Capitulum 50

Numérotation du verset Gn. 50,1 

Quod cernens Ioseph ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.
Numérotation du verset Gn. 50,2 

Precepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent eum1.
1 eum Rusch ] patrem Weber
Numérotation du verset Gn. 50,3 

Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies.
Iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Egyptus septuaginta diebus.
Numérotation du verset Gn. 50,4 

Expletoque2 planctus tempore, locutus est Ioseph ad pharaonis familiam3: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus pharaonis
2 expletoque Rusch ] et expleto Weber |
3 pharaonis familiam Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 50,5 

eo quod pater meus adiuraverit me dicens: En morior. In sepulcro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me. Ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar.
Numérotation du verset Gn. 50,6 

Dixitque ei pharao: Ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es.
Numérotation du verset Gn. 50,7 

Quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus pharaonis, cunctique maiores natu terre Egypti,
Numérotation du verset Gn. 50,8 

domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis que dereliquerant in terra Gessen.
Numérotation du verset Gn. 50,9 

Habuitque4 in comitatu currus et equites et facta est turba non modica.
4 habuitque Rusch ] habuit quoque Weber
Numérotation du verset Gn. 50,10 

Veneruntque ad aream
Atad
que sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.
Numérotation du verset Gn. 50,11 

Quod cum audissent5 habitatores terre Chanaan dixerunt: Planctus magnus est iste Egyptiis. Et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Egypti.
5 audissent Rusch ] vidissent Weber
Numérotation du verset Gn. 50,12 

Fecerunt ergo filii Iacob sicut preceperat eis
Numérotation du verset Gn. 50,13 

et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Etheo6 contra faciem Mambre.
6 Etheo Rusch ] Hettheo Weber
Numérotation du verset Gn. 50,14 

Reversusque est Ioseph in Egyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre.
Numérotation du verset Gn. 50,15 

Quo mortuo, timentes fratres eius et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit iniurie quam passus est et reddat nobis malum7 quod fecimus.
7 malum Rusch ] + omne Weber
Numérotation du verset Gn. 50,16 

Mandaverunt ei dicentes8: Pater tuus precepit nobis antequam moreretur
8 dicentes Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 50,17 

ut hec tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitie quam exercuerunt in te. Nos quoque oramus ut servo Dei patri tuo9 dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Ioseph.
9 servo Dei patri tuo Rusch ] servis Dei patris tui Weber
Numérotation du verset Gn. 50,18 

Veneruntque ad eum fratres sui et proni adorantes10 in terram dixerunt: Servi tui sumus.
10 adorantes Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 50,19 

Quibus ille respondit: Nolite timere. Num Dei possumus resistere volunati11?
11 resistere voluntati Rusch ] rennuere voluntatem Weber
Numérotation du verset Gn. 50,20 

Vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut in presentiarum12 cernitis et salvos faceret multos populos.
12 in presentiarum Rusch ] inpresentiarum Weber
Numérotation du verset Gn. 50,21 

Nolite timere13: ego pascam vos et parvulos vestros. Consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus.
13 timere Rusch ] metuere Weber
Numérotation du verset Gn. 50,22 

Et habitavit in Egypto cum omni domo patris sui. Vixitque centum decem annis et vidit filios Ephraim14 usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir, filii Manasse, nati sunt in genibus Ioseph.
14 filios Ephraim Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 50,23 

Quibus transactis locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos15 faciet de terra ista
15 vos Rusch ] om. Weber
ad terram
quam iuravit Abraham,
Isaac
et Iacob.
Numérotation du verset Gn. 50,24 

Cumque adiurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos. Asportate vobiscum ossa mea de loco isto.
Numérotation du verset Gn. 50,25 

Mortuus est, expletis centum decem vite sue annis et conditus aromatibus
repositus est in loculo in Egypto16.
16 Egypto Rusch Edmaior. ] + Explicit Liber Bresith id est Genesis Weber

Capitulum 50

Numérotation du verset Gn. 50,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 54va ; facsim., p. 110a} Quod cernens Ioseph ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.
Numérotation du verset Gn. 50,2 
Precepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent eum1.
1 eum Rusch ] patrem Weber
Numérotation du verset Gn. 50,3 
Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies.
interl.| qui numerus penitentie et humilitati convenit
Iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Egyptus septuaginta diebus.
interl.| decuplato septenario quia luctus mortui septem dies
marg.| TRANSIERUNT  QUADRAGINTA. STRABO. Qui numerus penitentie et humilitati convenit. Unde in lege et in evangelio a prophetis et ab ipso Domino observatus est.
marg.| AUGUSTINUS. Quadraginta dies sepulture quos memorat scriptura forte penitentiam significant qua sepeliuntur peccata. Non enim frustra quadraginta dies ieiuniorum sunt constituti quibus Moyses et Helias et ipse Dominus ieiunavit et Ecclesia precipuam observationem ieiuniorum quadragesimam vocat. Unde et in hebreo de Ninivitis scriptum est: quadraginta dies et Ninive subvertetur ut per tot dies accommodatos scilicet humiliationi penitentium intelligantur in ieiuniis sua flevisse peccata et impetrasse misericordiam. Nec tantum luctui penitentium hic numerus convenit. Quadraginta enim dies post resurrectionem fecit Dominus cum discipulis suis intrans et exiens manducans et bibens qui dies letitie fuerunt. Nec Septuaginta interpretes errasse credendi sunt qui dixerunt: triduum et Ninive subvertetur. Maiore enim autoritate prediti quam interpretum officium est prophetico spiritu (quo etiam ore uno in suis interpretationibus quod magnum miraculum fuit consonuisse firmantur) triduum posuerunt quamvis non ignorarent quod quadraginta dies in hebreo legerentur ut in Christi clarificatione intelligerentur dissolvi et aboleri peccata qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. Clarificatio autem Domini in resurrectione et ascensione cognoscitur. Unde his quamvis unum et eundem Spiritum dedit. Primo postquam resurrexit. Secundo postquam ascendit. Et quia post triduum resurrexit. Post quadraginta autem dies ascendit unum horum quod posterius factum est per numerum quadraginta dierum Hebrei significant alterum {t. 1: Erfurt, f. 54vb; facsim., p. 110b} vero de triduo quod ad eandem rem pertinet Septuaginta memorant non interpretationis servitute sed prophetie autoritate. Non ergo dicamus unum horum falsum esse et per aliis interpretibus contra alios litigemus cum illi qui ex hebreo interpretantur probent scriptum esse quod interpretantur et Septuaginta autoritas que tanto divinitus facto miraculo commendatur tanta in Ecclesiis vetustate firmetur.
marg.| SEPTUAGINTA  DIEBUS etc. STRABO. Ethnici novem diebus mortuos flebant. Unde et novendial nona dies vocabatur quando sepeliebantur Dei cultores. Septem diebus exequias celebrabant. Unde luctus mortui septem dies luctus autem fatui omne tempus vite eius. Septenarius enim requiem significat. Unde septima dies sabbatum id est requies dicitur. Celebrant ergo septimam diem mortuorum optantes illos cum Domino requiescere a laboribus presentis vite. Hinc ergo dicitur flevit eum Egyptus septuaginta diebus qui est decuplatus septenarius. Septies enim deni septuaginta sunt.
marg.| Potest etiam dici quia sicut tertia dies mortui agitur a fidelibus ut anima que est triplicis nature requiescat ita septimus dies celebratur ut anima corpori reconcilietur que carne illiciente peccavit. In septenario enim tria sunt et quatuor ternarius pertinet ad animam que irascibilis et concupiscibilis et rationalis est. Quaternarius ad corpus qui quatuor constat elementis.
Numérotation du verset Gn. 50,4 
Expletoque2 planctus tempore, locutus est Ioseph ad pharaonis familiam3: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus pharaonis
2 expletoque Rusch ] et expleto Weber
3 pharaonis familiam Rusch ] inv. Weber
marg.| EXPLETO  PLANCTU etc. AUGUSTINUS. Quod mandavit Ioseph potentes Egypti ut dicerent pharaoni nomine eius. Pater meus adiuravit me dicens: in monumento quod ego feci mihi in terra Chanaan ibi me sepelies. Queritur quomodo verum sit cum hec verba patris eius cum de sepultura mandaret non legantur. Sed ad sententiam verba sunt referenda sicut supra alia similiter iterata. Voluntati enim enunciande et in notitiam perferende oportet verba servire. Fodisse autem sibi Iacob sepulcrum numquam superius legitur sed forte nisi fodisset non modo diceretur.
Numérotation du verset Gn. 50,5 
eo quod pater meus adiuraverit me dicens: En morior. In sepulcro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me. Ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar.
Numérotation du verset Gn. 50,6 
Dixitque ei pharao: Ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es.
Numérotation du verset Gn. 50,7 
Quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus pharaonis, cunctique maiores natu terre Egypti,
Numérotation du verset Gn. 50,8 
domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis que dereliquerant in terra Gessen.
Numérotation du verset Gn. 50,9 
Habuitque4 in comitatu currus et equites et facta est turba non modica.
4 habuitque Rusch ] habuit quoque Weber
Numérotation du verset Gn. 50,10 
interl.| ubi murmuravit postea populus et divino igne consumptus est
Atad
interl.| alias Achad
que sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.
marg.| VENERUNTQUE  AD  AREAM etc. Hic locus Transiordanem est et distat ab Hebron septuaginta milibus. Pretergressi sunt ergo locum in quo debebant {t. 1: Erfurt, f. 54vb; facsim., p. 110b} sepelire eum et postea transito Iordane redierunt ad locum duplicis spelunce. Unde queri potest quare hoc fecerit. Si dicit aliquis quia bella timebant sicut filii Israel circumducti per desertum quadraginta annis donec transmisso Iordane venerunt ad terra promissionis. Sed maioris significantie causa factum est hoc. In loco enim que area Azad dicitur postea multitudo filiorum Israel murmurans contra Dominum divino igne consumpta est. Tanto ergo luctu non tam mors Iacob quam ruina populi futura legebatur.
Numérotation du verset Gn. 50,11 
Quod cum audissent5 habitatores terre Chanaan dixerunt: Planctus magnus est iste Egyptiis. Et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Egypti.
5 audissent Rusch ] vidissent Weber
Numérotation du verset Gn. 50,12 
Fecerunt ergo filii Iacob sicut preceperat eis
Numérotation du verset Gn. 50,13 
et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Etheo6 contra faciem Mambre.
6 Etheo Rusch ] Hettheo Weber
Numérotation du verset Gn. 50,14 
Reversusque est Ioseph in Egyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre.
Numérotation du verset Gn. 50,15 
Quo mortuo, timentes fratres eius et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit iniurie quam passus est et reddat nobis malum7 quod fecimus.
7 malum Rusch ] + omne Weber
Numérotation du verset Gn. 50,16 
Mandaverunt ei dicentes8: Pater tuus precepit nobis antequam moreretur
8 dicentes Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 50,17 
ut hec tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitie quam exercuerunt in te. Nos quoque oramus ut servo Dei patri tuo9 dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Ioseph.
9 servo Dei patri tuo Rusch ] servis Dei patris tui Weber
Numérotation du verset Gn. 50,18 
Veneruntque ad eum fratres sui et proni adorantes10 in terram dixerunt: Servi tui sumus.
10 adorantes Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 50,19 
{t. 1 : Erfurt, f. 55ra ; facsim., p. 111a} Quibus ille respondit: Nolite timere. Num Dei possumus resistere volunati11?
11 resistere voluntati Rusch ] rennuere voluntatem Weber
Numérotation du verset Gn. 50,20 
Vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut in presentiarum12 cernitis et salvos faceret multos populos.
12 in presentiarum Rusch ] inpresentiarum Weber
Numérotation du verset Gn. 50,21 
Nolite timere13: ego pascam vos et parvulos vestros. Consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus.
13 timere Rusch ] metuere Weber
Numérotation du verset Gn. 50,22 
Et habitavit in Egypto cum omni domo patris sui. Vixitque centum decem annis et vidit filios Ephraim14 usque ad tertiam generationem. Filii {t. 1 : Erfurt, f. 55rb ; facsim., p. 111b} quoque Machir, filii Manasse, nati sunt in genibus Ioseph.
14 filios Ephraim Rusch ] inv. Weber
marg.| VIXITQUE  CENTUM etc. AUGUSTINUS. Cum hos filios filiorum vel nepotes filiorum dicat scirptura Ioseph vivendo vidisse quomodo iungit eos quadraginta quinque animabus cum quibus Iacob Egyptum dicit intrasse cum Ioseph senescendo pervenit ut eos natos videret? Cum autem Iacob ingressus est in Egyptum iuvenis erat Ioseph et eum pater moriens quinquagesimum sextum fere annum agentem reliquit. Unde constat mysterii causa illum numerum id est septuaginta quinque scripturam commendare. Secundum historie fidem Iacob cum septuaginta quinque animabus intravit in Egptum non illo uno die quo venit sed quia in filiis suis plerumque appellatur Iacob id est in posteris suis et per Ioseph constat eum intrasse in Egyptum. Introitus eius accipiendus est quandiu vixit Ioseph per quem factum est ut intraret. Toto enim illo tempore nasci et vivere potuerunt omnes qui commemorantur ut septuaginta quinque anime compleantur usque ad nepotes Beniamin. Sicut enim dicit hi filii Lye quos peperit ipsi Iacob in Mesopotamia Syrie loquens etiam de his qui non erant nati quia illic parentes eorum ex quibus nati sunt {t. 1: Erfurt, f. 55rb; facsim., p. 111b} peperat ibi eos perhibens natos quia causa qua nacerentur ibi nata est id est parentes eorum quos Lya ibi peperit. Ita quoniam causam intrandi in Egyptum Iacob in Ioseph habuit totum tempus quo in Egypto vixit Ioseph ingressio erat Iacob in Egyptum per suam progeniem que illo vivo propagabatur per quem factum est ut ingrederetur.
Numérotation du verset Gn. 50,23 
Quibus transactis locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos15 faciet de terra ista
15 vos Rusch ] om. Weber
interl.| valle lacrimarum
ad terram
interl.| promissionis viventium
quam iuravit Abraham,
interl.| fides
Isaac
interl.| spes
et Iacob.
interl.| caritas
Numérotation du verset Gn. 50,24 
Cumque adiurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos. Asportate vobiscum ossa mea de loco isto.
interl.| Egypto
marg.| ASPORTATE  OSSA etc. STRABO. Ioseph sicut pater eius terram promissionis tota mente desiderabat et incolatum Egypti detestabatur. Nos quoque moraliter instruit ut quam diu sumus in hoc mundo terram promissionis id est viventium semper desideremus et ibi requiescere optemus quod bene fit si numerum annorum Ioseph moribus imitemur. Centum enim et decem vite annis expletis mortuus est. Nos quoque studeamus per decalogi observantiam ad eternam beatitudinem quam centenarius significat pervenire.
Numérotation du verset Gn. 50,25 
Mortuus est, expletis centum decem vite sue annis et conditus aromatibus
interl.| virtutum
repositus est in loculo in Egypto16.
16 Egypto Rusch Edmaior. ] + Explicit Liber Bresith id est Genesis Weber
interl.| in quo perenni vite reservatur
interl.| huius vite
marg.| CONDITUS  EST  AROMATIBUS. STRABO.  MORALITER. Felix est anima que aromatibus virtutum condita in loculo corporis degens quotidie proficiendo perenni vite reservatur. Si quidem in fide spe et caritate custodita fuerit per gratiam Christi pervenire merebitur ad speciem divine contemplationis cuius adoptio perfecta est letitia. Undea : « Adimplebis me letitia cum vultu tuo ».
a Ps. 15, 10.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 50), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_50)

Notes :