Capitulum 8

Numérotation du verset Gn. 8,1 

Recordatus est1
1 est P14417 Rusch Edmaior. ] om. Weber
autem Deus Noe cunctorumque2 animantium et omnium iumentorum que cum eo erant3 in arca et4 adduxit spiritum
2 cunctorumque P14417 Rusch Edmaior. ] cuntarumque Weber |
3 cum eo – erant Rusch ] inv. Weber |
4 et Rusch ] om. Weber |
super terram et imminute sunt aque.
Numérotation du verset Gn. 8,2 

Et clausi sunt fontes abyssi et cataracte celi et prohibite sunt pluvie de celo.
Numérotation du verset Gn. 8,3 

Reverseque sunt5 aque de terra euntes et redeuntes
5 sunt Rusch ] om. Weber
et ceperunt minui post centum quinquaginta dies.
Numérotation du verset Gn. 8,4 

Requievitque arca mense septimo, vicesima septima die mensis super montes Armenie.
Numérotation du verset Gn. 8,5 

At vero aque ibant et decrescebant usque ad decimum mensem. Decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium.
Numérotation du verset Gn. 8,6 

Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arce quam fecerat, emisit6 corvum.
6 emisit ΩJ Rusch ] dimisit Weber
Numérotation du verset Gn. 8,7 

Qui egrediebaturet non7 revertebatur donec siccarentur aque super terram.
7 non ΩJ Rusch ] om. Weber; Cor3 ( Quidam antiqui codices habent: QUI EGREDIEBATUR ET REVERTEBATUR DONEC etc. Unde in hebreo habetur: QUI EGRESSUS EST EXIENS ET REVERTENS DONEC etc. Quam litterem etiam exponit Andreas ); cf. ANDREAS DE SANCTO VICTORE, Expositio super heptateuchum (Gn.), CCCM 53, lin. 1561: « In hebraeo: Qui egressus est, exiens et reuertens donec siccarentur aquae super terram ».
Numérotation du verset Gn. 8,8 

Emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aque super faciem terre.
Numérotation du verset Gn. 8,9 

Que cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam, aque enim erant super universam terram. Extenditque manum suam8 et apprehendens eam9 intulit in arcam.
8 suam Cor3 ( moderni et hebrei ) Rusch ] om. Cor3 (antiq. non habent) ΩJ Clementina |
9 apprehendens eam Rusch ] apprehendensam Weber |
Numérotation du verset Gn. 8,10 

Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
Numérotation du verset Gn. 8,11 

At illa venit ad eum ad vesperum10 portans ramum olive virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aque super terram.
10 vesperum Rusch ] vesperam Weber
Numérotation du verset Gn. 8,12 

Exspectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam que non est ultra reversa11 ad eum.
11 ultra reversa Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 8,13 

Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminute sunt aque super terram et aperiens Noe tectum arce aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terre.
Numérotation du verset Gn. 8,14 

Mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra.
Numérotation du verset Gn. 8,15 

Locutus est autem Deus ad Noe dicens:
Numérotation du verset Gn. 8,16 

Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
Numérotation du verset Gn. 8,17 

Cunctaque12 animantia que sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et13 universis reptilibus que reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram. Crescite et multiplicamini super terram14.
12 cunctaque Rusch ] cuncta Weber |
13 et Rusch ] + in Weber |
14 terram Rusch ] eam Weber |
Numérotation du verset Gn. 8,18 

Egressus est ergo Noe et filii eius, uxor eius15 et uxores filiorum eius cum eo.
15 eius Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 8,19 

Sed et omnia animantia, iumenta et reptilia que repunt super terram secundum genus suum de arca16 egressa sunt.
16 de arca Rusch ] arcam Weber
Numérotation du verset Gn. 8,20 

Edificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare.
Numérotation du verset Gn. 8,21 

Odoratus17 est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum: Nequaquam ultra maledicam terre propter homines. Sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua.
17 odoratus Rusch ] odoratusque Weber
Non igitur ultra percutiam
omnem animam18 sicut feci.
18 animam Rusch ] animantem Weber
Numérotation du verset Gn. 8,22 

Cunctis diebus terre sementis et messis, et19 frigus et estus, estas et hiems, nox et dies, non requiescent.
19 et Rusch ] om. Weber

Capitulum 8

Numérotation du verset Gn. 8,1 
1 est P14417 Rusch Edmaior. ] om. Weber
interl.| post inundationem quadraginta dierum
autem Deus Noe cunctorumque2 animantium et omnium iumentorum que cum eo erant3 in arca et4 adduxit spiritum
2 cunctorumque P14417 Rusch Edmaior. ] cuntarumque Weber
3 cum eo – erant Rusch ] inv. Weber
4 et Rusch ] om. Weber
interl.| sanctum vel ventum cuius flatibus aqua recederet
super terram et imminute sunt aque.
marg.| ADDUXIT etc. ALCUINUS. De illo spiritu intelligi potest de quo dictum est: Spiritus Dei ferebatur super aquas tunc ferebatur ut congregatis in suum locum terra appareret nunc adducitur ut ablatis aquis diluvii faciem terre revelaret. Potest per spiritum ventus intelligi iuxta illud et stetit spiritus procelle cuius scilicet flatibus aqua recederet.
Numérotation du verset Gn. 8,2 
Et clausi sunt fontes abyssi et cataracte celi et prohibite sunt pluvie de celo.
Numérotation du verset Gn. 8,3 
Reverseque sunt5 aque de terra euntes et redeuntes
5 sunt Rusch ] om. Weber
interl.| videtur quod fluviorum et rivorum decursus per venas terre ad matricem abyssum redeant
et ceperunt minui post centum quinquaginta dies.
marg.| REVERSEQUE  SUNT etc. ALCUINUS. Videtur quod omnis fluviorum decursus per occultos meatus ad abyssum redeant. Iuxta illud ad locum suum unde exeunt flumina revertentur.
Numérotation du verset Gn. 8,4 
Requievitque arca mense septimo, vicesima septima die mensis super montes Armenie.
marg.| REQUIEVIT  ARCA  MENSE etc. ISIDORUS. Septenariam requiem significat et quia perfecti requiescunt ibi supradicte quoque quadrature numerus iteratur. Nam vicesimaseptima die secundi mensis commendatur sacramentum et rursus vicesimaseptima die septimi mensis confirmatur cum arca requievit quod enim promittitur in spe exhibetur in re.
marg.| AUGUSTINUS. Utrum post centum quinquaginta dies hec facta sunt aut per recapitulatione omnia memorata que post quadraginta dies pluvie ceperunt fieri? ut hoc solum ad centum quinquaginta dies pertineat quod usque ad ipsos montes aqua exaltata aut de fontibus abyssi iam cessante pluvia aut quia mansit in altitudine nullo spiritu siccante. Cetera vero que dicta sunt non post centum quinquaginta dies omnia facta sunt sed commemorata que ex fine quadraginta dierum fieri ceperunt.
Numérotation du verset Gn. 8,5 
At vero aque ibant et decrescebant usque ad decimum mensem. Decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium.
marg.| DECIMO  ENIM  MENSE. Notandum quod decimo mense apparuerunt cacumina montium que quindecim cubitis excesserant aque diluvii quia sacramenta eterne quietis et gloria resurrectionis quam nescivit sapientia superborum intellexit eminentia sanctorum per impletionem preceptorum. Unde: a mandatis tuis intellixi. Et alibi: abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis
Numérotation du verset Gn. 8,6 
{t. 1: Erfurt, f. 19ra; facsim., p. 39a} Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arce quam fecerat, emisit6 corvum.
6 emisit ΩJ Rusch ] dimisit Weber
Numérotation du verset Gn. 8,7 
Qui egrediebaturet non7 revertebatur donec siccarentur aque super terram.
7 non ΩJ Rusch ] om. Weber; Cor3 ( Quidam antiqui codices habent: qui egrediebatur et revertebatur donec etc. Unde in hebreo habetur:   qui egressus est exiens et revertens donec etc. Quam litterem etiam exponit Andreas ); cf.   Andreas de Sancto Victore, Expositio super heptateuchum (Gn.), CCCM 53, lin. 1561: « In hebraeo: Qui egressus est, exiens et reuertens donec siccarentur aquae super terram ».
interl.| In hebreo: egressus est exiens et revertens donec siccarentur aque .
marg.| EGREDIEBATUR  ET  NON  REVERTEBATUR. ISIDORUS. Quod post quadraginta dies corvus non rediit aut aquis interceptus aut cadavere natante illectus figurat immundicia cupiditatis teterrimos et ideo his que foris sunt in mundo nimis intentos aut rebaptizari aut ab his quos propter arcam id est Ecclesiam baptismus occidit seduci et teneri.
marg.| AUGUSTINUS. Queritur utrum corvus mortuus sit an aliquo modo viver potuerit? Si enim fuit terra ubi requiesceret similiter columba requiem invenisset. Unde coniicitur quod cadaveri potuit corvus insidere quod naturaliter refugit columba.
Numérotation du verset Gn. 8,8 
Emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aque super faciem terre.
marg.| EMISIT  QUOQUE  COLUMBAM. ISIDORUS. Emissa columba nec inventa requie reversa significat per Novum Testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam post quadraginta enim dies emissa est quo numero vita que in mundo agitur disignatur.
marg.| STRABO . Arca continet covum et columbam et Ecclesia bonos et malos. Corvus emissus non revertitur quia reprobi illecebris seculi inherentes pereunt. Columba rediit portans ramum olive virentibus foliis in ore suo quia sancti simplicitate gaudentes munus pacis in ore portant dicens cum his qui oderunt pacem eram pacifici cum loquebar illis etc.
Numérotation du verset Gn. 8,9 
Que cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam, aque enim erant super universam terram. Extenditque manum suam8 et apprehendens eam9 intulit in arcam.
8 suam Cor3 ( moderni et hebrei ) Rusch ] om. Cor3 (antiq. non habent) ΩJ Clementina
9 apprehendens eam Rusch ] apprehendensam Weber
marg.| REVERSA  EST  AD  EUM. Questio est quomodo columba non invenerit ubi resideret cum iam nudata essent cacumina montium secundum narrationis ordinem quod recapitulatione potest solvi ut posterius narrat intelligantur que facta sunt prius aut potius nondum siccata fuerant.
Numérotation du verset Gn. 8,10 
Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
marg.| EXSPECTATIS etc. Post septem dies alios dimissa columba propter septenariam operationem spiritualem olive fructuosum surculum retulit signans multos extra Ecclesiam baptizatos si pinguedo caritatis non defuerit posteriore tempore in ore columbe tamquam in osculo pacis ad unitatis societatem reduci.
Numérotation du verset Gn. 8,11 
At illa venit ad eum ad vesperum10 portans ramum olive virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aque super terram.
10 vesperum Rusch ] vesperam Weber
marg.| PORTANS  RAMUM. ALCUINUS. Columba ramum olive expulso teterrimo alite ad Noe post diluvium portat quia columba Spiritus Sancti ad Christum post baptismum veniens ramo refectionis et luminis pacem enunciat.
Numérotation du verset Gn. 8,12 
Exspectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam que non est ultra reversa11 ad eum.
11 ultra reversa Rusch ] inv. Weber
marg.| EXSPECTAVIT  NIHILOMINUS etc. ISIDORUS. Post alios septem dies dimissa columba nec reversa significat finem seculi quando requies sancto erit non in sacramento spei quo nunc Ecclesia consociatur quandiu bibitur quod de latere Christi manavit sed in perfectione salutis cum tradetur regnum Deo et Patri ut in illa perspicua contemplatione veritatis nullis egeamus ministeriis.
Numérotation du verset Gn. 8,13 
Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminute sunt aque super terram et aperiens Noe tectum arce aspexit viditque quod exsiccata {t. 1: Erfurt, f. 19rb; facsim., p. 39b} esset superficies terre.
marg.| SEXCENTESIMO  PRIMO. ISIDORUS. Vite Noe id est peractis sexcentis annis aperitur arce tectumquia finita sexta etate seculi revelatur sacramentum. Vicesima septima die secundi mensis dicitur siccata terra tamquam finita sit baptizandi necessitas.
Numérotation du verset Gn. 8,14 
Mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra.
marg.| MENSE  SECUNDO.  STRABO id est maio. Noe annum fecit in arca et ipsa die qua ingressus fuerat egessus est. Ingressus est enim septimadecima die mensis secundi. Nunc dicit quia egressus est septima et vicesima die eiusdem mensis. Sed sciendum est quia si presenti diei addantur undecim qualis luna hodie est talis erit post annum ipsa die. Quando ergo Noe ingressus est septimadecima luna vel septimadecima dies mensis secundi fuit. Ideo post annum undecim additis fuit vicesimaseptima dies et vicesimaseptima luna.
marg.| MYSTICE. Mense secundo etc. Sicut supradictum est decimaseptima die sexcentisimi anni aquis diluvii terra madefacta est sed vicesimaseptima secundi mensis arefacta est quando preceptum est ut de arca egrederentur et pactum acciperent ne ultra aquis diluvii perirent. In quo intelligi potest quia per decem et septem sicut supra status inchoantium significari potest quando vitiis abrenunciatur per viginti et septem promotio perfectorum in consummatione virtutum. Si enim decem et septem decem addas fiunt vigintiseptem. Si enim decem preceptis quibus peccato renunciatur evangelicam perfectionem addiicias qua precipitur ne solum non irasci sed etiam inimicos diligere et similia ad illam etatem prefectionis pervenisti in qua nec sacramentis predictis egeas et de arca exiens id est de spe ad spem perveniens requiem in sacramentis promissam invenies.
Numérotation du verset Gn. 8,15 
Locutus est autem Deus ad Noe dicens:
Numérotation du verset Gn. 8,16 
Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
interl.| coniuncti exeunt viri et femine qui disiuncti intraverunt
marg.| EGREDERE  DE  ARCA etc. ISIDORUS. Iuncti exeunt qui disiuncti intraverunt quia nunc caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem. Sed in resurrectione iustorum perfecta pace spiritui corpus adherebit nulla mutabilitatis indigentia vel concupiscentia resistente.
Numérotation du verset Gn. 8,17 
Cunctaque12 animantia que sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et13 universis reptilibus que reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram. Crescite et multiplicamini super terram14.
12 cunctaque Rusch ] cuncta Weber
13 et Rusch ] + in Weber
14 terram Rusch ] eam Weber
interl.| quia his replendus erat mundus redditur prime creature benedictio
Numérotation du verset Gn. 8,18 
Egressus est ergo Noe et filii eius, uxor eius15 et uxores filiorum eius cum eo.
15 eius Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 8,19 
Sed et omnia animantia, iumenta et reptilia que repunt super terram secundum genus suum de arca16 egressa sunt.
16 de arca Rusch ] arcam Weber
Numérotation du verset Gn. 8,20 
Edificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare.
marg.| ET  TOLLENS etc. AUGUSTINUS. Ingressa sunt in arcam munda et immunda animalia sed post egressum non offeruntur Deo nisi munda. Quod vero ait: non percutiam omnem animam viventem sicut feci et addidit que largitate bonitas donat indignis forte novi testamenti indulgentia figurata est ut preterita ultio ad legis pertineat severitatem hoc ad gratie bonitatem.
Numérotation du verset Gn. 8,21 
Odoratus17 est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum: Nequaquam ultra maledicam terre propter homines. Sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua.
17 odoratus Rusch ] odoratusque Weber
marg.| SENSUS  ENIM etc. GREGORIUS. In Moralium libro  XXXVIII. Nemo sibi attribuat si cogitationes vicerit quia corruptionis malum quod quisque ab ortu carnalium desideriorum sumpsit exercet in provectu etatis et nisi hoc citius divine fortitudinis reprimat manus omne bonum nature culpa vorat in profundum. Neque qui plantat est aliquid neque qui rigat se qui incrementum dat Deus.
Non igitur ultra {t. 1: Erfurt, f. 19va; facsim., p. 40a} percutiam
interl.| corporali iudicio
omnem animam18 sicut feci.
18 animam Rusch ] animantem Weber
Numérotation du verset Gn. 8,22 
Cunctis diebus terre sementis et messis, et19 frigus et estus, estas et hiems, nox et dies, non requiescent.
19 et Rusch ] om. Weber
interl.| serviendo homini



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_8)

Notes :