Glossa ordinaria

Capitulum 47

Numérotation du verset Gn. 47,1 

Ingressus ergo Ioseph nuntiavit pharaoni dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta et cuncta que possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen.
Numérotation du verset Gn. 47,2 

Extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege
Numérotation du verset Gn. 47,3 

quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, nos1 et patres nostri.
1 nos Rusch ] et praem. Weber
Numérotation du verset Gn. 47,4 

Ad peregrinandum in terram tuam2 venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan. Petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen.
2 terram tuam Rusch ] terra tua Weber
Numérotation du verset Gn. 47,5 

Dixit itaque rex ad Ioseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
Numérotation du verset Gn. 47,6 

Terra Egypti in conspectu tuo est. In optimo loco fac eos habitare3, trade eis terram Gessen. Quod si nosti4 in eis viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
3 eos habitare Rusch ] habitare eos et Weber |
4 nosti Rusch ] + esse Weber |
Numérotation du verset Gn. 47,7 

Post hec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo. Qui benedicens illi
Numérotation du verset Gn. 47,8 

et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vite tue?
Numérotation du verset Gn. 47,9 

respondit: Dies peregrinationis vite mee
centum triginta annorum sunt, parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
Numérotation du verset Gn. 47,10 

Et benedicto rege egressus est foras.
Numérotation du verset Gn. 47,11 

Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Egypto in optimo5 terre solo
5 optimo Rusch ] + loco Weber
Ramesses
ut preceperat pharao.
Numérotation du verset Gn. 47,12 

Et alebat eos omnemque domum patris sui prebens cibaria singulis.
Numérotation du verset Gn. 47,13 

In toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Egypti et Chanaan.
Numérotation du verset Gn. 47,14 

E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis.
Numérotation du verset Gn. 47,15 

Cumque defecisset emptoribus6 pretium, venit cuncta Egyptus ad Ioseph dicens: Da nobis panes. Quare morimur coram te deficiente pecunia?
6 emptoribus Rusch ] emptoris Weber
Numérotation du verset Gn. 47,16 

Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis.
Numérotation du verset Gn. 47,17 

Que cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bobus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.
Numérotation du verset Gn. 47,18 

Venerunt7 anno secundo et dixerunt ei: Non celamus dominum nostrum
7 vanerunt Rusch ] veneruntque Weber
quod deficiente pecunia, pecora simul defecerint. Nec clam te est quod absque pecoribus8
8 pecoribus Rusch ] corboribus Weber
et terra nihil habeamus.
Numérotation du verset Gn. 47,19 

Cur ergo morimur te vidente? Et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam et prebe semina ne pereunte cultore terra redigatur9 in solitudinem.
9 terra redigatur Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 47,20 

Emit ergo10
10 ergo Rusch ] igitur Weber
Ioseph
omnem terram
Egypti vendentibus singulis possessiones suas pre magnitudine famis subiecitque eam pharaoni
Numérotation du verset Gn. 47,21 

et cunctos populos eius a novissimis terminis Egypti usque ad extremos fines eius,
Numérotation du verset Gn. 47,22 

preter terram sacerdotum que a rege tradita fuerat eis
quibus et statuta cibaria ex horreis publicis prebebantur et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.
Numérotation du verset Gn. 47,23 

Dixit ergo Ioseph ad populos: En ut cernitis et vos et terram vestram pharao possidet; accipite semina et serite agros
Numérotation du verset Gn. 47,24 

ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis,
quatuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibum familis11 et liberis vestris.
11 cibum familis Rusch ] cibos famulis Weber
Numérotation du verset Gn. 47,25 

Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est;
respiciat nos tantum dominus noster et leti serviemus regi.
Numérotation du verset Gn. 47,26 

Ex eo tempore usque in presentem diem in universa terra Egypti, regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali que libera ab hac conditione fuit.
Numérotation du verset Gn. 47,27 

Habitavit ergo Israel in Egypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis.
Numérotation du verset Gn. 47,28 

Et vixit in ea decem et septem annis. Factique sunt omnes dies vite illius centum quadraginta septem annorum.
Numérotation du verset Gn. 47,29 

Cumque appropinquare cerneret diem mortis12 eius13, vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo,
12 diem mortis Rusch ] inv. Weber |
13 eius Rusch ] om. Weber |
pone manum tuam14 sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Egypto
14 tuam Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 47,30 

sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulcro maiorum. Cui respondit Ioseph: Ego faciam quod iussisti.
Numérotation du verset Gn. 47,31 

Et ille: Iura, inquit, ergo15 mihi. Quo iurante adoravit Israel Dominum16 conversus ad lectuli caput.
15 inquit ergo Rusch ] om. P14417 inv. Weber |
16 Dominum Rusch ] Deum Weber |

Capitulum 47

Numérotation du verset Gn. 47,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 51va ; facsim., p. 104a} Ingressus ergo Ioseph nuntiavit pharaoni dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta et cuncta que possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen.
Numérotation du verset Gn. 47,2 
Extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege
Numérotation du verset Gn. 47,3 
quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, nos1 et patres nostri.
1 nos Rusch ] et praem. Weber
Numérotation du verset Gn. 47,4 
Ad peregrinandum in terram tuam2 venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan. Petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen.
2 terram tuam Rusch ] terra tua Weber
Numérotation du verset Gn. 47,5 
Dixit itaque rex ad Ioseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
Numérotation du verset Gn. 47,6 
Terra Egypti in conspectu tuo est. In optimo loco fac eos habitare3, trade eis terram Gessen. Quod si nosti4 in eis viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
3 eos habitare Rusch ] habitare eos et Weber
4 nosti Rusch ] + esse Weber
Numérotation du verset Gn. 47,7 
Post hec introduxit Ioseph patrem suum ad {t. 1 : Erfurt, f. 51vb ; facsim., p. 104b} regem et statuit eum coram eo. Qui benedicens illi
Numérotation du verset Gn. 47,8 
et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vite tue?
Numérotation du verset Gn. 47,9 
respondit: Dies peregrinationis vite mee
interl.| sancti advene et peregrini super terram
centum triginta annorum sunt, parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
marg.| DIES  PEREGRINATIONIS etc. AUGUSTINUS. Quid est quod dicit Iacob pharaoni dies annorum vite mee quos incolo etc. Sic enim habent greci quod latini habent ago vel habeo. Utrum ergo ideo dixit quos incolo quia in terra natus est quam nondum populus divina promissione hereditatem acceperat et ibi vitam ducens utique in aliena terra erat non solum quando peregrinabatur sicut in Mesopotamia sed etiam quando ibi erat ubi natus est. An potius secundum illud: apostoli accipiendum est quam diu sumus in corpore peregrinamur a Domino. Et illud: inquilinus sum ego in terra et peregrinus sicut omnes patres mei. Iterum dicit de omnibus diebus vite sue non pervenerunt in dies annorum patrum meorum quos dies incoluerunt. Non enim aliud voluit intelligi quam quod latini codices habent vixerunt. At per hoc significavit hanc vitam esse incolatum id est peregrinationis habitationem. Sed hoc sanctis convenit quibus eterna patria promittitur. Videndum est ergo quomodo de impiis dictum est: incolent et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt. De his enim convenientius accipitur qui ut abscondant incolunt. Non manent in domo in eternum.
Numérotation du verset Gn. 47,10 
Et benedicto rege egressus est foras.
Numérotation du verset Gn. 47,11 
Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Egypto in optimo5 terre solo
5 optimo Rusch ] + loco Weber
interl.| vel loco
Ramesses
interl.| pars est Thebaidis
ut preceperat pharao.
marg.| IOSEPH  VERO etc. Querendum est utrum terra Ramesse ipsa sit Iessen hanc enim petierant et pharao precepiat dari.
marg.| ISIDORUS. ALLEGORICE. Tradidit Ioseph patri et fratribus optimam terram Issen prebens eis cibaria quia fames terram oppreserat sic et Dominus parentibus id est patriarchis et prophetis ex quibus est secundum carnem sive omnibus sanctis de quibus in evangelio dicit: hi sunt fratres mei qui faciunt voluntatem Patris mei his dat terram optimam de qua dicitur: credo videre bona Domini in terra viventium.
Numérotation du verset Gn. 47,12 
Et alebat eos omnemque domum patris sui prebens cibaria singulis.
marg.| PREBENS  CIBARIA  SINGULIS. Metiebatur triticum patri suo Ioseph nec tamen eum pater quando vidit nec quando triticum accepit adoravit quomodo ergo somnium impletum putamus nisi maioris rei contineat prophetiam.
Numérotation du verset Gn. 47,13 
In toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Egypti et Chanaan.
Numérotation du verset Gn. 47,14 
E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis.
Numérotation du verset Gn. 47,15 
Cumque defecisset emptoribus6 pretium, venit cuncta Egyptus ad Ioseph dicens: Da nobis panes. Quare morimur coram te deficiente pecunia?
6 emptoribus Rusch ] emptoris Weber
Numérotation du verset Gn. 47,16 
Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis.
interl.| Pecora pro frumento damus cum bestiales motus a nobis amputamus ut verbo veritatis uberius vacemus.
marg.| ADDUCITE  PECORA etc. Queritur cum Iosepn frumenta colligeret unde homines viverent pecora unde vivebant? Cum tanta fames invaluisset et fratres Ioseph pharaoni dixerunt: non sunt pascua pecoribus puerorum tuorum etc. Si ergo ea fame pascua defecerant in terra Chanaan cur in Egypto non defecerant cum eadem fames esset ubique? An sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt in multis Egypti paludibus poterant pascua non deesse etiam cum fames esset frumentorum que solent Nili inundatione pervenire dicuntur ille paludes feracius pascua gignere quando aqua Nili minus excrescit.
Numérotation du verset Gn. 47,17 
Que cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bobus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.
Numérotation du verset Gn. 47,18 
Venerunt7 anno secundo et dixerunt ei: Non celamus dominum nostrum
7 vanerunt Rusch ] veneruntque Weber
interl.| vel domino nostro
quod deficiente pecunia, pecora simul defecerint. Nec clam te est quod absque pecoribus8
8 pecoribus Rusch ] corboribus Weber
interl.| alias corporibus
et terra nihil habeamus.
Numérotation du verset Gn. 47,19 
Cur ergo morimur te vidente? Et nos et terra nostra tui erimus: {t. 1 : Erfurt, f. 52ra ; facsim., p. 105a} eme nos in servitutem regiam et prebe semina ne pereunte cultore terra redigatur9 in solitudinem.
9 terra redigatur Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 47,20 
Emit ergo10
10 ergo Rusch ] igitur Weber
interl.| doctrina sanguine
Ioseph
interl.| Christus
omnem terram
interl.| corpore
Egypti vendentibus singulis possessiones suas pre magnitudine famis subiecitque eam pharaoni
marg.| EMIT  IGITUR etc. Non iniustitie vel iniquitatis arguitur Ioseph cum etiam fidelitas eius inde commendetur quia nullius persone gratiam suscepit. Sed iuxta emptoris pretium equo libramine repensavit. Mystice autem significat omnes qui in spirituali Egypto sunt et eius opes ambiunt servos esse. Nullus est enim libet Egyptius qui carnalis est et venundatus sub peccato pharao enim eos subiecit. Unde: fortase dicitur: ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de Egypto de domo servitutis. Unde: non regnet peccatum in vestro mortali corpore etc. Et alibi: servi estis eius cui obedistis sive peccati in mortem sive obeditionis ad iustitiam. Egyptii autem volenter in servitutem redacti sunt hebrei vero violenter. Vendiderunt autem Egyptii semet ipsos nec dispensatoris culpa est ubi digna repensantur pro meritis. Hoc et Paulus fecit cum illum qui indignus numero sanctorum vel consortio fuit Satane tradidit. Nemo ergo dicat Paulum durius egisse qui hominem de Ecclesia eiecit ut expulsus diceret non blasphemare hominis enim voluntas est iniqua cum amans terrena despicit celestia et propter avaritiam se subiicit diabolo. Dei autem permissio est iusta cum eum qui spernens meliora elegit peiora dimittit arbitrio suo ut cadat.
marg.| EMIT  ERGO  IOSEPH etc. Emptio Ioseph qui frugibus emit terram Egypti significat Christum doctrina et sanguinis pretio redimere mundum. Quod autem dicit accipite semina et serite agros ut fruges habere possitis etc. Semen est verbum Dei agri corpora que vomere evangelico exarata et semine spirituali seminata fructum virtutum germinant. Quinta pars que regi dabatur quinque sensuum census qui Christo regi solvendus. Quatuor relique in sementem et cibos possessoribus permittuntur quia actualis vite usus unicuique conceditur ut seminet virtutum opera et fructus iustitie metat in vitam eternam qui a Christo nobis tribuitur. Unde Ioseph dicitur: salus nostra in manu tua est quia salus mundi in potestate Christi.
Numérotation du verset Gn. 47,21 
et cunctos populos eius a novissimis terminis Egypti usque ad extremos fines eius,
Numérotation du verset Gn. 47,22 
preter terram sacerdotum que a rege tradita fuerat eis
interl.| hinc habemus exemplum quod possessiones Ecclesie distrahi non debent cum a regibus Deo sint mancipate et ideo in nullius bonis computande
quibus et statuta cibaria ex horreis publicis prebebantur et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.
marg.| PRETER  TERRAM etc. Hoc significat Ecclesie terra in qua veri sunt sacerdotes liberam esse a censu mundiali que verbo divino indesinenter pascitur nec damnum panis spiritualis sustinebit.
Numérotation du verset Gn. 47,23 
Dixit ergo Ioseph ad populos: En ut cernitis et vos et terram vestram pharao possidet; accipite semina et serite agros
interl.| servi facti id est plene Deo subditi frumenta ad semen accipimus quia verbum Dei proximis predicare libere possumus
Numérotation du verset Gn. 47,24 
ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis,
interl.| quintam partem damus cum pro moderatione quinque sensuum Deo famulatur
quatuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibum familis11 et liberis vestris.
11 cibum familis Rusch ] cibos famulis Weber
interl.| quatuor retinemus cum in hac vita secundum cuiusque facultatem laudabiliter conversamur
Numérotation du verset Gn. 47,25 
Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est;
interl.| salus mundi in potestate Christi
respiciat nos tantum dominus noster et leti serviemus regi.
Numérotation du verset Gn. 47,26 
Ex eo tempore usque in presentem diem in universa terra {t. 1 : Erfurt, f. 52rb ; facsim., p. 105b} Egypti, regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali que libera ab hac conditione fuit.
Numérotation du verset Gn. 47,27 
Habitavit ergo Israel in Egypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis.
Numérotation du verset Gn. 47,28 
Et vixit in ea decem et septem annis. Factique sunt omnes dies vite illius centum quadraginta septem annorum.
Numérotation du verset Gn. 47,29 
Cumque appropinquare cerneret diem mortis12 eius13, vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo,
12 diem mortis Rusch ] inv. Weber
13 eius Rusch ] om. Weber
interl.| ad excitandam memoriam filiorum diligenter commendatur sepultura patrum
pone manum tuam14 sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Egypto
14 tuam Rusch ] om. Weber
interl.| in Egypto sepelietur qui in profundum malorum demergitur
marg.| CUMQUE  APPROPINQUARE  CERNERET. AUGUSTINUS. Ea filium iuratione constringit qua constrixit Abraham servum. Ille mandans unde uxor ducatur filio suo. Iste commendans sepulturam corporis sui. In utraque tamen causa nominata sunt duo que magnipenda sunt in omnibus scripturis misericordia et iustitia vel misericordia et iudicium vel misericordia et veritas quia scriptum est: universe vie Domini misericordia et veritas. Servus autem Abrae dixit: facite in Dominum meum misericordiam et iustitiam. Et iste ut facias in me misericordiam et veritatem. Quid autem sibi velit tam sollicita corporis commendatio ut non in Egypto sepeliatur sed in terra Chanaan iuxta patres suos mirum videtur nec conveniens tante excellentie prophete si ex hominum consuetudine metiamur. Si autem sacramenta queramus maioris admirationis gaudium inveniemus. Cadaveribus enim mortuorum peccata significantur cum iubentur homines post eorum contactum tamquam ab immundicia purificari. Unde: qui baptisatur a mortuo et iterum tangit illum quid profuit lavatio eius? Sepultura ergo mortuorum remissionem peccatorum significat. Unde: beati quorum remisse sunt iniquitates etc. Ubi ergo sepelienda cadavera patriarcharum nisi in terra qua ille crucifixus est cuius sanguine facta est remissio peccatorum mortibus enim eorum significantur peccata hominum. Dicitur autem a loco qui Abraham invocatur15 ubi condita sunt eorum corpora abesse locum ubi crucifixus est Dominus fere triginta milibus passuum ut ipso numero significetur Iesus Christus qui in baptismo apparuit fere triginta annorum.
15 invocatur] coniec., iû/vocatur Rusch
Numérotation du verset Gn. 47,30 
sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulcro maiorum. Cui respondit Ioseph: Ego faciam quod iussisti.
Numérotation du verset Gn. 47,31 
Et ille: Iura, inquit, ergo16 mihi. Quo iurante adoravit Israel Dominum17 conversus ad lectuli caput.
16 inquit ergo Rusch ] om. P14417 inv. Weber
17 Dominum Rusch ] Deum Weber
marg.| QUO  IURANTE  ADORAVIT  ISRAEL  DOMINUM. AUGUSTINUS. Quod habent latini codices adoravit super caput virge eius. Nonnulli emendatius habent. Adoravit super caput virge sue vel in capite virge sue vel in cacumine vel super cucumen virge sue. Fallit enim eos grecum verbum quod eisdem scribitur litteris sive eius sive sue significet. Sed accentus dispares sunt et ab eis qui ista noverint in codicibus non contemnuntur. Valent enim ad magnam discretionem {t. 1: Erfurt, f. 52va; facsim., p. 106a} quamvis unam plus habere possit litteram si esset sue ut non aitoi sed eaitoi esset. Et ideo merito queritur quid sit quod dictum est. Nam facile intelligeretur senem qui virgam ferebat sicut solet illa etas ad Deum adorandum se inclinasse super caput virge sue. Quam sic ferebat ut super eam caput inclinando adoraret Deum. Quid est ergo adoravit super caput vel cacumen virge eius id est Ioseph? An forte tulerat ab eo virgam quando ei iurabat et dum eam tenet post verba iurantis nondum illa reddita adoravit Deum? Non enim pudebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui ubi figura rei future presignabatur.
marg.| HIERONYMUS. Et adoravit Israel contra summitatem virge eius. Hoc etiam in loco quidam frustra simulant adorasse Iabob summitatem sceptri Ioseph quod silicet honorans filium potestatem illius adoraverit cum in hebreo multo aliter legatur et adoravit Israel ad caput lectuli quia postquam iuravit ei filius securus de petitione adoravit Deum conversus ad caput lectuli. Sanctus enim vir et Deo deditus senectute oppressus sic habebat lectulum positum ut ipse iacentis habitus absque ulla difficultate ad orationem esset paratus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 47), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_47)

Notes :