Capitulum 1

Numérotation du verset Gn. 1,1 

In principio 1
1 In principio] Incipit liber geneseos qui dicitur hebraice b<r>esith praem. ΩJ, בארשת  Cor3
creavit Deus
celum
et terram.
Numérotation du verset Gn. 1,2 

Terra autem
erat inanis
et vacua
et tenebrae
erant2 super faciem abyssi
2 erant] om. Cor3 (G<rec.> hebr. antiq. non habent) ΩJ
et spiritus Domini3
3 Domini Rusch ] Dei Cor3 (hebr. an. Ieronymus Augustinus habent ) ΩJW
ferebatur
super aquas
Numérotation du verset Gn. 1,3 

Dixitque Deus:
Fiat lux
et facta est lux.
Numérotation du verset Gn. 1,4 

Et vidit Deus
lucem quod esset bona
et divisit lucem
ac tenebras.
Numérotation du verset Gn. 1,5 

Appellavitque lucem diem
et tenebras noctem.
Factumque est vespere
et mane
dies unus.
Numérotation du verset Gn. 1,6 

Dixit quoque Deus:
Fiat firmamentum
in medio aquarum
et dividat aquas
ab aquis.
Numérotation du verset Gn. 1,7 

Et fecit Deus
firmamentum
divisitque aquas
que erant super firmamentum4
4 super firmamentum Rusch ] sub firmamento Weber
ab his
que erant sub firmamento5
5 sub firmamento Rusch ] super firmamentum Weber
et factum est ita.
Numérotation du verset Gn. 1,8 

Vocavitque Deus firmamentum celum et factum est vespere et mane
dies secundus.
Numérotation du verset Gn. 1,9 

Dixit vero Deus:
Congregentur aque que sub celo sunt in locum unum
et appareat arida
factumque est ita.
Numérotation du verset Gn. 1,10 

Et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus
quod esset bonum.
Numérotation du verset Gn. 1,11 

Et ait: Germinet
terra
herbam virentem
et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum
cuius semen in semetipso sit
super terram et factum est ita.
Numérotation du verset Gn. 1,12 

Et protulit terra
herbam virentem
et afferentem semen iuxta genus suum
lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum.
Numérotation du verset Gn. 1,13 

Et factum6 est vespere et mane dies tertius
6 et factum Rusch ] factumque Weber
Numérotation du verset Gn. 1,14 

Dixit autem Deus: Fiant
luminaria
in firmamento
celi
et7 dividant
7 et] ut Weber
diem ac noctem et sint in signa
et tempora et dies et annos
Numérotation du verset Gn. 1,15 

ut luceant in firmamento celi et illuminent terram
et factum est ita.
Numérotation du verset Gn. 1,16 

Fecitque Deus
duo magna luminaria, luminare maius ut preesset diei et luminare minus ut preesset nocti et stellas
Numérotation du verset Gn. 1,17 

et posuit eas
in firmamento celi ut lucerent super terram
Numérotation du verset Gn. 1,18 

et preessent diei ac nocti ut8 dividerent lucem
8 ut Rusch ] et Weber
ac tenebras
et vidit Deus quod esset bonum.
Numérotation du verset Gn. 1,19 

Et factum est vespere et mane dies quartus.
Numérotation du verset Gn. 1,20 

Dixit etiam Deus: Producant aque
reptile
anime viventis
et volatile super terram
sub firmamento celi.
Numérotation du verset Gn. 1,21 

Creavitque Deus cete grandia
et omnem animam viventem9 motabilem quam produxerant aque in species suas et omne volatile secundum genus suum
9 viventem Rusch ] + atque Weber
et vidit Deus quod esset bonum.
Numérotation du verset Gn. 1,22 

Et10 benedixit eis dicens: Crescite et multiplicamini et replete aquas maris
10 Et benedixit Rusch ] benedixitque Weber
avesque multiplicentur super terram.
Numérotation du verset Gn. 1,23 

Et factum est vespere et mane dies quintus.
Numérotation du verset Gn. 1,24 

Dixit quoque Deus: Producat
terra
animam viventem
in genere suo
iumenta
et reptilia
et bestias terre
secundum species suas. Factumque est ita.
Numérotation du verset Gn. 1,25 

Et fecit Deus
bestias terre iuxta species suas et iumenta
et omne reptile terre in genere suo et vidit Deus quod esset bonum.
Numérotation du verset Gn. 1,26 

Et ait: Faciamus
hominem
ad imaginem
et similitudinem
nostram
et presit piscibus maris
et volatilibus celi et bestiis terre universeque creature11 omnique reptili quod movetur in terra.
11 terre universeque creature Rusch ] universeque terre Weber, Cor2 (Noviores et Greci et LXX interpretes qui solent hebreo adherere, pro CREATURE ponunt TERRE )
Numérotation du verset Gn. 1,27 

Et creavit Deus hominem
ad imaginem et similitudinem12 suam.
12 et similitudinem Rusch ] om. Weber
Ad imaginem
Dei
creavit illum, masculum
et feminam
creavit eos.
Numérotation du verset Gn. 1,28 

Benedixitque illis Deus et ait: Crescite et multiplicamini
et replete terram
et subicite eam
et dominamini piscibus maris et volatilibus celi
et universis animantibus que moventur super terram.
Numérotation du verset Gn. 1,29 

Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram
et universa ligna que habent in semetipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
Numérotation du verset Gn. 1,30 

et cunctis animantibus terre omnique volucri terre13 et universis que moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.
13 terre Rusch (hapax) ] celi Weber
Numérotation du verset Gn. 1,31 

Viditque Deus cuncta que fecerat14
14 fecerat Rusch ] fecit Weber
et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus.

Capitulum 1

Numérotation du verset Gn. 1,1 
1 In principio] Incipit liber geneseos qui dicitur hebraice b<r>esith praem. ΩJ, בארשת  Cor3
interl.| temporis vel ante cetera vel in Filio suo
creavit Deus
interl.| Pater
interl.| tamquam omnium creator
celum
interl.| id est spirituales qui celestia meditantur
et terram.
interl.| carnales scilicet qui terrenum hominem necdum deposuerunt
interl.| id est spiritualem et corporalem creaturam
interl.| omnem scilicet creaturam corporalem superiorem et inferiorem
interl.| corporalis substantia
marg.| IN 2  PRINCIPIO  CREAVIT  DEUS  CELUM. Non dixit:   in principio dixit Deus fiat celum et terram sed dixit   fiat lux et facta est lux quoniam universaliter nomine celi et terre comprehendendum erat quicquid fecit Deus. Deinde per partes explicandum quomodo fecit. Unde sequitur:   dixit deus fiat id est per verbum suum fecit. Vel quia cum primum fiebat informis materia spiritualis vel corporalis non erat dicendum:   dixit deus fiat . Incongruum enim erat a Deo dici   fiat quia formam verbi non imitatur imperfectio nisi cum generis sui conversione ad creatorem. Fit perfecta creatura ut cum dicitur   dixit deus fiat intelligamus eum ad se imperfectionem creature revocare. Cum ergo dicitur:   in principio fecit deus celum et terram , commemoratio filii fit quia principium est. Sed cum dicitur:   dixit deus fiat commemoratur quia verbum est. Per principium notat exordium creature existentis ab illo, per verbum perfectionem creature ab illo ad ipsum revocate ut formetur imitando formam verbi incommutabilem. Non enim habet vitam informem verbum Dei cui est esse quod vivere immo idem vivere quod beate vivere. Creatura vero spiritualis habet informem vitam cui non est hoc esse quod vivere nec vivere quod beate vivere quia aversa a sapientia Dei stulte et misere vivit.A
2 In] Ambrosius praem. T21
marg.| IN  PRINCIPIO  CREAVIT  DEUS  CELUM  ET  TERRAM. Creationem mundi insinuans scriptura: primo verbo eternitatem et omnipotentiam Dei ostendit. Quem enim in principio temporum mundum creasse: eundem ante tempora eternaliter significat extitisse et quem in conditionis initio celum et terram creasse narrat tanta celeritate operationis omnipotentem esse declarat cui voluisse facere est. Bene ergo dicitur:   in principio creavit deus celum et terram. Utrumque scilicet simul: quamvis utriusque simul ab homine non dicatur. Unde propheta terram in initio factam ostendit dicensa: «Initio tu Domine terram fundasti» etc.
a Ps. 101, 26.
marg.| IN  PRINCIPIO  CREAVIT  DEUS  CELUM  ET  TERRAM. Celum non visibile firmamentum sed empyreum id est igneum vel intellectuale quod non ab ardore sed a splendore dicitur quod statim repletum est angelis. Unde in Iobb: «Ubi eras cum me laudarent astra matutina» etc. Et nota tria hic commemorari elementa. Nomine celi aerem intelligimus. Nomine terrae ipsam et ignem qui in ea latet. Quarti id est aque in sequentibus fit mentio.
b Iob. 38, 7.
marg.| In principio . ALCUINUS. Filio quo humanato patuit qui essent celestes qui terreni.
marg.| CELUM. Creatura spiritualis ab exordio perfecta et beata. Terra corporalis materies adhuc imperfecta.
marg.| CELUM. Informem materiam spiritualis vite sicut in se potest existere non conversa ad creatorem in quo formatur. Terram corporalem sine omni qualitate: que apparet in materia formata.
marg.| Scriptura ait qui fecisti mundum de materia informi. Materia facta est de nihilo. Species mundi de materia informi.
marg.| BEDA. Proinde duas res fecit Deus ante omne tempus: angelicam creaturam et materiam informem quamvis Salomon dicat: Qui vivit in eternum creavit omnia simul. Secundum Origenem tamen informis materies antecedit formatam speciem. Itaque mundum et angelos et animam de nihilo fecit Deus hominem et creaturas coeteras de aliquo.
marg.| BEDA. Septem sunt celi quorum he sunt nomina: aer, ether, olympus, spatium et igneum firmamentum celum angelorum et Trinitatis. Hieronymus autem dicit celum Trinitatis primum. Secundum angelorum. Tertium firmamentum.
marg.| Mystice. In principio creavit Deus celum et terram : eos scilicet qui celestis imaginem portaverunt et terram id est eos qui postea superbiendo terram id est terreni hominis imaginem portantes se fecerunt deformes. Terra erat inanis quia deposuerat formam bonam et vacua boni operis fructu et tenebrae erant veri scilicet luminis privatio super faciem abyssi corda scilicet superborum.
Numérotation du verset Gn. 1,2 
interl.| nostre carnis
erat inanis
interl.| priusquam doctrine formam acciperet
interl.| informis imperfecta
et vacua
interl.| his que de ipsa erant formanda
marg.| TERRA  AUTEM  ERAT  INANIS  ET  VACUA. BEDA. 3 Quod vel quale celum in principio cum terra factum est ostendit. Hoc enim de terra subdit: quod de celo intelligi voluit. Hoc enim superius celum quod a volubilitate mundi secretum est mox ut creatum est sanctis angelis est impletum quos in principio cum celo et terra conditos testatur Dominus dicens: ubi eras cum me laudarent astra matutina et {t. 1: Erfurt, f. 5rb; facsim., p. 9b} iubilarent omnes filii Dei. Astra matitutina eosdem angelos et filios Dei vocat. De celo enim in quo posita sunt luminaria quomodo vel quando factum sit? Postea dicit.
3 Beda] Be. Rusch
marg.| Sed terra inanis et vacua : inutilis scilicet et infructuosa et incomposita. Omnia enim elementa commixta et confusa et totum hoc aeris spatium aquis plenum non quales nunc sunt sed sicut nebule tenues erant quales adhuc supercelestes sunt.
et tenebre
interl.| peccatorum
interl.| ignorantie cecitatis
interl.| spiritualem naturam significat que conversa ad creatorem formatur et illuminatur
interl.| quia non erat lux que superesset et superfunderetur
erant4 super faciem abyssi
4 erant Cor4 V (P<arisiensis> habet erant ca<ncellatum>)] om. Cor2 ΩX ( marg. ) = Cor3 J (G<rec.> hebr. antiq. non habent   erant ) CorV ΩJ
interl.| humani cordis
marg.| ET  TENEBRAE  ERANT  SUPER  FACIEM  ABYSSI. AUGUSTINUS. Quia scilicet non erat lux qua si esset etiam superesset et super funderetur quod sit in creatura spirituali cum convertitur ad incommutabile lumen quod Deus est.
marg.| BEDA. 5 TENEBRE  ERANT  SUPER  FACIEM  ABYSSI. Non sunt audiendi qui reprehendendo dicunt Deus prius creasse tenebras quam lucem quia nullas in aqua vel aere fecit tenebras sed distincto ordine providentiae prius aquas cum celo creavit et terra: has cum voluit lucis gratia venustavit. Et notandum quod cum celo duo elementa mundi creata sunt quibus alia duo inserta sunt. Aqua scilicet et terra quibus insunt ignis et aer. Aque autem totam superficiem terrae tanta altitudine tegebant ut ad illos usque locos pertingerent: ubi nunc usque super firmamentum partim resident. Ipsa autem terra et aqua informis dicuntur materia quia omnia que videmus vel ex istis sumpserunt exordium vel ex nihilo et priusquam in lucem venirent non erat unde formam haberent.
5 Beda] Be. Rusch
marg.| AUGUSTINUS. Historice. ET  SPIRITUS  DOMINI  FEREBATUR  SUPER  AQUAS. Sive totam corporalem materiam aquam appellavit ut insinuaret unde facta et formata sunt omnia que ex humida natura per species varias in terra formari videmus. Sive spiritualem vitam ante conversionis formam quasi fluitantem. Spiritus Dei superferebatur quia subiacebat bonae voluntati creatoris quod formandum et perficiendum inchoaverat. Dictum est etiam:   spiritus domini ferebatur super aquas . Ne faciendo opera potius per necessitatem indigentiae quam per abundantiam beneficentie Deus amare putaretur. Commode enim prius insinuatur aliquid inchoatum cui superferretur non loco sed omnia superante potentia.B
B ¶Codd. : T33 (3v non contuli) Rusch
et spiritus Domini6
6 Domini ΩN ΩX Rusch ] Dei ΩX (marg.) = Cor3 (hebr. an. Ieronymus Augustinus habent) Cor4 V (Dei correct.) ΩJ W, sancti Dei Cor4 V* (expunct.), + marg. Cor4 V (Nota quod dicunt Hebrei quod husquequo homo creatus est, Deus non est appelatus Dominus sed Deus (?) non est appellatus Dominus sed ... etiam hoc habent antiqui)
interl.| Spiritus Sanctus
interl.| bona voluntas creatoris cui subiacebat quod formandum erat
interl.| tamquam Dominus
ferebatur
interl.| Sira lingua fovebat sicut avis ova
interl.| sicut sapientia artificis superfertur fabricando operi
super aquas
interl.| informem sed ductilem materiam
interl.| totam corporalem machinam quia ex humida natura formantur que videmus in species varias
interl.| vel spriritualem vitam quasi fluitantem ante conversionis formam
interl.| cor tenebrosum et fluidum
marg.| ET  SPIRITUS  DOMINI  FEREBATUR  SUPER  AQUAS. HIERONYMUS. In Hebreo habetur merephet id est incubabat vel fovebat more volucris ova calore animantis. Intelligimus ergo non de spiritu mundi dici ut putant multi sed de Spiritu sancto qui et ipse est omnium vivificator. Si autem vivificator et conditor si conditor et Deus. Emitte enim (ait) spiritum tuum et creabuntur.
marg.| ET  SPIRITUS. In quo subsistentes requiesceremus flatu eius vivificati et unda baptismi abluti.
marg.| ET  SPIRITUS  DEI  FEREBATUR  SUPER  AQUAS. Sicut Deus scilicet et conditor preerat fluitanti et confuse materiei ut distingueret quando vellet. Tota ergo Trinitas hic operata intelligitur: Deus Pater scilicet. Principium Filius. Spiritus Dei Spiritus sanctus.
marg.| ET  SPIRITUS. ISIDORUS. Mystice. Corda scilicet fluctuantia que mentis quietem amiserant quia eis spiritus non innitebatur sed superferebatur quasi potens namque a confusione in melius revocare. Deinde per totum huius scripture textum sex quasdam operosas etates videmus, licet quasi proximis limitibus distinctas, ut in septima quies speretur et eas habere similitudinem sex dierum quibus ea facta sunt qua Deus fecisse scriptura memoratur7.C
C ¶Codd. : Tr33 ( 3v non co ntuli) Rusch {MM2023}
7 memoratur] memorat Tr33
marg.| Primordium enim generis humani quo ista luce frui cepit comparatur primo diei quo lucem Deus fecit. Hec etas tamquam infantia est totius seculi quod tamquam unum hominem pro portione magnitudinis suae cogitamus. Homo enim cum primo nascitur in lucem infantiam agit primam etatem que tenditur ab Adam usque ad Noe generationibus decem diluvium quasi vespera huius diei est quia infantia nostra oblivionis diluvio deletur.D
D ¶Codd. : Tr33 ( 3v non co ntuli) Rusch {MM2023}
Numérotation du verset Gn. 1,3 
Dixitque Deus:
interl.| non temporaliter non sono vocis sed in Verbo sibi coeterno
Fiat lux
interl.| hic incipit distinguere opera
interl.| angelica natura vel corporalis lux
interl.| illuminatio fidei scilicet appareat
interl.| lux a luendo id est purgando tenebras
et facta est lux.
interl.| bene ab eterna luce prius fit temporalislux ut per eam cetera viderentur
interl.| angelica natura Dei visione illustrata
marg.| DIXIT. ALCUINUS. Perfecit posuit ut celeritatem vel facilitatem operis Dei ostenderet.
marg.| Dixit Deus fiat lux : Lux primo die facta spiritualis vel corporalis intelligitur.
marg.| Si spiritualis non illa patri coeterna per quam facta sunt omnia. Sed de qua dicitur prior omnium creata est sapientia id est intellectualis et angelica vita que informiter fluctuat nisi ad creatorem conversa que potest esse prima creatura et celum dicta cum dicitur: In principio creavit Deus celum et terram. Sed ad creatorem conversa cum dicitur: Fiat lux et facta est lux. In qua luce spirituali forte {t. 1: Erfurt, f. 5va; facsim., p. 10a} divisio lucis a tenebris distinctio rei intelligitur iam formate ab informi. Appellatio diei et noctis significatio distributionis qua significatur nihil Deum inordinatum relinquere nec profectus creaturarum sine supplemento universi decoris esse. Vespera in triduo antequam fierent luminaria consummati operis terminus. Mane futuri inchoatio. Si autem primo die corporalis lux facta est congrue mundi ornatus a luce inchoatur unde cetera que creanda erant videbantur. Si autem queritur ubi est facta cum abyssus omnem terre altitudinem tegeretur patet quia in illis partibus quas nunc illustrat solis diurna lux. Nec mirum lucem in aquis posse lucere cum etiam nautarum operatione sepius illustrentur qui in profundo mersi misso ex oreoleo aquas sibi illustrant que tunc multo rariores quam sint modo fuere in principio quia nondum congregate in uno loco.
marg.| DIXITQUE  DEUS  FIAT. AUGUSTINUS. Historice non temporaliter. Si enim temporaliter et mutabiliter. Si mutabiliter et per subiectam creaturam. Si per subiectam creaturam non est lux prima creatura. Sed forsitan quia iam dictum erat:   in principio fecit deus celum etc. poterat per celestem creaturam vox ista temporaliter fieri fiat lux. Quod si ita ista corporalis lux facta est per subiectam creaturam quam ante fecerat dicente Domino fiat lux. Quomodo per spiritualis creature occultum motum dici potuit divinitus. Non enim corporaliter sonuit vox Dei sicut illa. «Tu es filius meus» etc. Qua enim lingua sonaretur cum linguas diversitas nondum esset nec lingua erat una et sola que loqueretur, nec erat quem oporteret audire et intelligere. Bene ergo accipitur vox Dei verbum quod in sono vocis intelligitur. Ad naturam enim verbi per quod omnia facta sunt hoc ipsum pertinere dicitur. Eternum ergo est quod   dixit Deus :   fiat lux quia verbum Dei Patri coeternum cum enim audimus et dixit Deus Fiat intelligimus in verbo esse ut fieret. Cum vero addit et factum est ita intelligimus factam creaturam non excessisse prefixos in verbo terminos generis sui. Cum vero dicitur vidit Deus quod esset bonum intelligimus in benignitate spiritus eius non quasi cognitum postquam factum est placuisse sed in eadem bonitate placuisse ut factum maneret in qua placuit ut fieret. Ideo enim diligit Deus creaturam suam ut sit et ut maneat.
marg.| FIAT  LUX. AUGUSTINUS. Historice. Ea conditione scilicet qua cuncta subsistunt in temporaliter in Dei sapientia priusquam in se ipsis.   Et facta est lux , id est angelica et celestis substantia in se temporaliter sicut erat in sapientia quantum ad eius incommutabilitatem eternaliter. Vel notatur huius creature informitas scilicet et imperfectio antequam formaretur in amore conditoris. Formatur enim cum convertitur ad incommutabile lumen Verbi.
marg.| FIAT  LUX. AUGUSTINUS. Si corporalis lux facta est que nam illa est quam cum sol occiderit videre non possumus quia nec luna erat nec erant stelle. Sed forsitan in ea parte celi est in qua sol non solis lux sed sic ei iuncta ut discerni non possit vel forte in ea parte lucem Deus fecerat in qua hominem facturus erat ut cum ab illa parte lux discessisset vespera diceretur. Sed qua re factus est sol in potestatem diei si lux illa faciendo diei sufficiebatur. Sed forte lux prior superiores tantum partes illustrabat et ad illuminationem inferiorum solem fieri oportebat. Potest quoque dici auctum esse fulgorem diei sole addito. Emissionem vero contractionemque illius lucis si noctem et diem intelligimus quem causa reddetur. Nondum enim erant animalia quibus hec vicissitudo exhiberetur.
Numérotation du verset Gn. 1,4 
interl.| id est videri voluit
lucem quod esset bona
interl.| id est placuit ei in sua essentia quod prius placuerat in sapientia
marg.| ET  VIDIT  DEUS  LUCEM etc. AUGUSTINUS. Non quasi incognitam lucem laudavit sed iam factam dignam laude declaravit. Sed quia non totas mundi tenebras luce expulit recte subditur et divisit lucem ac tenebras divisit enim non solum qualitatis sed et locorum distantia diffundendo lucem in superiori parte inferiori in tenebris remanente. Appellavitque lucem diem etc. Nulla lingua hec appellatio facta est quia apud Deum purus intellectus est sine strepitu linguae. Sed appellavit id est appellari fecit quia sic distinxit ut discerni possent et nominari.
et divisit8 lucem
8 divisit Cor4 V (non est in P<arisiensi> Deus ) ΩX Rusch Weber ] + Deus Cor2 V ΩN
interl.| id est filios lucis
interl.| rem formatam
interl.| in qua operentur homines
ac tenebras9.
9 ac tenebras ΩN] a tenebris ΩX
interl.| informitatem
interl.| peccatores
interl.| in quibus quiescerent
interl.| tenebras a tenendo dictas tenent enim oculos
marg.| ET  DIVISIT  LUCEM etc. AUGUSTINUS. Hoc factum est ex quo lux facta est. Sed non potuit ab homine simul dici sicut a Deo fieri. Discretio autem lucis a tenebris distinctio est inter perfectum cuiusque rei statum et quem habet ex se defectum. Diem quippe in specie rei condite intelligimus noctem vero in eius rei privatione vel defectu qui rebus temporaliter conditis ex se inest etiam si desit effectus. Vespera in omnibus perfecte conditionis terminus est. Mane exordium incipientis. Omnis enim creatura certis initiis et terminis continetur. Nondum enim erant solares dies ut ortus solis dies occasus vespera diceretur {t. 1: Erfurt, f. 5vb; facsim., p. 10b} quod quarta die factum est cum luminaria primum in firmamento ordinata sunt.
marg.| STRABO. 10 Lucem et tenebras fecit Deus. Unde11 : « Benedicite lux et tenebre Domino cum omnis creatura ad benedicendum invitatur.E
E ¶Codd. : Tr33 (3v) Rusch {MM2023}
10 Strabo] Strab3 Tr33
11 Unde] om. Tr33
marg.| ISIDORUS. aliter. Habet quisque in operibus et recta vita distinctos sex dies post quos requiem speret. Primo die lucem fidei quando primo invisibilibus credit propter quam fidem Dominus apparere dignatus est.
Numérotation du verset Gn. 1,5 
Appellavitque lucem diem
interl.| perfectionem rei
interl.| defectum scilicet
Factumque est vespere
interl.| perfecte rei terminusF
F ¶Codd. : Tr33 (4v) Rusch {MM2023}
interl.| perfectio boni operisG
G ¶Codd. : Tr33 (4v) Rusch {MM2023}
et mane
interl.| exordiumH
H ¶Codd. : Tr33 (4v) Rusch {MM2023}
interl.| initium fideiI
I ¶Codd. : Tr33 (4v) Rusch {MM2023}
dies unus.
interl.| prima divinorum operum distinctioJ
J ¶Codd. : Tr33 (4v) Rusch {MM2023}
marg.| Notandum vero quod nox in illo triduo omnino tenebrosa fuit que post creata sidera aliqua luce claruit decebat etiam ut dies a luce inciperent et in mane sequentis diei tenderent ut opera Dei a luce inchoata et in lucem completa esse significarentur.
marg.| FACTUMQUE  VESPERE etc. GREGORIUS. Nequaquam in hac vita per exercitationem iustitie peccatum deseritur ut in ipsa inconcusse maneatur quia si culpam rectitudo eliminat cogitationis nostre foribus assidens ut sibi aperiatur pulsat. Unde ait Moyses:   facta est lux, et paulo post:   factum est vespere . Creator enim humanae culpe prescius tunc expressit in tempore quod nunc versatur in mente. Lumen namque rectitudinis sequitur umbra temptationis. Sed quia electorum lux temptatione non extinguitur non nox sed vespera facta memoratur quia temptatio lumen iustitie abscondit non interimit.
marg.| AUGUSTINUS. Notandum quod cetere creature que infra lucem sunt spiritualem sine eius cognitione non sunt (Ioannes12 c). Idem dies ubique repetitur ut eius repetitione tot fiant dies quotiens distinguuntur genera rerum creatarum perfectione senarii terminanda ita scilicet ut vespera primi diei sit sui cognitio non se scilicet esse quod Deus est. Mane autem post hanc vesperam quo clauditur primus dies et inchoatur secundus conversio eius ut quod creata est ad laudem referat creatoris et cognitionem creature percipiat de verbo Dei que post ipsam fit id est firmamenti quod prius per verbum in eius cognitione fit post in natura ipsius firmamenti deinde fit vespera huius lucis cum firmamentum non iam in verbo Dei sicut ante in firmamenti natura cognoscitur que cognitio quia minor est vespera vocatur. Post fit mane quo clauditur secundus et incipit tertius. In quo similiter mane conversio lucis est, id est huius diei, ad laudandum Deum qui fecit firmamentum et ad percipiendum de verbo eius cognitionem creature post firmamentum faciende et sic usque ad mane post vesperam sexte dici. Multum enim interest inter cognitionem rei in Verbo Dei et cognitionem eius in natura ut illud scilicet ad diem pertineat hoc ad vesperam.
c Io. 1, 3: « Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, quod factum est ».
12 Ioannes] coniec., Iô. Rusch {MM2023}
Numérotation du verset Gn. 1,6 
Dixit quoque Deus:
interl.| Verbo Domini celi firmati sunt etc.13 K
K ¶Codd. : Tr33 (4v) Rusch {MM2023}
13 etc.] om. Tr33
Fiat firmamentum
interl.| divine scripture de qua dicitur: celum sicut liber plicabiturL
L ¶Codd. : Tr33 (4v) Rusch {MM2023}
interl.| intransgressibilis terminusM
M ¶Codd. : Tr33 (4v) Rusch {MM2023}
interl.| quarum superior pars in modum cristallini lapidis congelata est inferior in matricem redacta
marg.| vaporaliter suspensarum et per terram labentium14 N
N ¶Codd. : Tr33 (5r marg. ) Rusch {MM2023}
14 labentium] iacentium labiliter Tr33
marg.| dixit quoque deus fiat firmamentum in medio aquarum factumque est vespere . AUGUSTINUS. Occidente luce paulatim et post spatium diurne longitudinis inferiores partes subeunte factum est vespere sicut nunc usitato circuitu solis solet fieri. Factum est autem mane eadem super terram redeunte et alium diem inchoante et dies expletus est unus viginti quatuor horarum.
marg.| FIAT  FIRMAMENTUM etc. GREGORIUS. Angelice virtutes que in Dei amore perstiterunt hoc in retributione acceperunt ut in contempolatione conditoris perenni felicitate maneant et in hoc quod condite sunt eternaliter subsistant. Unde apud Moysen celum factum dicitur et idem postea firmamentum vocatur quia angelica natura prius subtilis est in superioribus condita et post ne umquam cadere possit mirabilius confirmata.
marg.| FIAT  FIRMAMENTUM etc. AUGUSTINUS. Queritur utrum illud celum nunc fiat quod excedit aeris spatia an ipse aer vocetur firmamentum. Asserunt enim aquas super celum sidereum esse non posse cum earum pondus exigat hoc ut supra terram fluant vel ferantur vaporaliter in aere. Nec quisquam dicat fieri hoc omnipotentia Dei. Quomodo enim Deus naturas rerum fecerit queritur? non quod ex eis ad miraculum potente operetur. Qui vero negant aquas super celum esse posse non tantum locis sed et qualitatibus distinguunt elementa pro quibus sortiantur propria loca ut sit aqua super terram aer super aquam celum super aerem. Unde colligitur quod si aer super celum maneret pondere suo caderet et sic aquam super celum esse non posse. Unde quidam conantur demonstrare aquas esse super celos aerem hic celum et firmamentum accipientes propter hoc tantum quia intervallum eius dividit inter quosdam vapores aquarum et aquas que sunt in terris.
marg.| FIAT  FIRMAMENTUM etc. AUGUSTINUS. Historice. Notandum quod firmamentum non propter stationem sed propter firmitatem et intrangressibilem terminum superiorum et inferiorum aquarum appellatum est. Sive celum intelligamus aereum sive {t. 1: Erfurt, f.6ra; facsim., p. 11a} quod excidit spatia nubilosi aeris qui exaltatione ***quod excedit spacia nubilosi aeris qui exalatione terre aquas vaporaliter trahit et per subtiles minutias suspendit et post corpulentius conglobatas pluvialiter refundit. Si vero potest aqua sicut videmus ad tantas minutias pervenire ut feratur vaporaliter super aerem aquis naturaliter leviorem cur non credamus et super illud levius celum minutioribus guttis et levioribus immanare vaporibus? Sed quoquo modo ibi sint ibi esse non dubitamus.
marg.| BEDA. Fiat firmamentum in medio etc. Celi in quo fixa sunt sidera creatio describitur quod constat esse in medio aquarum. Nam supposite sunt ei aque in aere et in terra superpositeque de quibus dicitur: qui tegis aquis superiora eius. In medio ergo firmamentum est sidereum celum quod de aquis factum esse credi potest. Cristallus enim lapis cuius magna firmitas magna perspicuitas de aquis factus est. Si quem movet quomodo aque nature fuide et in imalabiles super celum possunt consistere cuius figura rotunda videtur esse? De quo scriptum esse meminerit: qui ligat aquas in nubibus suis. Qui enim infra celum ligat aquas ad tempus vaporibus nubium retentas potest super celi speram ne labantur non vaporali tenuitate sed glaciali soliditate aquas suspendere qui etiam terre molem appendit in nihilo. Quales autem et ad quid utiles? novit ipse qui condidit.
et dividat aquas
interl.| superioresO
O ¶Codd. : Tr33 ( 5r ) Rusch {MM2023}
interl.| populos angelorum qui non indigent firmanento scripture
ab aquis.
interl.| inferioribus
interl.| populis hominum qui indigent
Numérotation du verset Gn. 1,7 
Et fecit Deus
interl.| causaliter
firmamentum
interl.| in cognitione angelorum
interl.| scripture
interl.| moraliter ut per ipsum firmamentum scripture scilicet inter carnalia et spiritualia quasi inter superiores et inferiores aquas discernat
divisitque aquas
interl.| vaporaliter imminutas
interl.| angelos
que erant sub firmamento15*
15 sub firmamento ΩN ΩX Weber ] super firmamentum Rusch
interl.| sidereum celum
ab his
interl.| densioribus aquis
interl.| hominibus
que erant super firmamentum16
16 super firmamentum ΩN ΩX Weber ] sub firmamento Rusch
interl.| sidereo celo
et factum est ita.
interl.| actualiter scilicet
marg.| 1. ET  FECIT  DEUS  FIRMAMENTUM etc. AUGUSTINUS. Queritur quare cum dixisset fit firmamentum et factum est ita postea addidit et fecit Deus firmamentum? Cum in creatione lucis additum non sit. In quo demonstratur primo die quo facta est lux conditionem spiritualis creature id est sanctos angelos per lucem significari. Ideo non repetitur postquam dixit facta est lux quia non primo novit rationalis creatura formationem suam et post formata est sed in ipsa sua formatione cognovit. Conditio enim lucis in eis est prius in sapientia post in conditione sua illic genita hic facta id est ex informi formata. Unde fiat lux et facta est lux ut quod erat in Verbo esset in opere Cetera prius fiunt in sapientia post in angelorum cognitione tandem in proprio genere. Cum ergo audimus: dixit Deus: fiat lux intelligimus ad sapientiam Dei scripturarum recurrere. Cum audimus: factum est intelligimus in creatura spirituali factam cognitionem faciende creature. Cum additur: et fecit Deus fieri intelligimus ipsam naturam in genere suo. Nec totiens dixit Deus fiat quotiens scriptura dicit quia unum Verbum genuit in quo omnia dixit per quod singula facta. Sed scriptura condescendens parvulis in uno quoque genere creature respicit in Verbo Dei eternam rationem dicens: dixit Deus fiat etc.
marg.| 2. AUGUSTINUS. Super aerem purus ignis dicitur esse celum. Unde sidera et luminaria facta coniectant illius scilicet ignee lucis conglobata dispositaque natura in eas formas quas in celo cernimus. Quidam etiam nostri aquas non esse super celum sidereum qualitatibus et meatibus convincere volunt asserentes tamen stellam saturni esse frigidissimam. Queritur ergo ab eis unde frigida sit? que tanto debet esse ardentior quanto sublimior et celo propinquior. Cum enim rotunda moles circumagitur interiora tardius et exteriora eius moventur celerius et ideo ferventius debuit ergo magis esse callida quam frigida. Facit ergo frigidam aquarum supercelestium vicinitas.
Numérotation du verset Gn. 1,8 
Vocavitque Deus firmamentum celum {t. 1: Erfurt, f. 6rb; facsim., p. 11b} et factum est vespere et mane
marg.| 1. ET  FACTUM  EST  VESPERE etc.  MYSTICE. Incipit mane secunde diei a Noe tamquam a puericia et tenditur usque ad Abraham aliis generationibus decem. Et bene comparatur secundo diei quo factum est firmamentum inter aquas. Sicut arca Noe inter aquas inferiores in quibus natabat et superiores quibus compluebatur. Hec etas non diluvio deletur quia puericia nostra oblivione de memoria non deletur meminimus enim nos pueros fuisse infantes non meminimus. Huius vespera est confusio linguarum in eis qui turrem faciebant et fit mane ab Abraham. Sed nec etas secunda generavit populum Dei quia nec puericia apta est generationi.
dies secundus.
interl.| Augustinus. divinorum operum secunda distinctio
marg.| 2. AUGUSTINUS. Notandum vero quod prima die cum facta est lux dictum est tantum: fiat lux et hoc in Verbo et facta est lux in opere statimque adhesit increate luci lux creata ut vicinior et omni creatura capacior. In secunda die quedam mora est et verborum multiplicatio fiat et fecit Deus et factum est ita ut intelligamus istas naturas ad deficiendum pronas et ad obediendum minus aptas.P
P ¶Codd. : Tr33 (4v non cont uli ) Rusch {MM2023}
marg.| 3. HIERONYMUS. 17 Notandum etiam quod huius diei secundi18 opera, secundum Hebreos, non dicuntur bona cum bona sint sicut cetera, quod fit propter binarium principem alternitatis qui primus ab unitate discedit et in figura bigamie ponitur et multorum reprehensibilium. Unde que bina ingrediuntur in arcam immunda sunt impar numerus mundus19. Q d
d ¶Fons : <Attest.>Cf. Hugo de Sancto Victore, De sacramentis, 1.1.20, PL 176, 201 : « Quare ergo hic non dictum est: Vidit Deus quod esset bonum, sicut alibi ubique dictum est: Vidit Deus quod esset bonum (Gen I). Nam si ideo alibi dictum est quia factum est, cur etiam hic dici non debuit si factum fuit? Fortassis quia binarius signum divisionis est, qui primus ab unitate discedit: sacramentum aliquod hic commendatur. Et non sunt laudata opera secunda, non quia bona non essent, sed quia malorum signum essent ». <Non hab.> nec Augustinus nec Hieronymus. [MM2023]
Q ¶Codd. : Tr33 (4v) Rusch {MM2023}
17 Hieronymus] om. Tr33 (post § 2 = Augustinus)
18 secundi] om. Tr33
19 mundus] deus Tr33
marg.| Vel ideo bona non dicuntur quia in hoc opere distinctio aque non fit perfecta que in proximo fit ubi dicit: congregentur aque ut ibi dicetur.
marg.| 4. AUGUSTINUS. Queri solet cuius figure sit celum? Sed Spiritus Sanctus quamvis autores nostri scierint per eos docere noluit nisi quod prosit saluti. Queritur etiam si stet an moveatur celum? Si movetur inquiunt: quomodo est firmamentum? Si stat: quomodo sidera in eo fixa circumeunt? Sed firmamentum non propter stationem sed propter firmitatem aut terminum aquarum intransgressibilem dici potest. Si autem stat nihil impedit moveri et circumire sidera.
marg.| 5. MORALITER. Secundo die factum est tamquam firmamentum discipline quod discernit inter carnalia et spiritualia sicut inter inferiores et superiores aquas.
marg.| 6. ISIDORUS. 20 Die secunda posuit firmamentum sanctas scilicet scripturas in Ecclesia de quibus dicitur: celum sicut liber plicabitur. Hoc firmamento discernit aquas superiores21 id est populum angelorum quibus non est necesse ut in lectione audiant Dei verbum. Sed illud firmamentum posuit super infirmitatem inferiorum populorum ut suspicientes in eo cognoscant qualiter discernat inter carnalia et spiritualia quasi inter aquas superiores et inferiores.R
R ¶Codd. : T21 (4v b ) Rusch = prothemata laodunensia § 23 {MM2023}
20 Isidorus] om. T21
21 superiores] om. T21
Numérotation du verset Gn. 1,9 
Dixit vero Deus:
interl.| Verbo separavit
Congregentur aque que sub celo sunt in locum unum
interl.| secedant unam partem terre
interl.| infideles qui cupiditatum tempestate et tentationibus fluminum quatiuntur
et appareat arida
interl.| fontem fidei sitientes
factumque est ita.
marg.| DIXIT  VERO  DEUS  CONGREGENTUR etc. AUGUSTINUS. In hoc die factum videtur ut duo tantum inferiora elementa secernerentur. De aeris tamen formatione intelligi potest qui tunc primum notam nobis formam accepit cum aqua que aeris et terre spacium occupabat in unam terre partem secessit. Ita in secundo et tertio die quatuor elementa in proprias formas videntur esse distincta. Et quoniam per enumerationem dierum ex informibus formata numerantur et ex corporali materia iam factum celum Moyses dixerat cuius multum a terrenis species distat quod ex ea formandum in infima parte restabat noluit insolitis verbis inserere ut diceret fiat quia infirmiorem et informitati proximam suscepturum erat speciem ut his verbis: congregentur aque et appareat arida intelligamus hic duo proprias formas accepisse nobis notas et tractabiles aquas scilicet mobilem terram immobilem. Unde aqua congregatur terra apparet aqua enim labilis et fluxa terra stabilis et fixa.
marg.| CONGREGENTUR  AQUE. BEDA. Que inter celum et terram universa compleverant in unum locum congregantur ut lux que preterito biduo aquas clara luce lustraverat in puro aere clarior fulgeat et appareat terra que latebat et que aquis limosa erat fiat arida et germinibus apta. Si queratur ubi congregate sunt aque que omnes partes terre usque ad celum texerant? Potuit fieri ut terra subsidens concavas partes preberet quibus fluitantes aquas reciperet. Potest etiam credi primarias aquas rariores fuisse que sicut nebula tegerent terras sed congregatione esse spissatas.
Numérotation du verset Gn. 1,10 
Et vocavit Deus aridam terram congregationesque22 aquarum appellavit maria et vidit Deus
22 congregationesque Ω ΩX Rusch Weber ] congregationes ΩN*
interl.| quod placuit in verbo placuit in opere
quod esset bonum.
marg.| ET  VOCAVIT  DEUS  ARIDAM  TERRAM. AUGUSTINUS. Prius ad distinctionem aquarum totam solidiorem mundi partem terram appellavit dicens: in principio creavit Deus celum et terram. Postquam mundus iam formari incipit et terre facies apparet recedentibus aquis ad distinctionem partis que adhuc premebatur aquis portio quam aridam esse licebat terre nomen accepit eo quod pedibus teratur congregationesque aquarum appellavit maria. Sic enim appellantur apud hebreos omnes congregationes aquarum sive salse sive duces. Et quia per continuationem omnium aquarum que terris sunt dixit eas congregatas in unum locum nunc vocat pluraliter congregationes aquarum propter multifidos sinus earum.
marg.| BEDA. Cum multa constet esse maria in unum tamen locum dicit aquas congregatas quia cuncta magno mari iunguntur. Si qui lacus in semetipsis stricti videntur occultis tamen meatibus in mare revolvuntur fossores quoque puteorum hoc probant quia omnis tellus per invisibiles venas aquis repleta est quibus ex mari principium est.
marg.| ET  VIDIT  DEUS. BEDA. Nondum terra germinabat nec aqua animantia viva produxerat et tamen dicitur Deus videre quod esse bonum cedentibus aquis apparuisse aridam quia estimator universitatis previdens que sunt futura quasi iam perfecta laudat que adhuc in primo operis exordio sunt quia apud eum rerum perfectio non in consummatione est operis sed in predestinatione voluntatis.
Numérotation du verset Gn. 1,11 
interl.| id est potens sit germinare
terra
interl.| ab aquis liberata
interl.| anima fructifera
herbam virentem
interl.| bonorum operum fructus
et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum
interl.| ut ex sua infirmitate compatiatur indigentibus
cuius semen in semetipso sit
interl.| de quo similia propagentur
super terram et factum est ita.
interl.| causaliter
marg.| GERMINET  TERRA etc. AUGUSTINUS. Advertendum est moderamen ordinatoris quamvis distincta est creatura herbarum atque lignorum a specie terrarum et aquarum ut in elementis numerari non possint quia tamen fixa radicibus terre nectuntur ad eundem diem voluit pertinere.
marg.| GERMINET  TERRA etc. BEDA. Pater in his verbis qui a verno tempore mundus perfectus est et ornatus in quo solent herbe virentes apparere et ligna pomis onusta. Simulque notandum quod non prima herbarum germina vel arborum genera de semine prodierunt sed de terra quia ad unam iussionem conditoris apparuit arida herbis compta ne moribusque vestita que sui generis ex se poma produxerunt et semina. Oportebat enim ut forma rerum Dei imperio primo perfecta prodiret quomodo homo propter quem omnia iuvenili etate plasmatus est.
marg.| AUGUSTINUS. Queritur etiam de spinis et tribulis et quibusdam lignis infructuosis cur vel quando creata sint? cum Deus dixerit: germinet terra herbam virentem et facientem etc. Sed fructus nomine quedam utilitas signatur. Multe autem utilitates sunt manifeste vel occulte omnium que terra radicitus alit. Possumus autem absolute respondere spinas et tribulos post peccatum terram homini ad laborem peperisse non quod alibi antea nascerentur et post in agris quos homo coleret sed et prius et postea in eisdem locis prius tamen non homini sed post. Unde: pariet tibi id est ut tibi nasci incipiant ad laborem que ad pastum tantummodo aliis animalibus ante nascebantur.
marg.| FACIENTEM  SEMEN. BEDA. omnia creata sunt perfecta et homo perfectus etate erat et arbores cum foliis et fructu. Unde dicitur hic lignum pomiferum.
Numérotation du verset Gn. 1,12 
Et protulit terra
interl.| actualiter
herbam virentem
interl.| GREGORIUS: pabulum verbi opera misericordie
et facientem23* semen iuxta genus suum
23 facientem ΩN ΩX ] afferentem Rusch Weber
interl.| de tritico triticum de legumine legumen
lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem {t. 1: Erfurt, f. 6vb; facsim., p. 12b} suam et vidit Deus quod esset bonum.
marg.| ET  PROTULIT  TERRA etc. GREGORIUS. Quod testatur historia sic est veraciter factum ut significaret aliud faciendum. Terra enim est Ecclesia que verbi pabulo nos reficit et patrocinii umbraculo custodit loquendo pascit opitulando protegit ut non solum herbam refectionis proferat sed etiam arborem protectionis.
marg.| LIGNUMQUE etc. GREGORIUS. Lignum secundum speciem suam semen producit cum mens nostra ex sui consideratione quod in alterum faciat colligit et recti operis germen parit. Hinc quidam sapiens aite: « Quod tibi non vis fieri alii non feceris ». Et alibi: quecumque vultis ut faciant vobis homines et vos eadem illis facite. Quasi speciem vestram alterutrum respicite et ex vobismetipsis cognoscite quid oporteat vos aliis exhibere.
eTb. 4, 16 (Vetus latina) ut ref. Augustinus Hipponensis, De doctrina christiana, 3, 14 et passim: « Quod tibi non vis fieri, alteri ne facias » ; cf. Tb. 4, 16 (Clementina): « Quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando facias ». cf. Lc. 6, 31.
marg.| SEMENTEM. STRABO. RABANUS. 24 Sementis frugum et arborum. Semen hominum et animalium. Seminium vel sementum cuiusque rei exordium.
24 Rabanus] R. Rusch
marg.| MORALITER. Tertio die quo mentem suam ad ferendos bonorum operum fructus preparat homo separata labe ac fluctibus carnalium tentationum tamquam aridam habet terram tentationibus separatis ut dicere possit: mente servio legi Dei etc.
Numérotation du verset Gn. 1,13 
Factumque25* est vespere et mane dies tertius
25 factumque ΩN ΩX Weber ] et factum Rusch
interl.| AUGUSTINUS: tertia distinctio
marg.| ET  FACTUM  EST  VESPERE  ET  MANE. ISIDORUS.  MYSTICE. Mane tertii diei incipit ab Abraham et succedit tertia etas similis adolescentie et bene comparatur diei tertio quo ab aquis terra separata est. Ab omnibus enim gentibus quarum error instabilis et vanis simulacrorum doctrinis tamquam ventis omnibus mobilis (quod maris nomine bene significatur) populus Dei per Abraham separatus est tamquam terra cum apparuit arida id est sitiens imbrem divinorum mandatorum qui unum Deum colendo tamquam irrigata terra ut fructus afferat sanctas Scripturas accepit et prophetias. Hec etas iam potiut generare populum Deo quia et tertia etas id est adolescentia filios habere iam potest. Unde Abrae dictum est: patrem multarum gentium posui te etc. Hec etas porrigitur ab Abraham usque ad David generationibus quatuordecim. Vespera in peccatis populi quibus divina mandata preteribant usque ad Saulis malitiam.
marg.| BEDA. Die tertia congregavit aquas inferiores et falsas infideles scilicet concupiscentiarum et tentationum fluctibus sese quatientes et segregavit ab eis aridam id est fideles fontem fidei sitientes. Infideles vero coercuit ne iniquitatis sue fluctibus aridam id est animam sitientem Deum conturbent sed liceat ei germinare fructus bonorum operum et diligere proximum ut habeat in se semen secundum similitudinem suam ut scilicet ex sua infirmitate compatiatur alii {t. 1: Erfurt, f. 6vb; facsim., p. 12b} indigenti et producat lignum forte fructiferum id est beneficium eripiendo oppressum et prebendo ei protectionis umbraculum.
Numérotation du verset Gn. 1,14 
Dixit autem Deus: Fiant
interl.| hic ordinantur ornamenta superioris mundi
luminaria
interl.| doctores
in firmamento
interl.| quia vicina non quia fixa
celi
interl.| scripture
et26 dividant
26 et ΩN ΩX] ut Weber
interl.| discernendo
diem ac27 noctem et sint in signa
27 ac ΩN Rusch Weber ] et ΩX
interl.| serenitatis et tempestatis
interl.| virtutum
et tempora et dies et annos
interl.| ver estatem autumnum hiemen
interl.| cum suum compleverint cursum
interl.| quia predicatores propriis temporibus vivunt et transeunt prius germinavit terra deinde facta sunt luminaria quia post bona opera venit illuminatio lucis ad contemplandam speciem superne veritatis
marg.| FIANT  LUMINARIA etc. AUGUSTINUS. Quia visibili mundo duo dies sunt attributi suppreme scilicet et infime parti mundi. Visibilibus et mobilibus mundi partibus que intra mundum creantur tres reliqui deputati sutn. Et quia celum prius factum prius erat ornandum quarto fiunt sidera quibus illustretur inferior pars ne esset habitantibus tenebrosa. Infirmitati quoque hominum provisum est ut circumeunte sole diei noctisque vicissitudine propter vigilandi et dormiendi vicissitudinem potirentur. Et ne nox indecora remaneret sed luna et sideribus consolarentur homines quibus operandi nocturna necessitas incumberet et quedam animalia sunt que lucem ferre non possunt. Quod autem dictum est: et sint insigna etc. ita dictum videtur quasi quarto die cepissent tempora cum prius triduum sine tempore non fuerit. Nam si aliquis motus corporalis vel spiritualis conditionem luminarium precessit ut aliquid a futura exspectatione per presens in preteritum transierit sine tempore esse non potuit. Ideo tempora que fiunt per sidera non spacia morarum sed vicissitudinem affectionum celi debemus accipere quia dies et anni quos usitate novimus motibus tantum siderum fiunt. Vel forte circa speciem facte rei dies est appellatus et circa privationem nox ut materia nondum per speciem formata sit nox dicta unde formanda erant cetera. Vel potius in ipsa re facta atque formata mutabilitas id est deficiendi possibilitas nox dicitur. Possunt enim res mutari etiam si non mutentur. Vespere autem et mane intelligantur non per temporis preteritionem et adventum sed per terminum quo intelligitur usquequo sit nature modus et unde exordium. Nimirum quod dicit sint in signa et tempora non signa dicit que observare sit vanitatis sed utilitatis que scilicet naute observant vel quilibet homines ad previdendas aeris qualitates. De sole quippe certum est quod circumitum compleat trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante qui est annus solaris. Sic reliqui planete annos suos complent breviores et prolixiores. Et etiam sol ad distinctionem temporum quia ab equinoctiali circulo vernali ad solsticium estivum ascendens et inde ad equinoctium autumnale transiens atque inde ad solsticium brumale perveniens tandemque ad equinoctium vernale rediens quatuor anni tempora determinat. Luna post equinoctium vernale vespere plena procedens paschalem terminum facit que regula usque hodie viget. De qua cum queratur utrum plena an prima facta fuerit? respondendum est: Deum quotacumque fuerit perfectam fecisse quia (ut aiunt) non decebat Deum illa die aliquid imperfectum facere. Alii dicunt debuit luna prima fieri non quartadecima quia nemo sic incipit numerare. Si tamen aliquid imperfectum fecisse Deum dicatur reprehensibile non est. Quod enim ab illo inchoatum est ab ipso non ab alio perfectum est. Creditur etiam ideo plena facta quia verba sic habent Septuaginta: lunam factam inchoatione noctis quod fit cum plena est.
marg.| FIANT  LUMINARIA etc. BEDA. ea silicet divisione ut sol diem luna noctem illuminet hoc enim factis sideribus ad augmentum primarie lucis accessit ut etiam nox prodiret luminosa lune vel stellarum splendore radiata que hactenus tantum tenebras noverat. Etsi enim nox tenebrosa videtur obscurato aere qui terris proximus est superiora tamen aeris spacia semper siderum fulgore sunt lucida.
marg.| AUGUSTINUS. Solet queri utrum hec luminaria corpora sola sint aut habeant rectores spiritus et ab eis vitaliter inspirentur sicut per animas animalium carnes animantur? Sed de tam obscura re nihil temere credentum.
marg.| ET  SINT  IN  SIGNA etc. BEDA. Quia priusquam sidera fierent ordo temporum nullis notabatur indiciis vel meridiana hora vel quelibet alia. Sunt ergo luminaria in signa etc. non quod a conditione horum tempora ceperint vel dies vel anni sed quia per ortus eorum vel transitus temporum dierum annorumque signatur ordo.
Numérotation du verset Gn. 1,15 
ut28 luceant in firmamento {t. 1: Erfurt, f. 7ra; facsim., p. 13a} celi et illuminent terram
28 ut ΩX Rusch Weber ] et ΩN
interl.| ne homo in tenebrosam adducatur habitationem
et factum est ita.
interl.| causaliter
marg.| UT  LUCEANT etc. BEDA. Semper luminaria in firmamento lucent sed oportunis temporibus terram illuminant. Aliquotiens enim nebulosus aer obsistit ortus etiam sol maiori lumine lunam stellasque ne terram illuminent impedit. Unde et si vocatur quia solus obtusa luna stellisque ceteris per diem fulgeat terris.
Numérotation du verset Gn. 1,16 
Fecitque Deus
interl.| in manifesto
duo magna luminaria29, luminare maius ut preesset diei et luminare minus ut preesset nocti et stellas
29 magna luminaria ΩX Rusch Weber ] inv. ΩN
interl.| virorum numerositatem
marg.| FECIT  DEUS  DUO  MAGNA  LUMINARIA. BEDA. Luminaria magna possumus accipere non tam aliorum comparatione quam per se ut celum dicitur magnum et magnum mare. Sol enim magnus dicitur quia complet orbem terre suo calore sicut luna suo lumine que in quacumque parte celi fuerint totam terram illuminant et a cunctis videntur. Magnitudinis eorum magnum est argumentum quod omnibus hominibus idem orbis eorum videtur. Nam si longe positis minor et prope maior exiguitatis indicium esset.
marg.| LUMINARE  MAIUS etc. BEDA. Solem scilicet non solum corporis forma sed luminis magnitudine quia luminare minus et stellas illustrat. Maior est etiam in calore quia mundum calefacit cum preteritis ante eius creationem diebus nihil caloris habuisset. Quod autem equalis uniusque magnitudinis luna cum sole cernitur hinc esse aiunt quod multo longinquior a terris atque altior quam luna incedit ideoque magnitudo eius a nobis non posset dinosci. Omnia enim longius posita videntur breviora.
marg.| ET  LUMINARE  MINUS etc. Etsi luna et stellas maiores in die aliquando videri contingat non tamen diei sed nocti lucis solacium eas afferre constat.
marg.| AUGUSTINUS. Tunc enim noctis exordio videtur luna cum plena est alias non et per diem incipit videri ante plenitudinem et in progressu noctis.
Numérotation du verset Gn. 1,17 
et posuit eas
interl.| ad decorem noctis
in firmamento celi ut lucerent super terram
interl.| luce sapientie
marg.| UT  LUCERENT etc. Hec de magnis luminaribus intelligi possunt et stellis ut quod dictum est ut preessent diei ad solem specialiter quod subiunctum est et nocti ad lunam et stellas pertineat. Quod vero additur ut dividerent lucem ac tenebras omnibus eque conveniat que quocumque incedunt lucem circumferunt. Unde: absunt tenebrosa cuncta relinquunt. Si queratur quale potuit esse lumen diurnum ante creationem siderum? Respondemus quale videmus solis ortu proximante nec dum apparente quando scilicet lucet obtusis radiis stellarum dies sed minime sol ortus refulget.
marg.| MYSTICE. Die quarta micuerunt luminaria in firmanento celi id est legisdoctores scripture sancte inherentes et inferioribus lumen sapientie demonstrantes. Prodiit quoque siderum turba id est virorum doctorum scilicet et legisperitorum numerositas qui in huius vite nocte fulgentes dividant scripture sensibilia et intelligibilia quasi inter lucem perfectorum et tenebras peccatorum facientes signa virtutum et miraculorum. Qui sunt in tempora et annos quia propriis temporibus vivunt et transeunt. Verbum autem Domini ineternum manet. Bene autem terra germinavit primo et postea facta sunt luminaria quia post bona opera venit illuminatio qua videtur species superne veritatis.
marg.| MORALITER. Quarto die quo in illo firmamento discipline mens spirituales intelligentias operatur atque distinguit videt que sit incommutabilis veritas que sicut sol fulgeat in anima et quomodo anima ipsius particeps fiat et corpori ordinem et pulcritudinem tribuat tamquam luna illuminans noctem. Et quomodo stelle omnes id est intelligentie spirituales in huius vite obscuritate tamquam in nocte fulgeant.
Numérotation du verset Gn. 1,18 
et preessent diei ac nocti {t. 1: Erfurt, f. 7rb; facsim., p. 13b} et30* dividerent lucem
30 et ΩN ΩX Weber ] ut Rusch
interl.| perfectorum
ac tenebras
interl.| parvulorum
et vidit Deus quod esset bonum.
interl.| quia que facienda placebant ut fierent facta placuerunt ut manerent
Numérotation du verset Gn. 1,19 
Et factum est vespere et mane dies quartus.
interl.| Augustinus: quarta distinctio
marg.| ET  FACTUM  EST  VESPERE  ET  MANE etc. BEDA. In hac vespera populus Dei in Egypto agnum obtulit et verus agnus sacramenta sui corporis inchoavit. In hoc mane populus Israel iugum servitutis excussit et Christus nos suo sanguine redimens a diaboli servitute liberavit que dies lune plenissime in creatione mundi quarta processit. At in tempore dominice passionis altioris gratia sacramenti in quintam sabbati incidit ut Dominus sexta sabbati crucifixus sabbato in sepulcro quiesceret et prima sabbati resurgeret. In qua nobis resurgendi et lucem perpetuam intrandi spem atque fidem donaret.
marg.| ET  FACTUM  EST  VESPERE etc.  ISODORUS.  MYSTICE. Mane quarte diei regnum David. Hec etas similis est iuventuti que inter omnes regnat etates et firmum est omnium etatum firmamentum. Unde comparatur quarto diei quo facta sunt sidera in firmamento celi. Splendor siquidem solis regni figurat excellentiam plebem obtemperantem regi lune splendor ostendit tamquam synagogam. Stelle vero principes eius sunt et omnia fundata in regni stabilitate tamquam in firmamento.
Numérotation du verset Gn. 1,20 
Dixit etiam Deus: Producant31 aque
31 producant ] + interl. Hebr. anti. Hier.?
interl.| quia vicinior est aqua celo quam terra preordinantur aquatilia
interl.| aquarum dicuntur reptilia quia pauca repunt in terra pedibus gradiuntur plura
reptile
interl.| pisces
interl.| renatos per sacramentum baptismi
et volatile super terram
interl.| volantes ad superna
interl.| productum ex aquis
sub firmamento celi.
interl.| non usque ad firmamentum
marg.| DIXIT  ETIAM  DEUS  PRODUCANT  AQUE  REPTILE. Post ornatum quarto die celi faciem luminaribus ornantur suis animamalibus die quinto inferiores mundi partes aque scilicet et aer.
marg.| AUGUSTINUS. Dixit etiam Deus producant aque reptile etc. Oportebat in creandis habitatoribus inferioris partis que tota sepe terra vocatur prius produci ex aquis animalia postea de terra eo quod ita sit aeri aqua similis ut eius exaltationibus pinguescat et spiritum procelle et ventos faciat et nubila contrahat aves sustineat volantes. Est ergo ordo servatus ut prius memorentur animalia a quarum quam terrarum. Nec putandum est pretermissum esse aliquod elementum quamvis de aere tacere videatur. Sed aer ad celum more scripture pertinere intelligitur si qua sunt in eius superioribus pacatissima spacia vel ad terram propter turbulentum et caliginosum locum qui humida exalatione pinguescit quamvis et ipse aliquando celi nomine nuncupetur. Ideo non est dictum producant aque reptilia et aer volatilia sed utrunque ex aquis productum esse narratur. Quicquid enim aquarum sive labiliter undosum sive vaporaliter tenuatum est utrunque tamen humide nature deputatur. Unde quidam elementa sic distinguunt ut oculos ad ignem aures ad aerem pertinere dicant olfactum et gustum tribuant humide nature. Tactus autem congruit terre. Ignis tamen omnia penetrat ut motum in eis faciat. Inchoat enim anima motum suum in omnibus sensibus a subtilitate ignis sed non in omnibus ad idem pervenit. In visu enim pervenit represso calore usque ad eius lucem. In auditu usque ad liquidiorem aerem calor ignis penetrat. In olfactu transit aerem purum et pervenit ad humidam exalationem unde crassior hec aura subsistit. In gustu vero etiam hanc transit et pervenit ad humorem corpulentiorem. Quo traiecto cum ad terrenam pervenit gravitatem tangendi ultimum sensum agit. Hunc ordinem non ignorabat qui conditionem eorum que intra mundum sunt inducens prius celi lumina post aquarum animantia terarum psoterema narravit nec aerm pretermisit sed quietissiam partem eius celo trubulantam aque vel terre deputavit. Unde et psalmus omnia superiora celum dicendo: laudate Dominum de celis omnia inferiora terre nomine comprehendit. Laudate Dominum de terra etc. ubi spiritus tempestatis et omnes abyssi nominantur. Et ignis iste qui urit tangentem qui de terrenis et humidis motibus ita existit ut vertatur in aliud elementum. Ac per hoc in superiorem tranquillitatem evadere non valens in ista pinguiori parte turbulentis motibus agitatur ad temperandum eius rigorem et ad usus terroresque mortalium. In summo autem aer tam tenuis esse dicitur ut neque nubibus obumbretur nec vento turbetur nec aves sustineat nec homines siqui forte ascenderint crassiori spiritu alat sicut aer iste. Aer tamen est et in humidam naturam tempore diluvii conversus creditur. Aereos etiam celos diluvio perisse in quadam canonica epistola legi. Quod intelligendum non est nisi in aquarum naturam pinguioris aeris qualitate conversos.
marg.| ANIME  VIVENTIS. AUGUSTINUS. id est que sunt in animabus vivis sicut dicitur. Ignobilia hominum id est qui sunt in hominibus ignobiles. Quod quidam propter tarditatem sensus putant dictum esse vel quia pisces nullius sint memorie sed certissimum est eos habere memoriam.
marg.| AUGUSTINUS. De conversione elementorum questio est. Alii dicunt omnia posse converti in omnia. Alii aliquid proprium esse singulis quod in alterius qualitatem nequeat converti. Dicitur etiam nihil sine igne videri nec sine terra tangi et sic omnia omnibus inesse sed unumquodque ex eo quod plus habet vocabulum accepisse. Inde autem caloris privatione cum corpus nimium frigescit sensus obtunditur quia motus pigrescit qui ex calore inest corpori dum ignis aerem aer humorem et humor terrena afficit subtilioribus crassiora penetrantibus. Aer ergo superior quia ad celestem pertinet partem vel quia nullum visibilem habet habitatorem neque pretermissus est celo nominato nec annumeratus in creandis animalibus. Inferior vero non nisi ex aquis accipit animalia. Quid enim humidum est aves sustinet que innituntur pennis volantes ut pisces quibusdam suis alis natantes. Unde ex aquis dicuntur producta volatilia. Aquarum enim natura bipertitum locum sortita est. Inferiorem in unda labili. Superiorem in aura flabili. Illum natantibus hunc volantibus. Ex hoc elemento duo sensus animalibus dantur. Olfactus vaporibus. Gustus explorandis liquoribus. Quod enim tactu aquas ventosque sentimus hinc est quod solida terra omnibus elementis miscetur sed in his crassioribus sentitur amplius.
marg.| SUB  FIRMAMENTO etc. Etsi immenso interiacente spaci volant tamen aves sub sidereo celo que super terram volant sicut homines qui in terra sunt sub celo esse dicuntur. Alia translatio: secus firmamentum celi quia vicina sunt etheri spacia huius aeris qui aves subvehit.
marg.| AUGUSTINUS. Notandum quosdam philosophos ita sua cuilibet elemento distribuisse animalia ut terrena dicerent non tantum que in terra repunt aut gradiuntur sed etiam aves que in terra requiescunt. Aeria animalia demones esse. Celestia deos quorum nos partem luminaria partem angelos dicimus. Fidem tamen aquis pisces et generis sui bestias distribuunt ut animalibus suis nullum vacet elementum.
marg.| AUGUSTINUS. Demones aera dicuntur animamalia quoniam corporum aereorum natura vigent. Nec per mortem dissolvuntur quia prevalet in eis elementum aptius ad faciendum quam ad patiendum. Ad patiendum enim humor et humus ad faciendum aer et ignis. Transgressores vero angeli cum principe suo nunc diabolo tunc archangelo si fuerunt ante transgressionem suam in puriore aeris parte (quidam enim nostri non putant eos celestes vel supercelestes angelos fuisse) non mirum si post peccatum in hanc caliginem detrusi sunt ubi tamen aer sit ( si saltem ante peccatum celestia opera gerebant). Neque hoc mirum est si conversi sunt ex pena in aeream qualitatem ut possint ab igne id est elemento superioris nature pati. Caliginosa tamen aeris loca tenere tantum permissi sunt qui eis quasi carcer sit usque ad tempus iudicii.
Numérotation du verset Gn. 1,21 
Creavitque Deus cete grandia
interl.| a maximo usque ad minimum
et omnem animam viventem atque32* motabilem quam produxerant aque in species suas et omne volatile secundum genus suum
32 atque ΩN ΩX Weber ] om. Rusch
interl.| quia sunt aquarum animantia qua non reptando sed natando vel pedibus ambulando incedunt sunt et volatilia qua pennas habent sed omnino volatu carent ne aliquod genus pretermissum videretur generaliter comprehendit omne genus reptilium natatilium volatilium et que cautibus inherent fixa ut concarum plurima genera.
et vidit Deus quod esset bonum
marg.| ET  OMNEM  ANIMAM  VIVENTEM. Ad differentiam hominis qui faciendus ad imaginem Dei etsi precepta servaret perpetua immutabilitate maneret. Cetera vero animalia sic facta sunt ut alia aliis in alimoniam cederent vel senio deficerent.
Numérotation du verset Gn. 1,22 
benedixitque33 eis dicens: Crescite et multiplicamini et replete {t. 1: Erfurt, f. 7vb; facsim., p. 14b} aquas maris
33 benedixitque ΩN ΩX Weber ] Et benedixit Rusch
interl.| hoc ad utrunque genus de aquis factum et ad pisces et aves pertinet
avesque multiplicentur super terram.
interl.| que vel de aquis vel de terra vivunt
marg.| CRESCITE  ET  MULTIPLICAMINI. Ad utrunque genus animantium de aquis factorum id est pisces et aves pertinet quia sicut omnes pisces non nisi aquis vivere possunt ita plurime aves que si in terris aliquando requiescunt fetusque faciunt non tamen de terra sed de mari vivunt et libentius mari quam terra utuntur. Quod vero subiungit avesque multiplicentur super terram ad utrunque genus avium que scilicet de aquis vel de terra vivunt respicit quia etiam aves que sine aquis non vivunt que etiam in profundo sepe sicut pisces latent non numquam super terram egredi solent maxime cum fetus faciunt et nutriunt.
marg.| MYSTICE. Die quinta facta sunt in aquis reptilia animarum vivarum id est homines in vitam renovati per sacramentum baptismi facta sunt volatilia id est anime volantes ad superna.
marg.| MORALITER. Incipit provecta mens quinto die in actionibus turbulenti seculi tamquam in aquis maris operari propter utilitatem fraterne societatis et de corporalibus agnitionibus que ad mare id est ad hanc vitam pertinent producere animarum vivarum reptilia id est opera que prosunt animis vivis et cetos magnos id est fortissimas agnitiones quibus fluctus seculi dirumpuntur et contemnuntur et volatilia celi id est voces celestia predicantes.
Numérotation du verset Gn. 1,23 
Et factum est vespere et mane dies quintus.
interl.| AUGUSTINUS. Quinta distinctio
marg.| ET  FACTUM  EST  VESPERE  ET  MANE. ISIDORUS.  MYSTICE. Mane transmigratio in Babiloniam cum ea captivitate populus leviter in peregrino otio est collocatus et porrigitur hec etas usque ad adventum Christi id est quinta declinatio scilicet de iuventute usque ad senectutem nondum senectus nec iam iuventus sed senioris etas quam greci presbiten vocant. Nam senex apud eos non presbiten sed geron dicitur. Et revera sic ista etas a regni robore est inclinata et fracta in populo Iudeorum ut homo a iuventute senior fit. Que bene comparatur diei quinto quo facta sunt animalia in aquis et volatilia celi postquam inter gentes tamquam in mari vivere ceperunt sedem incertam et instabilem habentes sicut aves volantes. Ibi ceti id est homines magni qui magis dominari fluctibus seculi quam in captivitate servire potuerunt nullo enim terrore ad idolatriam depravati sunt. {t. 1: Erfurt, f. 7vb; facsim., p. 14b} Ubi advertendum quod benedixit Deus animalia dicens: Crescite et multiplicamini quia gens Iudeorum per gentes dispersa valde multiplicata est. Huius diei id est huius etatis quasi vespera est multiplicatio peccatorum in populo Iudeorum quia sic excecati sunt ut nec possent Christum cognoscere.
Numérotation du verset Gn. 1,24 
Dixit quoque Deus: Producat
interl.| infime partis ornamenta
terra
interl.| caro abstinens ab operibus malis
animam viventem
interl.| germina virtutum
in genere suo
interl.| Augustinus: vitam imitando sanctorum quasi proximorum
iumenta
interl.| Beda: humanos usus iuvantia
et reptilia
interl.| scrutantes terrena per que intelligant celestia
interl.| que ungue ledunt vel dente
et bestias terre
interl.| Augustinus: ferocitate superbientes
secundum species suas. Factumque est ita.
marg.| PRODUCAT  TERRA etc. Post celum repletum sideribus et aerem volatilibus qui propter viciniam celum nominatur post impletas animalibus suis aquas que aeri vicine sunt consequens erat terram animalibus suis impleri. Ipsa enim cognationem habet cum aquis sine quarum suco et irrigatione nec fructificare potest nec subsistere. Iubet ergo Deus terram producere iumenta et reptilia et bestias terre. In bestiis quicquid ore sevit vel unguibus propter serpentes comprehenditur. In reptilibus etiam serpentes. Nomine iumentorum que in usu hominum sunt animalia designantur. Conditionem vero ceterorum quadrupedum ut cervorum et huiusmodi pro indomita feritate inter bestiaq numeramus. Iuxta antiquam translationem qua scriptum est quadrupedia et reptilia et bestias terre. Nomine quadrupedum omnia comprehensa sunt preter bestias et reptilia sive domita sive fera et agrestia.
marg.| PRODUCAT  TERRA. AUGUSTINUS.  HISTORICE. Consequens erat ut terram iam ornaret suis animalibus. Ter dicendo iuxta genus suum tria genera significat. Primo iuxta genus suum quadrupedia et reptilia. Ubi potest intelligi que quadrupedia dixerit scilicet que sunt in genere reptilium ut lacerti et huiusmodi. Unde in repetitione quadrupedum nomina non iteravit quia reptilium vocabulo ea intellexit. Ideo non simpliciter dixit reptilia sed omnia reptilia terre. Sunt enim et aquarum. Ideo omnia ut comprehenderet ea que quatuor pedibus gradiuntur. Bestias de quibus tiem ait iuxta genus suum intellexit quicquid ore sevit aut unguibus preter serepentes. Pecora vero de quibus tertio dixit iuxta genus suum que neutro ledunt vel cornibus. Quod late pateat quadrupedum nomen numero pedum potest facile dinosci. Et nomine pecorum et bestiarum omne irrationale animal solet comprehendi.
marg.| IN  GENERE  SUO. AUGUSTINUS. Hec forsitan secundum genus dicuntur quia ita orta ut ex eis nascantur alia et originis formam successione conservent. De homine autem hoc dictum non est quia unus fiebat de quo et femina facta non enim multa genera hominum facta sunt sicut herbarum et lignorum ut dicatur secundum genus suum ac si diceretur generatim ut inter se similia atque in unam originem seminis pertinentia distinguerentur a ceteris.
marg.| AUGUSTINUS. De quibusdam minutis animalibus questio est: utrum in primis conditionibus creata sint an ex rebus productis? Pleraque enim de humidorum corporum vitiis vel exalationibus vel cadaveribus gignuntur. Quedam etiam de corruptione lignorum et herbarum et fructuum et Deus auctor omnium est. Potest autem dici minutissima que ex aquis et ex terra nascuntur tunc esse creata in quibus et illa intelliguntur que nascuntur ex eis que terra germinante orta sunt. Que vero de corporibus animalium maxime mortuorum absurdum est dicere cum animalibus ipsa creata esse nisi quod potentialiter in ipsis et materialiter erant preseminata.
marg.| AUGUSTINUS. De venenosis et perniciosis queritur utrum post peccatum hominis ad vindictam creata sint an potius creata innoxia peccatoribus nocere ceperunt. Potuerunt ergo creata nil nocere si causa non fuisset vel terrendorum puniendorumque vitiorum vel probande et perficiende virtutis quia et exempla virtutis et patientie aliis danda et homo tentatus certius sibi innotescit et iure salus illa turpiter per voluptatem amissa per dolerem fortiter est recuperanda. Bestie tamen bestiis nocent que peccatum non habent ut nec vindicta dicatur nec tali exercitio recipiant virtutem. Sed alie sunt cibus aliarum nec ideo recte non essent quibus alie vescuntur. Habent enim omnia quandiu sunt mensuras numeros ordinesque suos que cuncta merito considerata laudantur.
marg.| AUGUSTINUS. Illud etiam movet. Si animalia noxia vivos ledunt penaliter exercent salubriter aut ignoranter docent cur in escas mortuos lacerant? Quasi quicquam intersit caro iam exanimis per quos iam tranitus erat que mirabili potentia est reformanda. Quamvis et hinc doceatur propter inanes curas exanimatorum corporum suorum nulla genera mortium esse horrenda.
marg.| AUGUSTINUS. Sic quamvis et hinc fiat quedam prudentibus admonitio ut ita se commendent creatori omnia maxima et minima occulto nutu administranti cui etiam nostri capilli numerati sunt ne propter inanes curas exanimatorum suorum corporum ulla genera mortium perhorrescant sed pie fortitudinis numeros ad omnia preparare non dubitent.
marg.| AUGUSTINUS. Queritur quare hic non sit additum quod dictum est de animalibus aquarum: benedixitque ei Deus dicens: crescite et multiplicamini etc.? Forte quod de prima creatura anime viventis dictum erat de secunda subintelligendum reliquit maxime quia in huius diei operibus alia plura dicturus. Herbas autem atque ligna quia non habent generandi affectum huius benedictionis forsitan indignum iudicavit. Quod necessario repetitum est in homine ne quis putet in officio gignendi filios esse peccatum sicut in fornicatione sine coniugio.
marg.| BESTIAS  TERRE etc. BEDA. Ordinis mutatio nihil curandum in nostra loquela quid prius in creaturarum ordine nominemus cum Deus creaverit omnia simul.|
marg.| MYSTICE. BEDA. ISIDORUS. Sexta die producit terra animam vivam quando caro nostra ab operibus mortuis abstinens viva virtutum germina parit secundum genus suum id est vitam imitando sanctorum. Unde: imitatores mei estote etc. Secundum genus nostrum vivimus quando sanctos quasi proximos imitamur. Producit terra bestias id est homines ferocitate superbientes et pecora id est simpliciter viventes et serpentes astutos scilicet et bonum a malo discernentes et quasi reptando scrutantes terrena per que intelligant celestia.
Numérotation du verset Gn. 1,25 
interl.| Beda: ne homo vacuam domum intraret
bestias terre iuxta species suas et iumenta
interl.| simplices
et omne reptile34 terre in genere suo et vidit Deus quod esset bonum.
34 omne reptile ΩX Rusch ] omnia reptilia ΩN
interl.| Beda: preparatis que hominibus famulentur
Numérotation du verset Gn. 1,26 
Et ait: Faciamus
interl.| Trinitatem significat
hominem
interl.| facta et ornata habitatione mundana homo tamquam habitator et Dominus omnium erat creandus
ad imaginem
interl.| unitatem Trinitatis insinuat
interl.| in eternitate
interl.| rationalem immortalem
et similitudinem35
35 imaginem et similitudinem ΩN ΩX (hebr. anti. Hieronymus) Rusch ] similitudinem et imaginem Weber ΩX
interl.| morum sanctitate et iustificatione
interl.| innocentie et iustitie
nostram
interl.| Trinitatis
et presit piscibus maris {t. 1: Erfurt, f. 8rb; facsim., p. 15b}
interl.| irrationali creature dominus omnium inferiorum
et volatilibus celi et bestiis
terre universeque creature36 omnique reptili quod movetur in terra.
36 terre universeque creature ΩX Rusch ] universeque terre ΩN Weber, Cor2 (Noviores et Greci et LXX interpretes qui solent hebreo adherere, pro creature ponunt   terre )
marg.| FACIAMUS  HOMINEM  AD etc. AUGUSTINUS. Insinuatur pluralitas personarum Pater et Filius et Spiritus Sanctus et statim unitas deitatis cum dicitur et fecit Deus hominem ad imaginem Dei non Pater ad imaginem tantum Filii non enim vere diceretur ad imaginem nostram. Sed ita dictum est: fecit Deus hominem ad imaginem Dei ac si diceretur ad imaginem suam. Cum autem dicitur ad imaginem Dei cum superius dictum sit ad imaginem nostram significatur quod non hoc agit pluralitas personarum ut plures deos credamus sed et Patrem et Filium e Spiritum Sanctum unum Deum accipiamus.
marg.| BEDA. Faciamus hominem ad etc. Apparet quare dictum sit ut cetera fierent iuxta genus suum et species suas erat enim homo creandus qui non solum generi suo et specie congrueret sed ad imaginem creatoris fieret cuius dignitatis magnitudo ostenditur cum quasi consilio creaturarum nec simpliciter dicitur sicut de ceteris fiat homo sed faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. In quo unitas Trinitatis ostenditur et commendatur. Trinitas enim in precedentibus insinuatur cum dicitur: dixit Deus fiat et fecit Deus et vidit Deus quod esset bonum sed manifestius cum dicitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Dum enim qui doceretur non erat occulta fuit predicatio deitatis. Ubi creari cepit homo fides et dogma veritatis emicuit. In eo enim quod dicitur faciamus una operatio trium personarum ostenditur. In hoc vero ad imaginem et similitudinem nostram una et equalis substantia Trinitatis. Angelis enim a Deo non dicitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Dei enim et angelorum non est una et eadem imago vel similitudo. Non autem secundum corpus sed secundum intellectum mentis ad imaginem Dei creatus est homo quanquam in corpore quandam proprietatem habeat que hoc indicet quia est erecta statura secundum quam corpus anime rationali congruit quia in celum erectum est.
marg.| Queritur quomodo immortalis factus sit homo pre aliis animantibus et cum illis communem acceperit alimoniam? Sed alia est immortalitas carnis quam in Adam accepimus alia quam in resurrectione per Christum speramus. Ille factus est homo immortalis ut non posset mori si non peccaret. Moreretur autem si peccaret. Filii vero resurrectionis equales angelis nec poterunt ultra peccare nec mori. Caro ergo nostra post resurrectionem non eget ciborum refectione quia nec fame nec lassitudine nec alia infirmitate adest defectio vel poterit corrumpi. Caro Ade ante peccatum ita immortalis creata est ut per alimoniam adiuta esset mortis et doloris expers donec corporalibus incrementis perductus ad etatem que conditori placeret multiplicata progenie ipso iubente sumeret etiam de ligno vite quo perfecte immortalis factus cibi ulterius adiumenta non requireret. Sic ergo immortalis et incorruptibilis condita est caro hominum ut suam immortalitatem et incorruptionem per custodiam mandatorum Dei custodirent. In quibus et hoc erat ut de illis lignis concessis manducarent ab hoc interdicto abstinerent. Per horum edulium immortalitatis dona conservarent illius tactu mortem invenirent. Sic vero incorruptibilis et immortalis erit in fine caro nostra ut sicut angeli in eodem statu semper maneat et corporalibus cibis (qui ibi non erunt) egere non possit. Nam quod angeli cum patriarchis manducaverunt non indigentia sed benignitate factum est ut hominibus familiarius congruerint. Christus quoque post resurrectionem manducavit non ut cibo indigeret sed ut veram post mortem se carnem recepisse monstraret.
marg.| ET  PRESIT. AUGUSTINUS. Notandum etiam quia cum dixisset ad imaginem nostram continuo subiunxit: et presit piscibus maris et volatilibus celi. Ut scilicet intelligamus in hoc factum hominem ad imaginem Dei in quo irrationabilibus antecellit. Id est autem ratio vel mens vel intelligentia vel si alio nomine commodius vocetur in quo scilicet contemplande veritati inheret.
Numérotation du verset Gn. 1,27 
Et creavit Deus hominem
interl.| quia spiritualis quisque effectus et Deo similis omnia iudicat et ipse a nemine iudicatur
ad imaginem et similitudinem37 suam.
37 et similitudinem ΩX (LXX, hebr. anti. Ra<banus>) Rusch ] om. ΩN Weber
interl.| in ratione qua contemplande veritati inheret
Ad imaginem
interl.| repetit ut confirmet et quales facti simus diligentius inculcet
Dei
interl.| id est suam
interl.| non Patris non Filii
creavit illum, masculum
interl.| spirituales doctores
interl.| prolepsis nondum erat mulier formata
interl.| obedientes
creavit eos38.
38 eos ΩX Rusch Weber ] illos ΩN
interl.| non simul in tempore sed in prescientia
marg.| ET  CREAVIT  DEUS  HOMINEM. Qui non quemlibet sanctorum imitando sed ipsam veritatem intuendo operatur iustitiam ut ipsam veritatem intelligat et sequatur hic accipit potestatem super omnia quia spiritualis quisque effectus et Deo similis omnia iudicat et ipse a nemine iudicatur.
marg.| ET  CREAVIT etc. AUGUSTINUS. Notandum quod sicut in creanda luce dicitur fiat lux et statim sequitur et facta est lux sic cum dicitur faciamus hominem infertur et fecit Deus hominem ad imaginem Dei quia ista natura intellectualis est sicut illa lux et hoc est ei fieri quod agnoscere Verbum per quod fit. Si enim diceretur et factum est ita et adderetur et fecit Deus quasi prius intelligeretur factum in cognitione rationalis creature et tandem in creatura que rationalis non esset. Quomodo autem homo immortalis factus sit et alimonia vel escam cum aliis animalibus acceperit herbam afferentem semen etc. difficile est dicere. Si enim mortalis peccato effectus est ante non indigebat his cibis quia non posset fame corrumpi. Quod enim dictum est: crescite et multiplicamini et replete terram quamvis nisi per concubitum posse fieri non videatur. (Unde hinc quoque mortalium corporum exititit indicium) potuit tamen alius modus esse in corporibus immortalibus ut caritatis affectu nulla corruptionis concupiscentia filii nascerentur nec mortuis parentibus successuri nec ipsi morituri donec terra hominibus impleretur et sic instituto sancto populo qualem post resurrectionem futurum credimus nascendi etiam modus fieret. Quidam suspicati sunt nunc interiorem hominem factum corpus autem cum ait et finxit Deus hominem de limo terre ne attendunt masculum et feminam secundum corpus tantum fieri potuisse. Ne putaretur enim solum spiritum esse factum quamvis secundum eum solum ad imaginem Dei sit factus additur: masculum et feminam creavit eos ut corpus factum intelligatur. Rursus ne in uno homine uterque sexus deputaretur sicut quos androgenos vocant pluraliter subiecit fecit eos quamvis mulier nondum esset a viro divisa sed materialiter preseminata.
marg.| MASCULUM  ET  FEMINAM etc. AUGUSTINUS. Postea plenius et unde et quomodo homines facti sunt exponitur. Sed nunc breviter creati referuntur ut sexti diei operatio et septime dedicatio cum ceteris explicetur. Masculum unum et feminam unam in principio creavit Deus non ut cetera animantia que in singulis generationibus creavit Deus plura ut humanum genus firmiori copula constringeret cum se ex uno ortum meminisset. Unde cum subiungeret: Masculum et feminam creavit eos noluit addere ad imaginem Dei quod unitate coniunctionis etiam in femina intelligendum reliquit. Bene autem in hoc loco creati dicuntur etsi modus creationis non explicatur ut congrue inducatur divina benedictio qua dicitur: crescite et multiplicamini. Multiplicatio enim hominum coniunctione maris et femine perficitur. Non igitur damnande nuptie quas ad propagationem superna benedictio instituit etsi virginitas preferatur.
marg.| MYSTICE. BEDA. ISIDORUS. Post hec fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam virum scilicet perfectum qui ipsam veritatem contemplando operatur iustitiam hic accipit potestatem piscium maris et volatilium celi pecorum ferarum atque repentium quia spiritualis similis Deo factus omnia iudicat et ipse a nemine iudicatur. Masculum et feminam creavit eos quia sicut viro mulier sic spirituali et perfecto viro minus perfectus obedire debet dicitur enim eis: crecite et multiplicamini et replete terram. In spiritualibus scilicet donis ut ratio dominetur carni quasi insensato animanti et perturbationibus eius. Per herbam seminalem et lignum fructuosum in escam hominibus datum intelligimus oblationes sanctorum. Unde Paulus: seminavimus spiritualia vobis magnum est si carnalia vestra metamus.
Numérotation du verset Gn. 1,28 
Benedixitque illis Deus39 et ait: Crescite et multiplicamini
39 illis Deus ΩN Rusch Weber ] inv. ΩX
interl.| fecunditatem sexus accipiter
interl.| spiritualis intelligentie gradibus
et replete terram
interl.| nuptie replent terram virginitas celum
et40 subicite eam
40 et ΩX Rusch Weber ] etiam ΩN
interl.| necessariis usibus
et dominamini piscibus maris et volatilibus celi
interl.| ut ratio dominetur omni carnali perturbationi quasi insensibili animanti
et universis animantibus que moventur super terram.
marg.| ET  DOMINAMINI  PISCIBUS  MARIS. Quod prius quasi consulendo dixerat de eis nunc dicit imperans ut habeant scilicet dominium omnium creaturarum in inferiore parte mundi quod per singula exequitur.
marg.| ET  DOMINAMINI  PISCIBUS  MARIS. BEDA. Queritur qua utilitate homo dominatum inter cetera animantia percepit? et ad quos usus que ne solacia sunt hec creata homini si non peccaret? Non enim ad escam sed herbe tantum et arborum fructus primo concessa sunt. Sed forte quia peccaturum presciebat Deus hominem et sic futurum mortalem quem creaverat immortalem ea primordialiter instituit quibus se iam mortalis posset tueri habens scilicet ex his alimentum et indumentum et laboris adiumentum. Postquam autem conditori subiectus esse noluit iure dominium perdidit. In testimonium vero prime creationis legimus aves viris sanctis servisse et rictus bestiarum et serpentum venenum cessisse.
Numérotation du verset Gn. 1,29 
Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram
interl.| ut de oblationibus subditorum vivant prelati
et universa ligna que habent in semetipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
marg.| ECCE  DEDI  VOBIS  OMNEM  HERBAM. BEDA. Patet quod ante peccatum hominis terra nihil noxium protulit non herbam venenatam non arborem sterilem. Omnis enim herba et ligna data sunt hominibus et volatilibus et animantibus terre in escam. Unde patet quod tunc animalia animalium esu non vivebant sed concorditer herbis et fructibus vescebantur.
Numérotation du verset Gn. 1,30 
et {t. 1: Erfurt, f. 8vb; facsim., p. 16b} cunctis animantibus terre omnique volucri celi41* et universis que moventur in terra et42 in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum43. Et factum est ita.
41 celi ΩX ΩN Weber ] terre Rusch (hapax)
42 et ΩX Rusch Weber ] etiam ΩN
43 ut... habeant] om. ΩX (hebr. Ra<banus>? non habent)
interl.| id est in esum sibi concessa cognovit homo
marg.| ET  FACTUM  EST  ITA. AUGUSTINUS. Notandum quod ubi datur potestas homini herbas et fructus edendi subinfertur et factum est ita in quo significatur quia hoc dicente Deo hec sibi in esum concessa cognovit homo non quod statim ederit. Si enim ad omnia supradicta referimus quod ait: et factum est ita consequens erit ut dicamus eos iam multiplicatos sexta die quod post multos factum est annos.
Numérotation du verset Gn. 1,31 
Viditque44 Deus cuncta que fecerat45
44 Viditque ΩX Rusch weber ] Vidit ΩN
45 fecerat ΩN ΩX Rusch ] fecit Weber
interl.| non commendat hominem specialiter sicut cetera quem ab ordine recessurum presciebat
et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus.
interl.| Augustinus: sexta distinctio
marg.| VIDITQUE  DEUS  CUNCTA  QUE  FECERAT etc. AUGUSTINUS. Queritur cum singillatim cetera bona dicantur cur homo ad imaginem Dei factus cum ceteris hoc dicatur? Sed forte presciebat Deus eum peccaturum nec in perfectione imaginis mansurum. Qui enim singillatim bonus est magis cum omnibus sed non convertitur. Cautum est ergo ut diceretur quod in presenti verum esset et prescientiam futuri significaret Deus autem sic omnia ordinavit ut siqua singillatim fuerint delinquendo deformia semper tamen cum eis universitas sit formosa.
marg.| ET  FACTUM  EST  VESPERE  ET  MANE. Mystice. ISIDORUS. Mane sexti diei fit predicatio evangelii per Christum. Finito vero quinto incipit sextus in quo veteris hominis apparet senectus. Hac enim etate vehementer attritum est illud regnum quando templum eiectum est et sacrificia cessaverunt et nunc gens illa quantum ad vires regni quasi vitam extremam trahit. In hac tamen etate tamquam in veteris hominis senectute nascitur novus homo qui spiritu aliter vivit. Sexto enim die dictum est producat terra animam viventem etc. quia in quinto die dictum erat. Producant aque non animam vivam sed reptilia animarum vivarum. Quomodo enim corpora sunt reptilia sic corporali circumcisioni et sacrificiis tamquam in mari gentium populus ille serviebat. Istam vero animam vivam dicit quia vita iam incipit eterna desiderari. Serpentes vero et pecora que terra producit gentes significant evangelio stabiliter credituras de quibus dicitur Petro: macta et manduca et cum illa immunda diceret audivit: que Deus mundavit tu immunda ne dixeris. Tunc fit homo ad imaginem et similitudinem Dei sic in sexta etate nascitur Christus de quo dicitur et homo est et quis cognoscit eum? Et sicut in illa die masculus et femina sic in ista etate Christus et Ecclesia. In illa die preponitur homo pecoribus et serpentibus et volatilibus celi et in hac etate Christus regit animas sibi obtemperantes que partim de gentibus partim de Iudeis venerunt ut ab eo domite mansuescerent carnali scilicet concupiscentie dediti sicut pecora vel tenebrosa curiositate obtenebrati quasi serpentes vel superbia elati quasi aves. In illa die pascitur homo et animalia que cum ipso sunt herbis seminalibus lignis fructiferis et viridibus herbis. In ista quoque etate homo spiritualis quicumque bonus minister est Christi et eum pro posse imitatur cum ipso populo spiritualiter pascitur scripture alimentis et divine legis partim ad concupiscendam fecunditatem rationum atque sermonum tamquam herbis seminalibus partim ad utilitatem morum et humane conversationis tamquam lignis fructiferis partim ad vigorem fidei spei et caritatis in vitam eternam tamquam herbis viridibus id est vigentibus que nullo estu tribulationum arescant. Sed spiritualis sic pascitur ut multa intelligat. Carnalis autem id est parvulus in Christo tamquam pecus Dei ut credat etsi non intelligat eosdem tamen cibos omnes habent. Huius etatis vespera est de qua Dominus ait: putas veniens filius hominis inveniet fidem super terram? Post illam vesperam fiet mane cum Christus veniet in claritate tunc requiescente cum Christo ab omnibus operibus suis quibus dicitur: estote perfecti sicut et Pater vester celestis perfectus est. Hi enim faciunt opera valde bona post que requiescent in die septimo qui vesperam non habet.
marg.| MORALITER. Sexto die producit terra animam vivam id est homo de stabilitate sue mentis ubi habet fructus spirituales id est bonas cogitationes omnes motus animi sui regit ut sit in illo anima viva id est rationi et iustitie serviens non terrenitati et peccato. Ita fit homo ad imaginem et similitudinem Dei masculus et femina id est intellectus et actio quorum copulatione spiritualis fetus terram impleat id est carnem subiiciat et cetera que iam in hominis perfectione dicta sunt. In istis tamquam diebus vespera est ipsa perfectio singulorum operum et mane inchoatio sequentium.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_1)

Notes :