Capitulum 5

Numérotation du verset Gn. 5,1 

Hic est liber generationis Adam. In die
qua creavit Deus
hominem ad similitudinem Dei
fecit illum.
Numérotation du verset Gn. 5,2 

Masculum et feminam creavit eos
et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam
in die qua creati sunt.
Numérotation du verset Gn. 5,3 

Vixit autem Adam centum triginta annis
et genuit filium1
1 filium Rusch ] om. Weber
ad imaginem et similitudinem2 suam vocavitque nomen eius Seth.
2 imaginem et similitudinem Rusch ] similitudinem et imaginem Weber
Numérotation du verset Gn. 5,4 

Et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,5 

Et factum est omne tempus quod vixit Adam
nongenti triginta anni3 et mortuus est.
3 nongenti triginta – anni Rusch (noningenti)] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 5,6 

Vixit quoque Seth
centum quinque annos et genuit Enos.
Numérotation du verset Gn. 5,7 

Vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,8 

Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,9 

Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.
Numérotation du verset Gn. 5,10 

Post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,11 

Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,12 

Vixitque4 Cainan
4 vixitque Rusch ] Vixit quoque Weber
septuaginta annis et genuit Malaleel.
Numérotation du verset Gn. 5,13 

Et vixit Cainan postquam genuit Malaleel octingentos quadraginta annis5 genuitque filios et filias.
5 annis Rusch ] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,14 

Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,15 

Vixit autem Malaleel
sexaginta quinque annis6 et genuit Iared.
6 annis Rusch ] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,16 

Et vixit Malaleel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,17 

Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,18 

Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch.
Numérotation du verset Gn. 5,19 

Et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentis annis7 et genuit filios et filias.
7 octingentis annis Rusch ] octingentos annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,20 

Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,21 

Porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalem8.
8 Mathusalem Rusch ] Mathusalam hic et ubique Weber (Gn.)
Numérotation du verset Gn. 5,22 

Et ambulavit Enoch cum Deo. Et vixit Enoch9 postquam genuit Mathusalem
9 et vixit Enoch Rusch ] om. Weber
trecentis annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,23 

Et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni.
Numérotation du verset Gn. 5,24 

Ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus.
Numérotation du verset Gn. 5,25 

Vixitque10 Mathusalem centum octoginta septem annis11 et genuit Lamech.
10 vixitque Rusch ] vixit quoque Weber |
11 annis Rusch ] annos Weber |
Numérotation du verset Gn. 5,26 

Et vixit Mathusalem postquam genuit Lamech septingentis octoginta duobus annis12 et genuit filios et filias.
12 septingentis octoginta duobus annis Rusch (octuaginta)] septingentos octoginta duos annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,27 

Et facti sunt omnes dies Mathusalem13 nongenti sexaginta novem anni et mortuus est.
13 Mathualem Rusch ] Mathusale Weber
Numérotation du verset Gn. 5,28 

Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium,
Numérotation du verset Gn. 5,29 

vocavitque nomen eius Noe dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus .
Numérotation du verset Gn. 5,30 

Vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentis14 nonaginta quinque annis15 et genuit filios et filias.
14 quingentis Rusch ] quingentos Weber |
15 annis Rusch ] annos Weber |
Numérotation du verset Gn. 5,31 

Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est. 16Noe
16 Noe vero cum quingentorum] Hic incipit cap. 6 iuxta capitala Stephani Langton ( )
vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Cham et Iaphet.

Capitulum 5

Numérotation du verset Gn. 5,1 
{t. 1: Erfurt, f. 16rb; facsim., p. 33b} Hic est liber generationis Adam. In die
interl.| tempore
qua creavit Deus
interl.| quia in claritate contemplationis conditus
hominem ad similitudinem Dei
interl.| intellectu voluntate et memoria
fecit illum.
marg.| HIC  EST  LIBER  GENERATIONIS 1. Adam ad similitudinem Dei factus est alii ad similitudinem Ade et est quasi conclusio a superioribus cum recapitulatione in die qua creavit Deus hominem. In die enim creatus est quia in claritate divine contemplationis constitutus. Ad similitudinem Dei quia rationem ei dedit qua intelligendo bona et mala discerneret intellecta diligeret et dilecta oblivioni non traderet et in hoc Dei similitudinem retineret. Sed postquam per inobedientiam hanc similitudinem delevit factus terrenus terrenos generavit. Unde: qualis terrenus tales terreni.
1 generationis] he. cacogr. Rusch
Numérotation du verset Gn. 5,2 
Masculum et feminam creavit eos
interl.| quia hoc in utroque sexu factum est
et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam
interl.| id est homo quia sumptus est de humo
in die qua creati sunt.
interl.| redit ad ordinem texende genealogie
Numérotation du verset Gn. 5,3 
Vixit autem Adam centum triginta annis
marg.| VIXIT  AUTEM  ADAM etc. HIERONYMUS. Sciendum quod usque ad diluvium ubi in nostris codicibus ducentorum et quod excurrit annorum genuisse quis dicitur. In hebreo habent centum annos et reliquos qui sequuntur.
et genuit filium2
2 filium Rusch ] om. Weber
interl.| nec iste exceptus
ad imaginem et similitudinem suam vocavitque nomen eius Seth.
marg.| ET  GENUIT etc. Quasi et iste portavit imaginem terreni qui pro Abel iusto {t. 1: Erfurt, f. 16va; facsim., p. 34a} repositus est et interpretatione nominis Christum significat. Sed omnes prius portant imaginem terreni hominis quam celestis licet multi ante adventum Christi per fidem eandem gratiam habuerunt qua salvantur Christiani.
Numérotation du verset Gn. 5,4 
Et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,5 
Et factum est omne tempus quod vixit Adam
interl.| homo vel rubra terra
nongenti triginta anni3 et mortuus est.
3 nongenti triginta – anni Rusch (noningenti)] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 5,6 
interl.| resurrectio vel positio
centum quinque annos et genuit Enos.
interl.| homo
Numérotation du verset Gn. 5,7 
Vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,8 
Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,9 
Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.
Numérotation du verset Gn. 5,10 
Post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,11 
Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,12 
Vixitque4 Cainan
4 vixitque Rusch ] Vixit quoque Weber
interl.| lamentatio
septuaginta annis et genuit Malaleel.
Numérotation du verset Gn. 5,13 
Et vixit Cainan postquam genuit Malaleel octingentos quadraginta annis5 genuitque filios et filias.
5 annis Rusch ] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,14 
Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,15 
Vixit autem Malaleel
interl.| laudans Deum
sexaginta quinque annis6 et genuit Iared.
6 annis Rusch ] annos Weber
interl.| roboratus
Numérotation du verset Gn. 5,16 
Et vixit Malaleel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,17 
Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,18 
Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch.
interl.| dedicatio
Numérotation du verset Gn. 5,19 
Et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentis annis7 et genuit filios et filias.
7 octingentis annis Rusch ] octingentos annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,20 
Et facti sunt {t. 1: Erfurt, f. 16vb; facsim., p. 34b} omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,21 
Porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalem8.
8 Mathusalem Rusch ] Mathusalam hic et ubique Weber (Gn.)
Numérotation du verset Gn. 5,22 
Et ambulavit Enoch cum Deo. Et vixit Enoch9 postquam genuit Mathusalem
9 et vixit Enoch Rusch ] om. Weber
interl.| mortis emissio
trecentis annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,23 
Et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni.
marg.| STRABUS. Ferunt post mortem Abel vovisse Adam se uxorem non ultra cogniturum nec filium generaturum. Sed Deo iubente fregit votum ut Dei Filius de eo nasceretur et homo redimeretur. De stirpe enim Cain nasci non debuit. Unde ante Seth nullum legitur genuisse post eum vero dicitur quia genuit filios et filias.
marg.| Hec computatio genealogiarum quasi ramos spargit historiarum de quibus suis locis colliguntur fructus mysteriorum. Et notandum quia in generatione Seth nulla femina ponitur nominatim sicut in generatione Cain. Iustorum enim est omnia viriliter agere nihil femineum nihil fragile usurpare procedit enim hec generatio per denarium usque ad Noe in quo preceptorum signatur impletio sicut per undenarium in generatione Cain transgressio.
marg.| In generatione iniustorum primus Enoch ponitur qui dedicatio interpretatur quia reprobi in presenti vita spei sue radicem figunt et ab amore immarcessibilis hereditatis arescunt de quibus dictur: Vidi stultum firma radice et maledixi pulcritudini eius statim. In generatione iustorum Enoch ab Adam septimus ponitur quia hic manentem civitatem non querunt sed exspectationem usque in finem temporis extendunt quod septenaria revolutione terminatur cum eternitas octava successerit unde iste Enoch qui ponitur septimus et translatus est quia Deo placuit septimam requiem significat ad quam post hanc vitam qui Deo perseveranter adheret sine dilatione transfertur. Interpretatio quoque nominum huius generationis idem signat. Adam interpretatur homo vel rubra terra, Seth positio vel resurrectio, Enos homo, Cainan lamentatio, Malalehel laudans Deum, Iared roboratus, Enoch dedicatio, Mathusalem mortis emissio, Lamech humiliatus, Noe requies. Procedens ergo homo de terra resurgens a peccatis erit homo invocans Deum et deflens peccata pristina sicque laudans Deum roboratus spiritu Dei dedicatur in vitam eternam. Atque victor mortis Deo subiectus requiem possidet sempiternam quam significat Noe qui requies interpretatur et decimo loco numeratur quia per impletionem mandatorum possidetur regnum celorum.A
Numérotation du verset Gn. 5,24 
Ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus.
marg.| AMBULAVITQUE  CUM  DEO etc. ISIDORUS. Enoch septimus ab Adam placens Deo qui et translatus est septimam requiem significat ad quam transfertur qui tamquam sexta die id est sexta etate seculi per Christi adventum formatur transactis autem sex milibus annis facto iudicio et renovato celo et terra transferentur sancti in vitam eternam. Quod autem per Seth ab Adam usque ad Noe denarius numerus insinuatur complementum mandatorum in Ecclesia in operibus figuratur cui numero si addantur vel adiiciuntur duo filii Noe medio reprobato duodenarius consummatur qui in patriarcharum et apostolorum numero insignis habetur propter partes septenaii altera per alteram multiplicata nam ter quaterni ipsum faciunt.
marg.| ALCUINUS. Enoch tanto tempore servatur a morte in quo ostenditur quia homo semper viveret si non peccasset
Numérotation du verset Gn. 5,25 
Vixitque10 Mathusalem centum octoginta septem annis11 et genuit Lamech.
10 vixitque Rusch ] vixit quoque Weber
11 annis Rusch ] annos Weber
interl.| humiliatus
marg.| VIXITQUE  MATHUSALEM etc. Queritur quomodo Mathusalem secundum annorum computationem post diluvium vivere potuerit cum omnes preter eos qui in arca ingressi sunt perierunt. Sed hanc questionem codicum mendositas peperit non solum enim in hebreis aliter invenitur verum etiam in Septuaginta interpretatione paucis codicibus septem annis ante diluvium Mathusalem defunctus reperitur.
marg.| Quod Mathusalem iuxta Septuaginta ultra diluvium numerantur anni inde est quia significat Christum cuius vita nullam sentit etatem ut in maioribus quoque non sensisse diluvium videretur.
Numérotation du verset Gn. 5,26 
Et vixit Mathusalem postquam genuit Lamech septingentis octoginta duobus annis12 et genuit filios et filias.
12 septingentis octoginta duobus annis Rusch (octuaginta)] septingentos octoginta duos annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,27 
Et facti sunt omnes dies Mathusalem13 nongenti sexaginta novem anni et mortuus est.
13 Mathualem Rusch ] Mathusale Weber
marg.| ET  FACTI  SUNT  OMNES  DIES etc. HIERONYMUS. Et fuerunt omnes dies Mathusalem quos vixit anni nongenti sexaginta novem et mortuus est. Iuxta diligentem supputationem quatuordecim annis post diluviu vixisse refertur. Cum enim esset centum octoginta tres annorum genuit Lamech rursus Lamech cum esset centumoctogintaduo annorum genuit Noe et sunt usque ad diem nativitatis Noe a Mathusalem tricenti quinquaginta quinque. Sexcentesimo14 autem anno vite Noe diluvium factum est nongentesimo scilicet quinquagesimo quinto anno Mathusalem cum autem supra nongentisexagintanovem annis vixisse dictus sit patet eum quatuordecim annis vixisse post diluvium. Sed octo anime tantum in arca salve facte sunt est ergo error in numero sicut in pluribus. In hebreis enim et samaritanorum libris ita repperi: Et vixit Mathusalem centum octoginta septem annis et genuit Lamech et vixit Mathusalem pstquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit folios et filias et fuerunt omnes dies Mathusalem anni nongenti sexaginta novem et mortuus est et vixit Lamech centum octoginta duos annos et genuit Noe sunt anni tricenti sexaginta novem his adde sexcentos annos Noe quia in sexcentesimo vite eius anno diluvium factum est atque ita fit ut nongentesimo sexagesimonono anno vite sue Mathusalem mortuus sit eo anno scilicet quo cepit esse diluvium.
14 Sexcentesimo] Sexcentisimo Rusch
Numérotation du verset Gn. 5,28 
Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium,
Numérotation du verset Gn. 5,29 
vocavitque nomen eius Noe dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus .
Numérotation du verset Gn. 5,30 
Vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentis15 nonaginta quinque annis16 et genuit filios et filias.
15 quingentis Rusch ] quingentos Weber
16 annis Rusch ] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,31 
Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni {t. 1: Erfurt, f. 17ra; facsim., p. 35a} et mortuus est. 17Noe
17 Noe vero cum quingentorum] Hic incipit cap. 6 iuxta capitala Stephani Langton ( P14417 )
interl.| requies id est Christus in quo requiem invenimus
vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Cham et Iaphet.
marg.| NOE  VERO etc. HIERONYMUS. Noe interpretatur requies quia sub illo omnia retro opera per diluvium quieverunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_5)

Notes :