Glossa ordinaria

Capitulum 6

Numérotation du verset Gn. 6,1 

Cumque cepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent.
Numérotation du verset Gn. 6,2 

Videntes filii Dei
filias hominum1
1 hominum Rusch ] eorum Weber
quod essent pulchre, acceperunt
uxores sibi ex omnibus quas elegerant.
Numérotation du verset Gn. 6,3 

Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus
in homine in eternum quia caro est.
Eruntque dies illius centum viginti annorum.
Numérotation du verset Gn. 6,4 

Gigantes autem erant super terram in diebus illis,
postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illeque genuerunt. Isti sunt potentes a seculo et2 viri famosi.
2 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 6,5 

Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore.
Numérotation du verset Gn. 6,6 

Penituit eum3
3 eum] om. ψM
quod hominem fecisset in terra et precavens in futurum4
4 et precavens in futurum Π Σ B M Φ P ΨDFM Ω Lyra Rusch Ed1530 ] om. Clementina ... Weber
et tactus dolore cordis intrinsecus.
Numérotation du verset Gn. 6,7 

Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terre ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres celi.
Penitet enim me fecisse eos.
Numérotation du verset Gn. 6,8 

Noe vero invenit gratiam coram Domino.
Numérotation du verset Gn. 6,9 

He generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit
in generationibus suis; cum Deo ambulavit.
Numérotation du verset Gn. 6,10 

Et genuit tres filios: Sem,
Cham
et Iaphet.
Numérotation du verset Gn. 6,11 

Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate.
Numérotation du verset Gn. 6,12 

Cumque vidisset Deus terram esse corruptam, omnis quippe caro corruperat viam suam
super terram,
Numérotation du verset Gn. 6,13 

dixit ad Noe: Finis universe carnis venit
coram me.
Repleta est terra
iniquitate a facie eorum
et ego disperdam eos cum terra.
Numérotation du verset Gn. 6,14 

Fac tibi arcam
de lignis levigatis,
mansiunculas
in ea5 facies et bitumine linies
5 ea Rusch (hapax) ] arca Λ H ΣO Ω Weber
intrinsecus et extrinsecus,
Numérotation du verset Gn. 6,15 

et sic facies eam: trecentorum cubitorum
erit longitudo arce, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius.
Numérotation du verset Gn. 6,16 

Fenestram facies in ea6
6 facies in ea Rusch ] in arca facies Weber
et in cubito consummabis summitatem eius7.
7 eius Rusch ] om. Weber
Ostium
autem arce pones in8 latere deorsum. Cenacula et tristega
8 in Rusch ] ex Weber
facies in ea.
Numérotation du verset Gn. 6,17 

Ecce ego adducam aquas diluvii9 super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vite est subter celum et10 universa que in terra sunt consumentur.
9 aquas diluvii Rusch ] inv. Weber |
10 et Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 6,18 

Ponamque fedus meum tecum
et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum.
Numérotation du verset Gn. 6,19 

Et ex cunctis animantibus universe terre11 bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini.
11 terre Rusch ] carnis Weber
Numérotation du verset Gn. 6,20 

De volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terre secundum genus suum. Bina de omnibus ingredientur tecum
ut possint vivere.
Numérotation du verset Gn. 6,21 

Tolles igitur tecum12 ex omnibus escis
12 Tolles igitur tecum] Vel tolles igitur tecum Hic incipit cap. 7 iuxta capitala Stephani Langton ( )
que mandi possunt et comportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum.
Numérotation du verset Gn. 6,22 

Fecit ergo Noe omnia que preceperat ei13 Deus
13 ei Rusch ] illi Weber

Capitulum 6

Numérotation du verset Gn. 6,1 
{t. 1: Erfurt, f. 17ra; facsim., p. 35a} Cumque cepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent.
marg.| CUMQUE  CEPISSENT  HOMINES  MULTIPLICARI  SUPER  TERRAM. HIERONYMUS. Verbum hebraicum Eloym utriusque numeri est Deum enim et deos signifcat ideo Aquila filios deorum dicere ausus est deos sanctos vel angelos intelligens quem sequens Simachus ait: videntes filii potentum filias hominum.
Numérotation du verset Gn. 6,2 
Videntes filii Dei
interl.| filii Seth religiosi
filias hominum1
1 hominum Rusch ] eorum Weber
interl.| de stirpe Cain
quod essent pulchre, acceperunt
interl.| concupiscentia victi
uxores sibi ex omnibus quas elegerant.
marg.| VIDENTES  FILII  DEI etc. Filii Seth religiosi intelliguntur per filios Dei qui victi concupiscentia ex filiabus hominum id est ex stirpe Cain uxores acceperunt et viros potentes genuerunt immensos scilicet corporibus superbos viribus inconditos moribus qui gigantes appellantur non est incredibile ab hominibus non ab angelis vel quibusdam demonibus qui mulieribus sunt improbi eius modi homines esse procreatos quia et post diluvium corpora non solum virorum sed et mulierum incredibili magnitudine extiterunt.
Numérotation du verset Gn. 6,3 
Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus
interl.| indignatio
in homine in eternum quia caro est.
interl.| fragilis conditionis
Eruntque dies illius centum viginti annorum.
interl.| usque ad dilivium ad agendam penitentiam quibus edificata est arca
interl.| antequam inciperet fieri arca
marg.| NON  PERMANEBIT  SPIRITUS  MEUS etc. HIERONYMUS. Hebreum non iudicabit spiritus meus homines in sempiternum quoniam caro sunt hoc est quia fragilis est hominum conditio non eos eterno cruciatui reservabo sed hic reddam quod merentur. Clementia ergo est non severitas quod peccator hic pro scelere visitatur. Unde Deus iratus dicit: non visitabo filias eorum cum fornicate fuerint. Et alibi: visitabo in virga iniquitates eorum etc. Ne autem videatur crudelis quia locum penitentie non dedit adiungit sed erunt dies illius centum viginti non enim intelliguntur predicti esse anni vita humane cum post inveniatur homo amplius vixisse sed intelligitur ante annos viginti quam inciperet arca fieri que facta legitur centum annis Deum ad Noe hoc dixisse prenunciando diluvium non vite humane deinceps future prescribendo spacium sed eorum quos fuerat diluvio deleturus.
marg.| ERUNTQUE  DIES  ILLIUS etc. STRABO. Ante diluvium scilicet ad agendam penitentiam. Sed quia in malitia perseveraverunt ante prefixum terminum centesimo anno delete sunt.
Numérotation du verset Gn. 6,4 
Gigantes autem erant super terram in diebus illis,
interl.| immanes corpore superbi viribus inconditi moribus unde gigantes id est filii terre dicuntur
interl.| in hebreo cadentes
postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illeque genuerunt. Isti sunt potentes a seculo et2 viri famosi.
2 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 6,5 
Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore.
marg.| VIDENS  AUTEM  DEUS etc. Non in Deum penitentia cadit aut dolor cordis cui est de omnibus tam fixa sententia quam certa prescientia sed utitur scriptura usitatis verbis coaptans se nostre parvitati ut ex cognitis incognita cognoscamus nam ira Dei non est perturbatio animi sed iudicium quod irrogatur peccatori cogitatio vero cordis eius mutandarum rerum immutabilis ratio.
Numérotation du verset Gn. 6,6 
Penituit eum3
3 eum] om. ψM
interl.| usitatis verbis nobis loquitur scriptura ut ex cognitis procedat ad incognita
quod hominem fecisset in terra et precavens in futurum4 {t. 1: Erfurt, f. 17rb; facsim., p. 35b}
4 et precavens in futurum Π Σ B M Φ P ΨDFM Ω Lyra Ed1455 Rusch Ed1530 ] om. Clementina ... Weber
interl.| ne deterius contingat
et tactus dolore cordis intrinsecus.
marg.| PENITUIT  EUM  QUOD  HOMINEM  FECISSET. GREGORIUS. In Moralium libro quinque. Plerumque in sacro eloquio sapientes Dei consilium trahunt a sapientibus seculi. Sic nunc pro utilitate hominis vocem in se passionis humane ipse conditor hominum sumit cum constet quia qui cuncta priusquam venerint conspicit nihil fecerit quod penitendo resipiscat. Ut ergo mirum non est si spirituales plerumque utantur verbis carnalium sic neque mirandum si ipse creator omnium ut carnem pertrahat ad intellectum suum in se ipso carnis sermonem servat vel sumat.
Numérotation du verset Gn. 6,7 
Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terre ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres celi.
interl.| Videtur penitere dum opus mutat voluntate tamen et dispositione immobili permanente.
Penitet enim me fecisse eos.
Numérotation du verset Gn. 6,8 
Noe vero invenit gratiam coram Domino.
Numérotation du verset Gn. 6,9 
He generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit
interl.| viator non comprehensor
interl.| id est secundum iustitiam perfectam presentis vite non future
in generationibus suis; cum Deo ambulavit.
interl.| sequens vestigia eius
marg.| NOE  VIR  IUSTUS.  ALLEGORICE. Hic per actus suos significat Christum qui ait: discite a me quia mitis sum et humilis corde. Solus iustus invenitur cui propter iudiciam suam septem homines donantur iustus quoque Christus et perfectus cui septem Ecclesie septiformi Spiritu illuminate in unam Ecclesiam condonantur Noe per aquam et lignum liberatur er familia eius sic familia Christi per baptismum et crucem.
marg.| NOE  VIR  IUSTUS etc. Si nullus sine peccato quomodo perfectus? perfecti dicuntur aliqui non sicut sunt perficiendi quando equabuntur angelis sed sicut possunt esse in peregrinatione unde addit: in generationibus suis id est sicut pro modo suo Dei gratia poterat esse perfectus non sicut in alia vita in qua nec volet nec peccare poterit. Cum Deo ambulavit vestigia eius sequens.
marg.| In generationibus suis quasi non consumate iustitie sed iuxta generationem suam.
Numérotation du verset Gn. 6,10 
Et genuit tres filios: Sem,
interl.| nomen vel nominatus
Cham
interl.| callidus
et Iaphet.
interl.| latitudo
Numérotation du verset Gn. 6,11 
Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate.
interl.| homo propter quem cuncta creata quo peccante omnia dicuntur corrupta
Numérotation du verset Gn. 6,12 
Cumque vidisset Deus terram esse corruptam, omnis quippe caro corruperat viam suam
interl.| vitam actiones
super terram,
Numérotation du verset Gn. 6,13 
dixit ad Noe: Finis universe carnis venit
interl.| omnium mortalium preter eos qui in arca erant salvandi quasi seminarium secunde originis
coram me.
interl.| beneplacito mihi iudicio
Repleta est terra
interl.| id est habitatores terre
iniquitate a facie eorum
interl.| presentia
et ego disperdam eos cum terra.
interl.| ut non sit suo more fructifera
marg.| DISPERDAM  EOS  CUM  TERRA. Tradunt doctores terre virorem et fecunditatem longe esse inferiorem post diluvium et ideo hominibus esum carnium concessum cum antea tantum terre fructibus victitarent.
Numérotation du verset Gn. 6,14 
Fac tibi arcam
interl.| Ecclesiam
de lignis levigatis,
interl.| in hebreo bituminatis
interl.| alii quadratis
interl.| politis ne quid nocivum inhereret
interl.| quia vita sanctorum firma et stablis
mansiunculas
interl.| diversos ordines vite
in ea5 facies et bitumine linies
5 ea Rusch (hapax) ] arca Λ H ΣO Ω Ed1455 Weber
interl.| quod est gluten ferventissimum quo linita ligna nulla violentia dissolventur
interl.| dilectionis ardore
intrinsecus {t. 1: Erfurt, f. 17va; facsim., p. 36a} et extrinsecus,
interl.| ne dissolvatur ab his qui intus sunt vel ab his qui foris sunt
marg.| FAC  TIBI  ARCAM  DE  LIGNIS scilicet fortibus et insolubilibus et bene coartatis que alia translatio dicit quadrata ut nec vi ventorum nec inundatione solvetur.
marg.| MANSIUNCULAS etc. STRABO.  SEPTUAGINTA. Bicamerata et tricamerata in arca facies. Bicamerata in inferioribus. Tricamerata in superioribus quinque ergo mansionibus distincta sunt. Prima id est inferior fuit stercoraria quo stercora defluebant ne qui erant in arca fetore lederentur. Secunda apothecaria. Tertia immitium animalium et serpentium. Quarta mansuetorum. Quinta id est suprema hominum et avium hostium ubi bicamerata et tricamerata iugebantur id est inter apothecariam et bestiarum habitationem.
marg.| AUGUSTINUS. In prima habitatione in inferioribus semel camerata erat arca. In secunda super inferiorem habitationem bicamerata. In tertia vero super secundam tricamerata.
marg.| AUGUSTINUS. Dicunt alii in inferioribus duas fuisse mansiunculas et sic arca fuisse bicameratam harum inferior stercora suscipiebat secunda escas que apothecaria dicebatur. In superioribus tricamerata et ubi homines et Animalia congrua distinctione continebantur.
marg.| ISIDORUS. Arcam construxit Noe de lignis imputribilibus et Christus Ecclesiam de victuris in sempiternum hominibus que sicut arca natat in fluctibus. Arca de lignis quadratis Ecclesia de sanctis quorum stabilis vita ad omne opus bonum parata sicut lignum quadratum ab omni parte firmum stat. Ex bitumine conglutinantur ligna intrinsecus et extrinsecus ut ex compage unitatis significetur tolerantia caritatis ne concussa Ecclesia ab his qui intus sunt vel ab his qui foris cedat a fraterna iunctura.
marg.| Est enim bitumen ferventissimum et violentissimum gluten et significat dilectionis fervorem vi magnitudinis ad tenendam societatem omnia tolerantem. Quod sexies longa ad latitudinem et decies ad altitudinem humani corporis instar ostendit in quo Christus apparuit. Corporis longitudo a vertice usque ad vestigium sexies latitudinem continet que est ab uno latere usque ad alterum et decies altitudinem que est a dorso ad ventrem quod quinquaginta cubitis latitudo expanditur latitudinem significat cordis que fit caritate spirituali. Undea: «Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum», quinquagesimo die post resurrectionem Christus Spiritum misit quo corda credentium dilatavit. Trecentorumque cubitorum longitudo sexies quinquaginta continet sicut sex etatibus omne tempus seculi extenditur in quibus non destitit predicari Christus in quinque prophetisatus in sexta evangelizatus.
a Rm. 5, 5.
Numérotation du verset Gn. 6,15 
et sic facies eam: trecentorum cubitorum
interl.| geometricorum quorum quisque sex cubitis humane manus impletur
erit longitudo arce, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius.
interl.| arca in fundamento quadrata inequalis longitudinis et latitudinis fuit ab angulis in arcum conscendens donec in cubito longitudinis et latitudinis summitas perficiatur
marg.| TRECENTORUM  CUBITORUM etc. ISIDORUS. Potest in trecentis cubitis lignum crucis ostendi huius enim numeri littera tau crucis signum ostendit quo socii passionis per baptismum effecti longitudinem vite eterne adipiscimur. Altitudo trigenta cubitis surgit quem numerum decies habet longitudo in tricentis cubitis quia Christus est altitudo nostra qui triginta annorum evangelium consecravit contestans quia non venit legem solvere sed adimplere lex vero cum in decem preceptis agnoscitur in decies tricenis cubitis arce longitudo perficitur. Unde et Noe decimus ab Adam computatur. Centenarius solidus quadratus denario in se ducto multiplicatus significat electos per iustificationem preceptorum glorificandos. Unde homo qui habebat centum oves una perdita reliquit nonaginta novem et quesivit eam que prierat et inventam ut centenarium reformaret reposuit qui triplicatus gratiam immortalitis a Patre per Filium et Spiritum Sanctum suscipit apud eos qui per gratiam Trinitatis augentur et qui ex centenario lapsi per agnitionem Trinitatis eidem reformantur latitudo quinquaginta cubitorum remissionem significat quia quinquagesimus annus id est iubileus servos liberabat possessiones restituebat debitoribus indulgentiam dabat exulibus patriam. Christus ergo in Ecclesia sua quinquagesimum numerum collocavit In latitudine nisi enim peccatorum remissionem donasset Ecclesia per orbem dilatata non esset tricenarius in altitudine numerus simile tricentenarius continet sacramentum ad unum autem summa revocatur quia unus Deus ex quo omnia et una fides et unum baptisma.
marg.| GREGORIUS. Arca que trecentis cubitis fieri in longitudine iussa est quinquaginta in latitudine triginta in altitudine uno cubito consummata est Ecclesiam namque significat que inferius ampla superius angusta quia ab ea latitudine quam adhuc in membris infirmantibus habet parumper angustata et in altum proficiens ad unum tendit. Ratio enim exigit ut in arce longitudine omnes bestie quadrupedia et reptilia in inferioribus fuerint homo et volatilia in superioribus. Iuxta superiorem partem fenestra fuit in latere de qua columbam vel corvum dimisit homo. Homo ergo et volatilia iuxta unum cubitu fuerunt. In multis enim carnalibus suis Ecclesia lata in paucis spiritualibus angusta et quia ad unum hominem qui sine peccato est colligitur quasi in uno cubitu consummatur. Videmus multos in Ecclesia superbire lascivire et terrenis rebus inhiare irasci et rixari et proximos ledere. Sed quia Ecclesia tolerat eos ut convertantur quasi in arce latitudine bestie fuisse dicuntur. Videmus alios aliena non rapere illatam iniuriam equanimiter tolerare rebus propriis contentos esse humiliter vivere. Sed quia iam pauci sunt angustatur arca. Alios videmus etiam possessa relinquere terrenis rebus nullum studium dare inimicos diligere carnem domare omnes motus ratione premere per celeste desiderium contemplationis penna sublevari. Sed quia valde rari sunt iam arca iuxta cubitum ducitur ubi homines et volatilia continentur. Sed quia nullus sine peccato est nisi ille qui conceptus est sine peccato in uno cubitu arca consummatur quia unus est auctor et redemptor Ecclesie sine peccato ad quem et per quem omnes proficiunt qui se peccatores noverunt.
Numérotation du verset Gn. 6,16 
Fenestram facies in ea6
6 facies in ea Rusch ] in arca facies Weber
interl.| in hebreo: Meridianum facies arce . Simachus:   Dilu   c   idum arce facies id est fenestram
interl.| ad emittendum corvum vel columbam
interl.| hanc tradunt Iudei cristallinam fuisse
et in cubito consummabis summitatem eius7.
7 eius Rusch ] om. Weber
marg.| IN  CUBITO  CONSUMMABIS  SUMMITATEM  EIUS. Sic Ecclesia in unitate collecta sublimatur atque proficitur. Unde: qui non colligit mecum dispergit.
Ostium
interl.| hostium in latere arce vulnus in latere Christi
autem arce pones in8 latere deorsum. Cenacula et tristega
8 in Rusch ] ex Weber
interl.| Septuaginta: bicamerata et tricamerata
facies in ea.
marg.| HOSTIUM  AUTEM  ARCE  PONES etc. Nemo enim intrat Ecclesiam nisi per sacramentum remissionis peccatorum quod de latere aperto emanavit.
marg.| CENACULA  ET  TRISTEGA etc. Septuaginta:   Bicamerata et tricamerata . Εx omnibus enim gentibus vel bipartitam multitudinem congregat Ecclesia ex circumcisione et per preputio vel tripartitam ex tribus filiis Noe quorum progenie repletur orbis inferiora autem arce distincta sunt quia in hac vita terrena est diversitas gentium. In summo autem omnes consummantur in unum quia omnia et in omnibus Christus.
marg.| ALCUINUS. Congrue arca in summo velut tecto quodam angusto cacuminata est ut imbrium minas diffunderet et ima in aquis stabilitate quadrata consistens nec impulsu ventorum nec impetu fluctuum nec inquietudine animalium que intus erant inclinari posset aut mergi.
marg.| GREGORIUS. Arca in inferioribus ampla in superioribus angusta in summitate ad unius cubiti mensuram excrevit. Inferius enim quadrupedia et reptilia. Superius vero aves et homines habuisse creditur. Ibi lata ubi bestie. Ibi angusta ubi homines quia in carnalibus ampla in spiritualibus angusta .Ubi enim bestiales tolerat latius sinum laxat ubi rationales habet ad summum ducitur. Lata est quippe vita que ducit ad perditionem et multi vadunt per eam. Angusta est porta que ducit ad vitam et pauci veniunt ad eam. Arca in summis angustatur usque ad unum cubitum quia in Ecclesia quanto sanctiores tanto pauciores qui in summo ad illum perducuntur qui solus homo sine comparatione sanctus natus est sicut passer unicus in edificatione. Tanto ergo magis mali tolerandi sunt quanto plures sunt quia in aree tritura pauca sunt grana que in horreis servantur grandes acervi palearum que ignibus comburuntur.
marg.| GREGORIUS. Mοraliter autem qui se ab amore mundi convertit in corde edificat arcam salutis habens in se longitudinem id est Trinitatis fidem ac longitudinem vite et immortalitatis. Latitudinem in caritate qua potest benefacere etiam inimicis altitudinem in spe qua se erigat ad celestia et summam actuum suorum ad unum referat.
Numérotation du verset Gn. 6,17 
Ecce ego adducam aquas diluvii9 super {t. 1: Erfurt, f. 17vb; facsim., p. 36b} terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vite est subter celum et10 universa que in terra sunt consumentur.
9 aquas diluvii Rusch ] inv. Weber
10 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 6,18 
Ponamque fedus meum tecum
interl.| de te et de familia tua conservanda ad reparationem humani generis
et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum.
Numérotation du verset Gn. 6,19 
Et ex cunctis animantibus universe terre11 bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini.
11 terre Rusch ] carnis Weber
marg.| ET  EX  CUNCTIS  ANIMANTIBUS etc. AUGUSTINUS. Queritur de minutissimis animantibus quales sunt mures et stelliones quales et musce et scrabones scarabei et pulices si numerus servatur? Sed que non de coitu generantur sed de terre humore vel cadaverum vel aliarul rerum corruptione nascuntur non fuit necesse in arca esse quod innuitur cum dicitur de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo Illa quoque que in domibus versantur sicut pulices mures musce non fuit necesse secundum numerum esse que intelliguntur tunc in domibus plura fuisse. Que autem ex commixtione diversi generis nascuntur sicut muli burdones et huiusmodi non est dicendum in arca fuisse. Que autem in aquis et in terris communiter vivunt sicut luteres vituli marini extra arcam habebant loculos preparatos quibus se possent recipere velut in aridis de avibus quoque marinis et fluvialibus idem sentiendum. Quod cuncta animalium genera includuntur in arca significat quod ex omnibus gentibus et nationibus congregatur Ecclesia sicut in disco Petri munda et immunda sunt animalia sic in Ecclesie sacramentis versantur boni et mali.
Numérotation du verset Gn. 6,20 
De volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex {t. 1: Erfurt, f. 18ra; facsim., p. 37a} omni reptili terre secundum genus suum. Bina de omnibus ingredientur tecum
interl.| sponte non hominis actu sed Dei nutu
ut possint vivere.
interl.| ne diluvio perirent
Numérotation du verset Gn. 6,21 
Tolles igitur tecum12 ex omnibus escis
12 Tolles igitur tecum] Vel tolles igitur tecum Hic incipit cap. 7 iuxta capitala Stephani Langton ( P14417 )
interl.| quasi quereret unde viveret
que mandi possunt et comportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum.
marg.| TOLLES  IGITUR etc. Solet queri de animalibus que tantum putantur vesci carnibus utrum preter numerum ibi fuerint sine trangressione mandati que aliorum alendorum necessitas coegisset includi vel quod magis credendum est preter carnes alimenta esse portuerunt que omnibus convenirent. Multa enim animalia quibus caro cibus est fructibus pomisque vescuntur maxime fico et castaneis. Potuit ergo vir iustus et sapiens et divinitus admonitus que cuique congrueret alimoniam preter carnes reperire et condere et omnibus vesci cogit fames et nihil est quod Deus suave et salubre facere non possit qui etiam ut sine cibo viverent divina facultate donaret.
Numérotation du verset Gn. 6,22 
Fecit ergo Noe omnia que preceperat ei13 Deus
13 ei Rusch ] illi Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_6)

Notes :