Glossa ordinaria

Capitulum 11

Numérotation du verset Gn. 11,1 

Erat autem terra labii unius et sermonum eorundem.
Numérotation du verset Gn. 11,2 

Cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo.
Numérotation du verset Gn. 11,3 

Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento
Numérotation du verset Gn. 11,4 

et dixerunt: Venite faciamus nobis civitatem et turrim cuius culmen pertingat ad celum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
Numérotation du verset Gn. 11,5 

Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim quam edificaverant1 filii Adam
1 edificaverant Rusch ] edificabant Weber
Numérotation du verset Gn. 11,6 

et dixit: Ecce unus est populus et unum labium omnibus . Ceperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere compleant.
Numérotation du verset Gn. 11,7 

Venite igitur,
descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat
unusquisque vocem
proximi sui.
Numérotation du verset Gn. 11,8 

Atque ita dimisit2 eos Dominus
2 dimisit Rusch ] divisit Weber
ex eo3 loco in universas terras et cessaverunt edificare civitatem.
3 eo Rusch ] illo Weber
Numérotation du verset Gn. 11,9 

Et idcirco vocatum est nomen loci illius4 Babel quia ibi confusum est labium universe terre. Et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
4 loci illius Rusch ] eius Weber
Numérotation du verset Gn. 11,10 

He generationes Sem: Sem erat centum5 annorum quando genuit Arphaxat biennio post diluvium.
5 erat centum Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 11,11 

Vixitque Sem postquam genuit Arphaxat quingentis annis6 et genuit filios et filias.
6 quindentis annis Rusch ] quingentos annos Weber
Numérotation du verset Gn. 11,12 

Porro Arphaxat vixit triginta quinque annis7 et genuit Sale.
7 annis Rusch ] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 11,13 

Vixitque Arphaxat postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 11,14 

Sale quoque vixit triginta annis et genuit Heber.
Numérotation du verset Gn. 11,15 

Vixitque Sale postquam genuit Heber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 11,16 

Vixit autem Heber triginta quatuor annis et genuit Phalech8.
8 Phalech Rusch ] Faleg Weber
Numérotation du verset Gn. 11,17 

Et vixit Heber postquam genuit Phalech quadringentis triginta annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 11,18 

Vixit quoque Phalech triginta annis et genuit Reu.
Numérotation du verset Gn. 11,19 

Vixit quoque9 Phalech postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias.
9 vixit quoque Rusch ] vixitque Weber
Numérotation du verset Gn. 11,20 

Vixit autem Reu triginta quinque10 annis et genuit Sarug.
10 quinque Rusch ] duobus Weber
Numérotation du verset Gn. 11,21 

Vixit quoque11 Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias.
11 vixit quoque Rusch ] vixitque Weber
Numérotation du verset Gn. 11,22 

Vixit autem12 Sarug triginta annis et genuit Nachor13.
12 autem Rusch ] vero Weber |
13 Nachor] Nahor hic et ubique Weber |
Numérotation du verset Gn. 11,23 

Vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentis annis14 et genuit filios et filias.
14 ducentis annis Rusch ] duecentos annos Weber
Numérotation du verset Gn. 11,24 

Vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare.
Numérotation du verset Gn. 11,25 

Vixitque Nachor postquam genuit Thare centum decem et novem annis15 et genuit filios et filias.
15 annis Rusch ] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 11,26 

Vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nachor et Aram16.
16 Aram Rusch ] Aran Weber
Numérotation du verset Gn. 11,27 

He sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram17, Nachor et Aram18. Porro Aram genuit Loth.
17 Abram Rusch ] + et Weber |
18 Ara(m) Rusch ] Aran Weber |
Numérotation du verset Gn. 11,28 

Mortuusque est Aram
ante Thare patrem suum in terra nativitatis sue in Ur Chaldeorum.
Numérotation du verset Gn. 11,29 

Duxerunt autem Abram et Nachor uxores. Nomen19 uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nachor Melcha filia Aram patris Melche et patris Iesche.
19 nomen Rusch ] + autem Weber
Numérotation du verset Gn. 11,30 

Erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos.
Numérotation du verset Gn. 11,31 

Tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aram20 filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan. Veneruntque usque Aran
20 Aram Rusch ] + filium Aran Weber
et habitaverunt ibi.
Numérotation du verset Gn. 11,32 

Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Aran.

Capitulum 11

Numérotation du verset Gn. 11,1 
{t. 1: Erfurt, f. 20vb; facsim., p. 42b} Erat autem terra labii unius et sermonum eorundem.
marg.| ERAT  AUTEM  TERRA. AUGUSTINUS. Dictum est superius quod filii Noe vel filiorum eius distributi sunt per terras secundum linguas suas. Sed hic per recapitulationem postea commemorat quod prius erat. Sed obscuritatem facit quod eo genere locutionis ita contexit quasi de his narratio que postea facta sunt consequatur.
Numérotation du verset Gn. 11,2 
Cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo.
Numérotation du verset Gn. 11,3 
Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento
Numérotation du verset Gn. 11,4 
et dixerunt: Venite faciamus nobis civitatem et turrim cuius culmen pertingat ad celum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
marg.| VENITE. Timebant iterum diluvium ideo auctore Nemroth voluerunt sibi construere turrim in qua diluvium non timerent.
marg.| Stulta et impia audacia unde secuta vindicta et linguarum divisio
Numérotation du verset Gn. 11,5 
Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim quam {t. 1: Erfurt, f. 21ra; facsim., p. 43a} edificaverant1 filii Adam
1 edificaverant Rusch ] edificabant Weber
marg.| DESCENDIT  AUTEM  DOMINUS. Quando sensibus humanis se commodat vel operibus. Unde: vidi afflictionem populi mei et descendi liberare eos. Et alibi: descendam et videbo utrum clamorem opere compleverint.
marg.| ISIDORUS. MYSTICE. Turris mundi superbia vel hereticorum dogmata qui moti ab oriente id est vero lumine et venientes in sennaar (quod est excussio dentium) superbiam erigunt dogmatis contra Deum volentes illicita curiositate celi altitudinem penetrare sed ab unitate fidei et confessione fidei segregati diversitate erroris quasi dissonantia lingue ab invicem separantur? quos armat contra Deum perniciosa consensio dividit erroris repentina confusio. Hos damnat Trinitas et dispergit in quam offenderunt. Unde: venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum. varietate scilicet errorum vel scismatum quando facta est linguarum divisio. In sola domo Heber pristina lingua remansit sicut in sola Ecclesia que est domus Christi unitas confessionis et fidei.
Numérotation du verset Gn. 11,6 
et dixit: Ecce unus est populus et unum labium omnibus . Ceperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere compleant.
Numérotation du verset Gn. 11,7 
Venite igitur,
interl.| Trinitas in personis ut ibi: faciamus hominem etc.
descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat
interl.| intelligat
unusquisque vocem
interl.| solitam
proximi sui.
marg.| VENITE  IGITUR  DESCENDAMUS. Ad angelos dixisse intelligitur. Vel secundum illuda: « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram ». Nam singulari numero subiunctum est et divisit eos etc. Sicut ibib: Fecit Deus hominem « ad imaginem et similitudinem suam ».
a Gn. 1, 26
b Gn. 5, 3.
marg.| GREGORIUS. In Moralium libro secund.: Venite etc. dicitur his qui Deo adherent. Venite quia a divina contemplatione numquam decrescere sed semper accrescere et numquam corde recedere stalili motu est semper venire. Ascendunt angeli creatorem conspiciendo descendunt creaturam illicite se erigentem examine districtionis premendo. Dicere ergo: descendamus et confudamus linguam eorum est in semet ipso quod recte agatur ostendere et per vim interne visionis eorum mentibus exhibenda iudicia occultis motibus inspirare.
Numérotation du verset Gn. 11,8 
Atque ita dimisit2 eos Dominus
2 dimisit Rusch ] divisit Weber
interl.| unitas deitatis sicut ibi: fecit Deus hominem ad imaginem etc.
ex eo3 loco in universas terras et cessaverunt edificare civitatem.
3 eo Rusch ] illo Weber
Numérotation du verset Gn. 11,9 
Et idcirco vocatum est nomen loci illius4 Babel quia ibi confusum est labium universe terre. Et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
4 loci illius Rusch ] eius Weber
marg.| DIVISIT  EOS. ALCUINUS. In hac divisione linguarum nihil novum fecit Deus sed dicendi modos et formas loquelarum diversis gentibus divisit. Unde easdem syllabas et eiusdem potestatis litteras aliter coniunctas in deversis linguis invenimus et sepe eadem nomina vel verba aliud significantia ubi dicimus in psalmo: in virga ferrea in greco habetur enraddo sidera igitur in latino sidera non ferrea significat ut in greco sed astra.
Numérotation du verset Gn. 11,10 
He generationes Sem: Sem erat centum5 annorum quando genuit Arphaxat biennio post diluvium.
5 erat centum Rusch ] inv. Weber
marg.| SEM  ERAT  CENTUM  ANNORUM . BEDA. Magna questio nobis nascitur secundum litteram quomodo Sem biennio post diluvium centum esse annorum dicatur cum supra quingentesimo anno Noe natus asseratur et sexcentesimo anno eiusdem Noe diluvium venisse legatur? Ut ergo numerus temporum sibimet ispsi non repugnet intelligendum est aut Noe duos plusque quingentos annos habuisse quando natus est Sem aut duos minus ad sexcentos annos quando venit diluvium aut Sem habuisse centum et duos annos quando natus est Arphaxat. Solet enim sic loqui scriptura non numquam ut et si modicum supersit vel desit plenarium tamen numerum et perfectum in compoto sonet videtur autem verisimile ut mea fert suspitio quod cum natus esset Sem duos super quingentos annos habuisse Noe. Neque falsum dixit scriptura quia quingentos annos habuit etiam si quingentos et duos annos habuerit quia nimirum minor numerus intra maioremcontinetur forte autem sancte scriptor historie diligentius hoc loco curavit explicare dicendo Sem biennio post diluvium centum fuisse annorum quia se meminit annum nativitatis eius quasi negligentius annotasse.
marg.| Nusquam in tota hac serie generationum addidit mortuus est sicut in etate que precessit diluvium quia nemo erat in tota hac complexione nascentium de quo ex ceteris excepto dici posset sicut ibi de Enoch: ambulavitque cum Domino et non apparuit quia tulit eum Deus.
Numérotation du verset Gn. 11,11 
Vixitque Sem postquam genuit Arphaxat quingentis annis6 et genuit filios et filias.
6 quindentis annis Rusch ] quingentos annos Weber
Numérotation du verset Gn. 11,12 
Porro Arphaxat vixit triginta quinque annis7 et genuit Sale.
7 annis Rusch ] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 11,13 
Vixitque Arphaxat postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 11,14 
Sale quoque vixit triginta annis et genuit Heber.
Numérotation du verset Gn. 11,15 
Vixitque Sale postquam genuit Heber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 11,16 
Vixit autem Heber triginta quatuor annis et genuit Phalech8.
8 Phalech Rusch ] Faleg Weber
Numérotation du verset Gn. 11,17 
Et vixit Heber postquam genuit Phalech quadringentis triginta annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 11,18 
{t. 1: Erfurt, f. 21rb; facsim., p. 43b} Vixit quoque Phalech triginta annis et genuit Reu.
Numérotation du verset Gn. 11,19 
Vixit quoque9 Phalech postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias.
9 vixit quoque Rusch ] vixitque Weber
Numérotation du verset Gn. 11,20 
Vixit autem Reu triginta quinque10 annis et genuit Sarug.
10 quinque Rusch ] duobus Weber
Numérotation du verset Gn. 11,21 
Vixit quoque11 Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias.
11 vixit quoque Rusch ] vixitque Weber
Numérotation du verset Gn. 11,22 
Vixit autem12 Sarug triginta annis et genuit Nachor13.
12 autem Rusch ] vero Weber
13 Nachor] Nahor hic et ubique Weber
Numérotation du verset Gn. 11,23 
Vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentis annis14 et genuit filios et filias.
14 ducentis annis Rusch ] duecentos annos Weber
Numérotation du verset Gn. 11,24 
Vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare.
Numérotation du verset Gn. 11,25 
Vixitque Nachor postquam genuit Thare centum decem et novem annis15 et genuit filios et filias.
15 annis Rusch ] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 11,26 
Vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nachor et Aram16.
16 Aram Rusch ] Aran Weber
Numérotation du verset Gn. 11,27 
He sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram17, Nachor et Aram18. Porro Aram genuit Loth.
17 Abram Rusch ] + et Weber
18 Ara(m) Rusch ] Aran Weber
marg.| +HIERONYMUS. He sunt generationes Thare et reliqua. Pro eo quod legimus iuxta Septuaginta in regione Chaldeorum, in hebreo habet   in Ur Cherdim id est in igne Chaldeorum. Tradunt autem Hebrei ex hac occasione istius modi fabulam quod Abraam in ignem misus sit quia ignem adorare noluerit quem Chaldei colunt et, Dei auxilio liberatus de idolatrie igne profugerit. Quod in sequentibus scribitur egressum esse Thara<m> cum Sobole sua de regione Chaldeorum pro quo in hebreo habetur „de incendio Chaldeorum“ et hoc esse quod nunc dicitur : „Et mortuus est Aran ante conspectum Thare patris sui in terra nativitatis sue in igne Chaldeorum quod videlicet ignem adorare nolens igne consumptus sit.   Loquitur postea Dominus ad Abram : Ego sum qui te eduxi de igne Chaldeorum . A c
c ¶Fons : Rabanus Maurus, In Gn., lib. 2, c. 12, PL 107, 531.12-22 : « Porro quod legimus juxta LXX in regione Chaldaeorum, in Hebraeo habet Ur casdim, 'אורד כשדים', id est, in igne Chaldaeorum. Tradunt autem Hebraei ex hac occasione istius modi fabulam: quod Abram in ignem missus sit, quia ignem adorare noluerit quem Chaldaei colunt; et Dei auxilio liberatus, de idololatriae igne profugerit, quod in sequentibus scribitur egressum esse Tharam cum sobole sua de regione Chaldaeorum, pro quo in Hebraeo habetur de incendio Chaldaeorum, et hoc esse quod nunc dicitur, Mortuus est Aran ante conspectum Thare patris sui, in terra nativitatis suae in igne Chaldaeorum, quod videlicet ignem nolens adorare, igne consumptus sit. Loquitur autem postea Dominus ad Abram: Ego sum qui te eduxi de igne Chaldaeorum ».
<cuius fons >   Hieronymus , Liber quaestionum hebraicarum in Genesim, ed. Lagarde, p. 18.11-19.30« Pro eo, quod legimus in regione chaldaeorum, in hebraeo habet in ur chesdim, id est in igne chaldaeorum. tradunt autem hebraei ex hac occasione istius modi fabulam quod abraham in ignem missus sit, quia ignem adorare noluerit, quem chaldaei colunt, et dei auxilio liberatus de idololatriae igne profugerit - quod in sequentibus scribitur egressum esse tharam cum sobole sua de regione chaldaeorum pro eo, quod in hebraeo habetur de incendio chaldaeorum - et hoc esse, quod nunc dicitur mortuus est aran ante conspectum tharae patris sui in terra natiuitatis suae in igne chaldaeorum: quod uidelicet ignem nolens adorare igne consumptus sit. loquitur autem postea dominus ad abraham ego sum, qui eduxi te de igne chaldaeorum ».
<ex quo diff.> Glossae biblicae (Gn.) (Sankt Paul im Lavanttal, Archiv des Benediktinerstiftes 82/1, [G*], ff. 11r-162r, s. 10, glossa 50, CCCM 189A, p. 299 ; Sankt Gallen, Stiftsbibliothek 295, [G1], p. 96-240, s. 9 ex., glossa 57, CCCM189A, p. 397.
<Non hab.>   Remigius Altissiodorensis, Expositio superGenesim , CCCM 136, p. 103.
<Nota> La source directe est Raban et non Jérôme. Les sentences en circulation dans les glossaires bibliques d’origine antérieure à la Glose ordinaire dépendent également de Jérôme mais leur abréviation ne permet d’établir aucun lien direct avec la Glose. Aucun rapport litteral ne peut non plus être établi avec le commentaire de Rémi d’Auxerre. La Glose ordinaire ne doit non plus rien ici à quelque influence directe de l’exégèse rabbinique que ce soit comme le confirme l’étude de Benjamin   Williams , «Glossa ordinaria and Glossa Hebraica: Midrash in Rashi and the Gloss », Traditio, 71 (2016), p. 179-201. [MM2022]
marg.| THARE  GENUIT  ABRAM. AUGUSTINUS. Non simul sed suis temporibus ex quo gignere cepit nec attendendus est in hi ordo nativitatis sed singificatio future dignitatis in qua excellit Abram.
Numérotation du verset Gn. 11,28 
Mortuusque est Aram
interl.| ab igne consumptus ut aiunt Hebrei quem19 adorare noluitB
19 quem] cum V52
ante Thare patrem suum in terra nativitatis sue in Ur Chaldeorum.
marg.| HIERONYMUS. IN  UR  CHALDEORUM. In hebreo in Ur cesim 20 id est21 in igne Chaldeorum. Hic22 fabulantur Hebrei quod Abram23 in ignem24 sit missus quia ignem noluit adorare quem Chaldei colunt et Dei auxilio liberatus de idolatrie igne effugerit25. Unde ad eum dicitur:   ego sum qui eduxi te de Ur 26   Chaldeorum .C d
d ¶Fons : Vide supra.
20 cesim] Chesim P14399
21 id est] om. P14399
22 Hic] Hinc P14399
23 Abram] Abraam P14399, Habraam V52
24 ignem Rusch ] igne codd.
25 effugerit] fugerit P14399
26 Ur V52 Rusch] igne P14399
Numérotation du verset Gn. 11,29 
Duxerunt autem Abram et Nachor uxores. Nomen27 uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nachor Melcha filia Aram patris Melche et patris Iesche.
27 nomen Rusch ] + autem Weber
marg.| ARAM  PATRIS  MELCHE. HIERONYMUS. Idem pater utriusque Aram filius Thare frater Abrae et Nachor duas filias genuit Malcham et Sarai cognomento Ieschaz. Melcham duxit Nachor et Sarai Abram nondum enim inter patruos et neptie nuptie fuerant prohibite que in principio etiam inter fratres et sorores sunt celebrate.
Numérotation du verset Gn. 11,30 
Erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos.
Numérotation du verset Gn. 11,31 
Tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aram28 filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram {t. 1: Erfurt, f. 21va; facsim., p. 44a} filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan. Veneruntque usque Aran
28 Aram Rusch ] + filium Aran Weber
interl.| vel Charram e
e Cf. Tob. 11, 1; Idt. 5, 9; Act. 7, 2-4.
et habitaverunt ibi.
marg.| TULIT  ITAQUE  THARE  ABRAM  FILIUM  SUUM etc. AUGUSTINUS. Usque facti sunt dies Thare ducenti quinque anni et mortuus in Aran prius dicitur quod cum esset Thare septuaginta annorum genuit Abram et postea cum omnibus suis mansit in Charram et mortuus est. Et dictum est Abre ut exiret de Charram et exivit cum esset septuaginta quinque annorum. Sed per recapitulationem ostenditur vivo patre Dominum precepisse et Abram de Charram exisse cum esse septuaginta quinque annorum et pater centum sexaginta quinque. Si dies vite eius ducenti quinque anni fuerunt. Ut ideo scriptum sit fuerunt anni vite Thare ducenti quinque anni in Charram quia ibi implevit annos totius vite. Solvitur ergo questio per recapitulationem que insolubilis est si post mortem Thare diceremus Dominum dixisse Abre ut exiret de terra quia non erat septuaginta quinque annorum cum pater iam mortuus esset qui cum anno etatis septuaginta genuit ut post mortem patris esset centum trigenti quinque annorum si omnes anni patris ducenti quinque fuerunt. Sed quia quidam volunt annos Abre computari ex quo liberatus est de igne Chaldeorum secundum Hebreorum traditionem potest dici quia scriptura que ait: cum esset Thare annorum septuaginta genuit Abram et Nahor et Aram non intelligi voluit quod septuaginta anno tres genuerit sed quando generare cepit memoravit fieri autem potest ut posteriorem Abram genuerit sed privilegio dignitatis prior nominatus sit sicut factum est ibi: Iacob dilexi Esau odio habui et in Paralipomenon: Iudas ordine quartus prior nominatus est a quo Iudei dicti propter regiam tribum.
Numérotation du verset Gn. 11,32 
Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Aran.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_11)

Notes :