Glossa ordinaria

Capitulum 10

Numérotation du verset Gn. 10,1 

He sunt1 generationes filiorum Noe:
1 sunt P14417 Rusch ] om. Weber
Sem, Cham et2 Iaphet.
2 et Rusch ] om. Weber
Natique sunt eis filii post diluvium.
Numérotation du verset Gn. 10,2 

Filii Iaphet: Gomer
et3 Magog
3 et Rusch ] om. Weber
et Madai,
Iavan
et Tubal
et Mosoch
et Thiras.
Numérotation du verset Gn. 10,3 

Porro filii Gomer: Aschenez
et Riphat
et Thogorma.
Numérotation du verset Gn. 10,4 

Filii autem Iavan: Elisa
et Tharsis,
Cethim
et Dodanim.
Numérotation du verset Gn. 10,5 

Ab his divise sunt insule gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguas4 et familias suas5 in nationibus suis.
4 linguas Rusch ] linguam Weber |
5 suas Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 10,6 

Filii autem Cham: Chus
et Mesraim
et Phut
et Chanaan.
Numérotation du verset Gn. 10,7 

Filii Chus: Saba
et Evila
et Sabatha
et Regma et Sabathacha . Filii Regma Saba
et Dadan
Numérotation du verset Gn. 10,8 

Porro Chus genuit Nemroth6.
6 Nemroth Rusch ] Nemrod hic et ubique Weber
ipse cepit
esse potens
in terra.
Numérotation du verset Gn. 10,9 

Et erat robustus venator
coram Domino7.
7 Domino BΦA* Rusch ] + ob (ab Weber ) hoc exivit proverbium: quasi Nemroth robustus venator coram Domino Weber
Numérotation du verset Gn. 10,10 

Fuit autem principium regni eius Babylon,
Arach8
8 et Arach] Arach Rusch (hapax) , et Harach Cava
et Achath9
9 Achath Π Rusch ] Archath , Achad Amiatinus Ed1530 Clementina , Archad Weber
et Chalanne
in terra Sennaar.
Numérotation du verset Gn. 10,11 

De terra illa
egressus est Assur et edificavit Niniven
et plateas civitatis et Chale.
Numérotation du verset Gn. 10,12 

Resen quoque inter Niniven et Chale, hec est civitas magna.
Numérotation du verset Gn. 10,13 

At vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim, Nepthuim
Numérotation du verset Gn. 10,14 

et Phetrusim10 et Cesluim alias Celluim11 de quibus egressi sunt Philistiim et Capthurim.
10 Phetrusim Weber ] Phetusin T M ΦP Rusch, Fethusim ΦRAGV , Fetusim ΩJ |
11 alis Cellium Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 10,15 

Chanaan
autem genuit Sidonem,
primogenitum suum Ettheum.
Numérotation du verset Gn. 10,16 

Et Iebuseum et Amorreum et12 Gergeseum
12 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 10,17 

et13 Eveum et Aracheum14
13 et Rusch ] om. Weber |
14 Aracheum ΩM] scrips., Aratheum ΩS ΩJ Rusch , Araceum Clementina Weber |
Sineum
Numérotation du verset Gn. 10,18 

et Aradium,
Samariten
et Amatheum
et post hec disseminati sunt populi Chananeorum.
Numérotation du verset Gn. 10,19 

Facti15 sunt termini Chananeorum16 venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham et Adamam17 et Seboim usque Lesa18.
15 facti Rusch ] factique Weber |
16 Chananeorum Rusch ] Chanaan Weber |
17 Adamam Λ Π ΣO B T M Φ ΨBDM Ω Rusch Ed1530 Edmaior. Clementina ] Adama G X ΣT Amiatinus O ΘAM Weber, Hadam Cava* , Hadama |
18 Lesa Weber ] iesa Rusch |
Numérotation du verset Gn. 10,20 

Hii sunt19 filii Cham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis:
19 sunt Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 10,21 

de Sem quoque nati sunt: patres20 omnium filiorum Heber21, fratre Iaphet maiore.
20 patres Rusch ] patre Weber |
21 Heber Rusch ] Eber hic et ubique Weber |
Numérotation du verset Gn. 10,22 

Filii Sem: Elam22
22 Elam Ω Edmaior. ] Helam Rusch , Aelam Clementina Weber
et Assur
et Arphaxat23
23 Arphaxat Rusch ] Arphaxad ΩM Clementina , Arphaxatd ΩS, Arfaxad ΩJ hic et ubique Weber
et Lud
et Aram .
Numérotation du verset Gn. 10,23 

Filii Aram: Hus24
24 Hus Rusch ] Us Weber
et Hul
et Gether
et Mes.
Numérotation du verset Gn. 10,24 

At vero Arphaxat genuit Sala, de quo ortus est Heber.
Numérotation du verset Gn. 10,25 

Natique sunt Heber filii duo, nomen uni Phaleg25,
25 Phaleg Rusch ] Faleg Weber
eo quod in diebus eius
divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan.
Numérotation du verset Gn. 10,26 

Qui Iectan genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth, Iare
Numérotation du verset Gn. 10,27 

et Aduram26 et Iazal et Deda27,a
0 Cf. 1Par. 1, 21.
26 Aduram Weber ] Aduran Rusch |
27 Iazal et Deda Rusch ] Uzal Decla Weber |
Numérotation du verset Gn. 10,28 

Ebal28 et Abimael, Saba
28 Ebal] scrips. , Hebal Rusch , et praem. Weber.
Numérotation du verset Gn. 10,29 

et Ophir29 et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan.
29 Ophir Weber ] scrips. Iophir Rusch
Numérotation du verset Gn. 10,30 

Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar30 montem orientalem.
30 Sephar Weber ] scrips. , Sephat Rusch
Numérotation du verset Gn. 10,31 

Isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis.
Numérotation du verset Gn. 10,32 

He31 familie Noe iuxta populos et nationes suas. Ab his divise sunt gentes in terra post diluvium.
31 He] + sunt P14417, Hic incipit cap. 11 iuxta capitala Stephani Langton ( )

Capitulum 10

Numérotation du verset Gn. 10,1 
{t. 1: Erfurt, f. 20rb; facsim., p. 41b} He sunt1 generationes filiorum Noe:
1 sunt P14417 Rusch ] om. Weber
marg.| ET  SUNT  GENERATIONES. Benedictis duobus filiis Noe et medio maledicto generationes eorum texuntur ex quibus septuaginta due generationes sunt orte. Quindecim de Iaphet triginta de Cham vigintiseptem de Sem. Ad quas misit Dominus septuaginta duos discipulos.
Sem, Cham et2 Iaphet.
2 et Rusch ] om. Weber
marg.| ALCUINUS. Sem , ut estimant, Asiam, Cham Africam, Iaphet Europam sortitus est.
Natique sunt eis filii post diluvium.
marg.| IAPHET. Minoris filii de quo nati sunt septem filii qui tenuerunt septentrionalem regionem a Thauro et Amano montibus Cilicie et Sirie usque ad fluvium Thanaim. In Europa vero usque ad Gadira. Nomina vero locis et gentibus relinquentes ex quibus plurima mutata cetera permanent.
Numérotation du verset Gn. 10,2 
Filii Iaphet: Gomer
interl.| Galathe
marg.| GOMER. Hi sunt Galathe secundum Iosephum qui latine gallogreci dicuntur.
et3 Magog
3 et Rusch ] om. Weber
interl.| Scite qui et Massagete putantur
et Madai,
interl.| Medi
Iavan
interl.| Iones qui et Greci a quibus ionium mare et quinta lingua eorum ionica dicitur
et Tubal
interl.| Hiberes vel Hispani
marg.| TUBAL. Hiberes qui et Hispani a quibus celtiberia licet quidam italicos suspicentur.
et Mosoch
interl.| Capadoces quorum metropolis hodie Mathaca dicitur
et Thiras.
interl.| a quo Thraces
Numérotation du verset Gn. 10,3 
Porro filii Gomer: Aschenez
interl.| quos Greci Regmos vocant
et Riphat
interl.| Paphlagones
et Thogorma.
interl.| et Friges
Numérotation du verset Gn. 10,4 
Filii autem Iavan: Elisa
interl.| a quo Helisei id est Greci qui et Eolides
et Tharsis,
interl.| Cilices quorum civitas Tharsus Paulo apostolo nobilis
Cethim
interl.| a quo Cicii quorum hodie civitas Cicium dicitur
et Dodanim.
interl.| hi sunt Rhodii
Numérotation du verset Gn. 10,5 
Ab his divise sunt insule gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguas4 et familias suas5 in nationibus suis.
4 linguas Rusch ] linguam Weber
5 suas Rusch ] om. Weber
interl.| hic per prolepsim id est preoccupationem necdum enim lingue divise
Numérotation du verset Gn. 10,6 
Filii autem Cham: Chus
interl.| hec est Ethiopia
et Mesraim
interl.| Egyptus
et Phut
interl.| Libia unde fluvius Mauritanie Phut et omnis regio Phutensis dicitur
et Chanaan.
interl.| a quo Chananei
marg.| CHANAAN. Hic obtinuit terram quam Iudei postea possiderunt eiectis chananeis.
Numérotation du verset Gn. 10,7 
Filii Chus: Saba
interl.| a quo Sabei
et Evila
interl.| pars Ethiopie occidentalis
interl.| Getuli in parte remotioris Africe deserto adherentes
et Sabatha
interl.| a quo Sabatheni qui nunc Astabari secundum Hieronymum
et Regma et Sabathacha {t. 1: Erfurt, f. 20va; facsim., p. 42a}. Filii Regma Saba
interl.| Arabia
marg.| SABA: alia quam superior et differt in Scriptura. Illa enim per samech, hec per syn scribitur. Ubi enim dicimusa: «Reges A<rabum> et Saba dona adducent», in hebreo habetur «Saba» et «Saba»b. c
a Ps. 71, 10.
b Cf. Ps.-H. 72, 10: « Reges Arabiae et Saba tributum offerent ».
c Cf. Hieronymus, In Ez., lib. 8, c. 27, CCSL 75, lin. 1265 sqq.« In psalmis, ubi scriptum est: reges arabum et saba munera offerent tibi, in hebraeo habet: reges saba et saba munera offerent tibi, quorum una 'saba' per 'sen' litteram scribitur, alterum per 'samech' quae nostrae litterae similis est ».
et Dadan
interl.| Ethiopie ultima regio
marg.| REGMA  ET  SABATHACHA etc. HIERONYMUS. Paulatim antiqua nomina perdiderunt et que nunc pro veteribus habeant ignoratur.
Numérotation du verset Gn. 10,8 
Porro Chus genuit Nemroth6.
6 Nemroth Rusch ] Nemrod hic et ubique Weber
interl.| qui princeps superbe turris
ipse cepit
interl.| post diluvium
esse potens
interl.| vel gigas
in terra.
marg.| NEMROTH. Qui ultra naturam celum penetrare voluit significat diabolum qui ait: ascendam super astra celi.
marg.| Nemroth, secundum Iosephumd, nova regna cupiditate et tyrannide arripuit et fuit auctor edificande turris que tangeret celum. Ipse cepit esse potens vel gigas secundum alios. Sed antea gigantes natos Scriptura commemorate. Sed forte post diluvium novitas generis humani reparandi memoratur quia   ipse cepit esse gigas super terram.
d Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, 1, 4.3.
e Gn. 6, 4.
Numérotation du verset Gn. 10,9 
Et erat robustus venator
interl.| animarum deceptor quia cogebat homines ignem adorare
coram Domino7.
7 Domino BΦA* Rusch ] + ob (ab Weber ) hoc exivit proverbium: quasi Nemroth robustus venator coram Domino Weber
interl.| id est non ignorante vel contre Dominum
marg.| ROBUSTUS  VENATOR. ALCUINUS. id est hominum oppressor et extinctor quos allexit ut turrem contra Deum construerent.
Numérotation du verset Gn. 10,10 
Fuit autem principium regni eius Babylon,
interl.| confusio
Arach8
8 et Arach] Arach Rusch (hapax) , et Harach Cava
interl.| edissa Mesopotamie civitas
et Achath9
9 Achath Π Rusch ] Archath Ed1455 , Achad Amiatinus Ed1530 Clementina , Archad Weber
interl.| misibi
et Chalanne
interl.| Seleucia a Seleuco rege Asie nunc dicta
in terra Sennaar.
interl.| Babilonia ubi putei bituminis
marg.| BABILON. Est confusio quia ibi facta est linguarum divisio.
Numérotation du verset Gn. 10,11 
De terra illa
interl.| Sennaar
egressus est Assur et edificavit Niniven
interl.| secundum hebreos quamvis Ninus filius Beli edificavit et Niniveni appellavit
et plateas civitatis et Chale.
interl.| que hebraice Robooth
marg.| ASSUR. Imperium Assiriorum quod primum fuit sub Nino qui edificavit Niniven que propter penitentiam pulcra appellatur.
Numérotation du verset Gn. 10,12 
Resen quoque inter Niniven et Chale, hec est civitas magna.
Numérotation du verset Gn. 10,13 
At vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim, Nepthuim
interl.| Hec Libyes que prius Phutf
f <Paral.> Glossa ordinaria (1Par. 1, 11).
marg.| AT  VERO etc. HIERONYMUS. Exceptis Laabim a quibus Libies postea nominati sunt qui prius Phuthei vocabantur et Celluim qui postea Philistiim dicti sunt quos nos corrupte Palestinos dicimus cetere sex gentes nobis ignotes sunt quia bello Ethiopico subverse possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Egypti.
Numérotation du verset Gn. 10,14 
et Phetrusim10 et Cesluim alias Celluim11 de quibus egressi sunt Philistiim et Capthurim.
10 Phetrusim Weber ] Phetusin T M ΦP Rusch, Fethusim ΦRAGV , Fetusim ΩJ
11 alis Cellium Rusch ] om. Weber
marg.| LUDIM  ANAMIM  PHETRUSIM  CAPTHURIM. Hec nomina ignorantur vel quia delete sunt gentes bello Ethiopico vel quia ignoratur que nomina nunc habeant
Numérotation du verset Gn. 10,15 
Chanaan
interl.| filius Cham
autem genuit Sidonem,
interl.| a quo Sidon civitas Phenicis
primogenitum suum Ettheum.
Numérotation du verset Gn. 10,16 
Et Iebuseum et Amorreum et12 Gergeseum
12 et Rusch ] om. Weber
interl.| hos populos expulit Israel de terra promissionis
Numérotation du verset Gn. 10,17 
et13 Eveum et Aracheum14
13 et Rusch ] om. Weber
14 Aracheum Ed1455 ΩM] scrips., Aratheum ΩS ΩJ Rusch , Araceum Ed1455 Clementina Weber
interl.| HIERONYMUS. Hic condidit arcas opidum contra Tripolim in radicibus Lybani
Sineum
interl.| qui civitatem propinquam predicte nomen Cyn edificavit
Numérotation du verset Gn. 10,18 
et Aradium,
interl.| a quo Aradii qui Aradum insulam tenuerunt
Samariten
interl.| a quo Samaria
et Amatheum
interl.| a Syris vel hebreis Anthiochia sicut apud veteres Emath vocatur
et post hec disseminati sunt populi Chananeorum.
Numérotation du verset Gn. 10,19 
Facti15 sunt termini Chananeorum16 venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham et Adamam17 et Seboim usque Lesa18.
15 facti Rusch ] factique Weber
16 Chananeorum Rusch ] Chanaan Weber
17 Adamam Λ Π ΣO B T M Φ ΨBDM Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Edmaior. Clementina ] Adama G X ΣT Amiatinus O ΘAM Weber, Hadam Cava* , Hadama
18 Lesa Weber ] iesa Ed1455 Rusch
interl.| he civitates note sunt sua subversione
Numérotation du verset Gn. 10,20 
Hii sunt19 filii Cham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis:
19 sunt Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 10,21 
de Sem quoque nati sunt: patres20 omnium filiorum Heber21, fratre Iaphet maiore.
20 patres Rusch ] patre Weber
21 Heber Rusch ] Eber hic et ubique Weber
interl.| minoris fratris
marg.| DE  SEM. De hoc novissime loquitur quia eius generationem et generationis lineam prosequitur
marg.| HEBER. Qui tamen quintus a filio Noe Seth. Utrum quia hebrei dicuntur ex illo appellati vel quia per illum generatio ad Abraham transit. Quid ergo probabilius sit hebreos dici tamquam hebereos vel tamquam abraeos merito queritur.
Numérotation du verset Gn. 10,22 
Filii Sem: Elam22
22 Elam Ω Edmaior. ] Helam Ed1455 Rusch , Aelam Clementina Weber
interl.| a quo Helamite scilicet principes Persidis
et Assur
interl.| a quo Assirii
et Arphaxat23
23 Arphaxat Ed1455 Rusch ] Arphaxad ΩM Clementina , Arphaxatd ΩS, Arfaxad ΩJ hic et ubique Weber
interl.| a quo Chaldei
et Lud
interl.| a quo Lidii
et Aram .
interl.| Assirii quorum metropolis Damascus
marg.| ASSUR. Qui edificavit Niniven
Numérotation du verset Gn. 10,23 
Filii Aram: Hus24
24 Hus Rusch ] Us Weber
interl.| a qua terra Hus quam Septuaginta Axitidem id est australem dicunt unde vir erat in terra Hus nomine Iob hic condidit Tracomtidem et Damascum
et Hul
interl.| a quo Armenii hi ab Euphrate fluvio partem Asie usque ad indicum oceanum tenent
interl.| a quo Archarnanii sive acarii
et Mes.
interl.| a quo est Mesii quos Septuaginta Moloch vocant id est Meones
Numérotation du verset Gn. 10,24 
At vero Arphaxat genuit Sala, de quo ortus est Heber.
Numérotation du verset Gn. 10,25 
Natique sunt Heber filii duo, nomen uni Phaleg25,
25 Phaleg Rusch ] Faleg Weber
interl.| divisio
eo quod in diebus eius
interl.| forte in diebus eius facta est linguarum divisio per quam et gentes divise
divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan.
marg.| NATIQUE  SUNT  HEBER etc. Heber transitor a quo hebrei id est transitores. Veri hebrei sunt qui de presentibus ad futura de caducis ad mansura transeunt.
marg.| He gentes a fluvio Chono possederunt omnem regionem que vocatur Geria.
Numérotation du verset Gn. 10,26 
Qui Iectan genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth, Iare
Numérotation du verset Gn. 10,27 
et Aduram26 et Iazal et Deda27,28
26 Aduram Weber ] Aduran Rusch
27 Iazal et Deda Rusch ] Uzal Decla Weber
28 Cf. 1Par. 1, 21.
Numérotation du verset Gn. 10,28 
Ebal29 et Abimael, Saba
29 Ebal] scrips. , Hebal Rusch , et praem. Weber.
Numérotation du verset Gn. 10,29 
et Ophir30 et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan.
30 Ophir Weber ] scrips. Iophir Rusch
Numérotation du verset Gn. 10,30 
Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar31 montem orientalem.
31 Sephar Weber ] scrips. , Sephat Rusch
Numérotation du verset Gn. 10,31 
Isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis.
Numérotation du verset Gn. 10,32 
He32 familie Noe iuxta populos et nationes suas. Ab his divise sunt gentes in terra post diluvium.
32 He] + sunt P14417, Hic incipit cap. 11 iuxta capitala Stephani Langton ( P14417 )



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_10)

Notes :