Glossa ordinaria

Capitulum 48

Numérotation du verset Gn. 48,1 

His itaque1 transactis, nuntiatum est Ioseph quod egrotaret pater eius2*. Qui assumptis duobus filiis3 Manasse et Ephraim ire perrexit.
1 itaque X ΣT O Cor2 (Antiqui.) ΩS Ed1455 Rusch ] ita ΩV Weber, om. P14417 |
2 eius ΩJ ΩS Weber ] suus ΩV Ed1455 Rusch Clementina |
3 filiis] + suis Cava Λ ΣTO T M ΦA* ΩV cum hebr. LXX Lugd. |
Numérotation du verset Gn. 48,2 

Dictumque est seni: Ecce filius tuus Ioseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo
Numérotation du verset Gn. 48,3 

et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza que est in terra Chanaan; benedixitque mihi
Numérotation du verset Gn. 48,4 

et ait: Ego augebo te4 et multiplicabo et faciam in turbas populorum; daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam.
4 augebo te Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 48,5 

Duo ergo5 filii tui qui nati sunt tibi in terra Egypti antequam huc venirem ad te mei erunt, Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.
5 ergo Rusch ] igitur Weber
Numérotation du verset Gn. 48,6 

Reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.
Numérotation du verset Gn. 48,7 

Mihi enim quando veniebam de Mesopotamia6 mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere. Eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam
6 Mesopotamia Rusch Edmaior. ] Mesopotamiam Weber
et sepelivi eam iuxta viam Ephrate que alio nomine appellatur Bethleem.
Numérotation du verset Gn. 48,8 

Videns autem filios eius dixit ad eum: Qui sunt isti?
Numérotation du verset Gn. 48,9 

Respondit: Filii mei sunt quos donavit7 mihi Deus in hoc loco. Adduc eos, inquit8, ad me ut benedicam illis.
7 donavit ΦA* ΩS ΩJ Rusch Ed1530 Clementina ] dedit Weber |
8 eos inquit Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 48,10 

Oculi enim Israel caligabant pre nimia senectute et clare videre non poterat. Applicatosque9
9 applicatosque Rusch ] applicitosque Weber
ad se deosculatus et circumplexus eos10
10 eos Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 48,11 

dixit ad filium: Non sum fraudatus a conspectu11 tuo, insuper ostendit mihi Deus semen tuum.
11 a conspectu Rusch ] aspectu Weber
Numérotation du verset Gn. 48,12 

Cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.
Numérotation du verset Gn. 48,13 

Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est ad sinistram Israel, Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris. Applicuitque ambos ad eum,
Numérotation du verset Gn. 48,14 

qui extendens manum dexteram posuit super caput Ephraim, iunioris fratris, sinistram autem super caput Manasse, qui maior natu erat, commutans manus.
Numérotation du verset Gn. 48,15 

Benedixitque Iacob filios Ioseph12 et ait: Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in presentem diem,
12 Iacob filios Ioseph ΩS Rusch ] Ioseph filio suo G Cava Λ ΠD Σ B T Φ O ΘAMG ΨB*DFM ΩJ ΩM Weber
Numérotation du verset Gn. 48,16 

angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris istis13 et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram.
13 istis Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 48,17 

Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus manum dexteram14 super caput Ephraim. Graviter accepit et apprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse
14 manum dexteram Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 48,18 

dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater, quia hic15 primogenitus. Pone dexteram tuam super caput eius.
15 hic Rusch ] + est Weber
Numérotation du verset Gn. 48,19 

Qui renuens ait: Scio, fili mi, scio. Et iste quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes.
Numérotation du verset Gn. 48,20 

Benedixitque eis in tempore illo16 dicens: In te benedicetur Israel atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassem17.
16 tempore illo Rusch ] ipso tempore Weber |
17 Manassem Rusch ] Manassen Weber |
Numérotation du verset Gn. 48,21 

Et ait ad Ioseph filium suum: En ego morior et erit Deus vobiscum. Reducetque vos ad terram patrum vestrorum.
Numérotation du verset Gn. 48,22 

Do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo.

Capitulum 48

Numérotation du verset Gn. 48,1 
His itaque1 transactis, nuntiatum est Ioseph quod egrotaret {t. 1 : Erfurt, f. 52va ; facsim., p. 106a} pater eius2*. Qui assumptis duobus filiis3 Manasse et Ephraim ire perrexit.
1 itaque X ΣT O Cor2 (Antiqui.) ΩS Ed1455 Rusch ] ita ΩV Weber, om. P14417
2 eius ΩJ ΩS Weber ] suus ΩV Ed1455 Rusch Clementina
3 filiis] + suis Cava Λ ΣTO T M ΦA* ΩV cum hebr. LXX Lugd.
marg.| QUI  ASSUMPTIS. HIERONYMUS. Et tulit duos filios secum Manasse et Ephraim. Ex hoc apparet quod supra diximus quia Ioseph ad id locorum duos tantum filios habuit Ephraim et Masassem. Si autem post multos annos moriente Iacob duos tantum duxit ad benedictionem illo utique tempore cum filii eius generare nequierant parvuli atque lactantes in ingressu patris et fratrum nepotes ex his habere non potuit.
Numérotation du verset Gn. 48,2 
Dictumque est seni: Ecce filius tuus Ioseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo
marg.| QUI  CONFORTATUS  SEDIT. HIERONYMUS. Et confortatus Israel sedit super lectulum. Cur Septuaginta idem verbum aliter atque aliter ediderint nescio sed audacter dico quod idem verbum macha quod hic in lectulum transtulerunt supra ubi dixit adorasse Iacob virgam nominaverunt.
Numérotation du verset Gn. 48,3 
et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza que est in terra Chanaan; benedixitque mihi
Numérotation du verset Gn. 48,4 
et ait: Ego augebo te4 et multiplicabo et faciam in turbas populorum; daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam.
4 augebo te Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 48,5 
Duo ergo5 filii tui qui nati sunt tibi in terra Egypti antequam huc venirem ad te mei erunt, Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.
5 ergo Rusch ] igitur Weber
interl.| vocabuntur filii Israel
marg.| DUO  ERGO  FILII  TUI  QUI  NATI etc. Antequam venirem ad te in Egypto mei sunt. HIERONYMUS. Patet quod septuaginta anime ingresse sunt in Egyptum et quod Ioseph eo tempore non novem sed duos tantum filios habuit sicut ipse Iacob testatur. Quod autem dicit Ephraim et Manassem sicut Ruben et Symeon due tribus erunt et ex suis vocabulis appellabuntur et duos populos procreabunt et terram promissionis hereditabunt. Cum autem dicit reliquos filios quos post mortem meam genueris ostendit necdum esse procreatos. Quod vero addit: Et nomine fratrum suorum vocantur in possessionibus suis hoc est non accipient terram separatim nec funiculos proprios sed in tribum Ephraim et Manasse quasi appendices miscebuntur.
Numérotation du verset Gn. 48,6 
Reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.
Numérotation du verset Gn. 48,7 
Mihi enim quando veniebam de Mesopotamia6 mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere. Eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam
6 Mesopotamia Rusch Edmaior. ] Mesopotamiam Weber
interl.| vel Effratam
et sepelivi eam iuxta viam Ephrate que alio nomine appellatur Bethleem.
marg.| ET  SEPELIVI  EAM. Ioseph quasi nescienti indicat ubi et quando matrem sepelierit forte prophetice commemorans ibi sepultam esse matrem eius ubi erat Christus nasciturus.
Numérotation du verset Gn. 48,8 
Videns autem filios eius dixit ad eum: Qui sunt isti?
Numérotation du verset Gn. 48,9 
Respondit: Filii mei sunt quos donavit7 mihi Deus in hoc loco. Adduc eos, inquit8, ad me ut benedicam illis.
7 donavit ΦA* ΩS ΩJ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] dedit Weber
8 eos inquit Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 48,10 
Oculi enim Israel caligabant pre nimia senectute et clare videre non poterat. Applicatosque9
9 applicatosque Rusch ] applicitosque Weber
interl.| alias applicitos
ad se deosculatus et circumplexus eos10
10 eos Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 48,11 
dixit ad filium: Non sum fraudatus a conspectu11 tuo, insuper ostendit mihi Deus semen tuum.
11 a conspectu Rusch ] aspectu Weber
Numérotation du verset Gn. 48,12 
Cumque tulisset eos {t. 1 : Erfurt, f. 52vb ; facsim., p. 106b} Ioseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.
marg.| CUMQUE  TULISSET etc. ISIDORUS. Sicut factum est in Esau et Iacob dicente Domino maior serviet minori ita et in filiis Ioseph maior enim Manasses id est oblivio populum significat Iudeorum. Minor vero christianorum. Hic est Effraim qui fecunditatem significat quod convenit populo iuniori qui est corpus Christi qui fecundatus est in latitudine mundi. Ioseph quidem Ephraim ad sinistram Manassen ad dextram constituit. At ille cancellatis manibus crucis mysterium prefigurans translatam in minorem dextram in maiorem sinistram figuraliter superposuit ut crucis similitudo super capita eorum notata Iudeis scandalum christianis futuram gloriam presignaret et seniorem per crucis mysterium sinistrum futurum de dextro et iuniorem de sinistro dextrum.
Numérotation du verset Gn. 48,13 
Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est ad sinistram Israel, Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris. Applicuitque ambos ad eum,
Numérotation du verset Gn. 48,14 
qui extendens manum dexteram posuit super caput Ephraim, iunioris fratris, sinistram autem super caput Manasse, qui maior natu erat, commutans manus.
Numérotation du verset Gn. 48,15 
Benedixitque Iacob filios Ioseph12 et ait: Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in presentem diem,
12 Iacob filios Ioseph ΩS Ed1455 Rusch ] Ioseph filio suo G Cava Λ ΠD Σ B T Φ O ΘAMG ΨB*DFM ΩJ ΩM Weber
Numérotation du verset Gn. 48,16 
angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris istis13 et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram.
13 istis Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 48,17 
Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus manum dexteram14 super caput Ephraim. Graviter accepit et apprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse
14 manum dexteram Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 48,18 
dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater, quia hic15 primogenitus. Pone dexteram tuam super caput eius.
15 hic Rusch ] + est Weber
Numérotation du verset Gn. 48,19 
Qui renuens ait: Scio, fili mi, scio. Et iste quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes.
Numérotation du verset Gn. 48,20 
Benedixitque eis in tempore illo16 dicens: In te benedicetur Israel atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassem17.
16 tempore illo Rusch ] ipso tempore Weber
17 Manassem Rusch ] Manassen Weber
Numérotation du verset Gn. 48,21 
Et {t. 1 : Erfurt, f. 53ra ; facsim., p. 107a} ait ad Ioseph filium suum: En ego morior et erit Deus vobiscum. Reducetque vos ad terram patrum vestrorum.
Numérotation du verset Gn. 48,22 
Do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo.
marg.| DO  TIBI  PARTEM  UNAM. HIERONYMUS. Ego dedi tibi Sichimam precipuam super fratres tuos quam accepi de manibus Ammorreorum in gladio meo et sagitta. Sichima iuxta grecam et latinam consuetudinem declinata est hebraice enim Sichen dicitur Ioannes evangelista testatur. Licet vitiose Sichar legatur . Quia igitur Sichen transfertur in humerum pulcre allusit ad nomen dicens: ego dedi tibi humerum unum pro precipuo enim unum scribitur in hebreo. Quod autem se dicit in arcu et gladio possedisse arcum et gladium iustitiam vocat per quam meruit peregrinus et advena interfecto Sichen Emor de periculo liberari. Timuit enim ne vicina opida et castella ob eversionem federate urbis adversum se consurgerent. Vel sic dabo tibi Sichimam quam emi in fortitudine mea id est pecunia quam multo labore acquisivi super fratres tuos id est absque sorte dedi eam tribui Ioseph. Ibi enim sepultus est Ioseph et mausoleum eius ibi usque hodie cernitur.
marg.| AUGUSTINUS. Quod Sichimam dicit Iacob precipuam se dare filio suo Ioseph et addidit quod possederit eam in gladio et arcu queritur quomodo ad litteram conveniat. Emit enim centum agnis possessionem illam non cepit iure belli. An quia Salem civitatem Sichimorum filii eius expugnaverant et iure belli potuit eius fieri ut iustum bellum cum eis videatur quia priores fecerunt iniuriam contaminando eius filiam? Cur ergo non dedit eam maioribus filiis suis qui hoc fecerunt deinde si modo de victoria glorians dat eam Ioseph cur ei tunc displicuerunt filii qui hoc commiserunt? Cur denique cum eos benediceret id exprobrando memoravit? Latet ergo hic propheticum sacramentum quia Ioseph quadam precipua significatione Christum significavit et ei datur illa terra ubi obruit Iacob deos alienos ut Christus intelligatur possessurus gentes diis patrum suorum renunciantes et in Christum credentes.
marg.| ALCUINUS. In benedictionibus Iacob historia tenenda et allegoria investiganda; historia de divisione terre promissionis, allegorice de Christo et Ecclesia que in novissimis temporibus revelanda prius tamen historie fundamenta sunt ponenda.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 48), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_48)

Notes :