Glossa ordinaria

Capitulum 49

Numérotation du verset Gn. 49,1 

Vocavit autem Iacob filios suos et ait eis: Congregamini ut annuntiem que ventura sunt vobis diebus novissimis.
Numérotation du verset Gn. 49,2 

Congregamini et audite filii Iacob, audite Israel patrem vestrum.
Numérotation du verset Gn. 49,3 

Ruben,
primogenitus meus,
tu fortitudo mea
et principium doloris mei,
prior in donis
maior imperio.
Numérotation du verset Gn. 49,4 

Effusus es
sicut aqua
non crescas
quia ascendisti
cubile patris tui
et maculasti stratum eius.
Numérotation du verset Gn. 49,5 

Simeon et Levi1 vasa iniquitatis bellantia.
1 Levi Rusch ] + fratres Weber
Numérotation du verset Gn. 49,6 

In consilium2 eorum
2 consilium Rusch Edmaior ] consilio Weber
non3 veniat anima mea
3 non Rusch ] ne Weber
et in cetu illorum non sit gloria mea, quia in furore suo occiderunt virum
et in voluntate sua suffoderunt
murum.
Numérotation du verset Gn. 49,7 

Maledictus furor eorum quia pertinax
et indignatio illorum quia dura.
Dividam eos in Iacob
et dispergam eos4 in Israel.
4 eos Rusch ] illos Weber
Numérotation du verset Gn. 49,8 

Iuda, te laudabunt
fratres tui.
Manus tua in cervicibus inimicorum tuorum.
Adorabunt te filii patris tui.
Numérotation du verset Gn. 49,9 

Catulus leonis Iuda:
ad predam5, fili mi, ascendisti;
5 ad predam Rusch ] a preda Weber
requiescens accubuisti
ut leo et quasi leena:
quis suscitabit eum?
Numérotation du verset Gn. 49,10 

Non auferetur sceptrum
de Iuda et dux de femore6 eius
6 femore Rusch ] femoribus Weber
donec veniat
qui mittendus est
et ipse erit exspectatio
gentium.
Numérotation du verset Gn. 49,11 

Ligans ad vineam
pullum suum
et ad vitem,
o fili mi, asinam suam.
Lavabit in7 vino
7 in Ω Rusch Clementina etc.] om. Weber
stolam suam
et in8 sanguine uve pallium suum.
8 in Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 49,12 

Pulchriores sunt9 oculi eius
9 sunt Rusch ] om. Weber
vino
et dentes eius10 lacte candidiores.
10 eius Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 49,13 

Zabulon
in litore maris habitabit
et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.
Numérotation du verset Gn. 49,14 

Isachar
asinus fortis
accubans
in terminis11
11 in terminis Rusch ] inter terminos Weber
Numérotation du verset Gn. 49,15 

vidit requiem
quod esset bona et terram
quod optima. Et supposuit humerum suum ad portandum
factusque est
tributis serviens.
Numérotation du verset Gn. 49,16 

Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israel.
Numérotation du verset Gn. 49,17 

Fiat Dan
coluber in via,
cerastes
in semita
mordens ungulas
equi
ut cadat
ascensor eius retro.
Numérotation du verset Gn. 49,18 

Salutare tuum
exspectabo,
Domine
Numérotation du verset Gn. 49,19 

Gad
accinctus preliabitur ante eum
et ipse accingetur
retrorsum.
Numérotation du verset Gn. 49,20 

Aser
pinguis
panis eius
et prebebit delicias
regibus.
Numérotation du verset Gn. 49,21 

Neptalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis.
Numérotation du verset Gn. 49,22 

Filius accrescens Ioseph, filius accrescens et decorus aspectu, filie discurrerunt super murum.
Numérotation du verset Gn. 49,23 

Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt, invideruntque illi habentes iacula.
Numérotation du verset Gn. 49,24 

Sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob. Inde pastor egressus est lapis Israel.
Numérotation du verset Gn. 49,25 

Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus celi desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulve.
Numérotation du verset Gn. 49,26 

Benedictiones patris tui confortate sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium eternorum. Fiant in capite Ioseph et in cervice12 Nazarei inter fratres suos.
12 cervice Rusch ] vertice Weber
Numérotation du verset Gn. 49,27 

Beniamin lupus rapax: mane comedet predam et vespere dividet spolia.
Numérotation du verset Gn. 49,28 

Omnes hii in tribubus Israel duodecim. Hec locutus est eis pater suus. Benedixitque singulis benedictionibus propriis
Numérotation du verset Gn. 49,29 

et precepit eis dicens: Ego congregor ad populum meum. Sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici que est in agro Ephron Ethei
Numérotation du verset Gn. 49,30 

contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Etheo in possessionem sepulcri.
Numérotation du verset Gn. 49,31 

Ibi sepelierunt eum et Saram uxorem eius, ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua13, ibi et Lia condita iacet.
13 sua Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 49,32 

14Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit appositusque15 ad populum suum.
14 Hic incipit cap. 50 iuxta capitala Stephani Langton |
15 appositusque Rusch ] + est Weber |

Capitulum 49

Numérotation du verset Gn. 49,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 53ra ; facsim., p. 107a} Vocavit autem Iacob filios suos et ait eis: Congregamini ut annuntiem que ventura sunt vobis diebus novissimis.
interl.| Prophetice se loqui insinuat vel significat. Licet enim hoc ad divisionem terre Chanaan pertineat spiritualiter tamen ad Christum qui in fine seculi venit referenda sunt
Numérotation du verset Gn. 49,2 
Congregamini et audite filii Iacob, audite Israel patrem vestrum.
Numérotation du verset Gn. 49,3 
Ruben,
interl.| Iudaicus populus cui dicitur: Israel primogenitus meus
primogenitus meus,
interl.| iudaico populo iure primogenite sacerdotium et regnum debebatur
tu fortitudo mea
interl.| quia ex iudaico populo fudamentum fidei et ipse Christus
et principium doloris mei,
interl.| quia Deo Patri semper iniuriam irrogavit vertens ad eum dorsum et non faciem
prior in donis
interl.| quia ei data eloquia Dei legislatio et testamentum
maior imperio.
interl.| pro magnitudine virium quia copiosius ceteris regnavit
marg.| RUBEN. HIERONYMUS. Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium filiorum meorum durus ad ferendum et durus procacitate et iniuria sicut aqua non ebullias ascendisti enim super lectum patris tui tunc violasti stratum cum ascendisti. In hebreo ita: Ruben primigenitus meus fortitudo mea et capitulum liberis meis. Maior ad portandum et maior robore effusus es quasi aqua ne adiicias ascendisti cubile patris tuis et contaminasti stratum in ascensu. Et est sensus: tu es primogenitus meus in liberis maior et debebas iuxta ordinem nativitatis tue et hereditatem que primogenitis debetur id est sacerdotium et regnum accipere. Hoc enim in portando onere et prevalido robore demonstratur. Sed quia peccasti et quasi aqua que vasculo non tenetur voluptate effusus es impetu precipio ut ultra non pecces et in fratrum numero penas peccati luas quo primogeniti ordinem perdidisti.
Numérotation du verset Gn. 49,4 
Effusus es
interl.| peccando in Christum
interl.| impetu voluptatis
sicut aqua
interl.| que vasculo non tenetur
non crescas
interl.| quia in orbe dispersus imminutus et abbreviatus
quia ascendisti
interl.| causa qua hec meruit
interl.| quando corpus Domini in quo quiescebat plenitudo divinitatis in cruce suspendisti
et maculasti stratum eius.
interl.| dicendo peccatorem samaritanum et demonium habere
Numérotation du verset Gn. 49,5 
Simeon et Levi1 vasa iniquitatis bellantia.
1 Levi Rusch ] + fratres Weber
marg.| SIMEON  ET  LEVI etc. HIERONYMUS.  SEPTUAGINTA. Symeon et Levi fratres consummaverunt iniquitatem adiuventionis sue. In consilium eorum non veniat anima mea et in congregatione eorum ne emuletur iecur meum quia in furore suo interfecerunt homines et in desiderio subnevaverunt thaurum. In hebreo autem sic habetur: Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis arma eorum in arcanum eorum ne intret anima mea et in conventu eorum ne desoletur gloria mea quia in furore suo interfecerunt virum et in libidine sua suffoderunt murum. Significat autem non fuisse sui consilii quod Sichem et Emor federatos viros interfecerunt et contra ius pacis et amiciciarum sanguinem fuderunt innocentem et crudelitate quasi furore rapti muros hospite urbis everterunt. Unde: maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura. Dividam eos in Iacob et disperdam eos in Israel. Levi hereditatem propriam non accepit. Sed omnibus sceptris paucas urbes ad habitandum habuit. Nec Symeon sicut in Libro Iesu scribitur: sed de tribu Iuda quidam accepit. Quidam prophetice interfectos homines apostolos et subnervatum thaurum a phariseis Christum occisum interpretantur.
marg.| Per hos scribe et sacerdotes intelliguntur de Symeone enim scribe de Levi sacerdotes qui consilium fecerunt ut Iesum morti traderent. Unde addit: in consilium eorum non veniat anima mea.
Numérotation du verset Gn. 49,6 
In consilium2 eorum
2 consilium Rusch Edmaior ] consilio Weber
interl.| mortis Christi
non3 veniat anima mea
3 non Rusch ] ne Weber
interl.| voluntas
et in cetu illorum non sit gloria mea, quia in furore suo occiderunt virum
interl.| Christum
et in voluntate sua suffoderunt
interl.| lancea
murum.
interl.| corpus Christi quod quadraginta sex diebus edificatum est in utero Virginis
interl.| propugnaculum qui custodit Israel
Numérotation du verset Gn. 49,7 
Maledictus furor eorum quia pertinax
interl.| quia furore accensi ad tantum scelus prorumperunt ut Pilato Christum offerrent dicentes crucifige crucifige et indignatio si hunc dimittis non es amicus Cesaris
et indignatio illorum quia dura.
interl.| ut Barabban peterent et Christum crucifigendum postularent
Dividam eos in Iacob
interl.| divisi dicuntur quia ab aliis separati ad fidem veniunt
et dispergam eos4 in Israel.
4 eos Rusch ] illos Weber
interl.| dispersi qui urbe temploque suberso per orbem increduli vagantur
Numérotation du verset Gn. 49,8 
Iuda, te laudabunt
interl.| hic est Christus verus confessor qui de tribu Iude secundum carnem natus
fratres tui.
interl.| apostoli et alii qui per adoptionem filii Dei Patris
Manus tua in cervicibus inimicorum tuorum.
interl.| trophea crucis et suos liberavit et adversarias potestates curvavit
Adorabunt te filii patris tui.
interl.| quia multi de filiis Iacob adoraverunt Christum salvi per electionem gratie
marg.| IUDA  TE  LAUDABUNT etc. HIERONYMUS. Quod Iuda confessio vel laus interpretatur. Consequenter scribitur: Iuda tibi confitebuntur vel te laudabunt fratres tui et adorabunt te filii tui patris. Catulus leonis Iuda esse germine fili mi ascendisti procumbens ut leo et quasi catulus leonis. Quis suscitabit eum? Licet de Christo grande mysterium sit tamen secundum litteram significatur quod reges ex Iuda per David stirpem generentur et quod adorent eum omnes tribus. Non enim ait: ‘filii matris tue’ sed   filii patris tui et quod sequitur ex germine   fili mi ascendisti . In hebreo autem   de captivitate fili mi ascendisti ut ostenderet eum captivos populos esse aucturum et iuxta intelligentiam sacratiorem ascendisse in altum captivam duxisse captivitatema. Sive quod melius puto captivitas passionem ascensus resurrectionem significat. Alligans ad vitem pullum suum et funiculo pullum asine. In hebreo ita habetur: alligans ad vitem pullum suum et in Sorech fili mi asinam suam quod scilicet pullum asine cui supersedit Iesus gentilium populum vinee apostolorum qui ex Iudeis sunt copulaverit et ad Sorech id est ad electam vitem alligaverit asinam cui supersedit id est Ecclesiam ex gentibus congregatam. Quod autem dicit fili mi apostrophen facit ad ipsum Iudam quod Christus sit universa facturus. Quod autem legimus ad vitem pullum suum in hebreo potest legi urbem suam. Iuxta eundem sensum aliis verbis Ecclesia monstratur de qua dicitur: non potest civitas abscondi supra montem posita.
a Eph. 4, 8.
Numérotation du verset Gn. 49,9 
Catulus leonis Iuda:
interl.| parvulus natus est nobis
ad predam5, fili mi, ascendisti;
5 ad predam Rusch ] a preda Weber
interl.| ut captivam duceres captivitatem in crucem ascendistib
b Eph. 4, 8.
requiescens accubuisti
interl.| in sepulcro vel quando in passione inclinato capite tradidit spiritum et velut quodam somno torporis requievit
ut leo et quasi leena:
interl.| vincens acerbitatem mortis et impetum
interl.| nisi ipse qui ait: solvite templum hoc etc.
marg.| REQUIESCENS  ACCUBUISTI etc. ISIDORUS. Vel catulus leonis in somno {t. 1: Erfurt, f. 53va; facsim., p. 108a} requievit quia non necessitate sed potestate. Unde: potestatem habeo ponendi animam meam et nemo tollit eam a me sed ego pono eam. Quod vero addit: et ut catulus leonis. Inde enim mortuus unde natus. Aiunt physici quod catulus leonis cum fuerit natus tribus diebus dormit et tribus noctibus. Deinde patris fremitu tremefactus cubilis locus excitat dormientem. Christus quoque in cubili sepulcri tribus diebus et tribus noctibus iacens somnium mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit qui non solum mortis acerbitatem sed et imperium vicit et ut catulus leoni quia die tertia resurrexit. Unde addit: quis suscitabit eum nullus subaudis nisi ipse quia ait: solvite templum hoc et in triduo resuscitabo illud.
Numérotation du verset Gn. 49,10 
Non auferetur sceptrum
interl.| regnum
de Iuda et dux de femore6 eius
6 femore Rusch ] femoribus Weber
interl.| generationibus
donec veniat
interl.| Christus
qui mittendus est
interl.| a Patre
et ipse erit exspectatio
interl.| salus exspectata
gentium.
interl.| quas in sanguine redemit
interl.| non tantum Iudeorum
marg.| NON  AUFERETUR. Tamdiu enim ex semine Iude reges apud Iudeos fuerunt donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Iudeorum rex alienigena fuit Herodes quando iam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum ostendat regem de tribu Iuda in gente Iudeorum.
Numérotation du verset Gn. 49,11 
Ligans ad vineam
interl.| vinculo caritatis et discipline ut de illius imitatione efficiatur heres Dei et coheres Christi
pullum suum
interl.| gentilem populum cui non est onus legis impositum
et ad vitem,
interl.| qui dicit: ego sum vitis vera
o fili mi, asinam suam.
interl.| cui supersedit Ecclesiam de gentibus scilicet congregatam
interl.| synagogam tardigradam scilicet et legis pondere pressam
Lavabit in7 vino
7 in Ω Rusch Clementina etc.] om. Weber
interl.| sanguine passionis qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum
stolam suam
interl.| carnem vel Ecclesiam
et in8 sanguine uve pallium suum.
8 in Rusch ] om. Weber
marg.| PALLIUM  SUUM etc. Gentes quas sibi subiunxit. Unde: vivo ego dicit Dominus nisi hos omnes induam sicut vestimentum. Nos enim Christus in sanguine uve mundavit quando sicut botrus in ligno crucis pependit et ex latere eius aqua in ablutionem et sanguis exivit in redemptionem.
Numérotation du verset Gn. 49,12 
Pulchriores sunt9 oculi eius
9 sunt Rusch ] om. Weber
interl.| apostoli evangeliste qui scientie lumen prestant Ecclesie
vino
interl.| austeritate legis
et dentes eius10 lacte candidiores.
10 eius Rusch ] om. Weber
interl.| predicatores qui ab errore precidunt homines quasi comedendo in corpus Christi conferentes
marg.| PULCRIORES  SUNT etc. ISIDORUS. Quia doctrina eorum austeritatem veteris legis exsuperat et evangelica precepta clariora sunt quam legis mandata.
marg.| LACTE. id est doctrina legis que carnalem populum velut parvulum lacte alebat sed candidiores Ecclesie doctores qui fortem et validum verbi cibum mandant et distribuunt. Unde: perfectorum est solidus cibus qui bene candidiores lacte dicuntur quia candidi puri et ab omni macula liberi.
Numérotation du verset Gn. 49,13 
Zabulon
interl.| habitaculum fortitudinis id ets Ecclesia ad tolerandum fortissima
in litore maris habitabit
interl.| ad literam Zabulon maritima possedit
et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.
marg.| ZABULON  IN  LITTORE. Ut credentibus refugium et periclitantibus demonstret fidei portum. Contra omnes terminos seculi solidata exspectat naufragium Iudeorum et procellas hereticorum qui circumferuntur omni vento doctrine. Inde etiam apostoli aliqui assumpti. Ibi sepe Dominus docuit. Pertingit autem usque ad Sidonem id est usque ad gentes pervenit. Unde terra Zabulon et terra Neptalim via maris Transiordanem etc. Sidon venatio et ex eis locis sumpti sunt venatores de quibus dicitur: mittam venatores multos et venabuntur vos in omni monte.
Numérotation du verset Gn. 49,14 
Isachar
interl.| populus gentium quem Dominus sanguine emit
interl.| merces
asinus fortis
interl.| brutus luxuriosus nulla ratione domitus foris quia redemptus et redemptori subiectus
accubans
interl.| requiescens in spe
in terminis11
11 in terminis Rusch ] inter terminos Weber
interl.| iuxta possessionem Neptalim
interl.| huius vite
interl.| alias inter terminus
marg.| ISACHAR. HIERONYMUS. Domum desideravit requiescens inter medios cleros et videns requiem quia bona et terram quia pinguis supposuit humerum suum ad laborandum et factus est vir agricola. In hebreo ita: Isachar asinus osseus recumbens in terminos et videns requiem quia bona est et terram quia pulcra inclinavit humerum suum ad portandum et factus est in tributum serviens. Quia de Zabulon dixera quod maris magni littora possideret Sidonemque et reliquias Phenicie urbes contigeret ad mediterraneam provinciam redit et Isachar qui iuxta Neptalim pulcerrimam in Galilea regionem possessurus est benedictione habitatorem facit. Asinum osseum vocat et humerum ad portandum deditum quia in labore terre et vehendis mercibus ad mare que in suis finibus nascebantur plurimum laboraret. Regibus quoque tributa comportans. Aiunt Hebrei per metaphoriam significari quod scripturas sanctas die ac nocte meditans studium suum dederit ad laborandum et ideo ei omnes tribus serviant quasi magistro dona portantes.
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 53vb; facsim., p. 108b} ACCUBANS  IN  TERMINIS. Accubare est exspectato mundi fine quiescere nihilque de mundanis querere sed ultima desiderare. Fortis asinus requiem vidit et terram optimam cum simplex gentilitas ad robur operis se erexit quia ad vite patriam tendit.
Numérotation du verset Gn. 49,15 
vidit requiem
interl.| eterne vite
interl.| viventium
quod optima. Et supposuit humerum suum ad portandum
interl.| qui ad promissam reqiem pervenire desiderat mandatorum onera libenter portat
factusque est
interl.| ideo
tributis serviens.
interl.| Christo sue fidei et operis munera offerens
Numérotation du verset Gn. 49,16 
Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israel.
interl.| iudas dolo et malitia serpens cornutus
marg.| DAN  IUDICABIT  POPULUM  SUUM. ISIDORUS. Alii per hec verba putant predici Antichristum de tribu Dan futurum. Alii de Iuda proditore hec pronunciant. Equitem et equum Dominum cum carne suscepta intelligunt. Retrorsum autem cadere quia in terram reversus unde sumptus. Sed quia die tertia resurrexit ait: salutare tuum exspectabo Domine. Unde alibi: non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.  ALii ad antichristum hec transferunt quem de tribu Dan venturum asserunt quia Dan et coluber et mordens dicitur. Unde: Dan ad aquilonem castrametatus est illum significans qui ait: sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis etc. Et alibi: A Dan auditus est fremitus equorum eius. Qui non solum coluber sed cerastes vocatur. Cerasta enim grece cornua dicuntur et hic serpens cornutus esse perhibetur per quem digne adventus antichristi asseritur qui contra sanctos morsu pestifere predicationis et cornu potestatis armabitur. Semita autem angustior est quam via. Est ergo coluber in via quia eos per latitudinem vite ambulare provocat quibus quasi parcendo blanditur sed in via mordet quia tales erroris sui veneno consumit. Fit cerastes in semita quia quos fideles repperit et se ad celestis itineris precepta constringentes non solum callida persuasione impetit sed etiam terrore potestatis premit et post beneficia ficte dulcedinis exercet cornua potestatis.
marg.| HIERONYMUS. Dan iudicabit populum suum sicut unum de sceptris Israel. Fiat Dan coluber in via regulus in semita mordens ungulas equi et cadet ascensor eius retrorsum. Salvatorem tuum exspectabo. Sanson iudex Israel de tribu Dan fuit. Hoc ergo dicit previdens in spiritu omnia comam nutrire Sansonem nazareum et cesis hostibus triumphare quod in similitudinem colubri regulique obsidentis vias nullum per terram Israel transire permittat. Si quis etiam temerarius virtute sua quasi equi velocitate confisus eam voluerit quasi predo populari effugere non valebit. Loquitur autem per metaphoram serpentis et equitis. Videns ergo quos tam fortis nazareus propter meretricem mortuus est et morte multos occidit inimicos putavit ipsum esse Christum. Sed quia mortuus est et non resurrexit et rursus Israel captivus ductus est. Alium mundi salvatorem et generis sui prestolandum intelligit ut veniat cui repositum est et ipse erit exspectatio gentium.
Numérotation du verset Gn. 49,17 
Fiat Dan
interl.| antichristus
coluber in via,
interl.| veneno consumens eos quos ad vite latitudinem provocat
cerastes
interl.| cornibus potestatis armatus
in semita
interl.| eis scilicet qui per angustam viam ad patriam tendunt
mordens ungulas
interl.| quia extrema mundi seducere nitetur
equi
interl.| mundi qui per elationem in cursu labentium temporum spumat
ut cadat
interl.| ingorans ad que supplicia repene ducatur
ascensor eius retro.
interl.| in terra unde sumptus
Numérotation du verset Gn. 49,18 
Salutare tuum
interl.| repente in voce electorum convertitur quasi non ut infideles exspectabo antichristum sed verum Christum redemptorem mundi
interl.| quia tertia die resurrexit a mortuis
exspectabo,
interl.| in adventu
Domine
Numérotation du verset Gn. 49,19 
Gad
interl.| Christus qui primo adventu ante antichristum preliaturus occurrit.
interl.| latrunculus
interl.| gladio verbi unde:non veni mittere pacem sed gladium
accinctus preliabitur ante eum
interl.| populum Israel
et ipse accingetur
interl.| claritas secundi adventus significatur quia cum venerit antichristus occurret retrorsum id est post eum ut interficiat gladio oris sui et quasi latrunculus de improviso quia dies Domini sicut fur etc.
retrorsum.
interl.| reversus ad liberos
marg.| GAD. HIERONYMUS. Latrunculus latrocinabitur ante eum et ipse latrocinabitur. Iuxta hebreum interpretati sumus sicut ubi nos latrunculum posuimus ibi scriptum est gadud ut ad Gad nomen alluderet quod significantius accinctus vel expeditus exprimi potest. Totum illud est qui ante Ruben et dimidiam tribum Manasse ad filios quos Transiordanem in possessione dimiserat post quatuordecim annos revertens prelium adversus eos vicinarum gentium repperit et victis hostibus fortiter dimicavit.
marg.| ISIDORUS. Gad accinctus preliabitur ante eum. Christus ante et retro preliabitur {t. 1: Erfurt, f. 54ra; facsim., p. 109a} contra Antichristum ante occulto adventu humilitatis post manifestata gloria maiestatis. Unde Moyses: Benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem et vidit principatum suum. Christus enim in sepulcro quievit virtutem et superbiam excelsorum humiliavit et ei datus est principatus et honor et regnum.
Numérotation du verset Gn. 49,20 
Aser
interl.| Christus cuius est altitudo divitiarum sapientie et scientie qui propter nos pauper factus est cum dives esset
pinguis
interl.| quia fertilis possessio eius
panis eius
interl.| caro esca scilicet sanctorum quam si quis manducaverit non morietur in eternum
interl.| sapientie
interl.| verbi vel se ipsum quia Aser delicie interpretantur
regibus.
interl.| qui bene regunt se vitia comprimunt corpora constringunt
Numérotation du verset Gn. 49,21 
Neptalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis.
marg.| NEPTALIM. HIERONYMUS. Virgultum dissolutum dans in natione plucritudinem. In hebreo ita scriptum est: Neptalim ager irriguus significans quod aque immortalitatis in eadem nascuntur tribu. Sive quod super lacum Genesaret fluvio Iordanis irrigua sit. Hebrei autem volunt propter Tyberiadim que legis videtur habere notitiam agrum irriguum et eloquia pulcritudinis prophetari. Ubi autem nos agrum irriguum et Septuaginta virgultum resolutum posuerunt hebreum cervus emissus post interpretari propter temperaneas fruges et velocitatem terre uberioris. Sed melius si ad doctrinam salvatoris cuncta referamus quia ibi maxime docuit.
marg.| ISIDORUS. Neptalim cervus emissus etc. Apostoli enim et predicatores velociter exilientes sicut cervi transcendunt impedimenta seculi et excelsa meditantes dant eloquia pulcritudinis id est predicant doctrinam salvatoris.
Numérotation du verset Gn. 49,22 
Filius accrescens Ioseph, filius accrescens et decorus aspectu, filie discurrerunt super murum.
marg.| FILIUS  AUCTUS etc. HIERONYMUS. Filius auctus super fontem filie gradu composito incedentes super murum et exacerbaverunt eum et contenderunt et irascebantur adversus eum habentes sagittas. Sedit in forti arcus eius et dirupta sunt vincula manuum eius a manibus fortis Iacob. Inde pascetur lapis Israel a Deo patris tui quia in plerisque Septuaginta dissonant sicut in hebreo habetur expressius. Et est sensus o Ioseph qui ideo sic vocaris quia auxit te mihi Dominus vel inter fratres tuos maior futurus es et fortissimus. Tribus enim Effraim fortissima fuit ut in Libro Regnorum legitur: o inquam fili Ioseph qui tam pulcer es ut tota de muris et turribus ac fenestris puellarum Egypti turba prospectet. Inviderunt tibi et ad iracundiam provocaverunt fratres tui habentes livoris sagittas et zeli iaculis vulnerati. Verum tu arcum tuum et arma pugnandi posuisti in Domino qi fortis est pugnator et vincula tua quibus te fratres ligaverunt ab ipso soluta sunt ut ex tuo semine nascatur tribus Effraim fortis et stabilis et instar lapidis durioris invicta imperans quoque decem tribubus Israel.|
Numérotation du verset Gn. 49,23 
Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt, invideruntque illi habentes iacula.
Numérotation du verset Gn. 49,24 
Sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob. Inde pastor egressus est lapis Israel.
Numérotation du verset Gn. 49,25 
Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus celi desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulve.
Numérotation du verset Gn. 49,26 
{t. 1 : Erfurt, f. 54rb ; facsim., p. 109b} Benedictiones patris tui confortate sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium eternorum. Fiant in capite Ioseph et in cervice12 Nazarei inter fratres suos.
12 cervice Rusch ] vertice Weber
Numérotation du verset Gn. 49,27 
Beniamin lupus rapax: mane comedet predam et vespere dividet spolia.
marg.| BENIAMIN  LUPUS  RAPAX etc. HIERONYMUS. Mane comedet adhuc et ad {t. 1: Erfurt, f. 54rb; facsim., p. 109b} vesperam dividet escam. Quanquam de Paulo manifesta prophetia sit quod in adolescentia persecutus Ecclesiam in senectute predicator evangelii fuerit tamen in hebreo sic legitur:   Beniamin lupus rapax sive capiens in matutino comedet predam et ad vesperam dividet spolia. Quod ita hebrei exponunt. Altare in quo immolabantur hostie et sanguis ad basim illius fundebatur in parte tribus Beniamin fuit. Hoc ergo inquiunt significat quod sacerdotes mane immolabant hostias et ad vesperam dividebant ea que sibi a populo ex lege collata sunt lupum voracem super altaris interpretatione ponentes et spoliorum divisionem super sacerdotibus qui servientes altari vivunt de altari.
marg.| ISIDORUS. Beniamin lupus rapax etc. Quidam doctorum hoc ad Hierusalem retulit. Beniamin inquit filius doloris interpretatur. Hic sorte hereditatis eum locum accepit in quo est terrena Hierusalem que propter incredulitatem est repulsa. Hec in filiis suis per Beniamin designantur qui ultimus benedictionem consequitur et ille populus qui ultimus salvandus cum plenitudo gentium intraverit. Dicitur enim Beniamin lupus quia ille populus sanguinem prophetarum et iustorum fudit. Rapax quia ex multa fame et aviditate ad verbum Dei cucurrit et violenter diripuit regnum Dei. Hic mane comedit predam quando solus accepit legem. Tunc enim mundo prima lux scientie illuxit. Comedit autem mane quia legem quam mane accepit comedit adhuc et meditatur. Sed sequens legem iustitie13 in legem fidei non pervenit. Ad vesperum dividet spolia hoc est tempus novissimum quo convertetur. Tunc dividet escam intelligens a spiritu litteram esse dividendam quia littera occidit spiritus autem vivificat.
13 iustitie] inscitie cacogr. Rusch
Numérotation du verset Gn. 49,28 
Omnes hii in tribubus Israel duodecim. Hec locutus est eis pater suus. Benedixitque singulis benedictionibus propriis
marg.| OMNES  HII  IN  TRIBUBUS  ISRAEL etc. Queritur cur Iacob omnes quos de liberis et ancillis genuit equali honore filios et heredes constituerit quia sicut Christus omnium qui per fidem corpori eius conciliantur pari honore et gloria celestia premia largitur. Non est enim ibi discretio Iudeus sit an grecus barbarus an scitha servus an liber quia per omnia et in omnibus Christus qui formam servi induit et pro libero et pro servo servivit ut omnibus equale donum largiatur. Quicumque enim fidem Domini promeretur nullis maculis carnalis nativitatis obfuscatur. Unde: effundam de Spiritu meo super omnem carnem.
Numérotation du verset Gn. 49,29 
et precepit eis dicens: Ego congregor ad populum meum. Sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici que est in agro Ephron Ethei
Numérotation du verset Gn. 49,30 
contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Etheo in possessionem sepulcri.
Numérotation du verset Gn. 49,31 
Ibi sepelierunt eum et Saram uxorem eius, ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua14, ibi et Lia condita {t. 1 : Erfurt, f. 54va ; facsim., p. 110a} iacet.
14 sua Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 49,32 
15Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit appositusque16 ad populum suum.
15 Hic incipit cap. 50 iuxta capitala Stephani Langton P14417
16 appositusque Rusch ] + est Weber
interl.| frequentiam angelorum
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 54va; facsim., p. 110a} APPOSITUSQUE  EST etc. STRABO. Querendum de quo populo dicatur. Nam de patribus nulla questio est. Notum est enim quod Abraham et Isaac appositus est sed populous multitudo est. Illi autem tam pauci non poterant populus dici. Intelligendum ergo hoc etiam de angelis dici ad quorum societatem de mundo transeuntes apponuntur sancti. Unde: accessistis ad montem Sion et ad Hierusalem celeste et ad frequentiam angelorum etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 49), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_49)

Notes :