3 Cor3 (Ie. h. a.) Rusch Weber ] diligite CorS1, dirige CorS1 (alia littera) Cor3 (vel) CorS3*
eam et servabit te3.
3 servabit CorS1 Rusch ] conservabit Clementina
Numérotation du verset Prv. 4,7 

Principium sapientie :
posside sapientiam et in omni possessione tua acquire prudentiam.
Numérotation du verset Prv. 4,8 

Arripe4
4 Arripe ΩJ (Beda) Rusch Edmaior. (apparatus) Weber ] Accipe CorS1 (alia littera) Cor3 (vel) Ω
illam
et exaltabit te.
Glorificaberis5*
5 Glorificaberis Ω ΩD ΩL ΩP ΩR Weber etc. ] Gloriaberis Rusch (hapax)
ab ea cum eam fueris amplexatus.
Numérotation du verset Prv. 4,9 

Dabit capiti tuo
augmenta gratiarum
et corona
inclita proteget te.
Numérotation du verset Prv. 4,10 

Audi,
fili mi, et suscipe verba mea
ut multiplicentur tibi anni vite.
Numérotation du verset Prv. 4,11 

Viam sapientie monstrabo tibi6
6 monstrabo Amiatinus ΠH² Φ ΓA ΨD Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina ] monstravi Weber | tibi ΩJ Cor3 (hebr. antiq.)] CorS1 (aliqui non habent TIBI sed hebr. antiq. habent), + et ΩD ΩJ* ( exp. et rubr . cancel. )
ducam7 te per semitas equitatis
7 ducam Ω M ΩJ ΩS 2 ( in ras .) ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina ] duxi Weber
Numérotation du verset Prv. 4,12 

quas
cum ingressus fueris
non artabuntur gressus tui
et currens non habebis offendiculum.
Numérotation du verset Prv. 4,13 

Tene
disciplinam ne8 dimittas eam,
8 ne] nec CorS1 (alia littera) Cor3 (vel)
custodi illam quia illa9 est vita tua.
9 illa CorS1 (alia littera) ΩS ΩJ Rusch ] ipsa CorS1 Cor3 (vel) Ω M ΩP ΩL ΩR Weber
Numérotation du verset Prv. 4,14 

Ne delecteris in10 semitis impiorum
10 in semitis CorS1 (hebr. et moderni) ΩS ΩJ ΩP ΩR Ed1530 Rusch Clementina ] semitis CorS1 (aliqui antiq. non habent IN ) Cor3 (alia littera  : SEMITIS ) ΩL Weber , semitas (antiq.), semitam Pagnini
nec tibi placeat malorum via.
Numérotation du verset Prv. 4,15 

Fuge ab ea nec11 transeas
11 nec plerique codd., edd. Ω J2 ΩP ΩL Rusch ] ne Amiatinus ΣT L M Q T Ω M ΩS ΩR Weber cum hebr. LXX
per illam12, declina et desere eam.
12 illam ΩJ Rusch Weber ] illa ΠH, eam ΩR
Numérotation du verset Prv. 4,16 

Non enim dormiunt
nisi malefecerint
et
rapitur13 somnus ab eis14 nisi supplantaverint.
13 et Cor1=2 CorS1=Cor3 (hebr. antiq.) Rusch Weber ] nec etiam CorS1 (glossa) , nec Cava Amiatinus ΘH S ΨD Cor3 (glossa) ΩR, et non CorS1 (moderni) Ω M* ΩD ΩS |rapitur] capitur Cava CorS1 ( moderni ) ΩJ ΩR |
14 eis ΩJ etc. ] oculis eorum Ω M |
Numérotation du verset Prv. 4,17 

Comedunt
panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt.
Numérotation du verset Prv. 4,18 

Iustorum autem semita
quasi lux splendens procedit et crescit
usque ad perfectam
diem.
Numérotation du verset Prv. 4,19 

Via
impiorum
tenebrosa, nesciunt
ubi corruant.
Numérotation du verset Prv. 4,20 

Fili mi,
ausculta
sermones meos et ad eloquia mea
inclina
aurem tuam,
Numérotation du verset Prv. 4,21 

ne
recedant ab oculis tuis,
custodi ea in medio
cordis tui.
Numérotation du verset Prv. 4,22 

Vita enim sunt invenientibus ea et universe carni15 sanitas.
15 carni Rusch Weber ] carnis X Q ΓA ΩD ΩS ΩJ ΩR
Numérotation du verset Prv. 4,23 

Omni custodia serva cor tuum,
quia ex ipso vita procedit.
Numérotation du verset Prv. 4,24 

Remove
a te os pravum
et detrahentia labia
sint16 procul a te.
16 sint ΩL Rusch Weber etc.] om. ΩD
Numérotation du verset Prv. 4,25 

Oculi tui
recta videant
et palpebre tue
precedant gressus tuos.
Numérotation du verset Prv. 4,26 

Dirige semitas17 pedibus tuis
17 semitas ΩD ΩS ΩJ ΩR Rusch ] semitam Cor3 (hebr. et antiq. habent in singulari) Ω M ΩL ΩP Weber, semitam (pedum tuorum) Pagnini ( marg. )
et omnes vie tue stabilientur.
Numérotation du verset Prv. 4,27 

Ne declines ad dexteram
neque18 ad sinistram.
18 neque Ω M ΩD ΩS ΩJ ΩP ΩR Rusch Clementina ] et Cor2=Cor3 (hebr. et antiq.) ΩL Weber Pagnini
Averte pedem tuum a malo.
Numérotation du verset Prv. 4,28 

Vias enim que a dextris sunt novit Dominus. Perverse vero sunt que a sinistris sunt.
Ipse autem rectos faciet
gressus19 tuos,
19 gressus Σ ΩD ΩJ ΩR Rusch ] cursus Cor3 ( G <rec.> antiq. et BEDA... Ipse enim Beda exponit) ΩL Weber
itinera autem tua in pace
producentur20.
20 v. 28 Vias enim… producentur Σ ΠH Amiatinus L M D Q Y Φ Θ H T S Ψ D Ω ΩD ΩR Rusch edd. cum LXX ] om. Cava Edmaior. Weber (Z) cum hebr. Pagnini | producentur ΘH ΩD ΩJ ΩS ΩR] produci Md037v-3 , producit ΩJ Φ T, producet G1 Φ Ω MP, perducet X Σ ΨD ΩL

Capitulum 4

Numérotation du verset Prv. 4,1 
Audite filii
interl.| quia stultorum exultatio est ignominia
marg.| A udite filii . Hinc exhortaturus ad philosophiam qualiter ipse sapientiam sit a patre edoctus explicat.
disciplinam patris
interl.| disciplinam patris amplectendam
et attendite ut sciatis prudentiam.
Numérotation du verset Prv. 4,2 
Donum bonum
interl.| Audite et donum bonum
tribuam vobis
interl.| ergo
legem meam ne derelinquatis.
Numérotation du verset Prv. 4,3 
Nam et ego
interl.| ne desperetis de sapientia nam et ego
filius fui1 patris mei,
1 f. fui Ω M ΩJ ΩL Rusch Weber ] inv. ΩS ΩD
interl.| David
interl.| Dei
marg.| NAM  ET  EGO etc. Nihil magis ad spem percipiende sapientie mentes erigit quam cum eos quos in sapientia iam clarere miramur, aliquando parvulos et indoctos fuisse meminimus.
tenellus
interl.| alter enim quasi non fuisset cito mortuus esta
a Cf. 2Rg. (2Sm.) 12, 18.
et unigenitus
interl.| unde carior
coram matre mea
interl.| Bersabee
interl.| Ecclesia
marg.| U nigenitus coram . Quare autem Salomon se unigenitum coram matre nominat quem fratrem uterinum precessisse scriptura testatur nisi quia ille mox natus sine nomine quasi numquam esset de vita decessitb.
b Cf. 2Rg. (2Sm.) 12, 13-19.
Numérotation du verset Prv. 4,4 
et docebat me
interl.| pater
atque dicebat : Suscipiat verba mea cor tuum,
interl.| non tantum auris
interl.| et post
custodi
interl.| opere
precepta mea et vives.
marg.| SUSCIPIAT etc. Huiusmodi monita Salomoni a David patre data qui Verba dierum relegit invenitc.
c Cf. 1Par. 28, 9.
interl.| inde
Numérotation du verset Prv. 4,5 
Posside
interl.| sic custodi
sapientiam,
interl.| ut hereditatem
interl.| de divinis
marg.| Posside . In omnibus que possides bonis sapienter te agere memento, vel omnia que possides terrena contemne dummodo sapientiam percipias. Quod ipse fecit. Data enim sibi optione amorem sapientie cunctis preposuit rebusd. In Evangelio qui pretiosam margaritam quesivit inventam venditis omnibus comparavite.
d Cf. Sap. 7, 8.
e Cf. Mt.13, 45-46.
posside prudentiam.
interl.| de humanis
Ne obliviscaris,
interl.| inculcatio est
neque
interl.| etiam
declines
interl.| quod minus
a verbis oris mei.
Numérotation du verset Prv. 4,6 
Ne dimittas eam
interl.| quia
et custodiet te,
interl.| custodita
dilige2
2 dilige ΩJ ΩL CorS1 (he. h. Beda anti. ) CorS3 Cor3 (Ie. h. a.) Rusch Weber ] diligite CorS1, dirige CorS1 (alia littera) Cor3 (vel) CorS3*
interl.| vel : dirige
eam et servabit te3.
3 servabit CorS1 Rusch ] conservabit Ed1455 Clementina
Numérotation du verset Prv. 4,7 
Principium sapientie :
interl.| future
interl.| est hoc
posside sapientiam et in omni possessione tua acquire prudentiam.
Numérotation du verset Prv. 4,8 
Arripe4
4 Arripe ΩJ (Beda) Rusch Edmaior. (apparatus) Weber ] Accipe CorS1 (alia littera) Cor3 (vel) Ω
interl.| vel : accipe
illam
interl.| quasi desideratam
et exaltabit te.
interl.| et sic
Glorificaberis5*
5 Glorificaberis Ω ΩD ΩL ΩP ΩR Weber etc. ] Gloriaberis Rusch (hapax)
interl.| vel : gloriaberis 6   *
6 Glorificaberis ( lemma ) – vel – gloriaberis ( glossa )] restit., inv. Rusch
ab ea cum eam fueris amplexatus.
interl.| quasi rem amatam
Numérotation du verset Prv. 4,9 
interl.| principali mentis
marg.| {Erfurt, t. 3, f. 4rb ; facsim., t. 2, p. 659rb} D abit capiti . Patet de Salomone quia dum pro sapientia cuncta despiceret, ea percepta maiore glorie sublimitate refulsit, sed et nostro capiti, id est principali mentis, si sapientiam amplectimur, amplior gratia Spiritus augetur et corona insuper vite in futuro dabitur.
augmenta gratiarum
interl.| temporalium vel spiritualium
et corona
interl.| vite eterne
inclita proteget te.
interl.| in futuro
Numérotation du verset Prv. 4,10 
Audi,
interl.| doctus meo exemplo
fili mi, et suscipe verba mea
interl.| audiens
marg.| A udi fili etc. Expositis his que a patre acceperat, redit ad docendum auditorem sapientiam quam cepit.
marg.| Audi . Monet suscipi verba sua.
ut multiplicentur tibi anni vite.
interl.| id est ut vite eterne dona percipias
interl.| quia
Numérotation du verset Prv. 4,11 
Viam sapientie monstrabo tibi7
7 monstrabo Amiatinus ΠH² Φ ΓA ΨD Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] monstravi Weber | tibi ΩJ Cor3 (hebr. antiq.)] CorS1 (aliqui non habent tibi sed hebr. antiq. habent), + et ΩD ΩJ* ( exp. et rubr . cancel. )
interl.| et sic
ducam8 te per semitas equitatis
8 ducam Ω M ΩJ ΩS 2 ( in ras .) ΩL ΩP ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] duxi Weber
marg.| P er semitas equitatis .   Semite id est actiones equitatis dum inchoantur, arte videntur et anguste, dum vero profectum capiunt iam ex consuetudine spatiose videntur et late propheta testante qui cum incipiens Domino dixissetf : «Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras» postmodum proficiens iam canebatg : «Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum». Etsi ergo semite equitatis cum ingredi ceperis arte tibi videbuntur, cum eas ingressus fueris, non artabuntur gressus mentis tue sed iuxta quod Dominus aith : «Iugum enim meum suave est et onus meum leve» reperies. Etenim reprobi et in hac vita latum intrant iter ac in die novissimo «ligatis manibus et pedibus mittite9 in tenebras exteriores»i. Pedes vero electorum «in viam pacis»j dirigentur.
f Ps. 16, 4.
g Ps. 118, 32.
h Mt. 11, 30.
i Mt. 22, 13.
j Lc. 1, 79.
9 mittite] iuit. cacogr. Rusch
Numérotation du verset Prv. 4,12 
quas
interl.| per quas semitas equitatis cum
cum ingressus fueris
interl.| et si ante
non artabuntur gressus tui
interl.| mentis
et currens non habebis offendiculum.
interl.| ut mali qui in medio cursu offendunt
marg.| E t currens . Quo alacrius ad implenda Dei mandata cucurreris eo minus adversa que te impediant timebis. Nam quicumque in prava actione desudant offendiculum in medio cursu reperiunt quia extimplo dum non provident rapiuntur ad penam.
Numérotation du verset Prv. 4,13 
Tene
interl.| ergo
disciplinam ne10 dimittas eam,
10 ne] nec CorS1 (alia littera) Cor3 (vel)
interl.| sed
custodi illam quia illa11 est vita tua.
11 illa CorS1 (alia littera) ΩS ΩJ Ed1455 Rusch ] ipsa CorS1 Cor3 (vel) Ω M ΩP ΩL ΩR Weber
interl.| ecce premium
interl.| eterna
interl.| ingredere semitas eius sed ne delecteris
Numérotation du verset Prv. 4,14 
Ne delecteris in12 semitis impiorum
12 in semitis CorS1 (hebr. et moderni) ΩS ΩJ ΩP ΩR Ed1455 Ed1530 Rusch Clementina ] semitis CorS1 (aliqui antiq. non habent in ) Cor3 (alia littera   : semitis ) ΩL Weber , semitas (antiq.), semitam Pagnini
interl.| subtilia consilia malorum
nec tibi placeat malorum via.
interl.| aperta
interl.| non placeat sed fuge
Numérotation du verset Prv. 4,15 
Fuge ab ea nec13 transeas
13 nec plerique codd., edd. Ω J2 ΩP ΩL Rusch ] ne Amiatinus ΣT L M Q T Ω M ΩS ΩR Weber cum hebr. LXX
interl.| etiam
per illam14, declina et desere eam.
14 illam ΩJ Rusch Weber ] illa ΠH, eam ΩR
Numérotation du verset Prv. 4,16 
Non enim dormiunt
interl.| adeo solliciti ad malum
nisi malefecerint
interl.| aperte
interl.| quod delectant
et
interl.| vel : nec etiam
rapitur15 somnus ab eis16 nisi supplantaverint.
15 et Cor1=2 CorS1=Cor3 (hebr. antiq.) Rusch Weber ] nec etiam CorS1 (glossa) , nec Cava Amiatinus ΘH S ΨD Cor3 (glossa) ΩR, et non CorS1 (moderni) Ω M* ΩD ΩS Ed1455 |rapitur] capitur Cava CorS1 ( moderni ) ΩJ ΩR
16 eis ΩJ etc. ] oculis eorum Ω M
interl.| quod delectant
interl.| fraude
interl.| igitur
Numérotation du verset Prv. 4,17 
Comedunt
interl.| ita actione
panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt.
marg.| COMEDUNT  PANEM. In actione scelerum iniqui quasi epulis delectantur acquisitis. Vel certe vinum damnatorum bibunt et esurientibus spicas tollere gaudent ut esse moris impiorum testatur Scripturak.
k Iob. 24, 10.
Numérotation du verset Prv. 4,18 
Iustorum autem semita
interl.| semitas impiorum fuge quia tenebre, iustorum autem semite
marg.| I ustorum autem semita . Iustorum opera in luce scientie peraguntur et eternam ducunt ad vitam que est perfecta dies.
quasi lux splendens procedit et crescit
interl.| hic crescendo
usque ad perfectam
interl.| vel perfectum
diem.
interl.| eternam
Numérotation du verset Prv. 4,19 
Via
interl.| autem
impiorum
interl.| est
tenebrosa, nesciunt
interl.| ergo
ubi corruant.
marg.| V ia impiorum etc. Dicit de his Ioannes apostolusl : «Qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est. Qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quia tenebre obcecaverunt oculos eius». Cui contra superius dicitur sapienti quia   currens non habebit offendiculum .
l 1Io. 2, 10-11.
Numérotation du verset Prv. 4,20 
Fili mi,
interl.| tu autem ne cum eis ruas
ausculta
interl.| aure cordis
marg.| F ili mi ausculta . Auscultandum monet sermonibus sanis17 et recedendum a cogitationibus pravis
17 sanis] coniec. , vel sanctis vel suis ; snis cacogr. Rusch
sermones meos et ad eloquia mea
interl.| expositio est
inclina
interl.| humilia
aurem tuam,
Numérotation du verset Prv. 4,21 
ne
interl.| etiam
recedant ab oculis tuis,
interl.| quos debent illuminare
custodi ea in medio
interl.| non in angulo
cordis tui.
Numérotation du verset Prv. 4,22 
Vita enim sunt invenientibus {Erfurt, t. 3, f. 4va ; facsim., t. 2, p. 660a} ea et universe carni18 sanitas.
18 carni Rusch Weber ] carnis X Q ΓA ΩD ΩS ΩJ ΩR
interl.| imperfectis operibus
Numérotation du verset Prv. 4,23 
Omni custodia serva cor tuum,
interl.| ne cogites malum
quia ex ipso vita procedit.
interl.| et mors
marg.| {Erfurt, t. 3, f. 4va ; facsim., t. 2, p. 660a} OMNI  CUSTODIA etc. Sunt qui recte vivere videntur hominibus sed quia recta intentione non faciunt a Deo qui cor respicit pravum et vita reprobatur que credebatur bona. Omni ergo diligentia cordis munditiam serva quia ad eius examen modus estimatur vite.
Numérotation du verset Prv. 4,24 
Remove
interl.| etiam
a te os pravum
interl.| ne loquaris vel loquenti auscultes
marg.| R emove a te. Duobus modis sciendum ut os tuum ne pravum loquatur aliquid : tua labia ne detractionibus assuescant custodias et alios quorum quos huic vitio subditos nosti ne te corrumpant fugias.
et detrahentia labia
interl.| tua vel aliena
sint19 procul a te.
19 sint ΩL Rusch Weber etc.] om. ΩD
interl.| quia
Numérotation du verset Prv. 4,25 
Oculi tui
interl.| cordis
recta videant
interl.| monuit custodire cor et linguam nunc oculos
et palpebre tue
interl.| previsio
marg.| E t palpebre . Iter iustitie quo ingredi debeas diligenter edisce et in cunctis que agere disponis sollicitus ad quem finem sint ventura previde. Hoc est enim palpebras recta videntium oculorum tuos precedere gressus, bonum opus quod acturus est sedula cogitatione pervenire et quia secundum Deum sit meditando previdere.
precedant gressus tuos.
interl.| opera
Numérotation du verset Prv. 4,26 
Dirige semitas20 pedibus tuis
20 semitas ΩD ΩS ΩJ ΩR Ed1455 Rusch ] semitam Cor3 (hebr. et antiq. habent in singulari) Ω M ΩL ΩP Weber, semitam (pedum tuorum) Pagnini ( marg. )
interl.| ne videlicet erres in actibus vel fide
interl.| dirige semitas ne declines
et omnes vie tue stabilientur.
interl.| ne moveantur a proposito
marg.| S tabilientur . Ne levitate mentis a proposito bono movearis. Hinc Apostolusm : «Stabiles estote et immobiles abundantes in opere Domini semper».
m 1Cor. 15, 58.
Numérotation du verset Prv. 4,27 
Ne declines ad dexteram
interl.| presumendo de iustitia
marg.| N e declines . Dextera via bona sinistra accipitur reproba. Non ergo dextera via ambulare sed ad sinistram declinare prohibemur. Declinat enim ad sinistram qui iniustus est. Declinat enim ad dexteram qui sibi vult arrogare quod iustus est, declinat a dextris qui de suis viribus presumit, declinat ad sinistram qui pre sua fragilitate desperat se posse salvari, declinat ad sinistram qui stultitie famulatur, declinat ad dexteram qui vult «plus sapere quam oportet sapere»n. Quod et de ceteris virtutibus et vitiis eodem modo intelligitur.
n Rm. 12, 3.
neque21 ad sinistram.
21 neque Ω M ΩD ΩS ΩJ ΩP ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] et Cor2=Cor3 (hebr. et antiq.) ΩL Weber Pagnini
interl.| peccando
interl.| ut hoc fiat
Averte pedem tuum a malo.
marg.| A verte pedem tuum etc. Hoc est ne huc vel illuc a recto devies, quia virtutes discretiones querunt quarum nimietas omnis in vitio est.
marg.| Si averteris a malo pedem tuum, si bona que docui Domino adiuvante facere studueris, aderit ipse propitius conatibus tuis ut et nunc recte ingredi et tunc ad pacem valeas pervenire eternam.
Numérotation du verset Prv. 4,28 
Vias enim que a dextris sunt novit Dominus. Perverse vero sunt que a sinistris sunt.
interl.| Eligit : placent illi. Ideo displicentibus et reprobis dicturus esto : «non novi vos», id est non vos elegi, non placetis mihi.
o Mt. 7, 23.
Ipse autem rectos faciet
interl.| hic
gressus22 tuos,
22 gressus Σ ΩD ΩJ ΩR Rusch ] cursus Cor3 ( G <rec.> antiq. et BEDA... Ipse enim Beda exponit) ΩL Weber
interl.| vel cursus
itinera autem tua in pace
interl.| eterna
producentur23.
23 v. 28 Vias enim… producentur Σ ΠH Amiatinus L M D Q Y Φ Θ H T S Ψ D Ω ΩD ΩR Rusch edd. cum LXX ] om. Cava Edmaior. Weber (Z) cum hebr. Pagnini | producentur ΘH ΩD ΩJ ΩS ΩR] produci Md037v-3 , producit ΩJ Φ T, producet G1 Φ Ω MP, perducet X Σ ΨD ΩL
interl.| ut valeas pervenire



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Prv. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=28&chapitre=28_4)

Notes :