Glossa ordinaria

Capitulum 45

Numérotation du verset Gn. 45,1 

Non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram astantibus unde precepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutue.
Numérotation du verset Gn. 45,2 

Elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Egyptii et omnis1 domus pharaonis.
1 et omnis Rusch ] omnisque Weber
Numérotation du verset Gn. 45,3 

Et dixit fratribus suis: Ego sum Ioseph.
Adhuc pater meus vivit? Nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti.
Numérotation du verset Gn. 45,4 

Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Ioseph frater vester quem vendidistis in Egyptum2.
2 Egyptum Rusch ] Egypto Weber
Numérotation du verset Gn. 45,5 

Nolite pavere nec durum vobis3 esse videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Egyptum.
3 durum vobis Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 45,6 

Biennium est enim4 quod fames cepit in terra esse5 et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti.
4 enim Rusch ] om. Weber |
5 cepit in terra – esse Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 45,7 

Premisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis:
Numérotation du verset Gn. 45,8 

non vestro consilio sed Dei voluntate huc6 missus sum qui fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universe domus eius ac principem in omni terra Egypti.
6 voluntate huc Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 45,9 

Festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei: Hec mandat filius tuus Ioseph: Deus me fecit dominum universe terre Egypti. Descende ad me ne moriaris7.
7 moriaris Rusch ] moreris Weber
Numérotation du verset Gn. 45,10 

Et habitabis8 in terra Gessen,
8 habitabis Rusch ] habita Weber
erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum, oves tue et armenta tua et universa que possides.
Numérotation du verset Gn. 45,11 

Ibique te pascam, adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia que possides.
Numérotation du verset Gn. 45,12 

En oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos.
Numérotation du verset Gn. 45,13 

Nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta que vidistis in Egypto. Festinate et adducite eum ad me.
Numérotation du verset Gn. 45,14 

Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit, illo quoque flente similiter flente simul super collum eius.
Numérotation du verset Gn. 45,15 

Osculatus9 est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post que ausi sunt loqui ad eum.
9 osculatus Rusch ] osculatusque Weber
Numérotation du verset Gn. 45,16 

Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Ioseph. Et gavisus est pharao atque omnis familia eius.
Numérotation du verset Gn. 45,17 

Dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis
dicens: Onerantes iumenta, ite in terram Chanaan
Numérotation du verset Gn. 45,18 

et tollite inde patrem vestrum
et cognationem et venite ad me. Et ego dabo vobis omnia bona Egypti
ut comedatis medullam terre.
Numérotation du verset Gn. 45,19 

Precipe etiam ut tollant plaustra de terra Egypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum. Et10 dicito: Tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes.
10 et Rusch ] ac Weber
Numérotation du verset Gn. 45,20 

Nec11 dimittatis quicquam de supellectile12 vestra
11 nec Rusch ] ne Weber |
12 suppellectile Rusch ] suppellectili Weber |
quia omnes opes Egypti vestre erunt.
Numérotation du verset Gn. 45,21 

Fecerunt filii Israel
ut eis mandatum fuerat, quibus dedit Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere.
Numérotation du verset Gn. 45,22 

Singulis quoque13
13 singulis quoque Rusch ] singulisque Weber
proferri iussit binas stolas.
Beniamin vero dedit trecentos argenteos
cum quinque stolis optimis.
Numérotation du verset Gn. 45,23 

Tantundem pecunie et vestium mittens patri suo,
addens eis asinos decem
qui subveherent ex omnibus divitiis Egypti
et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes.
Numérotation du verset Gn. 45,24 

Dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.
Numérotation du verset Gn. 45,25 

Qui
ascendentes ex Egypto venerunt in terram Chanaan
ad patrem suum Iacob
Numérotation du verset Gn. 45,26 

et nuntiaverunt ei dicentes: Ioseph filius tuus14 vivit
14 filius tuus Rusch ] om. Weber
et ipse dominatur in omni terra Egypti.
Quo audito
Iacob15
15 Iacob B T M P² ΣOM Φ Ψ Ω Rusch Ed1530] om. Weber
quasi de gravi somno evigilans
tamen non credebat eis.
Numérotation du verset Gn. 45,27 

Illi e contra16 referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et munera17
16 e contra Rusch ] contra Weber |
17 munera Rusch ] plaustra Weber |
que miserat, revixit spiritus eius
Numérotation du verset Gn. 45,28 

et ait: Sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit. Vadam et videbo illum antequam moriar.

Capitulum 45

Numérotation du verset Gn. 45,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 50rb ; facsim., p. 101b} Non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram astantibus unde precepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutue.
Numérotation du verset Gn. 45,2 
Elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Egyptii et omnis1 domus pharaonis.
1 et omnis Rusch ] omnisque Weber
Numérotation du verset Gn. 45,3 
Et dixit fratribus suis: Ego sum Ioseph.
interl.| sic Iudeis diu Christum ignorantibus circa finem mundi innotescens exhibebit se eis placitum qui prius eum senserant iuste iratum
Adhuc pater meus vivit? Nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti.
Numérotation du verset Gn. 45,4 
Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Ioseph frater vester quem vendidistis in Egyptum2.
2 Egyptum Rusch ] Egypto Weber
Numérotation du verset Gn. 45,5 
Nolite pavere nec durum vobis3 esse videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Egyptum.
3 durum vobis Rusch ] inv Weber
interl.| nisi enim a Iudeis traditus fuisset Christus salvus non esset mundus
marg.| MISIT  ME  DEUS etc. AUGUSTINUS. Quid est quod iuxta alia exemplaria ita legitur: misit enim me Deus ante vos remanere reliquias vestras super terram et enutrire semen reliquiarum vestrarum magnum? hoc enim non usquequaque consonat ut reliquias Iacob accipiamus etiam filios eius cum omnes sint incolumes an forte illud significat secreto mysterio quod apostolus ait: reliquie per electionem gratie salve facte sunt ad hoc enim occisus est Christus a Iudeis et traditus est gentibus tamquam Ioseph Egyptiis a fratribus. Unde: nam et ego Israelita sum ut et plenitudo gentium intraret et sic omnis Israel salvus fieret.
Numérotation du verset Gn. 45,6 
Biennium est enim4 quod fames cepit in terra esse5 et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti.
4 enim Rusch ] om. Weber
5 cepit in terra – esse Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 45,7 
Premisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis:
Numérotation du verset Gn. 45,8 
non vestro consilio sed Dei voluntate huc6 missus sum qui fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universe domus eius ac principem in omni terra Egypti.
6 voluntate huc Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 45,9 
Festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei: Hec mandat filius tuus Ioseph: Deus me fecit dominum universe terre Egypti. Descende ad me ne moriaris7.
7 moriaris Rusch ] moreris Weber
interl.| alias: moreris
Numérotation du verset Gn. 45,10 
Et habitabis8 in terra Gessen, {t. 1 : Erfurt, f. 50va ; facsim., p. 102a}
8 habitabis Rusch ] habita Weber
interl.| quod interpretatur propinquitas unde patet quia et si in Egypto habitet Israel non tamen longe est a Deo
interl.| alii Iessen Arabie sed verius Gesem dicitur
erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum, oves tue et armenta tua et universa que possides.
marg.| ET  HABITABIS  IN  TERA  IESSEN  ARABIE. Additum est. HIERONYMUS. In hebreo non habetur. Unde error increvit quod terra Gessen in Arabia sit. Porro sicut in nostris codicibus est per extremum scribitur Iessem quod miihi nequaquam placet terram significare complutam Iessen enim in Ymbrem vertitur ubi et in plerisque Gesem reperitur.
Numérotation du verset Gn. 45,11 
Ibique te pascam, adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia que possides.
Numérotation du verset Gn. 45,12 
En oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos.
Numérotation du verset Gn. 45,13 
Nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta que vidistis in Egypto. Festinate et adducite eum ad me.
Numérotation du verset Gn. 45,14 
Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit, illo quoque flente similiter flente simul super collum eius.
Numérotation du verset Gn. 45,15 
Osculatus9 est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post que ausi sunt loqui ad eum.
9 osculatus Rusch ] osculatusque Weber
Numérotation du verset Gn. 45,16 
Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Ioseph. Et gavisus est pharao atque omnis familia eius.
interl.| qui typum gentilis populi gerit qui gavisurus est in fine de conversione iudaici populi
marg.| ET  GAVISUS  EST etc. Hec verba pharaonis que ad Ioseph de Iacob et filiis eius locutus est significant gaudia gentilis populi de conversione Iudeorum. Magna enim devotio est Ecclesie gentium quod israeliticus populus ad fidem veniat quibus si convertantur et fidei participes extiterint promittit spirituales opes virtutum et gratiam spiritus quam qui accipit indigentia boni non laborabit.
Numérotation du verset Gn. 45,17 
Dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis
interl.| Christus apostolis suis imperat
dicens: Onerantes iumenta, ite in terram Chanaan
interl.| hec figura sunt gentilis populi qui ignobilis postea onus Christi sponte subiit
Numérotation du verset Gn. 45,18 
et tollite inde patrem vestrum
interl.| invitate ad fidem Iudeorum perfidiam
et cognationem et venite ad me. Et ego dabo vobis omnia bona Egypti
interl.| copiam divinarum scripturarum quibus gentes abundant
ut comedatis medullam terre.
interl.| suavitatem spiritualis intelligentie
Numérotation du verset Gn. 45,19 
Precipe etiam ut tollant plaustra de terra Egypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum. Et10 dicito: Tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes.
10 et Rusch ] ac Weber
Numérotation du verset Gn. 45,20 
Nec11 dimittatis quicquam de supellectile12 vestra
11 nec Rusch ] ne Weber
12 suppellectile Rusch ] suppellectili Weber
interl.| Veteri Testamento
quia omnes opes Egypti vestre erunt.
interl.| fratres Ioseph
Numérotation du verset Gn. 45,21 
Fecerunt filii Israel
interl.| apostoli sunt fratres Christi
ut eis mandatum fuerat, quibus dedit {t. 1 : Erfurt, f. 50vb ; facsim., p. 102b} Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere.
interl.| quia Christus ordinavit his qui evangelium enunciant de evangelio vivere
Numérotation du verset Gn. 45,22 
Singulis quoque13
13 singulis quoque Rusch ] singulisque Weber
interl.| apostolis
proferri iussit binas stolas.
interl.| scientiam divinitatis Christi et humanitatis predicandam et dilectionem Dei et proximi
Beniamin vero dedit trecentos argenteos
interl.| Paulo scientiam Trinitatis et crucis que per thau litteram representatur tricentos significantem
cum quinque stolis optimis.
interl.| id est scientiam et moderationem quinque sensuum que amplior in Paulo
marg.| BENIAMIN  VERO  DEDIT  TRECENTOS etc. HIERONYMUS. Trecenti argentei dantur Beniamin quos a Christo accipit qui predicat Trinitatem vel Christi crucem. Unde Palus ait: non iudicavi me aliquid scire inter vos nisi Christum Iesum et hunc crucifixum. Quinque stolas accepit id est sapientiam omnium sensuum. Precellit ergo Paulus abundantia meritorum sed et fratres id est alii predicatores habent gratiam suam id est binas stolas ut confiteantur Christum Deum et hominem. Unde omnes domestici eius vestiti duplicibus id est mystica et morali intelligentia. Mittuntur et patri munera et Christus promissis muneribus invitat populum suum. Munera portant asini id est gentiles inutiles et laboriosi nunc autem utiles portant in typo Christi munera in evangelio munerum largitorem.
Numérotation du verset Gn. 45,23 
Tantundem pecunie et vestium mittens patri suo,
interl.| per apostolos mittitur Iudeis thesaurus fidei et honestas morum
addens eis asinos decem
interl.| doctores ex gentibus decalogi mandatis instructos
qui subveherent ex omnibus divitiis Egypti
interl.| omni plenitudine scientie Iudeos imbuerent
et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes.
interl.| que pseudo apostolos significare possunt de quibus dicit apostolus: sive ex occasione sive ex veritate annuncietur Christus
Numérotation du verset Gn. 45,24 
Dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.
interl.| nolite contendere de temporalibus
Numérotation du verset Gn. 45,25 
Qui
interl.| apostoli
ascendentes ex Egypto venerunt in terram Chanaan
interl.| Iudeam
ad patrem suum Iacob
Numérotation du verset Gn. 45,26 
et nuntiaverunt ei dicentes: Ioseph filius tuus14 vivit
14 filius tuus Rusch ] om. Weber
interl.| Christus incarnatus est
et ipse dominatur in omni terra Egypti.
interl.| Dominus est orbis terrarum
Quo audito
interl.| adventu Christi
Iacob15
15 Iacob B T M P² ΣOM Φ Ψ Ω Ed1455 Rusch Ed1530] om. Weber
interl.| iudaicus populus
quasi de gravi somno evigilans
interl.| torpore carnalis vite
tamen non credebat eis.
interl.| ad primam suasionem
marg.| QUO  AUDITO  IACOB etc. ISIDORUS. Expavit Iacob id est plebs incredula sed postquam gesta Christi cognovit revixit spiritus eius et qui mortuus videbatur fide resurrectionis Christi vivificatur. Vocatur ergo a filiis suis id est a Petro Paulo et Ioanne populus Iudeorum ad gratiam. Occurrit illi Iudas qui interpretatur confessio quia precedit confessio quos ante perfidia possidebat et sic Ioseph id est Christus occurrit qui senem iam etate suscipiat ultimo tempore populum Iudeorum non secundum merita sed secundum electionem gratie et imponat manum super oculos eius et cecitatem auferat quod distulit ut postremus crederet qui ante non putavit esse credendum. Unde quia cecitas ex parte in Israel facta est donec plenitudo gentium subintrarert et sic omnis Israel salvus fieret.
Numérotation du verset Gn. 45,27 
Illi e contra16 referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et munera17
16 e contra Rusch ] contra Weber
17 munera Rusch ] plaustra Weber
interl.| agnovisset evangelii plenitudinem et charismatum distributionem
que miserat, revixit spiritus eius
interl.| qui per longam cecitatem quasi mortuus fuerat
Numérotation du verset Gn. 45,28 
et ait: Sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit. Vadam et videbo illum antequam moriar.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 45), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_45)

Notes :