Capitulum 13

Numérotation du verset Gn. 13,1 

Ascendit ergo Abram de Egypto, ipse et uxor eius et omnia que habebat et Loth cum eo ad australem plagam.
Numérotation du verset Gn. 13,2 

Erat autem dives valde in possessione auri et argenti1.
1 auri et argenti Rusch ] argenti et auri Weber
Numérotation du verset Gn. 13,3 

Reversusque est per iter quo venerat a meridie
in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai
Numérotation du verset Gn. 13,4 

in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini.
Numérotation du verset Gn. 13,5 

Sed et Loth qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula
Numérotation du verset Gn. 13,6 

nec poterat eos capere terra ut habitarent simul. Erat quippe substantia eorum multa et nequibant2 habitare communiter.
2 nequibant Rusch ] non quibant Weber
Numérotation du verset Gn. 13,7 

Unde et facta est rixa inter pastores
gregum
Abram
et Loth.
Eo autem tempore Chananeus et Pherezeus habitabant in illa terra.
Numérotation du verset Gn. 13,8 

Dixit ergo Abram ad Loth: ne queso sit iurgium inter me et te et3 pastores meos et pastores tuos,
3 et Rusch ] + inter Weber
fratres enim sumus.
Numérotation du verset Gn. 13,9 

Ecce universa terra coram te est, recede a me, obsecro.
Si ad sinistram
ieris ego dexteram4 tenebo, si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam.
4 dexteram Rusch ] ad praem. Weber
Numérotation du verset Gn. 13,10 

Elevatis itaque Loth oculis,
vidit
omnem circa regionem Iordanis
que universa irrigabatur
antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham sicut paradisus Domini
et sicut Egyptus venientibus in Segor.
Numérotation du verset Gn. 13,11 

Elegitque Loth sibi5 regionem circa Iordanem
5 Loth sibi Rusch ] inv. Weber
et recessit ab oriente.
Divisitque se alterutrim6 a fratre suo.
6 divisitque se alterutrim Rusch ] divisique sunt alterutrum Weber
Numérotation du verset Gn. 13,12 

Abram habitavit in terra Chanaan, Loth vero7 moratus est in oppidis que erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis.
7 vero Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 13,13 

Homines autem Sodomite pessimi erant et peccatores coram Domino nimis.
Numérotation du verset Gn. 13,14 

Dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est ab eo Loth8:
8 ab eo – Loth Rusch ] inv. Weber
Leva oculos tuos in directum9 et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et10 meridiem, ad orientem et ad occidentem.
9 in directum Rusch ] om. Weber |
10 et Rusch ] + ad Weber |
Numérotation du verset Gn. 13,15 

Omnem terram quam conspicis tibi dabo
et semini tuo
usque in sempiternum.
Numérotation du verset Gn. 13,16 

Faciamque semen tuum sicut pulverem terre . Si quis potest hominum numerare pulverem terre et11 semen12 tuum
11 terre et Rusch ] om. Weber |
12 semen Rusch ] + quoque Weber |
poterit numerare13.
13 poterit numerare Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 13,17 

Surge ergo14
14 ergo Rusch ] om. Weber
et perambula terram in longitudinem15 et in latitudinem suam16 quia daturus sum eam tibi17.
15 longitudinem Rusch ] longitudine Weber |
16 latitudinem suam Rusch ] latitudine sua Weber |
17 daturus eam eam – tibi Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 13,18 

Movens igitur Abram tabernaculum suum,
venit et habitavit iuxta convallem Mambre
que18 est in Hebron.
18 que Rusch ] quod Weber
Edificavitque ibi altare Domino.

Capitulum 13

Numérotation du verset Gn. 13,1 
{t. 1: Erfurt, f. 22rb; facsim., p. 45b} Ascendit ergo Abram de Egypto, ipse et uxor eius et omnia que habebat et Loth cum eo ad australem plagam.
marg.| ASCENDIT  ERGO  ABRAM etc. HIERONYMUS. De Egypto liberatus bene ascendisse legitur. Sed quomodo potuit dives esse valde? Sed in hebraica veritate habetur gravis vehementer Egypti enim pondere gravabatur. Et licet videantur esse divitie auri et argenti si autem Egyptie sunt sancto viro graves sunt. Nec ut in Septuaginta legitur: abiit unde venerat in desertum usque Bethel. Sed secundum hebreum: abiit in itinere suo per austrum usque Bethel. De Egypto enim profectus est non ut desertum peteret quod in Egypto reliquerat sed ut per austrum qui aquiloni contrarius est venerit ad domum Dei ubi erat tabernaculum eius inter Bethel et Hayn.
Numérotation du verset Gn. 13,2 
Erat autem dives valde in possessione auri et argenti1.
1 auri et argenti Rusch ] argenti et auri Weber
Numérotation du verset Gn. 13,3 
Reversusque est per iter quo venerat a meridie
interl.| cultoribus Dei licet nox instet et persecutio non refrigescit tamen divini cultus intentio
in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai
marg.| IN  BETHEL etc. Est autem Bethel civitacula in duodecimo lapide ab Helia ad dexteram euntibus Neapolim que prius Luza id est amigdalus vocabatur in tribu Beniamin. Hayn vero in tribu iuda separata sacerdotibus. Bethel domus Dei. Hayn oculus vel fons bene ergo tabernaculum inter Bethel et Hayn figens altare Domino edificavit quia sancti a mundi principe et seculi voluptatibus recedentes abluti sancto fonte baptismi cursum presentis vite considerate ducentes et hostiam laudis et boni operis super altare fidei Deo exhibentes ad domum Dei id est ad celestem Hierusalem feliciter tendunt.
Numérotation du verset Gn. 13,4 
in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini.
Numérotation du verset Gn. 13,5 
Sed et Loth qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula
Numérotation du verset Gn. 13,6 
nec poterat eos capere terra ut habitarent simul. Erat quippe substantia eorum multa et nequibant2 habitare communiter.
2 nequibant Rusch ] non quibant Weber
Numérotation du verset Gn. 13,7 
Unde et facta est rixa inter pastores
interl.| catholicos et hereticos
gregum
interl.| subditorum
Abram
interl.| prelatorum catholicorum
et Loth.
interl.| heresiarcharum
Eo autem tempore Chananeus et Pherezeus habitabant in illa terra.
Numérotation du verset Gn. 13,8 
Dixit ergo Abram ad Loth: ne queso sit iurgium inter me et te et3 pastores meos et pastores tuos,
3 et Rusch ] + inter Weber
interl.| notandum quanta cura sit sancto viro conservande pacis
interl.| cognatione Loth enim fuit filius Aram fratris Abre
marg.| NE  QUESO  SIT etc. Nos quoque nihil concordie et caritati preponamus sed per dextram prosperitatis vel sinistram adversitatis in pace et dilectione perseveremus. Rixa inter pastores Loth et pastores Abre controversiam signat inter pastores catholicos et subversores hereticos. Unde et Loth heresiarchas signat qui declinans interpretatur et circa Iordanem id est descensum regionem sibi elegit. Pastores eius hereticos et scismaticos qui pulcra et declivia petunt nec in monte cum Moyse ascendunt ad Dominum pacem et unitatem contemnentes et optionem quo volunt eundi accipiunt et gratiam fugientes libero arbitrio se committunt. Pastores vero Abrae catholicos doctores significant qui hereticos etiam localiter fugiunt secundum illud hereticum hominem post primam et secundam correctionem devita et hoc in terra Chananei et Pherezei in terra scilicet promissionis quia inter catholicos et hereticos quorum sit regnum celorum solet esse contentio.
marg.| FRATRES  ENIM  SUMUS. Tribus modis dicuntur fratres in sancta Scriptura {t. 1: Erfurt, f. 22va; facsim., p. 46a} natura ut Iacob et Esau cognatione ut Abram et Loth gente sicut omnes Iudei. Unde: si attennatus fuerit frater tuus et vendiderit se tibi etc.
marg.| Hinc discimus esse paradisum terrenum cui comparatur terrena irrigatio. Hec enim regio plana erat et campestris et irrigata Iordane fluente sicut Egyptus Nilo.
Numérotation du verset Gn. 13,9 
Ecce universa terra coram te est, recede a me, obsecro.
interl.| si oculus tuus scandalizat te erue eum et proiice abs te
Si ad sinistram
interl.| id est sive tibi adversa contingant mihi autem prospera sive tibi prospera mihi adversa
ieris ego dexteram4 tenebo, si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam.
4 dexteram Rusch ] ad praem. Weber
Numérotation du verset Gn. 13,10 
Elevatis itaque Loth oculis,
interl.| circumspecta regione
vidit
interl.| placuit ei
omnem circa regionem Iordanis
interl.| in descensu scilicet positam
que universa irrigabatur
interl.| a Iordane
antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham sicut paradisus Domini
interl.| ortus deliciosus et irriguus
et sicut Egyptus venientibus in Segor.
Numérotation du verset Gn. 13,11 
Elegitque Loth sibi5 regionem circa Iordanem
5 Loth sibi Rusch ] inv. Weber
interl.| non ardua sed declivia
et recessit ab oriente.
interl.| in occasum ruiturus
Divisitque se alterutrim6 a fratre suo.
6 divisitque se alterutrim Rusch ] divisique sunt alterutrum Weber
interl.| aliter7: divisique sunt alterutrim a fratre suo
7 aliter] scrips., al. Rusch
interl.| sic heretici et catholici tam locis quam moribus
interl.| a nobis exierunt sed non erant ex nobis
Numérotation du verset Gn. 13,12 
Abram habitavit in terra Chanaan, Loth vero8 moratus est in oppidis que erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis.
8 vero Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 13,13 
Homines autem Sodomite pessimi erant et peccatores coram Domino nimis.
marg.| coram domino cui crimen puniendum committitur. Nam et hominibus manifestum crimen sed non puniendum.
Numérotation du verset Gn. 13,14 
Dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est ab eo Loth9:
9 ab eo – Loth Rusch ] inv. Weber
interl.| recedente scismate lata hereditas promittitur per omnes partes mundi merito fidei dilatata
Leva oculos tuos in directum10 et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et11 meridiem, ad orientem et ad occidentem.
10 in directum Rusch ] om. Weber
11 et Rusch ] + ad Weber
marg.| LEVA  OCULOS etc. Quasi aspice per quatuor climata orbis possessio Palestine promittitur ei et semini eius. Quod in quibusdam codicibus mare pro occidente ponitur ideo fit quia Palestina mare habet ab occidente.
Numérotation du verset Gn. 13,15 
Omnem terram quam conspicis tibi dabo
et semini tuo
interl.| id est Christo qui de semine eius
usque in sempiternum.
marg.| OMNEM  TERRAM etc. Non hoc solum promissum est non enim dictum est tantum terre tibi dabo quantam vides sed tibi dabo terram quam vides cum enim et ulterior undique dabatur hec precipue dabatur que videbatur. Unde et addidit: surge et perambula terram etc. ut perambulando scilicet perveniat ad eam quam in uno loco stans videre non poterat. Significatur autem ea terra quam acceperat Israel semen Abre secundum carnem non secundum fidem quod futurum erat sicut arena maris quia numerari non possit.
marg.| TIBI  DABO. Christo promittitur hereditas omnium gentium qui Ecclesiam suam per totum mundum diffudit cui Pater dicit: postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam. Et Psalmus: «Et dominabitur a mari usque ad mare».
Numérotation du verset Gn. 13,16 
Faciamque semen tuum sicut pulverem terre {t. 1: Erfurt, f. 22vb; facsim., p. 46b} . Si quis potest hominum numerare pulverem terre et12 semen13 tuum
12 terre et Rusch ] om. Weber
13 semen Rusch ] + quoque Weber
interl.| semen Israel secundum carnem
poterit numerare14.
14 poterit numerare Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 13,17 
Surge ergo15
15 ergo Rusch ] om. Weber
interl.| ne putetur ea terra tantum promitti qua ab Abram in eodem loco stante poterat videri
et perambula terram in longitudinem16 et in latitudinem suam17 quia daturus sum eam tibi18.
16 longitudinem Rusch ] longitudine Weber
17 latitudinem suam Rusch ] latitudine sua Weber
18 daturus eam eam – tibi Rusch ] inv. Weber
interl.| his scilicet qui de te nascentur
Numérotation du verset Gn. 13,18 
Movens igitur Abram tabernaculum suum,
interl.| quia non habebat hic manentem civitatem
venit et habitavit iuxta convallem Mambre
interl.| que sic vocatur a Manbre amico Abre
que19 est in Hebron.
19 que Rusch ] quod Weber
marg.| IN  HEBRON. Civitas est in tribu Iuda que et Cariatharbe dicitur id est civitas quatuor chariat enim hebraice civitas arbe quatuor. Ibi enim situs est Adam maximus et Abram Isaac et Iacob.
Edificavitque ibi altare Domino.
interl.| ut exhiberet culturam cui debebat fidem



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_13)

Notes :