Capitulum 41

Numérotation du verset Gn. 41,1 

Post duos annos vidit pharao somnium. Putabat se stare super fluvium
Numérotation du verset Gn. 41,2 

de quo ascendebant septem boves pulchre et crasse nimis
et pascebantur in locis palustribus.
Numérotation du verset Gn. 41,3 

Alie quoque septem emergebant
de flumine fede confecteque macie
et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus.
Numérotation du verset Gn. 41,4 

Devoraveruntque eas quarum mira species
et habitudo corporum erat. Expergefactus pharao
Numérotation du verset Gn. 41,5 

rursum dormivit et vidit aliud1 somnium:
1 aliud Rusch ] alterum Weber
septem spice pullulabant in culmo uno, plene atque formose.
Numérotation du verset Gn. 41,6 

Alie quoque totidem spice tenues et percusse uredine oriebantur
Numérotation du verset Gn. 41,7 

devorantes omnem priorum pulchritudinem. Evigilans post quietem
Numérotation du verset Gn. 41,8 

et facto mane, pavore perterritus misit ad omnes2 coniectores Egypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium. Nec erat qui interpretaretur.
2 omnes Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,9 

Tunc demum reminiscens pincernarum magister ait:
Confiteor peccatum meum.
Numérotation du verset Gn. 41,10 

Iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum,
Numérotation du verset Gn. 41,11 

ubi una nocte uterque vidimus somnium presagum futurorum.
Numérotation du verset Gn. 41,12 

Erat ibi Hebreus3 eiusdem ducis militum famulus, cui narrantes somnia
3 Hebreus Rusch ] puer praem. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,13 

audivimus quicquid postea rei probavit eventus. Ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce.
Numérotation du verset Gn. 41,14 

Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei.
Numérotation du verset Gn. 41,15 

Cui ille ait: vidi somnia, nec est qui edisserat que vidi4 te prudentissime
4 vidi Rusch ] audivi Weber
conicere.
Numérotation du verset Gn. 41,16 

Respondit Ioseph: Absque me, Deus respondebit prospera pharaoni.
Numérotation du verset Gn. 41,17 

Narravit ergo ille
que5 viderat: Putabam me stare super ripam fluminis
5 que Rusch ] quod Weber
Numérotation du verset Gn. 41,18 

et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus
que in pastu paludis virecta carpebant.
Numérotation du verset Gn. 41,19 

Et ecce has sequebantur alie septem boves in tantum deformes et macilente ut numquam tales in terra Egypti viderim.
Numérotation du verset Gn. 41,20 

Que devoratis et consumptis prioribus,
Numérotation du verset Gn. 41,21 

nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans rursum sopore depressus
Numérotation du verset Gn. 41,22 

vidi somnium: Septem spice pullulabant in culmo uno, plene atque pulcherrime;
Numérotation du verset Gn. 41,23 

alie quoque septem tenues et percusse uredine oriebantur stipula.
Numérotation du verset Gn. 41,24 

Que priorum pulchritudinem devorarunt. Narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat.
Numérotation du verset Gn. 41,25 

Respondit Ioseph: Somnium regis unum est. Que facturus est Deus ostendit pharaoni.
Numérotation du verset Gn. 41,26 

Septem boves pulchre et septem spice plene septem anni ubertatis6 sunt, eandemque vim somnii comprehendunt.
6 anni ubertatis Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,27 

Septem quoque boves tenues atque macilente
que ascenderunt post eas et septem spice tenues et vento urente percusse septem anni sunt venture famis
Numérotation du verset Gn. 41,28 

qui hoc ordine complebuntur.
Numérotation du verset Gn. 41,29 

Ecce septem anni venient fertilitatis magne in universa terra Egypti
Numérotation du verset Gn. 41,30 

quos sequentur septem anni alii tante sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram
Numérotation du verset Gn. 41,31 

et ubertatis magnitudinem perditura est7 inopie magnitudo.
7 est Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,32 

Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur.
Numérotation du verset Gn. 41,33 

Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et preficiat eum terre Egypti,
Numérotation du verset Gn. 41,34 

qui constituat prepositos per singulas
regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis
Numérotation du verset Gn. 41,35 

qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus.
Numérotation du verset Gn. 41,36 

Et preparetur8 future septem annorum fami que pressura est Egyptum et non consumetur terra inopia.
8 preparetus Rusch ] paretur Weber
Numérotation du verset Gn. 41,37 

Placuit pharaoni consilium et cunctis ministris eius.
Numérotation du verset Gn. 41,38 

Locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit?
Numérotation du verset Gn. 41,39 

Dixit ergo ad Ioseph: Quia ostendit tibi Deus9 omnia que locutus es numquid sapientiorem et consimilem10 tui invenire potero?
9 tibi Deus Rusch ] inv. Weber |
10 consimilem Rusch ] similem Weber |
Numérotation du verset Gn. 41,40 

Tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus obediet. Uno tantum regni solio te precedam.
Numérotation du verset Gn. 41,41 

Dixitque11 rursum pharao ad Ioseph: Ecce constitui te super universam terram Egypti.
11 dixitque Rusch ] dicens quoque Weber
Numérotation du verset Gn. 41,42 

Tulit annulum de manu sua
et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina
et collo torquem auream circumposuit.
Numérotation du verset Gn. 41,43 

Fecitque eum12 ascendere
12 eum Rusch ] om. Weber
super currum suum
secundum clamante precone
ut omnes coram eo genuflecterent et prepositum esse scirent universe terre Egypti.
Numérotation du verset Gn. 41,44 

Dixit quoque rex Egypti13 ad Ioseph: Ego sum pharao. Absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Egypti.
13 Egypti Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,45 

Vertitque nomen illius et vocavit eum lingua egyptiaca Salvatorem mundi.
Deditque14 illi uxorem Aseneth filiam Putipharis15 sacerdotis Heliopoleos.
14 deditque Rusch ] dedit quoque Weber |
15 Putipharis Rusch (Phutipharis)] Putiphare Weber |
Egressus itaque Ioseph ad terram Egypti.
Numérotation du verset Gn. 41,46 

Triginta autem erat annorum
quando stetit in conspectu regis pharaonis
et16 circuivit omnes regiones Egypti.
16 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,47 

Venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redacte segetes congregate sunt in horrea Egypti.
Numérotation du verset Gn. 41,48 

Omnis etiam17 frugum abundantia in singulis urbibus condita est
17 etiam Weber ] enim P , etem. cacogr. Rusch
Numérotation du verset Gn. 41,49 

tantaque fuit multitudo tritici ut arene maris coequaretur
et copia mensuram
excederet.
Numérotation du verset Gn. 41,50 

Nati sunt autem Ioseph
filii duo antequam veniret fames
quos ei peperit Aseneth filia Putipharis18 sacerdotis Heliopoleos.
18 Putipharis Rusch ] Putiphare Weber
Numérotation du verset Gn. 41,51 

Vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens: Oblivisci me
fecit Deus omnium laborum meorum et domus19 patris mei.
19 domus Cava Λ Π T* M O Rusch Edmaior. ] domum ΣTM Amiatinus T 2 Φ P* ΩM Weber ; Cor2 (Nota pulchram casuum varietatem iuxta duos modos regiminis, simile Isaiae 63, 7: “Miserationum Domini recordabor laudem Domini”. Sed istud hic quidam destruxerunt illud non.)
Numérotation du verset Gn. 41,52 

Nomen quoque secundi appellavit Ephraim
dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis mee.
Numérotation du verset Gn. 41,53 

Igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Egypto
Numérotation du verset Gn. 41,54 

ceperunt venire septem anni inopie quos predixerat Ioseph et in universo orbe fames
prevaluit.
In cuncta autem terra Egypti erat fames20*.
20 erat fames X ΠD Σ B T² M² ΦRAZ²GVP Ψ Ω] erat famis ΠC T* M* ΦZ* O , erat panis Rusch Ed1530 Weber cum hebr., fames erat , panis erat Clementina , non erat panis Cava* ΛLH Amiatinus ΘAMG* (cum LXX exceptis paucis codd. cursivis) , non erat famis Cava²
Numérotation du verset Gn. 41,55 

Qua esuriente clamavit populus ad pharaonem alimenta petens, quibus ille respondit: Ite ad Ioseph
et quicquid vobis dixerit facite.
Numérotation du verset Gn. 41,56 

Crescebat autem fames quotidie21 in universa22
21 fames quotidie Rusch ] inv. Weber |
22 universa Rusch ] omni Weber |
terra.
Aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Egyptiis
nam et illos oppresserat fames.
Numérotation du verset Gn. 41,57 

Omnesque provincie veniebant in Egyptum ut emerent escas et malum inopie temperarent.

Capitulum 41

Numérotation du verset Gn. 41,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 46va ; facsim., p. 94a} Post duos annos vidit pharao somnium. Putabat se stare super fluvium
interl.| qui significat cursum labilium super quem stat qui amorem temporalium calcat
marg.| PUTABAT  SE etc. AUGUSTINUS. Sicut servus Abrae dixit: ecce ego sto super fontem aque hec locutio si intelligatur in psalmo ubi scriptum est qui fundavit terram super aquas non coguntur homines putare sicut navem natare terram super aquas. Intelligitur enim quod altius sit terra quam aqua. Altius quippe aquis sustollitur ubi habitant terrena animalia.
Numérotation du verset Gn. 41,2 
de quo ascendebant septem boves pulchre et crasse nimis
interl.| gratie spirituales que processerunt ad nutriendam infantiam primitive Ecclesie
et pascebantur in locis palustribus.
interl.| humilibus; undea: «Super quem requiescet Spiritus meus nisi super humilem et quietum et trementem verba mea »1.2 A
a Is. 66, 2 (Vetus latina; cf. Sabatier , t. 2, p. 634).
A ¶Codd. : Tr54 (84v) Rusch
1 verba mea] sermones meos Tr54
2 super quem... ] super quem r. s. m. n. s. h. et q. et t. u. m. Rusch
marg.| DE  QUO  ASCENDEBANT. HIERONYMUS. Ecce de fluvio ascendebant septem boves speciose ad videndum et electe cornibus et pascebantur in achi. Bis3* et in Genesi scriptum est in achy et nec grecus sermo est nec latinus. Hebreus quoque corrumptus est. Dicitur enim in achy id est in palude. Sed quia ‘u’ littera apud hebreos et ‘y’ similes sunt et tamen magnitudine differunt pro hahu hahi Septuaginta transtulerunt et secundum consuetudinem suam ad exprimendam duplicem aspirationem heth hebraice littere, chi grecam copulaverunt.b
b ¶Fons : Hieronymus , Liber quaestionum hebraicarum in Gn., CCSL 72, ed. P. de Lagarde, 1959, p. 59 : « et ecce de fluuio ascendebant septem boues speciosae ad uidendum et electae carnibus, et pascebantur in achi. bis in genesi scriptum est achi et nec graecus sermo est nec latinus. sed et hebraeus ipse corruptus est: dicitur enim in ahu, hoc est in palude. sed quia u litera apud hebraeos et i similes sunt et tamen magnitudine differunt, pro ahu ahi lxx interpretes transtulerunt et secundum consuetudinem suam ad exprimendam duplicem aspirationem heth hebraeae literae chi graecam literam copulauerunt ». [MM2022]
3 in achi. Bis] corr., inchichis Rusch
Numérotation du verset Gn. 41,3 
Alie quoque septem emergebant
interl.| spirituales nequitie
de flumine fede confecteque macie
interl.| nulli nutrimento apte
et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus.
interl.| tenellis mentibus
Numérotation du verset Gn. 41,4 
Devoraveruntque eas quarum mira species
interl.| consumpserunt omnem decorem virtutum in animabus que specietenus habebant cultum virtutum
et habitudo {t. 1 : Erfurt, f. 46vb ; facsim., p. 94b} corporum erat. Expergefactus pharao
Numérotation du verset Gn. 41,5 
rursum dormivit et vidit aliud4 somnium:
4 aliud Rusch ] alterum Weber
interl.| geminatio somnii confirmatio est presagii
septem spice pullulabant in culmo uno, plene atque formose.
Numérotation du verset Gn. 41,6 
Alie quoque totidem spice tenues et percusse uredine oriebantur
interl.| spicarum macie verbi Dei fames cum refrigescente caritate in fine seculi abundabit iniquitas
Numérotation du verset Gn. 41,7 
devorantes omnem priorum pulchritudinem. Evigilans post quietem
Numérotation du verset Gn. 41,8 
et facto mane, pavore perterritus misit ad omnes5 coniectores Egypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium. Nec erat qui interpretaretur.
5 omnes Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,9 
Tunc demum reminiscens pincernarum magister ait:
interl.| quia mysterium quod absconditum in Deo a seculis in Deo apparente mediatore et predicantem manifestum est
Confiteor peccatum meum.
marg.| TUNC  DEMUM. Quia gentilis populus tandem per exhibitionem preteritorum se intulit in spem futurorum.
Numérotation du verset Gn. 41,10 
Iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum,
Numérotation du verset Gn. 41,11 
ubi una nocte uterque vidimus somnium presagum futurorum.
Numérotation du verset Gn. 41,12 
Erat ibi Hebreus6 eiusdem ducis militum famulus, cui narrantes somnia
6 Hebreus Rusch ] puer praem. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,13 
audivimus quicquid postea rei probavit eventus. Ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce.
Numérotation du verset Gn. 41,14 
Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei.
interl.| Christus resurgens a morte tondetur quia passibilitate et mortalitate quasi capillorum superfluitate exuitur et veste immortalitatis induitur
Numérotation du verset Gn. 41,15 
Cui ille ait: vidi somnia, nec est qui edisserat que vidi7 te prudentissime
7 vidi Rusch ] audivi Weber
interl.| vel sapientissime
conicere.
Numérotation du verset Gn. 41,16 
Respondit Ioseph: Absque me, Deus respondebit prospera pharaoni.
Numérotation du verset Gn. 41,17 
Narravit ergo ille
interl.| alias pharao
que8 viderat: Putabam me stare super ripam fluminis
8 que Rusch ] quod Weber
marg.| PUTABAM  ME  STARE  SUPER  RIPAM. Septem anni qui septem spicis plenis vel septem vaccis pinguibus ostenduntur spiritualia dona significant quibus ubertas fidei larga pietate redundat. Septem vero steriles et ieiuni veritatis et iustitie famem in novissimo tempore.
Numérotation du verset Gn. 41,18 
et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus
interl.| rotundis et plenis pinguedine
que in pastu paludis virecta carpebant.
Numérotation du verset Gn. 41,19 
Et ecce has sequebantur alie septem boves {t. 1 : Erfurt, f. 47ra ; facsim., p. 95a} in tantum deformes et macilente ut numquam tales in terra Egypti viderim.
Numérotation du verset Gn. 41,20 
Que devoratis et consumptis prioribus,
Numérotation du verset Gn. 41,21 
nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans rursum sopore depressus
Numérotation du verset Gn. 41,22 
vidi somnium: Septem spice pullulabant in culmo uno, plene atque pulcherrime;
Numérotation du verset Gn. 41,23 
alie quoque septem tenues et percusse uredine oriebantur stipula.
Numérotation du verset Gn. 41,24 
Que priorum pulchritudinem devorarunt. Narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat.
Numérotation du verset Gn. 41,25 
Respondit Ioseph: Somnium regis unum est. Que facturus est Deus ostendit pharaoni.
Numérotation du verset Gn. 41,26 
Septem boves pulchre et septem spice plene septem anni ubertatis9 sunt, eandemque vim somnii comprehendunt.
9 anni ubertatis Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,27 
Septem quoque boves tenues atque macilente
interl.| sic somnium interpretatur ut temporum eventui et mistico intellectui serviat
que ascenderunt post eas et septem spice tenues et vento urente percusse septem anni sunt venture famis
Numérotation du verset Gn. 41,28 
qui hoc ordine complebuntur.
Numérotation du verset Gn. 41,29 
Ecce septem anni venient fertilitatis magne in universa terra Egypti
Numérotation du verset Gn. 41,30 
quos sequentur septem anni alii tante sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram
Numérotation du verset Gn. 41,31 
et ubertatis magnitudinem perditura est10 inopie magnitudo.
10 est Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,32 
Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur.
Numérotation du verset Gn. 41,33 
Nunc ergo provideat rex virum sapientem {t. 1 : Erfurt, f. 47rb ; facsim., p. 95b} et industrium et preficiat eum terre Egypti,
marg.| NUNC  ERGO etc. Hoc tempore gratie videmus impletum quia abundante doctrina apostolica septiformi Spiritu ministrata divina dispositione per singulas urbes episcopi et doctores ordinati sunt qui abundantia doctrine divinitus sibi collate libros sanctos scripserunt quibus abundante fame verbi et dificientibus doctoribus indigentiam vestram reficeremus.
Numérotation du verset Gn. 41,34 
qui constituat prepositos per singulas
interl.| vel cunctas
regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis
marg.| ET  QUINTAM  PARTEM. Notandum quod Egyptii quintam partem frugum in horrea regis congregant quia filii tenebrarum quinque sensibus dediti celestia non curant sed veri Israelite decimas dant quia celestem patriam cuius decima pars corruit reformare laborant.
marg.| ISIDORUS. Congregavit Ioseph per septem annos omnem frugum abundantiam id est frumenta fidei sanctorum horreis condens per septem charismata quasi septem annos ut cum septem anni inopie ceperint id est cum iniquitas occurrerit septem capitalium criminum sub antichristo quando fames fidei fuit et salutis tunc sancti habeant copiosam iustitie frugem ne fides eorum inopia sermonis deficiat.
Numérotation du verset Gn. 41,35 
qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus.
Numérotation du verset Gn. 41,36 
Et preparetur11 future septem annorum fami que pressura est Egyptum et non consumetur terra inopia.
11 preparetus Rusch ] paretur Weber
Numérotation du verset Gn. 41,37 
Placuit pharaoni consilium et cunctis ministris eius.
Numérotation du verset Gn. 41,38 
Locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit?
marg.| QUI  SPIRITU etc. AUGUSTINUS. Tertio nisi fallor insinuatur nobis in hoc libro Spiritus Sanctus. Primo ubi dictum est: Spiritus Dei ferebatur super aquas. Secundo ubi dixit Deus: non permanebit Spiritus meus in hominibus istis etc. Tertio cum dicit pharao in Ioseph esse Spiritum Dei. Nondum tamen legimus Spiritus Sanctus.
Numérotation du verset Gn. 41,39 
Dixit ergo ad Ioseph: Quia ostendit tibi Deus12 omnia que locutus es numquid sapientiorem et consimilem13 tui invenire potero?
12 tibi Deus Rusch ] inv. Weber
13 consimilem Rusch ] similem Weber
Numérotation du verset Gn. 41,40 
Tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus obediet. Uno tantum regni solio te precedam.
Numérotation du verset Gn. 41,41 
Dixitque14 rursum pharao ad Ioseph: Ecce constitui te super universam terram Egypti.
14 dixitque Rusch ] dicens quoque Weber
marg.| DIXITQUE. ISIDORUS. Ioseph qui typum Christi gerebat currum meruit et preco preconavit ante eum et constituit eum pharao super universam terram Egypti et Dominus noster postquam distractus est a Iuda sicut Ioseph a fratribus et de inferni carcere surrexit ascendit currum celestis regni de quo dicitur: currus Dei decem milibus multiplex et accepit potestatem predicandi et iudicandi a Patre. Unde: dedit ei nomen quod est super omne nomen etc. Accepit quoque anulum id est pontificatum fidei quo credentium anime salutis signo signantur frontibusque et cordibus nostris per signum crucis figura eterni regis imprimitur. Induitur stola bissina id est carne sancta bysso splendidiore et stola immortalitatis. Accepit quoque torquem auream id est intellectum bonum. Preco antecedit eum id est Ioannes Baptista qui ait: parate viam Domino. Habebit et alium preconem quia veniet in tuba angeli.
marg.| ECCE  CONSTITUI  TE etc. Ioseph de carcere eductus super Egyptum constituitur et Christus resurgens accepit nomen quod est super omne nomen ut in nomine Iesu omne genu flectatur.
Numérotation du verset Gn. 41,42 
Tulit annulum de manu sua
interl.| quod pontificatum fidei significat quod est in potestate Christi
et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina
interl.| que significat carnem Christi de terra Virgine assumptam et ad decorem immortalitatis diversis passionibus ductam
et collo torquem auream circumposuit.
interl.| celestem sapientiam que sicut circulus nec initio nec fine clauditur
Numérotation du verset Gn. 41,43 
Fecitque eum15 ascendere
15 eum Rusch ] om. Weber
interl.| sic Christus muneribus decoratus divinis celos ascendit
super currum suum
interl.| quia transcendit omnem volubilitatem temporalium rerum
secundum clamante precone
interl.| Ioanne baptista qui ait: parate viam Domino vel tuba angelica que venientem ad iudicium preveniet
ut omnes coram eo genuflecterent et prepositum esse scirent universe terre Egypti.
marg.| CLAMANTE  PRECONE etc. Et clamavit ante eum preco et constituit eum super omnem terram Egypti pro quo Aquila transtulit:   et clamavit in conspectu eius adgeniculationem . Simachus ipsum hebreum posuit:   et clamavit ante eum abreth . Unde mihi videtur non tam preco vel adgeniculatio que in salutando vel adorando Ioseph accipi potest intelligenda quam quod hebrei tradunt dicentes patrem tenerum ex hoc sermone transferri ab quippe dicitur pater reth delicatus vel tenerrimus. significante scriptura quod iuxta prudentiam omnium pater fuit sed iuxta etatem tenerrimus adolescens et puer.
Numérotation du verset Gn. 41,44 
Dixit quoque rex Egypti16 ad Ioseph: Ego sum pharao. Absque tuo imperio non movebit quisquam manum {t. 1 : Erfurt, f. 47va ; facsim., p. 96a} aut pedem in omni terra Egypti.
16 Egypti Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,45 
Vertitque nomen illius et vocavit eum lingua egyptiaca Salvatorem mundi.
interl.| ut rectius gereret Christi similitudinem qui salvotor non modo Egypti sed totius mundi
Deditque17 illi uxorem Aseneth filiam Putipharis18 sacerdotis Heliopoleos.
17 deditque Rusch ] dedit quoque Weber
18 Putipharis Rusch (Phutipharis)] Putiphare Weber
interl.| Ioseph sublimatus ducit uxorem et Christus ascendit ad celos sublevatus sociat sibi Ecclesiam de gentibus quam bene significat filia sacerdotis Heliopoleos qui sacerdos erat gentium. Heliopolis quoque interpretatur civitas solis de qua sociat sibi sponsam qui in sole posuit tabernaculum suum
Egressus itaque Ioseph ad terram Egypti.
marg.| ET  VOCAVIT etc. HIERONYMUS. Et vocavit pharao nomen Ioseph phasnecphane et dedit ei Assenem filiam Phutipharis sacerdotis Heliopoleos. Licet hoc nomen hebraice absconditorum repertorem sonet tamen qui ab Egyptio ponitur ipsius lingue debet habere rationem. Interpretatur ergo phasnecphane sive ut Septuaginta transferre voluerunt spontumphanec salvator mundi eo quod orbem terre a fame liberavit. Notandum autem quod Domini quondam et emptoris sui filiam uxorem acceperit qui ad id locorum pontifex Heliopoleos erat. Neque phas erat absque eunuchis idoli illius esse antistites ut vera illa Hebreorum super eo quam ante diximus suspitio comprobetur.
marg.| ET  DEDIT  ILLI  UXOREM etc. AUGUSTINUS. Queri solet cuius Phutipharis aliis Petephre ut plerique habent et corrupte ut supra dictum est utrum illius cuius servus fuit an alterius? Sed credibilius alterius. Nam de illo quomodo credatur multa sunt que moveant. Primum quia scriptura non memoravit cum videatur hoc non posse preterire quod ad Ioseph gloriam pertinebat ut eius filiam duceret cuius servus fuit. Deinde quomodo spado filiam habere potuit. Sed respondetur quomodo uxorem? Postea enim creditur abscisus vel casu vel sponte. Et quod honor eius qui solet non memoratur id est quod Archimachirus fuit quem principem cocorum latini interpretati sunt principem militie quidam intelligunt. Sed etiam hic respondetur duos illum honores habuisse sacerdotium solis et militie principatum. Congrue autem alibi ille honor memoratur qui talibus congruit actibus. Hic vero postquam in Ioseph apparuit non parva divinitas honor soceri eius debuit nominari qui pertinet ad divinitatem non parvam secundum opinionem Egyptiorum in sacerdotio scilicet solis. Sed in omnibus his qui prepositus fuit custodiarum carceris incredibile est esse prepositum in officio sacerdotum.
Deinde non simpliciter dictum est quod sacerdos solis esset sed civitatis solis que vocatur Heliopolis. Abesse autem dicitur plusquam viginti milibus a civitate Memphi ubi pharaones id est reges maxime commanebant. Quomodo deserto officio sacerdotii potuit strenue regis servire militie principatui? Accedit etiam quod Egyptii sacerdotes perhibentur non servire nisi templis deorum nec aliud officii gerere. Sed forte tunc aliter fuit. Credat quisque quod placet non est mihi questio cuius exitus sit clausus sive unus fuerit Petephres sive duo. Quodlibet enim horum quisque existimet non est fidei periculosum nec contrarium veritati Scripturarum.c
Numérotation du verset Gn. 41,46 
Triginta autem erat annorum
interl.| Hac etate Christus pedicare cepit evangelium ante quam nemo debet assumi ad sacerdotium vel predicationis officium
quando stetit in conspectu regis pharaonis
interl.| in mundo se presentando per predicationem et miracula
et19 circuivit omnes regiones Egypti.
19 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,47 
Venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redacte segetes congregate sunt in horrea Egypti.
Numérotation du verset Gn. 41,48 
Omnis etiam20 frugum abundantia in singulis urbibus condita est
20 etiam Weber ] enim P , etem. cacogr. Rusch
Numérotation du verset Gn. 41,49 
tantaque fuit multitudo tritici ut arene maris coequaretur
interl.| innumerabilis scilicet sicut arena
et copia mensuram
interl.| usitatam
excederet.
Numérotation du verset Gn. 41,50 
Nati sunt autem Ioseph
interl.| Christo
filii duo antequam veniret fames
interl.| discessio a fide quam faciet anti christus
quos ei peperit Aseneth filia Putipharis21 sacerdotis Heliopoleos.
21 Putipharis Rusch ] Putiphare Weber
marg.| NATI  AUTEM  SUNT etc. HIERONYMUS. Observa propter questionem que post de filiis Ioseph preponenda est quod ante famis tempus quo Iacob intravit in Egyptum duos tantum filios habuit Manassen et Ephraim.
Numérotation du verset Gn. 41,51 
Vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens: Oblivisci me
interl.| oblivio: hic est iudaicus populus Dei sui oblitus
fecit Deus omnium laborum meorum et domus22 patris mei.
22 domus Cava Λ Π T* M O Rusch Edmaior. ] domum ΣTM Amiatinus T 2 Φ P* ΩM Weber ; Cor2 (Nota pulchram casuum varietatem iuxta duos modos regiminis, simile Isaiae 63, 7: “Miserationum Domini recordabor laudem Domini”. Sed istud hic quidam destruxerunt illud non.)
Numérotation du verset Gn. 41,52 
Nomen quoque secundi appellavit Ephraim
interl.| fructificatio quod significat Ecclesiam de gentibus per totum mundum dilatatam
dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis mee.
Numérotation du verset Gn. 41,53 
Igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Egypto
Numérotation du verset Gn. 41,54 
ceperunt venire septem anni inopie quos predixerat Ioseph et in universo orbe fames
interl.| verbi Dei
prevaluit.
interl.| quia non erat qui faceret bonum
In cuncta autem terra Egypti erat fames23*.
23 erat fames X ΠD Σ B T² M² ΦRAZ²GVP Ψ Ω] erat famis ΠC T* M* ΦZ* O , erat panis Rusch Ed1530 Weber cum hebr., fames erat Ed1455 , panis erat Clementina , non erat panis Cava* ΛLH Amiatinus ΘAMG* (cum LXX exceptis paucis codd. cursivis) , non erat famis Cava²
interl.| alias: fames erat
Numérotation du verset Gn. 41,55 
Qua esuriente clamavit populus ad pharaonem alimenta petens, quibus ille respondit: Ite ad Ioseph {t. 1 : Erfurt, f. 47vb ; facsim., p. 96b}
interl.| in angustia spiritualis famis consilium unicum est ut recurramus ad horrea Ioseph id est sanctas scripturas a sanctis patribus nobis ad consolationem inopie reservatas
et quicquid vobis dixerit facite.
Numérotation du verset Gn. 41,56 
Crescebat autem fames quotidie24 in universa25
24 fames quotidie Rusch ] inv. Weber
25 universa Rusch ] omni Weber
interl.| alias: omni
terra.
Aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Egyptiis
interl.| venduntur frumenta verbi Dei Egyptiis cum semancipant divinis obsequiis
nam et illos oppresserat fames.
interl.| verbi Dei
marg.| APERUITQUE  IOSEPH etc. Ioseph a penuria frumenti salvat Egyptum et Christus a fame verbi liberat mundum. Aperuit horrea sua Christus in orbem terrarum et erogatione frumenti sui omnia subiugavit. Nisi fratres Ioseph vendidissent defecerat Egyptus nisi Iudei Christum crucifixissent perierat mundus. Ioseph interpretatur augmentatio. Sed in illo Ioseph ampliationem non habuit nisi sola Egyptus in nostro universus mundus. Ille erogavit triticum noster Dei verbum. In omnem enim terram exivit sonus eorum.
Numérotation du verset Gn. 41,57 
Omnesque provincie veniebant in Egyptum ut emerent escas et malum inopie temperarent.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 41), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_41)

Notes :