Capitulum 42

Numérotation du verset Gn. 42,1 

Audiens autem Iacob
quod alimenta venderentur in Egypto.
Dixit filiis suis: Quare negligitis?
Numérotation du verset Gn. 42,2 

Audivi quod triticum venundetur in Egypto; descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia.
Numérotation du verset Gn. 42,3 

Descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Egypto.
Numérotation du verset Gn. 42,4 

Beniamin domi retento ab Iacob,
qui dixerat fratribus eius: Ne forte in itinere quicquam patiatur mali.
Numérotation du verset Gn. 42,5 

Ingressi sunt terram Egypti cum aliis qui pergebant ad emendum,
erat autem fames
in terra Chanaan
Numérotation du verset Gn. 42,6 

et Ioseph
princeps Egypti
atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur.
Cumque adorassent eum fratres sui
Numérotation du verset Gn. 42,7 

et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan ut emamus victui necessaria.
Numérotation du verset Gn. 42,8 

Et tamen fratres ipse cognoscens, non est agnitus ab eis.
Numérotation du verset Gn. 42,9 

Recordatusque somniorum que aliquando viderat ait ad eos1:
1 ad eos Rusch ] om. Weber
Exploratores estis ut videatis infirmiora terre venistis.
Numérotation du verset Gn. 42,10 

Qui dixerunt: Non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
Numérotation du verset Gn. 42,11 

Omnes filii unius viri sumus, pacifice2 venimus, nec quicquam famuli tui machinantur mali.
2 pacifice Rusch ] pacifici Weber
Numérotation du verset Gn. 42,12 

Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terre huius considerare venistis.
Numérotation du verset Gn. 42,13 

Et illi: Duodecim, inquiunt, fratres servi tui3 sumus, filii unius viri4 in terra Chanaan, minimus cum patre nostro est, alius non est super.
3 fratres – servi tui Rusch ] inv Weber |
4 unius viri Rusch ] inv Weber |
Numérotation du verset Gn. 42,14 

Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis.
Numérotation du verset Gn. 42,15 

Iam nunc experimentum vestri capiam. Per salutem pharaonis non egrediemini
hinc
donec veniat frater vester minimus.
Numérotation du verset Gn. 42,16 

Mittite e vobis unum ut5 adducat6 eum, vos autem eritis in vinculis donec probentur que dixistis utrum falsa an vera sint, alioquin, per salutem pharaonis, exploratores estis.
5 ut Rusch ] et Weber |
6 adducat Rusch Weber ] adducite Edmaior. |
Numérotation du verset Gn. 42,17 

Tradidit ergo eos custodie tribus diebus.
Numérotation du verset Gn. 42,18 

Die autem tertio, eductis e7 carcere, ait: Facite que8 dixi et vivetis. Deum enim timeo.
7 e Rusch ] de Weber |
8 que Rusch ] quod Weber |
Numérotation du verset Gn. 42,19 

Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere, vos autem abite et ferte frumenta que emistis in domos vestras
Numérotation du verset Gn. 42,20 

et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini. Fecerunt ut dixerat
Numérotation du verset Gn. 42,21 

et locuti sunt invicem: Merito hec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam anime illius dum9 deprecaretur nos et non audivimus. Idcirco venit super nos tribulatio ista10.
9 dum Rusch ] cum Weber |
10 tribulatio ista Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 42,22 

E quibus unus Ruben ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum, et non audistis me? En sanguis eius exquiritur.
Numérotation du verset Gn. 42,23 

Nesciebant autem quod intelligeret Ioseph eo quod per interpretem loqueretur11 ad eos.
11 loqueretur Rusch ] loquebatur Weber
Numérotation du verset Gn. 42,24 

Avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos,
Numérotation du verset Gn. 42,25 

tollens Simeon et ligans illis presentibus. Iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in saccis12 suis datis supra cibariis in via. Qui fecerunt ita.
12 saccis Rusch ] sacculis Weber
Numérotation du verset Gn. 42,26 

At illi portantes frumenta in asinis suis13, profecti sunt.
13 suis Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 42,27 

Apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi
Numérotation du verset Gn. 42,28 

dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti turbatique mutuo dixerunt14: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?
14 mutuo dixerunt Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 42,29 

Veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia que accidissent sibi dicentes:
Numérotation du verset Gn. 42,30 

Locutus est nobis dominus terre dure et putavit nos exploratores esse15 provincie,
15 esse Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 42,31 

cui respondimus: Pacifici sumus nec ullas molimur insidias;
Numérotation du verset Gn. 42,32 

duodecim fratres uno patre geniti sumus, unus non est super, minimus cum patre versatur in terra Chanaan.
Numérotation du verset Gn. 42,33 

Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite.
Numérotation du verset Gn. 42,34 

Fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps que vultis emendi16 habeatis licentiam.
16 que vultis – emendi Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 42,35 

His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias. Exterritisque simul omnibus
Numérotation du verset Gn. 42,36 

dixit pater Iacob: Absque liberis me esse fecistis: Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, Beniamin auferetis. In me hec omnia mala17 reciderunt.
17 omnia mala Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 42,37 

Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi. Trade eum18 in manu mea et ego eum tibi19 restituam
18 eum Rusch ] om. Weber |
19 tibi Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 42,38 

At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum. Frater eius mortuus est, ipse solus remansit. Si quid ei adversitatis20* acciderit in terra ad quam pergitis21 deducetis canos meos cum merore22
20 adversitatis ΩS ] adversi Rusch Weber, adverse X P² |
21 pergitis Rusch Weber ] pergetis ΩS |
22 merore] dolore Weber |
ad inferos.

Capitulum 42

Numérotation du verset Gn. 42,1 
interl.| iudaicus populus
quod alimenta venderentur in Egypto.
interl.| evangelica doctrina predicaretur in mundo
Dixit filiis suis: Quare negligitis?
marg.| DIXIT  IACOB etc. ISIDORUS. Est frumentum in Egypto. Dicit et Deus Pater ex Egypto vocavi Filium meum. Descendunt decem provectores id est Iudei sub decalogo constituti quos ipse cognoscens non est agnitus ab eis. Cognoscuntur hebrei a Christo et ipsi non agnoscunt eum. Dederunt illi pecuniam sed Ioseph id est Christus triticum dedit et argentum reddidit quia non pecunia emitur Christus sed gratia.
Numérotation du verset Gn. 42,2 
Audivi quod triticum venundetur in Egypto; descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia.
Numérotation du verset Gn. 42,3 
Descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Egypto.
interl.| iam de famelica littera minime gloriantur Iudei sub decalago constituti
Numérotation du verset Gn. 42,4 
Beniamin domi retento ab Iacob,
interl.| paulo adhuc paternis traditionibus occupato
qui dixerat fratribus eius: Ne forte in itinere quicquam patiatur mali.
Numérotation du verset Gn. 42,5 
Ingressi sunt terram Egypti cum aliis qui pergebant ad emendum,
interl.| humiliaverunt se ad intellectum eorum de quibus dictum est: ut qui non vident videant
erat autem fames
interl.| panis in terra vel intelligentie
in terra Chanaan
interl.| Iudea
Numérotation du verset Gn. 42,6 
et Ioseph
interl.| Christus
princeps Egypti
interl.| mundi
atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur.
interl.| alii sermo scientie alii sermo sapientie alii interpretatio sermonum
Cumque adorassent eum fratres sui
interl.| Christum adorat omnis cetus sanctorum
Numérotation du verset Gn. 42,7 
et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan ut emamus victui necessaria.
Numérotation du verset Gn. 42,8 
Et tamen fratres ipse cognoscens, non est agnitus ab eis.
interl.| cognoscebantur Iudei a Christo. Ipsi autem non cognoscebant eum
Numérotation du verset Gn. 42,9 
Recordatusque somniorum que aliquando viderat ait ad eos1:
1 ad eos Rusch ] om. Weber
interl.| quibus vidit quod sol et luna et stelle adorarent eum
Exploratores estis ut videatis infirmiora terre venistis.
Numérotation du verset Gn. 42,10 
{t. 1 : Erfurt, f. 48ra ; facsim., p. 97a} Qui dixerunt: Non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
Numérotation du verset Gn. 42,11 
Omnes filii unius viri sumus, pacifice2 venimus, nec quicquam famuli tui machinantur mali.
2 pacifice Rusch ] pacifici Weber
Numérotation du verset Gn. 42,12 
Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terre huius considerare venistis.
Numérotation du verset Gn. 42,13 
Et illi: Duodecim, inquiunt, fratres servi tui3 sumus, filii unius viri4 in terra Chanaan, minimus cum patre nostro est, alius non est super.
3 fratres – servi tui Rusch ] inv Weber
4 unius viri Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 42,14 
Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis.
Numérotation du verset Gn. 42,15 
Iam nunc experimentum vestri capiam. Per salutem pharaonis non egrediemini
interl.| subaudi omnes
hinc
interl.| de angustia littere
donec veniat frater vester minimus.
interl.| credat Paulus apostolorum minimus tamquam abortivus
interl.| hoc completum est quando missus est Ananias ad baptizandum eum
marg.| PER  SALUTEM  PHARAONIS. AUGUSTINUS. Quid est quod Ioseph vir sapiens nec solum inter homines sed etiam scriptura teste laudatus iuravit par salutem pharaonis non exituros de Egypto fratres suos nisi frater iunior veniret? An etiam bono et fideli vilis fuerat salus pharaonis? Quanto enim magis ipsi qui eum in tanto honore locaverat fidem servabat si illi qui eum servum empticium possidebat. Quod si non curabat pharaonis salutem numquid periurium pro cuiuslibet hominis salute vitare non debuit. An non est periurium? Tenuit enim unum eorum donec veniret Beniamin et verum factum est quod dixit non exibitis donec veniat frater vester. Ad omnes enim potuit pertinere quod dictum est. Nam quomodo ille venturus esset? nisi ad eum deducendum aliqui redissent? Sed quod sequitur magis urget questione ubi iterum iuravit dicens: mittite ex vobis unum et adducite fratrem vestrum et cetera usque per salutem pharaonis exploratores estis. Huic sententie interposuit iurationem quia si vera non dixissent exploratores essent id est exploratorum pena digni essent quos tamen vera dicere sciebat neque periurus est quisquam si ei quem castissimum novit dicat. Si hoc adulterium de quo argueris commisisti damnat te Deus et his verbis adhibeat iurationem. Verum omni non iurat ibi enim conditio est qua dicit. Si fecisti quem tamen non fecisse certum habet. Sed dicit aliquis verum est quia si fecit adulterium damnat illum Dominus. Hoc autem verum non est. Si autem verum non dicitis exploratores estis cum etiam si mentiantur non sunt exploratores sed ita dictum est exploratores estis tamquam si dictum esset exploratores pena digni estis. Hoc est exploratores deputabimini merito mendacii vestri. Estis autem potuisse dici pro habebimini et deputabimini innumere similes locutiones docent. Unde et illa locutio Helye: quicumque exaudierit in igne erit Deus non enim erit sed habebitur.
Numérotation du verset Gn. 42,16 
Mittite e vobis unum ut5 adducat6 eum, vos autem eritis in vinculis donec probentur que dixistis utrum falsa an vera sint, alioquin, per salutem pharaonis, exploratores estis.
5 ut Rusch ] et Weber
6 adducat Rusch Weber ] adducite Edmaior.
Numérotation du verset Gn. 42,17 
Tradidit ergo eos custodie tribus diebus.
Numérotation du verset Gn. 42,18 
Die autem tertio, eductis e7 carcere, ait: Facite que8 dixi et vivetis. Deum enim timeo.
7 e Rusch ] de Weber
8 que Rusch ] quod Weber
Numérotation du verset Gn. 42,19 
Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere, vos autem abite et ferte frumenta que emistis in domos vestras
Numérotation du verset Gn. 42,20 
et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini. Fecerunt ut dixerat
Numérotation du verset Gn. 42,21 
et locuti sunt invicem: Merito hec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam anime illius dum9 deprecaretur nos et non audivimus. Idcirco venit super nos tribulatio {t. 1 : Erfurt, f. 48rb ; facsim., p. 97b} ista10.
9 dum Rusch ] cum Weber
10 tribulatio ista Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 42,22 
E quibus unus Ruben ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum, et non audistis me? En sanguis eius exquiritur.
Numérotation du verset Gn. 42,23 
Nesciebant autem quod intelligeret Ioseph eo quod per interpretem loqueretur11 ad eos.
11 loqueretur Rusch ] loquebatur Weber
marg.| NESCIEBANT  AUTEM. AUGUSTINUS. Quid est quod cum inter se penitentes loquarentur de Ioseph quod cum illo male egerant et hoc eis divino iudicio redderetur quod se periclitari videbant adiungit scriptura: ipsi ignorabant quod audiebat Ioseph. Interpres enim inter illos erat hoc scilicet intelligendum est ideo putasse eos quod ille non audiret quia videbant interpretem qui inter illos erat nihil ei dicere eorum que loquebantur quem adhibitum putabant quia eorum nescieret linguam. Nec cura erat interpretis ea dicere illi a quo positus fuerat que non ad illum sed inter se loquebantur.
marg.| Queritur cur Ioseph vir mitissimus fratres taliter afficere voluit in protelatione agnitionis sue cum posset eis se innotescendo cito subvenire. Sed hoc non ultionis causa fecit ut vindicaret malum quod sibi factum fuerat sed ut cognosceret utrum eodem stimulo fratrem uterinum perimerent sicut ipsum in exteras provincias vendiderant.
Numérotation du verset Gn. 42,24 
Avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos,
Numérotation du verset Gn. 42,25 
tollens Simeon et ligans illis presentibus. Iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in saccis12 suis datis supra cibariis in via. Qui fecerunt ita.
12 saccis Rusch ] sacculis Weber
Numérotation du verset Gn. 42,26 
At illi portantes frumenta in asinis suis13, profecti sunt.
13 suis Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 42,27 
Apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi
marg.| APERTOQUE  UNUS  SACCO. Fratres Ioseph dant argentum quia Iudei conversi dimittunt litteram occidentem et accipiunt Spiritum vivificantem repperitur tamen argentum in ore saccorum quia propter fructum spiritualis intelligentie non deseritur nitor eloquentie.
Numérotation du verset Gn. 42,28 
dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti turbatique mutuo dixerunt14: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?
14 mutuo dixerunt Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 42,29 
Veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia que accidissent sibi dicentes:
Numérotation du verset Gn. 42,30 
Locutus est nobis dominus terre dure et putavit nos exploratores esse15 provincie,
15 esse Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 42,31 
cui respondimus: Pacifici sumus nec ullas molimur insidias;
Numérotation du verset Gn. 42,32 
duodecim fratres uno patre geniti sumus, unus non est super, minimus cum patre versatur in terra Chanaan.
Numérotation du verset Gn. 42,33 
Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite.
Numérotation du verset Gn. 42,34 
Fratremque vestrum minimum {t. 1 : Erfurt, f. 48va ; facsim., p. 98a} adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps que vultis emendi16 habeatis licentiam.
16 que vultis – emendi Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 42,35 
His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias. Exterritisque simul omnibus
marg.| SINGULI  REPPERERUNT. Fratres Ioseph dederunt pecuniam in emptione frumenti sed eam accepto frumento receperunt quia noster Ioseph non querit nostra sed nos. Gratis enim dat sua munera et in nostra emptione nos ditiores facit.
Numérotation du verset Gn. 42,36 
dixit pater Iacob: Absque liberis me esse fecistis: Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, Beniamin auferetis. In me hec omnia mala17 reciderunt.
17 omnia mala Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 42,37 
Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi. Trade eum18 in manu mea et ego eum tibi19 restituam
18 eum Rusch ] om. Weber
19 tibi Rusch ] om. Weber
marg.| CUI  RESPONDIT. STRABO. Ruben ait: Duos filios meos interfice si non reduxero eum tibi etc. Nec tamen obtinuit. At Iudas dicens reus ero peccati in patrem omni tempore impetravit quia ei commissus est Beniamin. Plus est ergo reum esse peccati quam corporaliter occidi.
Numérotation du verset Gn. 42,38 
At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum. Frater eius mortuus est, ipse solus remansit. Si quid ei adversitatis20* acciderit in terra ad quam pergitis21 deducetis canos meos cum merore22
20 adversitatis ΩS Ed1455 ] adversi Rusch Weber, adverse X P²
21 pergitis Ed1455 Rusch Weber ] pergetis ΩS
22 merore] dolore Weber
interl.| alias: dolore
ad inferos.
marg.| DEDUCETIS  CANOS etc. AUGUSTINUS. Queritur utrum ideo ad infernum quia cum tristitia an etiam si abesset tamquam ad infernum moriendo descensurus hoc loquatur. De inferno enim magna questio est et quid inde scriptura sentiat ubicumque hoc memoratum fuerit observandum est



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_42)

Notes :