Capitulum 30

Numérotation du verset Gn. 30,1 

Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori et ait marito suo: Da mihi liberos alioquin moriar.
Numérotation du verset Gn. 30,2 

Cui iratus respondit Iacob: Num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui?
Numérotation du verset Gn. 30,3 

At illa: Habeo, inquit, famulam Balam. Ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex illa1 filios.
1 illa Rusch ] ea Weber
Numérotation du verset Gn. 30,4 

Deditque illi Balam in coniugium,
que
Numérotation du verset Gn. 30,5 

ingresso ad se viro, concepit et peperit filium.
Numérotation du verset Gn. 30,6 

Dixitque Rachel: Iudicavit me2 Dominus
2 me Rusch ] mihi Weber
et exaudivit vocem meam dans mihi filium. Et idcirco appellavit nomen illius Dan.
Numérotation du verset Gn. 30,7 

Rursumque Bala concipiens peperit alterum
Numérotation du verset Gn. 30,8 

pro quo ait Rachel: Comparavit me Dominus3 cum sorore mea et invalui. Vocavitque eum Neptalim.
3 Dominus Rusch ] Deus Weber
Numérotation du verset Gn. 30,9 

Sentiens Lia quod parere desisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
Numérotation du verset Gn. 30,10 

Qua post conceptum edente filium,
Numérotation du verset Gn. 30,11 

dixit: Feliciter. Et idcirco vocavit nomen eius Gad.
Numérotation du verset Gn. 30,12 

Peperit quoque Zelpha alterum.
Numérotation du verset Gn. 30,13 

Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea; beatam quippe me dicent omnes4 mulieres. Propterea appellavit eum Aser.
4 omnes Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 30,14 

Egressus autem Ruben tempore messis triticee in agro reperit mandragoras
quas5 matri Lie detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.
5 quas Rusch ] quos Weber
Numérotation du verset Gn. 30,15 

Illa respondit: Parumne tibi videtur quod preripueris maritum mihi? Nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? At illa6: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
6 at illa Rusch ] ait Rachel Weber
Numérotation du verset Gn. 30,16 

Redeuntique ad vesperam Iacob de agro7, egressa est in occursum eius8 Lia et ait9: Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivit cum ea nocte illa
7 Iacob - de agro Rusch ] inv. Weber |
8 eius Rusch ] om. Weber |
9 ait Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 30,17 

et exaudivit Deus preces eius. Concepitque et peperit filium quintum
Numérotation du verset Gn. 30,18 

et ait: Dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo. Appellavitque nomen eius10 Isachar.
10 eius Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 30,19 

Rursum Lia concipiens peperit sextum filium
Numérotation du verset Gn. 30,20 

et ait: Dotavit11 me Deus dote bona. Etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios. Et idcirco appellavit nomen eius Zabulon.
11 dotavit Rusch ] ditavit Weber
Numérotation du verset Gn. 30,21 

Post quem peperit filiam nomine Dinam.
Numérotation du verset Gn. 30,22 

Recordatus quoque Dominus Rachelis,
exaudivit eam et aperuit vulvam eius12,
12 eius Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 30,23 

que concepit et peperit filium dicens: Abstulit Deus opprobrium meum.
Numérotation du verset Gn. 30,24 

Et vocavit nomen illius Ioseph,
dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.
Numérotation du verset Gn. 30,25 

Nato autem Ioseph, dixit Iacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam meam13 et ad terram meam.
13 meam Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 30,26 

Da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam.
Tu vero14 nosti servitutem qua servivi tibi.
14 vero Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 30,27 

Ait ei Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo. Experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te.
Numérotation du verset Gn. 30,28 

Constitue mercedem tuam quam dem tibi.
Numérotation du verset Gn. 30,29 

At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi et quanta
in manibus meis fuerit possessio tua:
Numérotation du verset Gn. 30,30 

modicum habuisti antequam venirem ad te15
15 ad te Rusch ] om. Weber
et nunc dives effectus es.
Benedixitque tibi Deus16 ad introitum meum. Iustum est igitur ut aliquando provideam17 domui mee.
16 Deus Rusch ] Dominus Weber |
17 provideam Rusch ] + etiam Weber |
Numérotation du verset Gn. 30,31 

Dixitque Laban: Quid dabo tibi? At ille ait: Nihil volo
sed si feceris quod postulo.
Iterum pascam
et custodiam pecora tua.
Numérotation du verset Gn. 30,32 

Gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque fulfum18 et maculosum variumque
18 fulfum Rusch ] furvum
fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea.
Numérotation du verset Gn. 30,33 

Respondebitque mihi cras
iustitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te et omnia que non fuerint varia et maculosa et fulfa19 tam in ovibus quam in capris furti me argues20.
19 fulfa Rusch ] furva Weber |
20 argues Rusch ] arguent Weber |
Numérotation du verset Gn. 30,34 

Dixit Laban: Gratum habeo quod petis.
Numérotation du verset Gn. 30,35 

Et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos. Cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum.
Numérotation du verset Gn. 30,36 

Et posuit spatium itineris dierum trium inter se et generum21 qui pascebat reliquos greges eius.
21 dierum trium – inter se et generum Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 30,37 

Tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas.
Detractisque corticibus, in his que spoliata fuerant candor apparuit. Illa vero que integra fuerant22 viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius.
22 fuerant Rusch ] erant Weber
Numérotation du verset Gn. 30,38 

Posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent.
Numérotation du verset Gn. 30,39 

Factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa.
Numérotation du verset Gn. 30,40 

Divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum. Erant autem alba queque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus.
Numérotation du verset Gn. 30,41 

Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent.
Numérotation du verset Gn. 30,42 

Quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas. Factaque sunt ea que erant serotina Laban et que primi temporis Iacob.
Numérotation du verset Gn. 30,43 

Ditatusque23 homo ultra modum et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
23 ditatusque Rusch ] + est Weber

Capitulum 30

Numérotation du verset Gn. 30,1 
{t.   1 : Erfurt, f.   37vb ; facsim., p.   76b} Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori et ait marito suo: Da mihi liberos alioquin moriar.
Numérotation du verset Gn. 30,2 
Cui iratus respondit Iacob: Num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui?
Numérotation du verset Gn. 30,3 
At illa: Habeo, inquit, famulam Balam. Ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex illa1 filios.
1 illa Rusch ] ea Weber
Numérotation du verset Gn. 30,4 
Deditque illi Balam in coniugium,
interl.| Alcuinus: forte omnis concubina uxor dicitur secundum morem scripture non econverso
que
Numérotation du verset Gn. 30,5 
ingresso ad se viro, concepit et peperit filium.
Numérotation du verset Gn. 30,6 
Dixitque Rachel: Iudicavit me2 Dominus
2 me Rusch ] mihi Weber
interl.| id est iudicium mihi fecit equans me sorori
et exaudivit vocem meam dans mihi filium. Et idcirco appellavit nomen illius Dan.
interl.| iudicium
Numérotation du verset Gn. 30,7 
Rursumque Bala concipiens peperit alterum
Numérotation du verset Gn. 30,8 
pro quo ait Rachel: Comparavit me Dominus3 cum sorore mea et invalui. Vocavitque eum Neptalim.
3 Dominus Rusch ] Deus Weber
interl.| a conversatione vel comparatione nep enim utrunque sonat
Numérotation du verset Gn. 30,9 
Sentiens Lia quod parere desisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
Numérotation du verset Gn. 30,10 
Qua post conceptum edente filium,
Numérotation du verset Gn. 30,11 
dixit: Feliciter. Et idcirco vocavit nomen eius Gad.
interl.| in procinctu vel felicitas
Numérotation du verset Gn. 30,12 
Peperit quoque Zelpha alterum.
Numérotation du verset Gn. 30,13 
Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea; beatam quippe me dicent omnes4 mulieres. {t.   1 : Erfurt, f.   38ra ; facsim., p.   77a} Propterea appellavit eum Aser.
4 omnes Rusch ] om. Weber
interl.| beatum alibi secundum ambiguitatem verbi possunt divitie sic vocari
Numérotation du verset Gn. 30,14 
Egressus autem Ruben tempore messis triticee in agro reperit mandragoras
interl.| poma pulcra odora et insipida
quas5 matri Lie detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.
5 quas Rusch ] quos Weber
marg.| EGRESSUS  AUTEM  RUBEN etc. AUGUSTINUS. Quare rem gestam scriptura non tacuit que talia desideria muliercularum pro magno insinuare non consuevit? Nisi eis aliquid magnum querere monuerit nihil amplius coniicere valeo quam quod ex illo sensu suggeritur ut illo pomo intelligam figurari bonam famam non quam conferunt pauci iusti et sapientes sed popularem qua maior et clarior notitia comparatur non ipsa per se exspectanda sed intentioni bonorum qua generi humano consulitur necessaria. Unde: oportet enim testimonium habere bonum ab his qui foris sunt qui licet parum sapiant reddunt plerumque labor eorum per quos sibi consulitur splendorem laudis et odorem bone opinionis nec ad hanc gloriam primi perveniunt eorum qui sunt in Ecclesia nisi qui in actione et labore versantur. Ideo Lye filius hec mala invenit exiens in agrum id est honeste ambulans ad eos qui foris sunt. Doctrina vero sapientie que a vulgi strepitu remota in contemplatione veritatis figitur hanc popularem gloriam non assequeretur nisi per eos qui in turbis agendo ac suadendo presunt non ut presint sed ut prosint quia cum isti actuosi per quos multimoda administratur utilitas et quorum autoritas populis chara est testimonium perhibent contemplative vite quodammodo mala mandragorica per Lyam veniunt ad Rachel ad Lyam vero per filium primogenitum id est per filium fecunditatis eius in quo est omnis fructus laboriose et inter certamina periclitantis actionis. Quam plerique bono ingenio precliti studioque flagrantes quamvis regendis populis idonei sint evitant propter turbulantas occupationes et in doctrine otium tamquam speciose Rachel ardescunt amplexum. Sed quia bonum est ut in hac vita latius innotescens popularem gloriam mereatur iniustum est autem ut eam consequatur si amatorem suum ecclesiasticis curis administrandis aptum in otio detinet nec gubernationi communis utilitatis impartitur propterea Lya sorori sue dicit: parum ne tibi videtur quos virum meum accepisti insuper et mandragoras filii mei vis accipere? Per unum significans omnes qui cum sint digni quibus regimen Ecclesie committatur accensi studio contemplande sapientie ab omnibus actionum molestiis removeri et in otio discendi considere volunt. Unde: parum tibi est quod accepisti virum meum etc. Quasi dicat activa ad contemplativam parum est quod homines ad laborem necessarios in otio detinet vita studiosorum. Insuper et popularem gloriam querit. Ut ergo omnia iuste comparet impartitur Rachel virum sorori nocte illa ut qui virtute laboriosa regimini populorum accommodi sunt etsi scientie vacare delegerant suscipiant experientiam tentationum pro utilitate communi ne doctrina sapientie cui vacare studebant blasphemetur neque adipiscantur ab imperitis existimationem bonam quod poma significant et quod necessarium est ad exhortationem discentium. Sed ut hanc curam suscipiant inviti coguntur. Satis hoc significatum est quod cum veniret de agro Iacob occurrit ei Lya eumque detinens ait: ad me intrabis etc. Quasi doctrine quam diligis vis conferri bonam opinionem noli fugere officiosum laborem. Hec in Ecclesia geri quisquis advertit et cernit quia de toto orbe terrarum veniunt homines ab operibus seculi ut transeant in otium cognoscende veritatis tamquam in amplexum Rachel sed accipiunt de transverso ecclesiastica necessitate et ordinantur in labore. Ac si dicat Lya: ad me intrabis. Quibus caste mysterium dispensantibus ut in nocte seculi generent fidei filios laudatur a populis etiam illa vita cuius amore conversi spem seculi reliquerunt et ex cuius professione ad misericordiam regende plebis assumpti sunt. Id enim omnibus laboribus agunt ut professio ex qua se converterunt quia tales rectores dedit latius glorificetur tamquam Iacob non recusante noctem Lye ut Rachel pomis suave olentibus et nitentibus potiatur que etiam prestante Dei misericordia vix tandem parit perrarum enim est ut quod in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum et quicquid de hac re pie et sapienter dicitur sine fantasmate carnalis cogitationis salubriter vel ex parte capiatur.
marg.| AUGUSTINUS. Egressus autem Ruben etc. De hoc autem genere opinari quosdam scio quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem pariat ideo institisse Rachel ut hoc acciperet quod ego non arbitror nec si tunc concepisset. Nunc vero cum post duos Lye alios ab illa nocte partus Dominus eam prole donaverit nihil est quod de mandragora tale aliquid suspicemur quale in nulla femina experti sumus. Cum enim mala hec ipse vidissem et propter sacre lectionis hunc locum mihi obtigisse gratularer. Rara enim est res naturam eorum quantum potui perscrutatus sum non aliqua communi sensu remotiore scientia que docet virtutes radicum est potestates herbarum sed quantum renunciat visus olfactus et gustus rem comperi pulcram suavem olentem sapore autem insipido. Cur ergo eam mulier tantopere cupierit nescio? Nisi forte propter pomi raritatem et odoris iocunditatem.
Numérotation du verset Gn. 30,15 
Illa respondit: Parumne tibi videtur quod preripueris maritum mihi? Nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? At illa6: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
6 at illa Rusch ] ait Rachel Weber
Numérotation du verset Gn. 30,16 
Redeuntique ad vesperam Iacob de agro7, egressa est in occursum eius8 Lia et ait9: Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivit cum ea nocte illa
7 Iacob - de agro Rusch ] inv. Weber
8 eius Rusch ] om. Weber
9 ait Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 30,17 
et exaudivit Deus preces eius. Concepitque et peperit filium quintum
Numérotation du verset Gn. 30,18 
et ait: Dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo. Appellavitque nomen eius10 Isachar.
10 eius Rusch ] illius Weber
interl.| est merces. Is enim vir dicitur achar merces quia introitum viri Rachel debitum mandragoris filii emerat
Numérotation du verset Gn. 30,19 
Rursum Lia concipiens peperit sextum filium
Numérotation du verset Gn. 30,20 
et ait: Dotavit11 me Deus dote bona. Etiam hac vice mecum erit maritus meus {t.   1 : Erfurt, f.   38rb ; facsim., p.   77b} eo quod genuerim ei sex filios. Et idcirco appellavit nomen eius Zabulon.
11 dotavit Rusch ] ditavit Weber
interl.| habitaculum. In libro Hebreorum nominum violenter fluxus noctis interpretatur
Numérotation du verset Gn. 30,21 
Post quem peperit filiam nomine Dinam.
interl.| causam quia in sichimis iurgii causa extitit
Numérotation du verset Gn. 30,22 
Recordatus quoque Dominus Rachelis,
interl.| que interpretatur ovis
exaudivit eam et aperuit vulvam eius12,
12 eius Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 30,23 
que concepit et peperit filium dicens: Abstulit Deus opprobrium meum.
Numérotation du verset Gn. 30,24 
Et vocavit nomen illius Ioseph,
interl.| augmentum
dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.
Numérotation du verset Gn. 30,25 
Nato autem Ioseph, dixit Iacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam meam13 et ad terram meam.
13 meam Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 30,26 
Da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam.
interl.| quasi iam debetis esse magistri propter tempus
Tu vero14 nosti servitutem qua servivi tibi.
14 vero Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 30,27 
Ait ei Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo. Experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te.
Numérotation du verset Gn. 30,28 
Constitue mercedem tuam quam dem tibi.
Numérotation du verset Gn. 30,29 
At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi et quanta
interl.| operibus
in manibus meis fuerit possessio tua:
interl.| charismatum distributio
Numérotation du verset Gn. 30,30 
modicum habuisti antequam venirem ad te15
15 ad te Rusch ] om. Weber
interl.| tantum quantum natura contulerat
interl.| in eo quod gratia contulit
Benedixitque tibi Deus16 ad introitum meum. Iustum est igitur ut aliquando provideam17 domui mee.
16 Deus Rusch ] Dominus Weber
17 provideam Rusch ] + etiam Weber
interl.| Iudee
Numérotation du verset Gn. 30,31 
Dixitque Laban: Quid dabo tibi? At ille ait: Nihil volo
interl.| de tuo munere
sed si feceris quod postulo.
interl.| id est si permiseris oves meas vocem meam audire
Iterum pascam
interl.| lacte alam
et custodiam pecora tua.
interl.| ab incursu luporum
Numérotation du verset Gn. 30,32 
Gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque fulfum18 et maculosum variumque
18 fulfum Rusch ] furvum
interl.| astitit regina a dextris tuis circumdata varietate
fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea.
marg.| GIRA  OMNES  GREGES etc. HIERONYMUS. Multum apud Septuaginta confusus est sensus et usque hodie nullum potui invenire nostrorum qui hunc locum plane exponeret. Vis inquit Iacob me servire tibi alios septem annos fac quod postulo. Separa omnes discolores et varias tam oves quam capras et trade in manu filiorum tuorum et ex utroque grege alba et nigra pecora id est unius coloris da mihi. Si quid igitur ex albis et nigris que unius coloris sunt varium natum fuerit meum erit. Si quid unius coloris tuum. Quasi rem difficilem non postulo tecum facit natura pecorum ut alba ex albis et nigra nascantur ex nigris. Mecum iustitia mea dum Deus humilitatem meam respicit et laborem. Optionem Laban datam libenter arripuit et ita ut Iacob postulabat faciens trium dierum iter inter Iacob et filios suos separavit ne quis dolus ex vicinitate pecoris nasceretur. Ita Iacob novam stropham commentatus est. Et contra naturam albi et nigri coloris naturali arte pugnavit tres enim virgas populeas et amigdalinas et maligranati (quamquam Septuaginta stiraceas et nuceas et plataninas habeant) ex parte de corticans varium virgarum fecit colorem ut ubicumque in virga corticem reliquisset antiquus remaneret color. Ubi tulisset corticem candidus panderetur. Observabat ergo Iacob tempus quo pecora ascendebantur et cum post calorem diei ad potandum avida pergebant discolores virgas ponebat in cannalibus et admissis arietibus et hircis in ipsa potandi aviditate oves et capras faciebat ascendi ut ex duplici desiderio dum et avide bibunt et ascenduntur a maribus tales fetus conciperent quales umbras arietum et hircorum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. Ex virgis enim in cannalibus positis varius erat imaginum color nec mirum hanc in conceptu feminarum esse naturam ut qualem conspexerint sive mente conceperint in extremo voluptatis estu quo concipiunt sobolem talem procreent. Cum hoc ipsum in equarum gregibus etiam apud hispanos dicatur. Et Quintilianus in controversia qua accusatur matrona quod Ethiopem peperit pro defensione illius argumentatur hanc conceptuum esse naturam quam supradiximus. Et scriptum repperitur in libris Hippocratis quod quedam suspitione adulterii fuerat punienda cum pulcerrimum peperisset utrique parenti generique dissimilem nisi memoratus medicus solvisset questionem monens querere ne forte talis pictura esset in cubiculo qua inventa mulier a suspitione liberata est. Iacob callidus iustitiam etiam in nova arte servabat. Si enim omnes agni et hedi varii fuissent erat suspitio doli et aperte Laban invidus contraisset. Sic ergo temperavit ut laboris fructum acciperet et Laban non penitus expoliaretur. Sed quando oves et capre primo tempore ascendebantur (quia melior est vernus fetus) anteponebat virgas ut varia nascerentur. Quecumque vero oves et capre sero querebant marem non anteponebat ut unius coloris nascerentur pecora et quicquid prius nascebatur suum erat quia varium quicquid postea Laban quia unius coloris. Quod autem scriptum est ut in virgis conciperent vim hebrei verbi nisi circumitu exprimere non possum laameha enim proprie dicitur extremus in coitu calor quo corpus omne concutitur et patranti voluptati vicinus est finis.
Numérotation du verset Gn. 30,33 
Respondebitque mihi cras
interl.| in futuro
iustitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te et omnia que non fuerint varia et maculosa et fulfa19 tam in ovibus quam in capris furti me argues20.
19 fulfa Rusch ] furva Weber
20 argues Rusch ] arguent Weber
interl.| qui imitari noluerint sed in vicus innatis sibi perduraverint non erunt ovilis mei
Numérotation du verset Gn. 30,34 
Dixit Laban: Gratum habeo quod petis.
Numérotation du verset Gn. 30,35 
Et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos. Cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum.
Numérotation du verset Gn. 30,36 
Et posuit spatium itineris dierum trium inter se et generum21 qui pascebat {t.   1 : Erfurt, f.   38vb ; facsim., p.   78b} reliquos greges eius.
21 dierum trium – inter se et generum Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 30,37 
Tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas.
interl.| in uno genere potuit fieri varietas sed pro mysterio tria genera lignorum sunt posita
Detractisque corticibus, in his que spoliata fuerant candor apparuit. Illa vero que integra fuerant22 viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius.
22 fuerant Rusch ] erant Weber
marg.| TOLLENS  ERGO etc.  ALITER. GREGORIUS. Intellectus sacri eloquii intra textum et mysterium tanta libratione pensandus est ut neque nimie discussionis pondus deprimat nec torpor incurie vaculum relinquat. Multe enim sententie tanta allegoriarum conceptione gravide sunt ut quisquis eas ad solam historiam tenere nititur earum notitia per incuriam privetur. Quedam ita exterioribus preceptis inserviunt ut si quis subtilius penetrare desideret nihil intus inveniat sed sibi etiam quod foris est abscondat. Unde bene narratione historica per significationem dicitur: Tollens Iacob virgas populeas virides etc. Virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ante oculos gregum ponere est per scripture seriem antiquorum patrum vitas atque sententias in exemplum populis prebere que quia iuxta rationis examen recta sunt virge vocantur quibus ex parte corticem subtrahit ut candor intimus appareat et ex parte servat ut sicut fuerat exterius viror permaneat. Sicque virgarum color varius efficitur quia ante considerationis nostre oculos precedentium patrum sententie quasi virge varie ponuntur in quibus dum plerumque intellectum littere fugimus quasi corticem subtrahimus sed dum sequimur servamus dumque ab ipsis cortex littere subducitur allegorice candor aperitur dum relinquitur exterioris intelligentie virentia exempla monstrantur. Quas Iacob in aque cannalibus posuit quia Christus in libris sacre scientie quibus imbuimur eas fixit. Has aspicientes arietes cum quibus coeunt quia cum rationales nostri spiritus in intentione earum defixi sunt singulis actionibus permiscentur ut tales fetus operum generent qualia exempla precedentium in vocibus preceptorum vident et diversum colorem proles boni operis habeat quia subtracto cortice littere acute interna considerant et sepe conservato bene se in exterioribus formant.
marg.| ALCUINUS. Cur Iacob fraude in hoc loco non arguitur hoc sine dubio ut propheta fecit nec credendum est eum fecisse sine spirituali revelatione.
Numérotation du verset Gn. 30,38 
Posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent.
Numérotation du verset Gn. 30,39 
Factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa.
Numérotation du verset Gn. 30,40 
Divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum. Erant autem alba queque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus.
Numérotation du verset Gn. 30,41 
Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione {t.   1 : Erfurt, f.   39ra ; facsim., p.   79a} conciperent.
Numérotation du verset Gn. 30,42 
Quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas. Factaque sunt ea que erant serotina Laban et que primi temporis Iacob.
Numérotation du verset Gn. 30,43 
Ditatusque23 homo ultra modum et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
23 ditatusque Rusch ] + est Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_30)

Notes :