Glossa ordinaria

Capitulum 24

Numérotation du verset Gn. 24,1 

Erat autem1* Abraham senex dierumque2 multorum et Dominus in cunctis benedixerat3 ei.
1 autem P14417 Weber] om. Rusch |
2 dierumque] dierum ΨF* LXX |
3 benedixerat] benedixit O |
Numérotation du verset Gn. 24,2 

Dixitque ad servum seniorem
domus sue qui preerat omnibus que habebat: Pone manum tuam subter femur meum
Numérotation du verset Gn. 24,3 

ut adiurem te per4 Deum celi et terre ut non accipias uxorem filio meo
4 per Rusch ] + Dominum Weber
de filiabus Chananeorum inter quos habito
Numérotation du verset Gn. 24,4 

sed ad terram cognationemque5 meam proficiscaris
5 cognationesque Rusch ] et ad cognationem
et inde accipias uxorem
filio meo Isaac.
Numérotation du verset Gn. 24,5 

Respondit servus: Si noluerit mulier venire mecum
in terram hanc, numquid6 reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es?
6 numquid Rusch ] num Weber
Numérotation du verset Gn. 24,6 

Dixit Abraham: Cave nequando reducas illuc filium meum.
Numérotation du verset Gn. 24,7 

Dominus7 celi, qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis mee, qui locutus est mihi et iuravit mihi8 dicens: Semini tuo dabo terram hanc,
7 Dominus Rusch ] + Deus Weber |
8 mihi Rusch ] om. Weber |
ipse mittet angelum suum
coram te et accipies inde uxorem
filio meo.
Numérotation du verset Gn. 24,8 

Sin autem noluerit mulier sequi te,
non teneberis iuramento. Filium tantum meum ne reducas illuc.
Numérotation du verset Gn. 24,9 

Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui
et iuravit illi super sermone hoc.
Numérotation du verset Gn. 24,10 

Tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius
portans secum. Profectusque perrexit
Mesopotamiam
ad urbem Nachor.
Numérotation du verset Gn. 24,11 

Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum
aque vespere,
eo tempore
quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, oravit Dominum
dicens9:
9 oravit Dominum dicens Rusch ] dixit Weber
Numérotation du verset Gn. 24,12 

Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie10 et fac misericordiam cum domino meo Abraham.
10 mihi odie Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,13 

Ecce ego sto prope11 fontem aque et filie habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam,
11 prope Rusch ] propter Weber
Numérotation du verset Gn. 24,14 

igitur puella cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam, et illa responderit: Bibe
quin et camelis tuis potum tribuam12, ipsa est quam preparasti servo tuo Isaac
12 potum tribuam Rusch ] dabo potum
et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo Abraham13.
13 Abraham Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,15 

Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur
filia Bathuel filii Melche, uxoris Nahor, fratris Abraham, habens hydriam
in scapula sua14
14 sua Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,16 

Puella decora nimis
virgoque pulcherrima
et incognita viro
descenderat autem ad fontem
et impleverat
hydriam aqua15
15 aqua Rusch ] om. Weber
ac revertebatur.
Numérotation du verset Gn. 24,17 

Occurritque
ei servus et ait:
Pauxillum aque mihi
ad sorbendum
prebe16 de hydria tua.
16 aque – m. a. s. p. Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,18 

Que respondit: Bibe, domine mi.
Celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam
et dedit ei potum.
Numérotation du verset Gn. 24,19 

Cumque ille bibisset, adiecit: Quin et camelis tuis hauriam aquam
donec cuncti bibant.
Numérotation du verset Gn. 24,20 

Effundensque hydriam
in canalibus recurrit ad puteum
ut hauriret aquam et haustam omnibus, camelis dedit.
Numérotation du verset Gn. 24,21 

Ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non.
Numérotation du verset Gn. 24,22 

Postquam autem17 biberunt cameli. Protulit vir inaures aureas appendentes siclos duos
17 autem Rusch ] ergo Weber
et armillas totidem pondo siclorum decem
Numérotation du verset Gn. 24,23 

dixitque ad eam: Cuius es filia indica mihi. Est in domo patris tui locus ad manendum?
Numérotation du verset Gn. 24,24 

Que respondit: Filia Bathuelis sum, filii Melche, quem peperit Nahor, quem peperit ei Melcha18.
18 quem peperit ei Melcha Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,25 

Et addidit dicens: Palearum quoque et feni plurimum est apud nos
et locus spatiosus ad manendum.
Numérotation du verset Gn. 24,26 

Inclinavit se homo
et adoravit Dominum
Numérotation du verset Gn. 24,27 

dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto itinere me19 perduxit in domum fratris domini mei.
19 itinere me Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,28 

Cucurrit itaque puella et nuntiabat20 in domo21 matris sue omnia que audierat.
20 nuntiabat Rusch ] nuntiavit Weber |
21 domo Rusch ] domum Weber |
Numérotation du verset Gn. 24,29 

Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinans22 egressus est ad hominem ubi erat fons.
22 festinans Rusch ] festinus Weber
Numérotation du verset Gn. 24,30 

Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis sue et audisset cuncta verba referentis, hec locutus est: Mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et prope23 fontem aque
23 prope Rusch ] propter Weber
Numérotation du verset Gn. 24,31 

dixitque ad eum: Ingredere benedicte Domini, cur foris stas? preparavi domum et locum camelis tuis24.
24 tuis Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,32 

Introduxitque25 eum in26 hospitium ac destravit camelos deditque paleas
25 intriduxitque Rusch ] et introduxit Weber |
26 in Rusch ] om. Weber |
et fenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui cum eo venerant27.
27 cum eo - venerant Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,33 

Et appositus est in conspectu eius panis. Qui ait: Non comedam donec loquar sermones meos.
Respondit ei: Loquere.
Numérotation du verset Gn. 24,34 

At ille: Servus, inquit, Abraham sum
Numérotation du verset Gn. 24,35 

et Dominus benedixit domino meo valde
magnificatusque est.
Et dedit ei oves
et boves,
argentum
et aurum,
servos et ancillas,
camelos et asinos.
Numérotation du verset Gn. 24,36 

Et peperit Sara, uxor domini mei, filium domino meo
in senectute sua
deditque ei28 omnia que habuerat.
28 ei Rusch ] illi Weber
Numérotation du verset Gn. 24,37 

Et adiuravit me dominus meus dicens: Non accipies filio meo uxorem29 de filiabus Chananeorum in quorum terra habito
29 filio meo – uxorem Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,38 

sed perges ad domum patris mei30 et de cognatione mea accipies filio meo uxorem31.
30 perges – a. d. p. m. Rusch ] inv. Weber |
31 filio meo - uxorem Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 24,39 

Ego vero respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum mulier?
Numérotation du verset Gn. 24,40 

Dominus, ait, in cuius conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam. Accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei.
Numérotation du verset Gn. 24,41 

Innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi.
Numérotation du verset Gn. 24,42 

Veni ergo hodie ad fontem aque32 et dixi: Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam in qua nunc ambulo,
32 aque Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,43 

ecce sto iuxta fontem aque et virgo que egredietur ad hauriendam aquam audierit a me: Da mihi paululum33 aque ad bibendum ex hydria tua,
33 paululum Rusch ] pauxillum Weber
Numérotation du verset Gn. 24,44 

et dixerit mihi: Et tu bibe et camelis tuis hauriam, ipsa est mulier quam preparavit Dominus filio domini mei.
Numérotation du verset Gn. 24,45 

Cum34 hec tacitus mecum35 volverem,
34 cum Rusch ] dum Weber |
35 tacitus mecum Rusch ] inv. Weber |
apparuit Rebecca, veniens cum hydria quam portabat in scapula. Descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam: Da mihi paululum bibere.
Numérotation du verset Gn. 24,46 

Que festinans36 deposuit hydriam de humero
36 festinans Rusch ] festina Weber
et dixit mihi: Et tu bibe et camelis tuis potum tribuam. Bibi et adaquavit camelos.
Numérotation du verset Gn. 24,47 

Interrogavique eam et dixi: Cuius es filia? Que respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nahor, quem peperit illi Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus eius37.
37 eius Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,48 

Pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxit38 me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius.
38 perduxit Rusch ] perduxisset Weber
Numérotation du verset Gn. 24,49 

Quamobrem si facitis misericordiam et veritatem
cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet39: hoc dicite mihi40 ut vadam ad dexteram sive ad sinistram.
39 placet Rusch ] + et Weber |
40 mihi Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 24,50 

Responderunt Laban et Bathuel:
A Domino egressus est sermo non, possumus extra placitum eius quicquam aliud loqui tecum41.
41 loqui tecum Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,51 

En Rebecca coram te est. Tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus.
Numérotation du verset Gn. 24,52 

Quod cum audisset puer Abraham procidens42 adoravit in terra Dominum.
42 procidens ΩS Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,53 

Prolatisque vasis argenteis
et aureis
ac vestibus, dedit ea Rebecce pro munere. Fratribus quoque eius
et matri dona obtulit.
Numérotation du verset Gn. 24,54 

Initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane
locutus est puer:
Dimittite me ut vadam ad dominum meum.
Numérotation du verset Gn. 24,55 

Responderunt frater43 eius et mater: Maneatpuella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur.
43 frater Rusch ] fratres Weber
Numérotation du verset Gn. 24,56 

Nolite, ait, me retinere44*
44 retinere] tenere Rusch (hapax )
quia Dominus direxit viam meam. Dimitte45 me ut pergam ad dominum meum.
45 dimitte Rusch ] dimittite Weber
Numérotation du verset Gn. 24,57 

Et dixerunt: Vocemus puellam
et queramus eius46 voluntatem.
46 eius Rusch ] ipsius Rusch
Numérotation du verset Gn. 24,58 

Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Visne cum homine isto ire47? Que ait: Vadam.
47 c. h. isto – ire Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,59 

Dimiserunt
ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius
Numérotation du verset Gn. 24,60 

imprecantes
prospera sorori sue atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille milia
et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.
Numérotation du verset Gn. 24,61 

Igitur Rebecca et puelle illius ascensis camelis,
secute sunt virum
qui festinus
revertebatur ad dominum suum.
Numérotation du verset Gn. 24,62 

Eo autem48 tempore deambulabat Isaac49
48 autem Rusch ] om. Weber |
49 deambulabat Isaac Rusch ] inv. Weber |
per viam
que ducit ad puteum,
cuius nomen est Viventis
et videntis.
Habitabat enim
in terra australi
Numérotation du verset Gn. 24,63 

et egressus fuerat ad meditandum
in agro
inclinato50 iam die,
50 inclinato Rusch ] inclinata Weber
cumque levasset oculos
vidit camelos venientes procul.
Numérotation du verset Gn. 24,64 

Rebecca
quoque, conspecto
Isaac,
descendit de camelo
Numérotation du verset Gn. 24,65 

et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis?
Dixit ei: Ipse est dominus meus.
At illa tollens cito pallium operuit se.
Numérotation du verset Gn. 24,66 

Servus autem cuncta que gesserat narravit Isaac.
Numérotation du verset Gn. 24,67 

Qui introduxit eam in tabernaculum51 Sarre matris sue
51 tabernaculum] tabernaculo Cava ΦA*
et accepit eam52 uxorem
52 eam Cor2 (novi non solum semel sed et bis interponunt quod dicitur EAM ) Rusch ] om. Cava Λ Π ΣM Φ ΨDM A T M Cor2
et in tantum dilexit eam53 ut dolorem qui54 ex morte matris55 acciderat56 temperaret.
53 eam G C O Θ ΨB²DM Cor2 (novi non solum semel sed et bis interponunt quod dicitur EAM ) ΩJ ΩS Ed1455 Rusch cum hebr. LXX ] om. Cor2 Weber |
54 qui] que X ΣM |
55 matris] + eius Ed1455 Clementina cum hebr. LXX |
56 acciderat] accederat Cava* P* |

Capitulum 24

Numérotation du verset Gn. 24,1 
Erat autem1* Abraham senex dierumque2 multorum et Dominus in cunctis benedixerat3 ei.
1 autem P14417 Weber] om. Rusch
2 dierumque] dierum ΨF* LXX
3 benedixerat] benedixit O
Numérotation du verset Gn. 24,2 
interl.| sermonem propheticum qui ante apostolos ad vocandam de gentibus Ecclesiam directus
domus sue qui preerat omnibus que habebat: Pone manum tuam subter femur meum
interl.| non super quia caro Christi inde descensura que super omnes est
marg.| PONE  MANUM  TUAM etc. GREGORIUS.  ALLEGORICE. Manum sub femore iubet ponere et per Deum celi iurare quia illius caro per illud membrum descensura erat qui filius Abrae esset ex humanitate et divinus ex divinitate quasi tange filium meum et iura per Deum meum. Unde non super femur sed subter femore manum ponere iubet quia in de descensurus erat qui homo sed super homines esset unde dignum non fuit ut manum super femur poneret quia nulla caro super illam est.
Numérotation du verset Gn. 24,3 
ut adiurem te per4 Deum celi et terre ut non accipias uxorem filio meo
4 per Rusch ] + Dominum Weber
interl.| quasi: quia indignos vos exhibuistis et repulistis Verbum Dei ecce convertimur ad gentes
de filiabus Chananeorum inter quos habito
marg.| UT  NON  ACCIPIAS. GREGORIUS.  ALLEGORICE. Isaac de filiabus chananeorum uxor duci prohibetur quia Christo nulle reproborum anime coniunguntur. De congnatione uxor duci precipitur quia sola electorum Ecclesia Christo copulanda erat quam ipse unigenitus ex predestinatione et prescientia iam extraneam non habebat. Puer qui ad uxorem deducendam mittitur prophetarum et apostolorum omniumque doctorum ordo est qui dum verbum predicationis faciunt cuiusque anime quasi coniungende unigenito filio provisores fiunt.
Numérotation du verset Gn. 24,4 
sed ad terram cognationemque5 meam proficiscaris
5 cognationesque Rusch ] et ad cognationem
interl.| dabo tibi gentes hereditatem tuam
et inde accipias uxorem
interl.| id est Ecclesiam
filio meo Isaac.
Numérotation du verset Gn. 24,5 
Respondit servus: Si noluerit mulier venire mecum
interl.| et credere quasi si preputium noluerit sociari circumcisioni predicabitur ibi tantum Verbum Dei
in terram hanc, numquid6 reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es?
6 numquid Rusch ] num Weber
Numérotation du verset Gn. 24,6 
Dixit Abraham: Cave nequando reducas illuc filium meum.
Numérotation du verset Gn. 24,7 
Dominus7 celi, qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis mee, qui locutus est mihi et iuravit mihi8 dicens: Semini tuo dabo terram hanc,
7 Dominus Rusch ] + Deus Weber
8 mihi Rusch ] om. Weber
interl.| Iudeam cui post predicandum
ipse mittet angelum suum
interl.| magni consilii
interl.| ducem vite tue
coram te et accipies inde uxorem
interl.| Ecclesiam
filio meo.
interl.| Christo
Numérotation du verset Gn. 24,8 
Sin autem noluerit mulier sequi te,
interl.| quasi si te annunciante iniquitatem suam acquiescere noluerit animam tuam liberasti
non teneberis iuramento. Filium tantum meum ne reducas illuc.
Numérotation du verset Gn. 24,9 
Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui
interl.| honorans Christum nasciturum inde
et iuravit illi super sermone hoc.
marg.| POSUIT  ERGO  SERVUS. HIERONYMUS. Tradunt Hebrei quia in sanctificatione eius id est in circumcisione iuravit. Nos autem dicimus eum iurasse in semine Abrae id est in Christo qui ex illo nasciturus iuxta illud: liber generationis Iesu Christi fili David fili Abraham.
Numérotation du verset Gn. 24,10 
Tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius
interl.| non tantum obedientiam et patientiam sed et ceteras virtutes debet habere servus Dei
portans secum. Profectusque perrexit
interl.| talibus comitatus
Mesopotamiam
interl.| gentes
ad urbem Nachor.
marg.| DECEM  CAMELOS. Tales secum debet habere sermo divinus qui peceptis Dei obediant quod significatur per denarium et pondus tribulationis fortiter gerant quod cameli significant.
marg.| EX  OMNIBUS  BONIS. GREGORIUS.  ALLEGORICE. Quia his que de Domino loquuntur in semet ipsis virtutum divitias ostendunt ut tanto citius ad sequendum Deum invitent quanto suis auditoribus in se ipsis monstrant que narrant.
Numérotation du verset Gn. 24,11 
Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum {t.   1 : Erfurt, f.   31ra ; facsim., p.   63a}
interl.| imitatores Christi cum Christo morantur extra castra quia deliciis tabernaculi non servient
interl.| profunditatem scripture
aque vespere,
interl.| sexta etate
eo tempore
interl.| oportunitate qua videant animos flexibiliores ad disciplinam accipiendam
quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, oravit Dominum
interl.| prius debet orare predicator ut sermo Dei currat et fuctificet in auditoribus
dicens9:
9 oravit Dominum dicens Rusch ] dixit Weber
marg.| IUXTA  PUTEUM etc. GREGORIUS. Iuxta fontem stetit et ex prefixa sententia que esset eligenda proposuit quia sancti predicatores verbi fluenta considerant. Unde: colligunt que vel quibus verba committant et de quibus auditoribus fiduciam certitudinis assumant.
Numérotation du verset Gn. 24,12 
Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie10 et fac misericordiam cum domino meo Abraham.
10 mihi odie Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,13 
Ecce ego sto prope11 fontem aque et filie habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam,
11 prope Rusch ] propter Weber
Numérotation du verset Gn. 24,14 
igitur puella cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam, et illa responderit: Bibe
interl.| faciam quod hortaris tu et college tui
quin et camelis tuis potum tribuam12, ipsa est quam preparasti servo tuo Isaac
12 potum tribuam Rusch ] dabo potum
interl.| talis anima futura est sponsa Christi
et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo Abraham13.
13 Abraham Rusch ] om. Weber
marg.| IGITUR  PUELLA  CUI  EGO  DIXERO etc. AUGUSTINUS. Querendum est quid differant illicite augurationes a petitione hac qua petit servus ut sibi ostenderet Deus ipsam futuram uxorem Isaac a qua petenti bibere diceretur bibe quin et camelis tuis tribuam. Sed aliud est petere quod ipso miraculo signum sit. Aliud obervare que ita fiunt ut mira non sint sed a coniectoribus supersticiosa vanitate interpretentur. Sed et hoc ipsum quod mirum aliquid postuletur quo significetur quod quisque vult nosse utrum audiendum sit non parva questio est? Eo namque pertinet quo dicuntur qui hoc non recte faciunt tentara Deum. Unde: non tentabis Dominum Deum tuum. Suggerebatur enim Christo tamquam homini ut aliquo signo exploraret quantum apud Deum posset quod vitio se fit. Ab hoc autem discernitur quod Gedeon fecit imminente pugne periculo. Consultatio enim illa magis quam tentatio Dei fuit. Unde Achaz timet signum petere ne videatur Deum tentare cum hic Dominus per prophetam moneret forte estimans quod a propheta exploraretur utrum precepti memor esset quo tentare Deum prohibetur.
marg.| INCLINA. Humilia secularem facundiam ad hauriendum propheticum sermonem ut voluntatem tuam persuasioni mee inclinem.
Numérotation du verset Gn. 24,15 
Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur
interl.| patientia verbum Dei humiliter susceptura et ideo inter Christi contribules computanda
filia Bathuel filii Melche, uxoris Nahor, fratris Abraham, habens hydriam
interl.| secularem scientiam
in scapula sua14
14 sua Rusch ] om. Weber
interl.| in exercitio operum
Numérotation du verset Gn. 24,16 
Puella decora nimis
interl.| de qua dicitur: concupivit rex speciem tuam et astitit regina a dextris tuis
virgoque pulcherrima
interl.| nulli heresi consentiens
et incognita viro
interl.| despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo
descenderat autem ad fontem
interl.| humiliaverat se ad hauriendam fontem vite
et impleverat
interl.| divinis sententiis
hydriam aqua15
15 aqua Rusch ] om. Weber
interl.| verba humane facundie
ac revertebatur.
Numérotation du verset Gn. 24,17 
Occurritque
interl.| quia tempus doctrine et tempus vocationis
ei servus et ait:
interl.| sermo divinus
Pauxillum aque mihi
interl.| anime de salute sua meditanti
ad sorbendum
interl.| vel bibendum
prebe16 de hydria tua.
16 aque – m. a. s. p. Rusch ] inv. Weber
interl.| quasi spolia Egypti fac vasa in domo Domini accommodando divina sententias humane sapientie verbis
marg.| PAUXILLUM  AQUE  MIHI. GREGORIUS.  ALLEGORICE. Omnis predicator animam auditoris sitit ideo servus petit Rebecca potum tribuit quia electorum Ecclesia desiderio predicatorum ex virtute sue fidei satisfacit. Que enim Deum quem audit confitetur predicatori aquam refectionis et refrigerii offert. Et notandum quod hydriam ab humero inclinans posuit quia illa confessio placida est que a bono opere procedit. Vel aquam prebuit quia in eo quod credidit vacua non remansit. Mox enim predicavit quod audivit et docendo multos ex se predicatores protulit. Aqua enim in hydria scientia predicationis in mensura. Studet enim non plus sapere quam oportet sapere. Hydria in ulna mensura predicationis in opera. Nec solum omnibus comitibus eius sed et camelis potum prebet quia verbum vite non solum prudentibus sed etiam stultis predicatur.Unde sapientibus et insipientibus debitor sum vel aqua etiam iumentis datur cum cura carnis quomodo sit habenda disponitur ut ex voluptate non impendatur et ex necessitate non negetur. Unde carnis curam ne feceritis in desideriis. Et alibi: nemo carnem suam odio habuit.
Numérotation du verset Gn. 24,18 
Que respondit: Bibe, domine mi.
interl.| quasi sensum meum tibi accommodo
Celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam
interl.| humiliavit facundiam suam ad credendum et operandum quod dicitur
et dedit ei potum.
Numérotation du verset Gn. 24,19 
Cumque ille bibisset, adiecit: Quin et camelis tuis hauriam aquam
interl.| compatientibus labori tuo
donec cuncti bibant.
interl.| desiderio eorum satisfaciam
Numérotation du verset Gn. 24,20 
Effundensque hydriam
interl.| exponens intellectum capacibus
in canalibus recurrit ad puteum
interl.| profunditatem scripture
ut hauriret {t.   1 : Erfurt, f.   31rb ; facsim., p.   63b} aquam et haustam omnibus, camelis dedit.
interl.| quia bonam voluntatem cordis proferentes doctores spe refrigerant
Numérotation du verset Gn. 24,21 
Ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non.
interl.| signum anime reviviscentis et ad coniugium se preparantis
Numérotation du verset Gn. 24,22 
Postquam autem17 biberunt cameli. Protulit vir inaures aureas appendentes siclos duos
17 autem Rusch ] ergo Weber
interl.| hoc fit cum exorciste catechuminis dicunt effeta quod est adaperire cum informantur duobus preceptis caritatis ut quod audiunt in verbo habeant in operibus expletionem scilicet decem preceptorum
et armillas totidem pondo siclorum decem
marg.| PROTULIT  VIR etc. HIERONYMUS. Bache quod hic pro didragmate ponitur semiuncia est. Sechel vero qui latine sed corrupte siclus dicitur uncia.
marg.| GREGORIUS. ALLEGORICE. Quia predicator auditum Ecclesie per obedientiam et manus per operationem exorat. Inaures duorum siclorum sunt. Sunt armille decem quia prima virtus obedientie in caritate est que dilectio Dei et proximi est et bonum opus decalogi completione perficitur ut cum bona agi ceperint mala nulla agantur.
Numérotation du verset Gn. 24,23 
dixitque ad eam: Cuius es filia indica mihi. Est in domo patris tui locus ad manendum?
Numérotation du verset Gn. 24,24 
Que respondit: Filia Bathuelis sum, filii Melche, quem peperit Nahor, quem peperit ei Melcha18.
18 quem peperit ei Melcha Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,25 
Et addidit dicens: Palearum quoque et feni plurimum est apud nos
interl.| quia predicatores auditoribus impendunt spiritulia a quibus accipiunt carnalia
et locus spatiosus ad manendum.
interl.| devotionis affectus
marg.| PALEARUM  QUOQUE. GREGORIUS. Quia Ecclesia recipiens spiritualia reddit predicatoribus terrena stipendia. Unde: si vobis spiritualia seminavimus magnum si carnalia vestra metamus.
marg.| LOCUS  SPACIOSUS etc. GREGORIUS.  ALLEGORICE. A priore populo nature legem se Ecclesia novisse monstravit et predicationem amplo caritatis gremio suscepit doctori enim spaciosa mansio est in corde auditoris latitudo caritatis. Unde: non angustiamini in nobis sed in visceribus vestris quasi suscipiende doctrine locum mentis dilatate ad cogitanda carnalia coartate.
Numérotation du verset Gn. 24,26 
Inclinavit se homo
interl.| nihil sibi tribuens sed gratie Dei
et adoravit Dominum
Numérotation du verset Gn. 24,27 
dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto itinere me19 perduxit in domum fratris domini mei.
19 itinere me Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,28 
Cucurrit itaque puella et nuntiabat20 in domo21 matris sue omnia que audierat.
20 nuntiabat Rusch ] nuntiavit Weber
21 domo Rusch ] domum Weber
interl.| sic mulier Samaritana verba Domini que ad fontem audierat in civitate annunciavit
Numérotation du verset Gn. 24,29 
Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinans22 egressus est ad hominem ubi erat fons.
22 festinans Rusch ] festinus Weber
marg.| HABEBAT  AUTEM  REBECCA  FRATEM. GREGORIUS.  ALLEGORICE. Quia carnales fidelibus coniuncti dum spiritualia dona conspiciunt admiratione suspensi si non usque ad opera tamen usque ad fidem suscipiendam predicationem admittunt dum enim bovos miraculis fulgere considerant que de eternitate audiunt non recusant quamvis Ecclesiam moribus non sequentes in carnali operatione remaneant.
marg.| HABEBAT  AUTEM  REBECCA  FRATREM etc. Quia sunt carnales fidelibus coniuncti quorum familiaritate aliquando ad audiendum verbum prodeunt et videntes dona Dei collata fidelibus mirantur et verbum corde percipiunt quod bonis moribus implere non satagunt.
Numérotation du verset Gn. 24,30 
Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis sue et audisset cuncta verba referentis, hec locutus est: Mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et prope23 fontem aque
23 prope Rusch ] propter Weber
Numérotation du verset Gn. 24,31 
dixitque ad eum: Ingredere benedicte Domini, cur foris stas? preparavi domum et locum camelis tuis24.
24 tuis Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,32 
Introduxitque25 eum in26 hospitium ac {t.   1 : Erfurt, f.   31va ; facsim., p.   64a} destravit camelos deditque paleas
25 intriduxitque Rusch ] et introduxit Weber
26 in Rusch ] om. Weber
interl.| herbam servituti hominum
et fenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui cum eo venerant27.
27 cum eo - venerant Rusch ] inv. Weber
interl.| officium implet hospitalitatis ne non recepto verbo excutiatur pulvis in testimonium cassati laboris
Numérotation du verset Gn. 24,33 
Et appositus est in conspectu eius panis. Qui ait: Non comedam donec loquar sermones meos.
interl.| non querit que sua sunt non vult metere carnalia nisi primitus seminaverit spiritualia
Respondit ei: Loquere.
marg.| NON  COMEDAM etc. GREGORIUS. Quia sunt qui doctores ex temporalibus stipendiis retinere parati sunt. Sed illi nisi prius obtineant eterna recipere nolunt. Si enim in animabus fructum non inveniunt sumere stipendia corporibus contemnunt pedes non lavant quia laboris desiderium nulla consolatione relevant.
Numérotation du verset Gn. 24,34 
At ille: Servus, inquit, Abraham sum
interl.| commedatio persone sicut illud: Paulus servus Iesu Christi
Numérotation du verset Gn. 24,35 
et Dominus benedixit domino meo valde
interl.| commendatio mittentis ut propter mittentem missus audiatur
magnificatusque est.
interl.| fidei eius subiecit cuiusque generis homines
Et dedit ei oves
interl.| simplices
et boves,
interl.| prudentes
argentum
interl.| eloquentes
et aurum,
interl.| sapientes
servos et ancillas,
interl.| serviliter pro temporalibus servientes
camelos et asinos.
interl.| in tribulatione patientes
Numérotation du verset Gn. 24,36 
Et peperit Sara, uxor domini mei, filium domino meo
interl.| gratia quia filius bone voluntatis qui factus est ei ex semine Abrae
in senectute sua
interl.| in ultima etate mundi
deditque ei28 omnia que habuerat.
28 ei Rusch ] illi Weber
interl.| unde: Pater omnia qua tua sunt dedisti mihi
Numérotation du verset Gn. 24,37 
Et adiuravit me dominus meus dicens: Non accipies filio meo uxorem29 de filiabus Chananeorum in quorum terra habito
29 filio meo – uxorem Rusch ] inv. Weber
interl.| hec superius exposita sunt
marg.| ET  ADIURAVIT etc. AUGUSTINUS. Sententia est eadem verba non omnia vel ipsa vel ita dicta sunt quod propter eos dicendum qui evangelistis calumniantur quod in aliquibus verbis non omnino conveniunt cum res et sententie eedem hunc enim librum unus scripsit qui ea que supradixit cum mandaret Abraham vel reliqua ponere potuit si ad rem pertinere iudicaret cum veritas narrationis non exigit nisi ut rerum sententiarumque veritas sit quibus voluntas (propter quam intimandam verba fiunt) satis appareat.
Numérotation du verset Gn. 24,38 
sed perges ad domum patris mei30 et de cognatione mea accipies filio meo uxorem31.
30 perges – a. d. p. m. Rusch ] inv. Weber
31 filio meo - uxorem Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,39 
Ego vero respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum mulier?
Numérotation du verset Gn. 24,40 
Dominus, ait, in cuius conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam. Accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei.
Numérotation du verset Gn. 24,41 
Innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi.
Numérotation du verset Gn. 24,42 
Veni ergo hodie ad fontem aque32 et dixi: Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam in qua nunc ambulo,
32 aque Rusch ] om. Weber
marg.| VENI  ERGO  AD  FONTEM. HIERONYMUS. In hebreo scriptum est: ecce ego stans super fontem aque et erit adolescentula que egredietur ad hauriendum etc. Pro adolescentula in hebreo legitur alma sicut in Esaia ubi in nostris codicibus scriptum est: ecce virgo concipiet etc. In hebreo legitur: ecce alma concipiet. Notandum ergo quod alma semper virginem significat et habet ethimologiam apocrypha id est abscondita. Nam in Iob ubi scriptum est de sapientia et abscondetur ab oculis omnis viventis. In hebreo dicitur: naalma. Ergo alma quod interpretatur abcondita id est virgo nimia diligentia custodita maioris laudis videtur esse quam virgo. Nam virgo potest esse corpore et non spiritu sive mente que vero abscondita est epithesin virginitatis habet ut et virgo et abscondita sit et que abscondita est iuxta idioma hebree lingue consequenter et virgo est. Que autem virgo non statim abscondita. Hoc idem verbum in Exodo de Maria sorore Moysi adhuc virgine legimus. Ostendant igitur Iudei alicubi positum alma ubi adolescentulam et non virginem sonet.
Numérotation du verset Gn. 24,43 
ecce sto iuxta fontem aque et virgo que egredietur {t.   1 : Erfurt, f.   31vb ; facsim., p.   64b} ad hauriendam aquam audierit a me: Da mihi paululum33 aque ad bibendum ex hydria tua,
33 paululum Rusch ] pauxillum Weber
Numérotation du verset Gn. 24,44 
et dixerit mihi: Et tu bibe et camelis tuis hauriam, ipsa est mulier quam preparavit Dominus filio domini mei.
Numérotation du verset Gn. 24,45 
Cum34 hec tacitus mecum35 volverem,
34 cum Rusch ] dum Weber
35 tacitus mecum Rusch ] inv. Weber
interl.| miraculum narrat ut qui non credunt verbo miraculo credant
apparuit Rebecca, veniens cum hydria quam portabat in scapula. Descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam: Da mihi paululum bibere.
Numérotation du verset Gn. 24,46 
Que festinans36 deposuit hydriam de humero
36 festinans Rusch ] festina Weber
interl.| elevatam seculi facundiam ad propheticum sermonem se inclinans quem servus significat
et dixit mihi: Et tu bibe et camelis tuis potum tribuam. Bibi et adaquavit camelos.
Numérotation du verset Gn. 24,47 
Interrogavique eam et dixi: Cuius es filia? Que respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nahor, quem peperit illi Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus eius37.
37 eius Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,48 
Pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxit38 me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius.
38 perduxit Rusch ] perduxisset Weber
Numérotation du verset Gn. 24,49 
Quamobrem si facitis misericordiam et veritatem
interl.| hec duo sepe iunguntur misericordia et veritas maxime in psalmis
cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet39: hoc dicite mihi40 ut vadam ad dexteram sive ad sinistram.
39 placet Rusch ] + et Weber
40 mihi Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,50 
Responderunt Laban et Bathuel:
interl.| cognita Dei dispositione Ecclesia de gentibus ad fidem Christi venire permittitur ita ut qui non vult imitari non presumat adversari
A Domino egressus est sermo non, possumus extra placitum eius quicquam aliud loqui tecum41.
41 loqui tecum Rusch ] inv. Weber
marg.| RESPONDERUNT  LABAN etc. AUGUSTINUS. Aut Abraham prophetam noverant et prophetice a Domino dictum quod per illum dictum fuerat agnoscebant aut signum ut quod servus narravit locutionem Domini appellaverunt hoc enim magis de Rebecca dictum est Abraham enim non de Rebecca sed de aliqua ex tribu vel cognatione sua dixerat et hoc ad utrunque ut immunis esset servus a iuramento si non impetrasset quod non dicitur cum aliquid prophetatur certam enim esse decet prophetiam.
Numérotation du verset Gn. 24,51 
En Rebecca coram te est. Tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini {t.   1 : Erfurt, f.   32ra ; facsim., p.   65a} tui sicut locutus est Dominus.
Numérotation du verset Gn. 24,52 
Quod cum audisset puer Abraham procidens42 adoravit in terra Dominum.
42 procidens ΩS Ed1455 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,53 
Prolatisque vasis argenteis
interl.| sensibus scripture cum eloquentia
et aureis
interl.| morum honestate
ac vestibus, dedit ea Rebecce pro munere. Fratribus quoque eius
interl.| quia gentilitas temporalia percipit
et matri dona obtulit.
marg.| PROLATISQUE  VASIS  ARGENTEIS etc. GREGORIUS.  ALLEGORICE. Postquam coniugii causam puer obtinuit. Hec omnia Rebecce dedit quia doctores Ecclesie tot ornamenta tribuunt quot virtutum bona docuerunt. Que enim prius inaures et armillas acceperat iam vasa aurea et argentea et vestes accepit quia Ecclesia que ante per fidem obedientiam et operationem percepit excrescens ad spiritualia convalescit ut prophetie spiritu et virtutum gratia repleta ampliatis muneribus crescat. Matri et fratri dona offeruntur quia gentilitas ex quo Ecclesia ad fidem venit in gloria temporali convaluit. Ubique enim christiani afflictionem sentiunt gentiles in terrena virtute gloriantur. Fratres eius dona percipiunt qui enim in Ecclesia fidem verbotenus tenent sed tamen professionem suam moribus non sequuntur a fidelibus honorantur quia fideles vocantur. Mater ergo et fratres dona percipiunt sed ab hereditate alieni sunt quia infideles vel carnales ad herditatem eternam non perveniunt sed superne largitatis gloriam temporaliter consequuntur.
marg.| DEDIT  EA  REBECCE. Rebecca non ornatur auro Batuelis quia non sunt digna ornamenta barbari et imperiti de domo Abrae accipit ornamenta quia patientia de domo sapientie ornatur a puero Abrae suscipit inaures id est aurea in auribus verba et brachilia id est aurea in manibus opera et alia ornamenta quibus figurantur diversa virtutum genera.
Numérotation du verset Gn. 24,54 
Initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane
interl.| studiosus predicator non vult diu inter carnales manere quia animas a gentilitate conversas ad societatem spiritualium nititur volecissime perducere
locutus est puer:
interl.| propheticus sermo
Dimittite me ut vadam ad dominum meum.
Numérotation du verset Gn. 24,55 
Responderunt frater43 eius et mater: Maneatpuella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur.
43 frater Rusch ] fratres Weber
Numérotation du verset Gn. 24,56 
Nolite, ait, me retinere44*
44 retinere] tenere Rusch (hapax )
interl.| vel: tenere 45
45 retinere... tenere] corr., inv. Rusch
quia Dominus direxit viam meam. Dimitte46 me ut pergam ad dominum meum.
46 dimitte Rusch ] dimittite Weber
Numérotation du verset Gn. 24,57 
Et dixerunt: Vocemus puellam
interl.| quia fides est voluntatis non necessitatis et secundum leges sponsalia consensu contrahentium fieri oportet
et queramus eius47 voluntatem.
47 eius Rusch ] ipsius Rusch
Numérotation du verset Gn. 24,58 
Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Visne cum homine isto ire48? Que ait: Vadam.
48 c. h. isto – ire Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,59 
Dimiserunt
interl.| patientiam
ergo eam et nutricem illius servumque Abraham {t.   1 : Erfurt, f.   32rb ; facsim., p.   65b} et comites eius
interl.| sapientiam que dicit melior est patiens viro forti he comitantur propheticum et apostolicum sermonem
marg.| ET  NUTRICE  ILLIUS. Honestum erat ut ad nuptias absque parentibus virgo proficiscens nutricis solacio foveretur.
Numérotation du verset Gn. 24,60 
imprecantes
interl.| id est valde precantes
prospera sorori sue atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille milia
interl.| non prophete fuerunt aut ex vanitate tam magna optarunt sed eos quod promiserat Deus Abrae latere non potuit
et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.
interl.| hoc istis carnaliter orantibus spiritualiter impletum est Christo dominante super omnes gentes
Numérotation du verset Gn. 24,61 
Igitur Rebecca et puelle illius ascensis camelis,
interl.| subiectis sibi innatis vitiis
secute sunt virum
interl.| sermonem propheticum
qui festinus
interl.| quasi habemus thesaurum in vasis fictilibus ut sit virtus Dei et non ex vobis
revertebatur ad dominum suum.
interl.| Christum
marg.| IGITUR  REBECCA etc. GREGORIUS.  ALLEGORICE. Quia Ecclesia habet secum minoris meriti animas que ipsam moribus sequuntur. Sed ad contemplationis thorum non provehuntur puer quoque quosdam habuit in comitatu quia cum prophetis feurunt qui bene viverent sed prophetie spiritum non haberent et cum apostolis et doctoribus qui vitam eorum tenerent et tamen non predicarent.
marg.| QUI  FESTINUS etc. Festinus puer ad Dominum redit quia predicatores cum auditorum vitam obtinent Deo de cuius munere hoc habent non sibi prebent.
Numérotation du verset Gn. 24,62 
Eo autem49 tempore deambulabat Isaac50
49 autem Rusch ] om. Weber
50 deambulabat Isaac Rusch ] inv. Weber
interl.| Christus
per viam
interl.| humilitatem
que ducit ad puteum,
interl.| passionem Christi
interl.| profunditatem scripture per quam intelligitur semper vivens et omnia videns
cuius nomen est Viventis
interl.| vivo ego dicit Dominus
et videntis.
interl.| qui omnia aperta
interl.| quia in passione Christi revelate sunt scripture
Habitabat enim
interl.| nimia caritate qua dilexit nos Deus incarnatus
in terra australi
interl.| Gerara unde ad immolandum ductus fuerat
marg.| EODEM  AUTEM  TEMPORE etc. GREGORIUS.  ALLEGORICE. Vivens et videns Dominus est de quo scriptum est: vivo ego ineternum dicit Dominus. Et alibi: omnia nuda et aperta oculis eius. Puteus sancte scripture profunditas que irrigat mentes nostras. Via passionis Christi humilitas per quam nobis aperta sunt scripture fluenta. Nisi enim Christus incarnatus tentatus apprehensus colaphizatus consputus crucifixusque ac mortuus fuisset scripture profunditas non pateret facta est ergo humilitas passionis clavis apertionis ut aquam scientie de profundo bibamus. Hec enim prius audita intelligimus facta que prius legebanture t non intelligebantur. Unde: vicit leo de tribu Iuda aperire librum et solvere signaculum eius. Notandum vero quod non dicit ambulabat sed deambulabat. Deambulabat enim qui viam eundo vel redeundo conculcat. In humilitate passionis Christus deambulavit quia modo verborum contumelias modo falsum testimonium modo alapas modo sputa modo spineam coronam modo crucem sustinuit.
marg.| HABITABAT  ENIM  IN  TERRA. GREGORIUS.  MORALITER. Isaac Rebecca veniente habitabat in terra australi quia Christus veniente ad se Ecclesia in illorum mentibus mansit quos non torporis frigus sed fervor caritatis tenuit qualis erat Anna Symeon et aliqui de populo Iudeorum.
Numérotation du verset Gn. 24,63 
et egressus fuerat ad meditandum
interl.| vel exercitandum
interl.| in mundum venerat ad exercitium passionis
in agro
interl.| mundo
inclinato51 iam die,
51 inclinato Rusch ] inclinata Weber
interl.| iuxta finem mundi
cumque levasset oculos
interl.| intendens in salutem mundi
vidit camelos venientes procul.
interl.| gentiles tortis moribus de longe ad fidem venientes
marg.| ET  EGRESSUS  FUERAT etc. HIERONYMUS. Per terram australem Geraram significat unde ad immolandum adductus fuerat. Egressus est ut exerceretur in campo. In hebreo legitur: egressus est Isaac ut loquaretur in agrum inclinata iam vespera ubi significatur quod Dominus solus orabat in monte et Isaac qui typus Domini fuit ad orationem quasi virum iustum domo egressum nona hora vel ante solis occasum spiriuales victimas Deo obtulisse.
marg.| GREGORIUS. Ager mundus est. In quo Christus egressus est quia visibilis apparere dignatus est. Unde: egressus es in salutem populi tui. Isaac ad meditandum in agro exit quia Christus formam humilitatis prebens exercitium longanimitatis passionis et patientie exempla monstravit sicut solent iuvenes exercitati armorum usu meditari. Armorum meditatio est passionis frequentatio. Qui enim verbera sputa lanceam crucemque pertulit passionem usque ad mortem in se frequentari permisit. Passiones arma dicimus quia per ipsas ab adversario liberamur. Unde: in patientia vestra possidebitis animas vestras.
marg.| INCLINATO  IAM  DIE etc. Quia passionum exercitia iuxta finem suscepit. Unde: elevatio manuum mearum sacrificium vesperti.
Numérotation du verset Gn. 24,64 
Rebecca
interl.| Ecclesia de gentilitate
quoque, conspecto
interl.| Ecclesia vidit videntem se et deposuit deformitatem vitiorum quod quotidie facimus dum scripturas de incarnatione Christi requirimus
Isaac,
interl.| Christo
descendit de camelo
interl.| de elation
interl.| vitiosa a conversatione veteris vite
marg.| DESCENDIT  DE  CAMELO etc. GREGORIUS. Rebecca ad Isaac in camelo deducitur quia Ecclesiam Rebecca camelus gentilem populum tortum moribus et onustum idolorum cultibus significat. Qui enim sibi ex se invenerunt deos quos colerent ab ipsis onus in dorso increvit quod portarent. Ad Christum ergo ex gentilitate Ecclesia properans in tortis vite veteris conversationibus invenitur. Viso Isaac de camelo descendit quia redemptorem suum subtilius agnoscens carnalis vite studia humilius deserit et tortitudini sue ipsa contradicit et ab elatione celsitudinis humilitatem petit. In camelo sedens prospexit Isaac quia adhuc vitiis innixa necdum spiritualibus sed animalibus moribus inherens ascendit. Nec movere debet quod puer cum camelis venit ferens divitias domini sui quia cum predicatores ad superiora intelligenda et proferenda scientia et vita emineant adhuc contradictionem carnis tolerant. Videntes aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis sue. Divitias in camelis portant quia ne magnitudo revelationum extollat datus est stimulus carnis celestia ergo loquentes et contradictionem carnis de vitio sentientes super tortuosa camelorum dorsa divitias portant.
Numérotation du verset Gn. 24,65 
et ait ad puerum: {t.   1 : Erfurt, f.   32va ; facsim., p.   66a} Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis?
interl.| respondet Christum esse Dominum
Dixit ei: Ipse est dominus meus.
interl.| scriptura inquisita respondet Christum esse Dominum suum
At illa tollens cito pallium operuit se.
interl.| cum Ecclesia Christum cognoscit feditatem suam erubescit
marg.| QUIS  EST  ILLE etc. Rebecca viso Isaac quis sit requisito puero cognoscit quia Ecclesia per prophetarum et apostolorum dicta quid de Christo credere debeat intelligit. Que se mox pallio cooperuit quia quanto Christi mysteria penetrat tanto de anteacta vita confunditur. Unde infirmitatem suam pallio operire nititur et que prius in camelo libere gestatur descendens verecundia tegitur. Cui quasi verecundanti dicitur. Quem enim fructum habuisti tunc in quibus nunc erubescis.
marg.| AT  ILLA  TOLLENS etc. HIERONYMUS. Alia editio theristrum quod etiam nunc genus est arabici vestimenti quo mulieres provincie illius velantur.
Numérotation du verset Gn. 24,66 
Servus autem cuncta que gesserat narravit Isaac.
interl.| quia predicator quicquid boni agit Deo tribuit
Numérotation du verset Gn. 24,67 
Qui introduxit eam in tabernaculum52 Sarre matris sue
52 tabernaculum] tabernaculo Cava ΦA*
interl.| habuit eam pro synagoga de qua natus est Christus secundum carnem
et accepit eam53 uxorem
53 eam Cor2 (novi non solum semel sed et bis interponunt quod dicitur eam ) Rusch ] om. Cava Λ Π ΣM Φ ΨDM A T M Cor2
interl.| patriarcharum coniugia Christum et Ecclesiam iungi significant aut coniunctionem anime cum Verbo Dei de qua dicitur: qui adheret Deo unus spiritus cum Deo est
et in tantum dilexit eam54 ut dolorem qui55 ex morte matris56 acciderat57 temperaret.
54 eam G C O Θ ΨB²DM Cor2 (novi non solum semel sed et bis interponunt quod dicitur eam ) ΩJ ΩS Ed1455 Rusch cum hebr. LXX ] om. Cor2 Weber
55 qui] que X ΣM
56 matris] + eius Ed1455 Clementina cum hebr. LXX
57 acciderat] accederat Cava* P*
interl.| gentilitas assumpta dolorem qui sibi de synagoga venire potuit mitigavit
marg.| INTRODUXIT  EAM etc. GREGORIUS. Hanc Isaac in tabernaculo matris sue introduxit et uxorem accepit quasi in loco synagoge de qua natus est Christus Ecclesiam diligit ut que cognatione id est predestinatione proxima fuerat amore coniuncta uxor fiat.
marg.| ET  IN  TANTUM  DILEXIT etc. GREGORIUS. Quia ex lucro Ecclesie Christus tristitiam ex perditione synagoge detersit quia dum Ecclesia ex gentilitate veniens usque ad thorum contemplationis perducitur Iudea pro nihilo habetur. Isaac quoque risus. Rebecca vero patientia dicitur. Risus vero ex letitia patientia ex tribulatione. Et quamvis Ecclesia iam sit celestis gaudii contemplatione suspensa habet tamen in se quod de carnis pondere doleat. Isaac vero et Rebecca iunguntur id est risus et patientia secundum illud: spe gaudentes in tribulatione patientes ut prospera letificent de contemplatione adversa de tribulatione perturbent.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_24)

Notes :