Glossa ordinaria

Capitulum 12

Numérotation du verset Gn. 12,1 

Dixit autem
Dominus
ad Abram:
Egredere de terra tua
et de cognatione tua
et de domo patris tui
et veni1 in terram
1 et veni Rusch ] om. Weber
quam monstravero2 tibi.
2 monstravero Rusch ] monstrabo Weber
Numérotation du verset Gn. 12,2 

Faciamque te
in gentem magnam
et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.
Numérotation du verset Gn. 12,3 

Benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te
benedicentur
universe cognationes terre.
Numérotation du verset Gn. 12,4 

Egressus est itaque Abram
sicut preceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth. Septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Aran3.
3 Aran] Haran Weber
Numérotation du verset Gn. 12,5 

Tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Aran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam
Numérotation du verset Gn. 12,6 

pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem
et4 usque ad convallem illustrem.
4 et Rusch ] om. Weber
Chananeus autem tunc erat in terra
Numérotation du verset Gn. 12,7 

apparuitque Dominus Abram
et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc qui edificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei et invocavit nomen eius5.
5 et invocavit nomen eius ΛHΨBDMΩM Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 12,8 

Et inde, transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel,
tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai.
Edificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius.
Numérotation du verset Gn. 12,9 

Perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem.
Numérotation du verset Gn. 12,10 

Facta est autem fames in terra descenditque Abram in Egyptum ut peregrinaretur ibi. Prevaluerat enim fames in terra.
Numérotation du verset Gn. 12,11 

Cumque prope esset ut ingrederetur Egyptum, dixit Sarai uxori sue: Novi quod pulchra sis, mulier,
Numérotation du verset Gn. 12,12 

et quod cum viderint te, Egyptii dicturi sunt: Uxor ipsius est, et interficient me et te reservabunt.
Numérotation du verset Gn. 12,13 

dic ergo, obsecro te,
quod soror mea
sis ut bene sit mihi propter te et vivet6 anima mea ob gratiam tui.
6 vivet Rusch ] vivat Weber
Numérotation du verset Gn. 12,14 

Cumque7 itaque ingressus esset Abram Egyptum, viderunt Egyptii mulierem quod pulchra esset8 nimis
7 cumque Rusch ] cum Weber |
8 pulchra esset Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 12,15 

et nuntiaverunt principes pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est
mulier in domum pharaonis.
Numérotation du verset Gn. 12,16 

Abram vero bene usi
sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et asine et cameli et servi et familie9.
9 et asine et cameli – et servi et familie Rusch ] inv. Weber; familie Rusch ] famule Weber
Numérotation du verset Gn. 12,17 

Flagellavitque10 Dominus pharaonem maximis plagis11 et domum eius propter uxorem Abram Sarai12.
10 flagellavitque Rusch ] flagellavit autem Weber |
11 maximis plagis Rusch ] inv. Weber |
12 uxorem Abram – Sarai] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 12,18 

Vocavitque pharao Abram et dixit ei: Quidnam est quod fecisti mihi? Quare non indicasti quod uxor tua esset?
Numérotation du verset Gn. 12,19 

Quam ob causam dixisti sororem tuam esse13 ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce coniux tua,14 accipe eam et vade.
13 sororem tuam – esse Rusch ] inv. Weber |
14Vel Nunc igitur ecce coniux Hic incipit cap. iuxta capitala Stephani Langton ( ) |
Numérotation du verset Gn. 12,20 

Precepitque pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem eius15et omnia que habebat.
15 eius Rusch ] illius Weber

Capitulum 12

Numérotation du verset Gn. 12,1 
interl.| Augustinus: vivente patre
Dominus
interl.| Pater
ad Abram:
interl.| Christum
Egredere de terra tua
interl.| terreno homine
et de cognatione tua
interl.| iudaica
interl.| vitiorum
et de domo patris tui
interl.| diaboli
interl.| obliviscere populum tuum et domum patris tui
et veni1 in terram
1 et veni Rusch ] om. Weber
interl.| gentium
quam monstravero2 tibi.
2 monstravero Rusch ] monstrabo Weber
interl.| per apostolos notitiam tui dando
marg.| EGREDERE  DE  TERRA etc. AUGUSTINUS. Consideranda est narratio Stephani de hac re cui magis harum expositionum non repugnetur et illud quidem contigit ut non sicut videtur narrari in genum post mortem Thare locutus sit Deus Abrae ut exiret de terra et de cognatione sua. Sed cum esset in Mesopotamia priusquam habitaret in Charra iam egressus de terra Chaldeorum ut in illo itinere intelligatur ei locutus Deus. Sed quia Stephanus postea sic narrat: tunc Abraham egressus de terra Chaldeorum habitavit in Charra et inde postquam mortuus est pater eius collocavit eum in terra hac non parvas affert angustias huic expositioni que fit per recapitulationem. Videtur enim habuisse imperium Domini qui ei locutus fuerat in itinere Mesopotamie egresso de terra Chaldeorum et eunti in Aran et post mortem Patris sui implesse cum dicitur habitavit in Charra et inde postquam mortuus est pater eius collocavit eum in terra hac. Ac per hoc manet questio si septuaginta quinque annorum fuit quando egressus est de Charra. Quomodo possit hoc esse veum? nisi forte quod ait Stephanus: tunc egressus Abraham de terra Chaldeorum habitavit in Charra sic accipiatur tunc egressus est postquam locutus est Dominus iam enim erat in Mesopotamia (sicut supradictum est) quando audivit illud a Domino. Sed per regulam recapitulationis contexere voluit Stephanus et simul dicere unde egressus? et ubi habitavit? cum ait: tunc Abram egressus est de terra Chaldeorum et habitavit in Charra. In medio autem id est inter egressum de terra Chaldeorum et habitationem in Charra locutus est ei Deus. Quod vero adiungit Stephanus: et inde postquam mortuus est pater eius collocavit eum Deus in terra hac. Notandum quia non dicit: et postquam mortuus est pater eius egressus est de Charra sed: inde collocavit eum Deus in terra hac ut post habitationem in Charra collocaretur in terra Chanaan non post mortem patris egressus sed collocatus in terra Chanaan. Ut sit ordo verborum habitavit in Charra et inde collocavit eum in terra hac postquam mortuus est pater eius tunc scilicet locatus est quando illic nepotem suscepit cuius omne semen fuerat regnaturum ex promisso Dei hereditate donata ex ipso enim natus est Hysmael de Agar et alii de Cethura et ex Isaac Esau ad quos non pertinet hereditas. Ex Iacob autem filio Isaac quotquot nati sunt id est universum semen eius ad illam hereditatem pertinuit. Sic igitur locatus est in terra illa Abram quando ibi vixit usque ad nativitatem Iacob.
marg.| STRABO. Notandum quod iam egressus fuerat de terra sua sed tunc egressus fuerat corpore non mente et voluntate habebat enim animum forsitan revertendi quando dictum est ei: Egredere etc.
marg.| ISIDORUS. Reliquit terram tempus cognationem Iudeorum et magnificatus est in populis gentium. Nobis quoque exeundum est de terra nostra id est de facultatibus et opibus terrenis et cognatione id est conversatione vitiorum que nobis a nativitate coherentia quasi affinitate consanguinitatis sunt coniuncta et de domo patris id est de memoria mundi ut ei renunciantes possimus cum populo Dei dilatari et in terram promissionis celestis cum tempus venerit introduci.
Numérotation du verset Gn. 12,2 
Faciamque te
interl.| prima benedictio temporalis altitudinis
in gentem magnam
interl.| populus que non cognovi servivit mihi
et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.
marg.| FACIAM  TE  IN  GENTEM. ISIDORUS. Duo promittuntur Abre quod scilicet terram Chanaan semen eius possidebit cum dicitur: et veni in terram quam monstravero tibi Aliud autem longe prestantius non de carnali sed de spirituali semine quo pater futurus est non tantum gentis iudaice sed omnium gentium fidem sequentium suam quod ita promittitur: Et benedicentur in te omnes gentes terre.
Numérotation du verset Gn. 12,3 
Benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te
interl.| in Christo qui de te
benedicentur
interl.| secunda benedictio spiritualis amplitudinis
universe cognationes terre.
interl.| gentes
Numérotation du verset Gn. 12,4 
Egressus est itaque Abram
interl.| STRABO. Firma mente ut numquam redeat iam enim copore exierat
sicut preceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth. Septuaginta {t. 1: Erfurt, f. 21vb; facsim., p. 44b} quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Aran3.
3 Aran] Haran Weber
interl.| AUGUSTINUS. Vivente patre
marg.| SEPTUAGINTAQUINQUE  ANNORUM. HIERONYMUS. Si Thare pater Abrae in regione Chaldea septuaginta annorum genuit Abram et in Charra ducentesimoquinto anno mortuus est quomodo post mortem Thare Abram exiens de Charra septuagintaquinque annorum memorat? Cum a nativitate eius usque ad mortem patris centi trigenti quinque anni fuisse doceantur? Vera est igitur Hebreorum traditio quod egressus sit Thare cum filiis suis de igne Chaldeorum et quod Abram vallatus Babilonio incendio quia illud adorare nolebat liberatus sit auxilio Dei et ex illo tempore reputetur ei tempus etatis ex quo confessus est Deum spernens idola Chaldeorum. Potest autem fieri ut quia scriptura reliquit incertum ante paucos annos Thare de Chaldea profectus veniret in Aran quam morte obiret vel statim post persecutionem et ibi diutius moratus sit.
Numérotation du verset Gn. 12,5 
Tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Aran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam
Numérotation du verset Gn. 12,6 
pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem
interl.| civita qua corrupte dicitur Sychar et interpretatur humerus
et4 usque ad convallem illustrem.
4 et Rusch ] om. Weber
interl.| que nunc mare salis vel mortuum dicitur et lacus asphalti et salmarum vallis
Chananeus autem tunc erat in terra
Numérotation du verset Gn. 12,7 
apparuitque Dominus Abram
interl.| qui renuncians idolatrie altare Domino edificavit
et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc qui edificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei et invocavit nomen eius5.
5 et invocavit nomen eius ΛHΨBDMΩM Rusch ] om. Weber
interl.| contempto igne Chaldeorum
Numérotation du verset Gn. 12,8 
Et inde, transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel,
interl.| civitas in tribu Beniamin que prius Luza id est amigdalus vocabatur
tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai.
interl.| civitas in tribu Iuda
Edificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius.
interl.| quia cultor unius Dei
marg.| BETHEL. RABANUS. Interpretatur domus Dei que post Bethaven vocata est id est domus idoli.
marg.| HAYN. Oculus vel fons interpretatur. Patriarcha ergo tendens ad terram promissionis tetendit tabernaculum inter Bethel et Hayn quia sancti fonte baptismi regenerati in cursu huius vite circumspecti ad Dei tabenaculum id est celestem properant civitatem.
Numérotation du verset Gn. 12,9 
Perrexitque Abram vadens et {t. 1: Erfurt, f. 22ra; facsim., p. 45a} ultra progrediens ad meridiem.
Numérotation du verset Gn. 12,10 
Facta est autem fames in terra descenditque Abram in Egyptum ut peregrinaretur ibi. Prevaluerat enim fames in terra.
Numérotation du verset Gn. 12,11 
Cumque prope esset ut ingrederetur Egyptum, dixit Sarai uxori sue: Novi quod pulchra sis, mulier,
Numérotation du verset Gn. 12,12 
et quod cum viderint te, Egyptii dicturi sunt: Uxor ipsius est, et interficient me et te reservabunt.
Numérotation du verset Gn. 12,13 
dic ergo, obsecro te,
interl.| veritatem voluit celari non mendacium dici
quod soror mea
interl.| quia filia fratris
sis ut bene sit mihi propter te et vivet6 anima mea ob gratiam tui.
6 vivet Rusch ] vivat Weber
marg.| DIC  ERGO  OBSECRO etc. AUGUSTINUS. Queritur cur patriarcha voluit mentiri ut diceret sororem suam et non potius Deo commisit qui si vellet eius pudiciciam apud pharaonem conservare posset? Sed veritatem voluit celari non tamen mendacium dici. Soror enim dicitur quia filia fratris et in hoc ostenditur quia nemo debet tentare Deum suum dum habet quid faciat rationabili consilio fecit enim pro vita sua quod potuit quod autem non potuit Deo commisit in quem speravit cui pudiciciam coniugis commendavit nec eum fides aut spes fefellit. Non ergo audeat Deum tentare homo dum habet quo rationaliter quod cavere oportet evadat nec Paulus de protectione Dei desperavit aut fidem perdidit quando in sporta submissus inimicorum manus aufugit. Ipse autem Abram si interrogatus illam uxorem suam indicaret duas res Deo committeret et vitam suam et uxoris pudiciciam.
Numérotation du verset Gn. 12,14 
Cumque7 itaque ingressus esset Abram Egyptum, viderunt Egyptii mulierem quod pulchra esset8 nimis
7 cumque Rusch ] cum Weber
8 pulchra esset Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 12,15 
et nuntiaverunt principes pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est
interl.| in vita
mulier in domum pharaonis.
marg.| SUBLATA  EST  MULIER. RABANUS. Excusatur Sarai que in domum pharaonis transfertur in vita non solum in hoc quod non inquinatur corpus nec anima nisi mentis consensu sed etiam in hoc quod conveniente et permittente viro suo factum est.
marg.| AUGUSTINUS. Apud pharaonem tamdiu potuit esse intacta quia in Hester legitur quod puelle non statim ad reges introducebantur sed uno anno custodiebantur et sex mensibus oleo mirtino ungebantur et aliis sex mensibus in diversis odoramentis erant. Potuit ergo per has inducias temporis intacta manere et interim bene usi sunt Abram Egyptii donec pharao a Deo flagellatus et cognoscens quod esse uxor eius redderet intactam.
Numérotation du verset Gn. 12,16 
Abram vero bene usi
interl.| Egyptii
sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et asine et cameli et servi et familie9.
9 et asine et cameli – et servi et familie Rusch ] inv. Weber; familie Rusch ] famule Weber
Numérotation du verset Gn. 12,17 
Flagellavitque10 Dominus pharaonem maximis plagis11 et domum eius propter uxorem Abram Sarai12.
10 flagellavitque Rusch ] flagellavit autem Weber
11 maximis plagis Rusch ] inv. Weber
12 uxorem Abram – Sarai] inv. Weber
interl.| quam intactam volebat servare
Numérotation du verset Gn. 12,18 
Vocavitque pharao Abram et dixit ei: Quidnam est quod fecisti mihi? Quare non indicasti quod uxor tua esset?
Numérotation du verset Gn. 12,19 
Quam ob causam dixisti sororem tuam esse13 ut tollerem eam mihi in uxorem? {t. 1: Erfurt, f. 22rb; facsim., p. 45b} Nunc igitur ecce coniux tua,14 accipe eam et vade.
13 sororem tuam – esse Rusch ] inv. Weber
14Vel Nunc igitur ecce coniux Hic incipit cap. iuxta capitala Stephani Langton ( P14417 )
Numérotation du verset Gn. 12,20 
Precepitque pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem eius15et omnia que habebat.
15 eius Rusch ] illius Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_12)

Notes :