Glossa ordinaria

Capitulum 4

Numérotation du verset Gn. 4,1 

Adam vero
cognovit1 uxorem suam
1 cognovit Rusch ] +Evam P14417, + Havam Weber
que concepit et peperit
Cain
dicens: Possedi hominem per Deum2.
2 Deum Rusch ] Dominum Weber
Numérotation du verset Gn. 4,2 

Rursumque3 peperit fratrem eius Abel.
3 Rursumque Rusch ] Rursusque Weber
Fuit autem Abel pastor ovium
et Cain agricola.
Numérotation du verset Gn. 4,3 

Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terre munera Domino.
Numérotation du verset Gn. 4,4 

Abel quoque
obtulit de primogenitis gregis sui
et4 adipibus eorum.
4 et Rusch ] + de Weber
Et
respexit Dominus
ad Abel
et
ad munera eius.
Numérotation du verset Gn. 4,5 

Ad Cain vero
et ad munera eius5
5 eius Rusch ] illius Weber
non respexit.
Iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius.
Numérotation du verset Gn. 4,6 

Dixitque Dominus ad eum:
Quare iratus6 es
6 iratus Rusch ] mestus Weber
et cur concidit
facies tua?
Numérotation du verset Gn. 4,7 

Nonne si bene
egeris
recipies ,
sin autem
male statim peccatum tuum
in foribus7 aderit ,
7 peccatum tuum in foribus Rusch ] in foribus peccatum Weber
sed sub te
erit appetitus eius et tu dominaberis illius.
Numérotation du verset Gn. 4,8 

Dixitque Cain
ad Abel
fratrem suum:
Egrediamur foras. Cumque essent in agro
consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel8 et interfecit eum.
8 fratrem suum – Abel Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 4,9 

Et ait Dominus ad Cain:
Ubi est Abel
frater tuus? Qui respondit: Nescio,
numquid9 custos fratris mei sum ego10?
9 numquid Rusch ] num Weber |
10 ego Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 4,10 

Dixitque ad eum: Quid fecisti?
Vox sanguinis fratris tui
clamat
ad me de terra.
Numérotation du verset Gn. 4,11 

Nunc igitur
maledictus eris super terram
que aperuit os suum
et suscepit
sanguinem
fratris tui de manu tua.
Numérotation du verset Gn. 4,12 

Cum operatus fueris
eam non dabit tibi fructus suos,
vagus
et profugus eris
super terram.
Numérotation du verset Gn. 4,13 

Dixitque Cain ad Dominum:
Maior est iniquitas mea quam ut veniam merear,
Numérotation du verset Gn. 4,14 

ecce eicis me hodie
a facie terre et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra, omnis igitur qui invenerit me occidet me.
Numérotation du verset Gn. 4,15 

Dixitque ei Deus11: Nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur. Posuitque Dominus signum in Cain12 ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum.
11 Deus Rusch ] Dominus Weber |
12 Signum in Cain Rusch ] Cain signum Weber |
Numérotation du verset Gn. 4,16 

Egressusque Cain a facie Domini habitavit profugus in terra13 ad orientalem plagam Eden.
13 Profugus - in terra Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 4,17 

Cognovit autem Cain uxorem suam que concepit et peperit Enoch. Et edificavit civitatem et vocavit14 nomen eius
14 et vocavit Rusch ] vocavitque Weber
ex nomine filii sui Enoch.
Numérotation du verset Gn. 4,18 

Porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviael et Maviael genuit Matusael et Matusael genuit Lamech
Numérotation du verset Gn. 4,19 

qui accepit uxores duas,
Nomen uni Ada et nomen alteri Sella.
Numérotation du verset Gn. 4,20 

Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum,
Numérotation du verset Gn. 4,21 

et nomen fratris eius Tubal15. Ipse fuit pater canentium in16 cithara et organo.
15 Tubal ΛH ΨM ΩS Rusch ] Iubab Φ, Iobal ΣTO, Iubal Weber |
16 in Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 4,22 

Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator
et faber in cuncta opera aeris et ferri.
Soror vero Tubalcain Noema17.
17 Noema Rusch ] Noemma Weber
Numérotation du verset Gn. 4,23 

Dixitque Lamech uxoribus suis Ade et Selle: Audite vocem meam uxores Lamech, auscultate sermonem meum, quoniam occidi virum
in vulnus
meum
et adolescentulum
in livore meo18.
18 livore meo Rusch ] livorem meum Weber
Numérotation du verset Gn. 4,24 

septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero
septuagies septies.
Numérotation du verset Gn. 4,25 

Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen illius19 Seth
19 illius Rusch ] eius Weber
dicens: Posuit mihi Deus semen aliud
pro Abel
quem occidit Cain.
Numérotation du verset Gn. 4,26 

Sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos.
Iste
cepit invocare nomen Domini.

Capitulum 4

Numérotation du verset Gn. 4,1 
interl.| iam reus
cognovit1 uxorem suam
1 cognovit Rusch ] +Evam P14417, + Havam Weber
interl.| non in paradiso
interl.| in paradiso virginitas extra nuptie
que concepit et peperit
interl.| prius enim est quod animale est
Cain
interl.| iudaicum populum
dicens: Possedi hominem per Deum2.
2 Deum Rusch ] Dominum Weber
interl.| hi sunt qui terrenas divitias ambient et quantum in se est possident Cain namque possessio vel acquisitio interpretatur
marg.| ADAM  VERO etc. AUGUSTINUS. In paradiso virginitas extra nuptie fuisset tamen in paradiso honestum coniugium nisi prius inobedientia meruisset exilium quam Deus induxisset carnale consortium. Ideo in lumbis Ade damnata est morti tota posteritas quia ante pevaricationem non est in loco vite de massa separata sed post in exilio generata.
marg.| CONCEPIT  ET  PEPERIT etc. Cain et Abel de una matre geniti signa sunt omnium hominum qui de radice peccati in hanc vitam propagantur et alii terrenam civitatem et mortiferas delicias sunt amaturi et quantum in se est ambitione possessuri quos significat Cain qui interpretatur possessio. Alii futuram civitatem quesituri et de huius habitationis miseriis lugentes ad futuram gloriam toto desiderio transituri quos significat Abel qui interpretatur luctus. Et est posterior quia non prius est quod spirituale sed quod animale hinc Cain dicitur agricola id est terrenis operibus incumbens Abel vero pastor ovium simplicitatem scilicet et innocentiam diligens.
marg.| ISIDORUS. ALLEGORICE. Duo filii Ade duos populos exprimunt iudaicum scilicet natu maiorem et christianum minorem. Maioris sacrificium de terrenis operibus reprobatur. Quamvis enim iudei carnalia sacrificia recte fecerunt tempus tamen novi testamenti a tempore veteris non distinxerunt. Unde iuxta Septuaginta: si recte offeras et recte non dividas paccasti quiesce. Recte offerebat quia Deo sed non recta dividebat quia exteriora dabat se in nequitia confirmabat. Iunioris sacrificium approbatur vel secundum Theodocionem inflamatur quia pro dilectione qua Christus dilexit nos non exteriora sed se ipsum Patri obtulit quem caput iunioris populi maior natu id est iudaicus crucifixit in calvarie loco sicut Cain minorem fratrem natu occidit in agro. In confusione vultus Cain inutilis iudeorum notatur verecundia qui reprobatis a Deo carnalibus adhuc nituntur statuere ea et blasphemantes nomen christianum quantum in se est Christum interficiunt tamen si resipuerint premia promittuntur alioquin pena predicitur. Nonne si bene egeris etc. quas autem contra primam suggestionem ratio vires habere debeat significatur cum dicitur? Sub te erit appetitus eius quasi non permittat ratio motum pravum ad effectum venire sed studeat subiugare.
Numérotation du verset Gn. 4,2 
Rursumque3 peperit fratrem eius Abel.
3 Rursumque Rusch ] Rursusque Weber
interl.| christianum populum
Fuit autem Abel pastor ovium
interl.| simplicitatis et innocentie cultor
et Cain agricola.
interl.| terrenis incubans
marg.| FUIT  ABEL  PASTOR  OVIUM etc. In quo significantur qui de terrena habitatione lugent Abel namque luctus interpretatur vel vapor quia luctus fuit parentibus vel tamquam vapor cito disparuit.
Numérotation du verset Gn. 4,3 
Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terre munera Domino.
interl.| quidam sic in multis Deum offendentes putant facultatibus et oblationibus Deum placari
marg.| FACTUM  EST etc. Offert Cain de fructibus terre sacrificium quia terrenorum amatoribus cum Deum in multis offendant largitione facultatum placari putant contra quos dicitur: si distibuero in cibos pauperum omnes facultates meas caritatem autem non habuero nihil mihi prodest. Omne enim quod datur ex dantis mente pensatur.
Numérotation du verset Gn. 4,4 
Abel quoque
interl.| fides novi testamenti grata ex innocentia Deum laudat et terrenis operibus veteris testamenti anteponitur
obtulit de primogenitis gregis sui
interl.| fide caritate
et4 adipibus eorum.
4 et Rusch ] + de Weber
interl.| caritate sine qua anima arida et languida
Et
interl.| prius
respexit Dominus
interl.| Pater
interl.| qui mentem offerentis non oblationem attendit que placet ex munditia mentis5
5 mentis] mentsi cacogr. Rusch
ad Abel
interl.| Christum caput christiani populi
et
interl.| post
interl.| oblationem crucis
marg.| ABEL  QUOQUE  OBTULIT etc. Quia iustus in omnibus que agit per fidem et caritatem (de quibus cetere virtutes oriuntur et sine quibus nihil prosunt) Deo placere contendit quod significatur in adipibus oblatis. Unde sicut adipe et piguedine repleatur anima mea sine caritate macilenta est anima et lanquida et in nullo Deo placitura.
marg.| ET  RESPEXIT  DOMINUS  AD etc. HIERONYMUS. Unde hoc potuit scire Cain nisi vera esset interpretatio Theodocionis et inflamavit Dominus super Abel et super sacrificium eius super Cain et sacrificium suum non inflamavit? Ignem autem de celo venire solitum ad sacrificium devorandum et in dedicatione templi sub Salomone legimus et quando Helias in monte Carmelo construxit altare.
Numérotation du verset Gn. 4,5 
Ad Cain vero
interl.| iudaicum populum
interl.| quia ex dantis corde datum accipitur vel refutatur
et ad munera eius6
6 eius Rusch ] illius Weber
interl.| carnalia sacrificial
interl.| cordis munditia debuit condire munera
non respexit.
interl.| reprobatus carnalibus
Iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius.
interl.| pre verecundia
interl.| inutili confusione
Numérotation du verset Gn. 4,6 
Dixitque Dominus ad eum:
interl.| increpando
Quare iratus7 es
7 iratus Rusch ] mestus Weber
interl.| livore torqueris
interl.| noli irasci ab re
et cur concidit
interl.| non bona verecundia
facies tua?
interl.| tam interior quam exterior
marg.| DIXITQUE  DOMINUS  AD  EUM  QUARE  CONCIDIT  VULTUS etc. HIERONYMUS. Nonne si recte offeras non autem recte dividas paccasti. Quiesce ad te conversio eius et tu dominaberis illius. In hebreo alius sensus est: quare irasceris quare concidit vultus tuus? Nonne si bene egeris dimittetur tibi? et si male egeris ante fores peccatum tuum sedebit? ad te societas eius sed tu magis dominare eius quasi quare irasceris et invidia cruciatus vultum in terra demittis? nonne si bene egeris dimittetur tibi omne delictum? Vel secundum Theodocionem acceptabile erit hoc est munus tuum suscipiam sicut suscepi munus fratris tui? Quod si male egeris ilico peccatum tuum ante vestibulum tuum sedebit et tali ianitore comitaberis. Sed quia liberi arbitrii es moneo ut peccatum non tibi sed tu peccato domineris.
Numérotation du verset Gn. 4,7 
Nonne si bene
interl.| si pura mente obtuleris
egeris
interl.| resipiscendo
recipies ,
interl.| premium
interl.| respiciente Deo ad te et ad tuum sacrificium
sin autem
interl.| obstinato pena predicitur
male statim peccatum tuum
interl.| primo introitu quasi principiis obsta
in foribus8 aderit ,
8 peccatum tuum in foribus Rusch ] in foribus peccatum Weber
interl.| id est omnibus patebit et hoc ianitore comitaberis
sed sub te
interl.| non super te quia liberi arbitrii es
erit appetitus eius et tu dominaberis illius.
interl.| si inspecta nequitia cordis citius premitur
marg.| NONNE  SI  BENE  EGERIS. GREGORIUS. In Moralium libro  XXXII. si recte offeras recte autem non dividas peccasti recte offertur cum recta intentione agitur sed recte non dividitur si non quod pie agitur subtiliter discernatur.Oblata enim recte dividere est bona studia sollicite discernendo pensare quod qui agere dissimulat et recte offerens peccat. Sepe enim quod bono studio agimus dum discernere caute negligimus quo iudicetur fine nescimus et fit reatus criminis quod putatur causa virtutis.
marg.| ISIDORUS. Si recte offeras et non recte dividas peccasti quia et si antea iudei recte illa offerebant in eo rei sunt quia Novum Testamentum a veteri non distinxerunt.
marg.| IN  FORIBUS  ADERIT. ALCUINUS. id est intrantem te et exeuntem peccatum comitabitur nec Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum.
Numérotation du verset Gn. 4,8 
Dixitque Cain
interl.| iudaicus populus
ad Abel
interl.| Christum
fratrem suum:
interl.| secundum carnem
Egrediamur foras. Cumque essent in agro
interl.| quia Iudei agrestia cogitant et terrena
consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel9 et interfecit eum.
9 fratrem suum – Abel Rusch ] inv. Weber
marg.| DIXITQUE  CAIN etc. HIERONYMUS. Subaudis que locutus est Dominus. Superfluum est ergo quod in samaritanorum et nostrorum reperitur voluminibus transeamus in agrum.
marg.| ISIDORUS. Dixitque Cain etc. Non acquiescit Domino dicenti: quiesce sed festinat ad fratricidium. Sic Iudei agrestia et terrena cogitantes si quievissent a perturbatione et tempus gratie cognoscentes audissent: Si Filius vos liberaverit vere liberi eritis et huiusmodi ad se peccatum converissent in confessione dicentes Domino: sana animam meam quia peccavi tibi et sic peccato dominerentur. Nunc vero ignorantes Dei iustitiam et querentes suam constituere non humiliati de peccatis sed gloriantes de operibus legis in lapidem offensionis offenderunt et medicum suum occiderunt cuius opera Domino placere videntes ceca mente doluerunt occiditur ergo Christus iunioris populi caput a maiore natu.
Numérotation du verset Gn. 4,9 
Et ait Dominus ad Cain:
interl.| non quasi ignarus ut discat sed ut reum puniat
interl.| fratricidium improperat
frater tuus? Qui respondit: Nescio,
interl.| hodie quoque respondent Iudei Christum se nescire
numquid10 custos fratris mei sum ego11?
10 numquid Rusch ] num Weber
11 ego Rusch ] om. Weber
interl.| essent quoquo modo Iudei custodes Christi si credent et confiterentur
marg.| ET  AIT  DOMINUS  AD  CAIN. ISIDORUS. Interrogat Dominus Cain non ignarus ut discat sed iudex ut puniat. Usque hodie Iudei cum per scripturas eos interrogamus de Christo respondent se nescire que dicimus. Mendax Cain ignoratio Iudeorum est falsa negatio essent vero Christi custodes si corde crederent et ore faterentur inferrent cui postpeccatum fuerunt ad laborem et afflictionem siciut serpendtes et quecumque noxia ante erant innocia; Et notandum quod Ade exxtriseca penaimpo
Numérotation du verset Gn. 4,10 
Dixitque ad eum: Quid fecisti?
interl.| quia confiteri noluit iusta increpatione arguitur
Vox sanguinis fratris tui
interl.| que ore fidelium ipso sanguine redemptorum exprimitur scilicet amen
interl.| evidentia patrati sceleris non indiget clamore accusatoris
clamat
interl.| ore redemptorum
ad me de terra.
interl.| quasi homicidii reatus est in meo conspectu
marg.| DIXITQUE  AD  EUM etc. ISIDORUS. Sicque arguuntur in scripturis Iudei habet magnam vocem sanguis Christi in terra cum ipso accepto ab omnibus gentibus respondetur amen hanc exprimit ipse sanguis ex ore fidelium quos redemit.
marg.| VOX  SANGUINIS etc.  NUNC  IGITUR etc. Magna virtus iustitie que vindictam expetit pro sanguine innocentis.
Numérotation du verset Gn. 4,11 
Nunc igitur
interl.| qui sciens reatum prime prevaricationis fratricidium addidisti
maledictus eris super terram
interl.| Ecclesiam
interl.| ab his qui sunt super terram
que aperuit os suum
interl.| in confessione peccatorum
et suscepit
interl.| credendo
interl.| id est magne devotionis desiderio sanguinem Christi in salutem suscepit
sanguinem
interl.| fusum in remissionem
fratris tui de manu tua.
interl.| persecutoris qui vult esse sub lege ut sit maledictus
marg.| NUNC  IGITUR  MALEDICTUS  ERIS etc. RABANUS. Notandum quia in peccato Ade terra maledicitur quia sciens damnationem prime prevaricationis fratricidium addidit.
marg.| ISIDORUS. Nunc igitur maledictus eris etc. Per locum qui in loco sunt significantur quasi maledictus eris ab his qui sunt super terram qui aperuerunt os suum in confessione peccatorum accipere sanguinem qui effusus in remissionem eorum de manu persecutoris qui noluit esse sub gratia sed sub lege ut esset maledictus ab Ecclesia que intelligit et ostendit esse maledictum qui enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt.
Numérotation du verset Gn. 4,12 
Cum operatus fueris
interl.| terrenam operationem vel Christi incarnationem vel Christi carnem
eam non dabit tibi fructus suos,
interl.| intelligentiam spiritualem vel iustificationem
vagus
interl.| in gentibus
et profugus eris
interl.| ab Hierusalem
super terram.
marg.| CUM  OPERATUS  FUERIS etc. Ad vocem non ad intellectum fit relatio quia aliter hic terra aliter supra accipitur ibi pro Ecclesia hic pro operatione terrena quam ad huc Iudei exercent id est carnalis circumcisio pascha sabbatum et similia que habent occultam virtutem intelligende gratie Dei sed non dant Iudeis fructum nolentibus transire ad Christum. Potest in terra caro Christi intelligi in qua salutem nostram Iudei crucifigendo sunt operati. Mortuus est enim propter delicta nostra et surrexit propter iustificationem nostram quem quia negaverunt iustificati non sunt.
marg.| VAGUS  ET  PROFUGUS etc. ISIDORUS. Dispersus in gentibus profugus a Hierusalem. Septuaginta: gemens et tremens. Gemens dolore amissi regni. Tremens sub multitudine christiani populi ne occideretur. Maior est iniquitas mea etc. Culpam exaggerat sed superbe confitetur nec veniam flagitat.
Numérotation du verset Gn. 4,13 
Dixitque Cain ad Dominum:
interl.| condemnans se ipsum
Maior est iniquitas mea quam ut veniam merear,
interl.| culpam aggerat superbe confitetur nec veniam rogat
marg.| MAIOR  EST  INIQUITAS  MEA. ISIDORUS. Peccata peccatis adiiciens desperat nec credit se veniam posse adipisci que est blasphemia in Spiritum Sanctum que non remittitur in hoc seculo nec in futuro quia putat Deum aut nolle dimittere aut non posse tamquam omnia aut non possit aut invideat saluti.
Non Deum sibi iratum grave putat sed timet ne inveniatur et occidatur.
Numérotation du verset Gn. 4,14 
interl.| tamquam indignum tuo conspectu
a facie terre et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra, omnis igitur qui invenerit me occidet me.
marg.| OMNIS  IGITUR  QUI etc. STRABO. Quia ex tremore corporis et agitatione furiate mentis quicumque invenerit me cognoscet me reum mortis.
Numérotation du verset Gn. 4,15 
Dixitque ei Deus12: Nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur. Posuitque Dominus signum in Cain13 ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum.
12 Deus Rusch ] Dominus Weber
13 Signum in Cain Rusch ] Cain signum Weber
marg.| NEQUAQUAM  ITA  FIET. Non morieris cito sicut vis pro remedio tui cruciatus sed punietur impersonaliter id est punitio fiet de te septuplum quia vives in cruciatu usque ad septimam generationem in qua a Lamech occideris ergo omnis qui occiderit (sub audis) liberabit te ab illo cruciatu male conscientie hic sensus evidentius patet secundum Septuaginta omnis qui occiderit Cain septem vindictas exolvet id est quicumque te in septima generatione occiderit exolvet te a cruciatu per mortem qui usque ad tempus illud reservandus es in vita tantum ad penam que pena cito finiretur si cito interfectus esses ita qui Iudeos visibili morte puniret septem vindictas ab eis auferret quibus obligati sunt propter reatum occisi Christi quia miserias et dispersiones eorum leviaret quas patiuntur.
marg.| OMNIS  QUI  OCCIDERIT  CAIN. Septuaginta: Septem vindictas exolvet Aquila: septempliciter Simachus: septuplum Theodocion: per hebdomadem intepretatur in quo significatur quia diu et perfecte punietur ne quis homicidium audeat iterare.
marg.| HIERONYMUS. Qui interfecerit Cain septuplum punietur. Si quis te interfecerit septuplum punietur id est gravissima ultione punietur non debuit homo occidere eum cui Deus reservavit vitam vel ad penam ipsius vel ad correctionem aliorum.
marg.| ISIDORUS. Sed omnis qui occiderit Cain. Per eclipsim legendum qui occiderit Cain hic distinguendum de hinc annectendum: septuplum punietur non Cain nec occisor quia impersonaliter positum ut eundem sensum habeamus quem continent verba Septuaginta interpretum scilicet septem vindictas exolvet. Historialiter usque ad septem generationes in dispersione victurus erat que pena statim esse soluta si tunc interfectus esset ita qui Iudeos visibili morte puniret septem vindictas auferret quibus sunt obligati pro morte Christi. Miserias enim et dispersionem eorum leviaret quam in hoc tempore patiuntur quod septenario volvitur et impletur illud disperge illos in virtute tua.
marg.| HIERONYMUS. Quod Aquila posuit septempliciter et Simachus hebdomada sive septimus ulciscetur maiores ita intellexerunt quod Cain a Lamech septima generatione est interfectus. Alii quia septem plenus numerus et perfectus et ita dicunt quod qui occiderit Cain ab ingenti pena et omni transeunti supplicio liberabit eum. Alii de septem peccatis Cain varia suspicantur primum peccatum dicunt quod non recte diviserit. Secundum quod fratri inviderit. Tertium quod dolose egerit dicens: transeamus in agrum. Quartum quod occiderit. Quintum quod procaciter negaverit. Sextum quod se damnavit. Maior enim est iniquitas mea quam ut veniam merear. Septimum quod nec damnatus penitentiam egerit. Inde dicunt illum a Deo usque ad septimam generationem dilatum ut saltem malis compulsus penitentiam ageret et absolvi mereretur.
marg.| POSUITQUE  DOMINUS  SIGNUM etc. ISIDORUS. Cum omnes gentes a romanis subiugate transierunt in ritus eorum gens Iudea sive sub gentibus sive sub christianis regibus non reliquit signum circumcisionis et carnalis observantie quo distinguitur a ceteris gentibus et quicumque eos in regno suo cum hoc signo invenerit non occidit id est non efficit ut non sint Iudei ab omnibus proprio signo discreti. Quicumque vero eorum transierit ad Christum iam non invenitur Cain nec exit a facie Domini nec habitat in terra Naid quod interpretatur commotio vel instabilis et fluctuans et incerte sedis quod patiuntur quicumque exeunt a facie Domini id est a misericordia dilectionis eius et habitant in perturbatione carnali contra eden quod interpretatur epulatio ubi plantatus est paradisus.
Numérotation du verset Gn. 4,16 
Egressusque Cain a facie Domini habitavit profugus in terra14 ad orientalem plagam Eden.
14 Profugus - in terra Rusch ] inv. Weber
marg.| HABITAVIT  PROFUGUS. HIERONYMUS. Septuaginta:   Habitavit in terra Naid . In hebreo Nod dicitur id est instabilis et fluctuans et incerte sedis non est terra Naid ut vulgus nostrum putat sed expletur sententia Domini dum huc atque illuc vagus atque profugus aberrat.
Numérotation du verset Gn. 4,17 
Cognovit autem Cain uxorem suam que concepit et peperit Enoch. Et edificavit civitatem et vocavit15 {t. 1: Erfurt, f. 16ra; facsim., p. 33a} nomen eius
15 et vocavit Rusch ] vocavitque Weber
interl.| dedicatio
ex nomine filii sui Enoch.
interl.| quia iniqui terrene vite se dedicant
marg.| COGNOVIT  AUTEM  CAIN etc. ISIDORUS. Figurate progenies impiorum in ipsa mundi origine fundamentum querens in hac vita civitatem extruxit quam vocavit Enoch quod interpretatur dedicatio quia in primordiis se dedicant dum in hac vita que ante est radicem cordis plantant ut hic ad votum floreant et a futura gloria arescant. Abraham vero in casulis habitabat quia sancti hospites et peregrinos se esse cognoscunt exspectantes civitatem habentem fundamentum cuius artifex Deus est.
marg.| ET  EDIFICAVIT etc. AUGUSTINUS. Queritur quibus adiutoribus eam edificaverit si plures homines non fuerint quam scriptura dicit. Sed sciendum est multo plures fuisse tunc quia diu vivendo plures poterant generare nec mirum cum filii Israel per quadringentos annos sic multiplicati leguntur ut non possit numerari exercitus.
Numérotation du verset Gn. 4,18 
Porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviael et Maviael genuit Matusael et Matusael genuit Lamech
marg.| PORRO  ENOCH etc. HIERONYMUS. Non de omnibus his certa mysteria exculpuntur nec invenirentur nisi prius quedam radices historie iacerentur nec de ramis arborum fructus legeres nisi truncos antea plantasses.
marg.| ISIDORUS. Notandum quod generationes ab Adam per Cain undenario terminantur in quo transgressio signatur. Lamech namque septimus est cui tres filii et una filia adduntur ut undenarius impleatur per quem peccatum significatur nam et a femina clauditur generatio que initium peccati fuit per quod voluptas carnis que resistit spiritui. Unde Noema vocatur id est voluptas. In hac progenie Lamech primus contra morem contra naturam per bigamiam adulterium commissit.
Numérotation du verset Gn. 4,19 
qui accepit uxores duas,
interl.| primus contra naturam et morem adulterium committens
Nomen uni Ada et nomen alteri Sella.
Numérotation du verset Gn. 4,20 
Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum,
interl.| quorum mutabilitas significat eos qui circumferuntur omni vento doctrine
marg.| GENUITQUE  ADA  IABEL etc. HIERONYMUS. De bigamia nascitur Iabel habitans in tentoriis que mutabilia instabilitatem eorum figurant qui circumferuntur omni vento doctrine. Nascitur et Tubal qui fuit inventor musice de qua dicitur: aures per canora musica tentat quod pertinet ad voluptatem aurium. Nascitur Tubal Cain qui per opera eris concupiscentiam oculorum invitavit et arte ferraria crudelitatem bellorum excitavit per cuius sororem que Neoma id est voluptas vocatur carnis concupiscentia signatur. Notandum quod he tropica lucutione partim intelliguntur per nominum interpretationes sicut Enoch et Noema. Partim per hominum actiones bonis moribus obviantes sicut Iabel Tubal et Tubalcayn.
Numérotation du verset Gn. 4,21 
et nomen fratris eius Tubal16. Ipse fuit pater canentium in17 cithara et organo.
16 Tubal ΛH ΨM ΩS Ed1455 Rusch ] Iubab Φ, Iobal ΣTO, Iubal Weber
17 in Rusch ] om. Weber
interl.| ipse fuit inventor scilicet musice que pertinet ad voluptatem aurium
marg.| ET  NOMEN  FRATRIS  EIUS  TUBAL. RABANUS. Hunc scribit Iosephus musicam scripsisse in duabus colunnis. Una lapidea. Altera latericia quarum altera non dissolveretur diluvio altera non dissolveretur incendio que duo iudicia Adam ventura predixerat.
Numérotation du verset Gn. 4,22 
Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator
interl.| qui per opera scilicet eris incitavit concupiscentiam oculorum
et faber in cuncta opera aeris et ferri.
interl.| arte ferraria exercuit crudelitatem bellorum
Soror vero Tubalcain Noema18.
18 Noema Rusch ] Noemma Weber
interl.| que interpretatur voluptas in qua significatur carnis concupiscentia
marg.| TUBALCAYN. RABANUS. Qui secundum Iosephum res bellicas exercuit et decenter artem ferrariam docuit quedam etiam que ad oculorum pertinent concupiscentiam invenit.
Numérotation du verset Gn. 4,23 
Dixitque Lamech uxoribus suis Ade et Selle: Audite vocem meam uxores Lamech, auscultate sermonem meum, quoniam occidi virum
interl.| Cain secundum hebreos
in vulnus
interl.| quod infixi
meum
interl.| quasi hoc facto mordente conscientia me ipsum graviter vulneravi
et adolescentulum
interl.| qui senem regebat
in livore meo19.
19 livore meo Rusch ] livorem meum Weber
interl.| zelo furoris mei
marg.| DIXIT  LAMECH. RABANUS. 20 Aiunt Hebrei Lamech diu vivendo caliginem oculorum incurrisse et adolescentem ducem et rectorem itineris habuissse exercens ergo venationem sagittam direxit quo adolescens indicavit casuque Cain inter frutecta latentem interfecit et hoc est quod dicit occidi virum in vulnus meum id est vulnere quod infixi non bestiam sed hominem occidi. Unde et furore accensus occidi adolescentem.
20 Rabanus] R. Rusch
marg.| STRABO. Occidi virum etc. id est Cain in vulnus meum quia pro illo vulnerabor id est occidar et adolescentulum in livorem meum quia pro illo quoque damnabor.
Numérotation du verset Gn. 4,24 
septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero
interl.| crescente peccato crescit ultio
interl.| quia adulterio homicidium addidit que peccata apud homines graviora sunt
interl.| id est post septuaginta septem generationes
marg.| SEPTUPLUM  ULTIO  DABITUR etc.  ALLEGORICE. ALCUINUS. Peccatum Lamech (qui interpretatur humiliatus) significat deiectionem humani generis quod prevaricante Adam corruit nec per legem vel circumcisionem nec per suam iustitiam surgere potuit {t. 1: Erfurt, f. 16rb; facsim., p. 33b} donec post septuaginta septem generations secundum Lucam Christus in mundum veniens effusione sanguinis peccatum delevit. Unde: non dico tibi septies sed usque septuagies septies hoc est Iudeum recipiendum esse post septuaginta septem vindictas si resipuerit et Christi indulgentiam quesierit.
marg.| Septenarius universitatem significat per quem ducto undenario fit septuaginta septem in quo o<mn>i<m>oda transgressio signatur que tamen in evangelio penitenti dimitti precipitur.
marg.| HIERONYMUS. Aiunt ab Adam usque ad Christum generationes esse septuaginta septem secundum Lucam. Sicut ergo septima generatione peccatum Cain solutum est non enim iudicabit Deus bis in idipsum et qui semel receperit in vita sua non eosdem cruciatus patietur in morte quos passus est in vita ita et Lamech id est totius mundi peccatum Christi solvetur adventu. Referebat mihi quidam hebreus septuaginta septem animas exisse de Lamech que omnes interiere diluvio.
Numérotation du verset Gn. 4,25 
Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen illius21 Seth
21 illius Rusch ] eius Weber
interl.| positio qui loco interfecit surrexit
dicens: Posuit mihi Deus semen aliud
interl.| gaudium resurrectionis
pro Abel
interl.| luctu mortis
quem occidit Cain.
interl.| iudaicus populus
marg.| COGNOVIT  QUOQUE  ADHUC etc. Per   Seth , qui interpretatur resurrectio, signatur vita Christi ex mortuis quod in verbis matris significatur. Posuit mihi Dominus semen aliud quasi d<icat> Ecclesia que luctum pertuli de mortuo gaudeo de resuscitato.
Numérotation du verset Gn. 4,26 
Sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos.
interl.| homo
Iste
interl.| confitens Deum conditorem et vite reparatorem
cepit invocare nomen Domini.
interl.| colere et deprecari
marg.| QUEM  VOCAVIT etc. Enos interpretatur homo qui cepit invocare nomen Domini quia per mortem Christi quam significavit Abel et per resurrectionem quam significat Seth fit homo confitens Dominum conditorem et vite perdite reparatorem.
marg.| HIERONYMUS. Quem vocavit Enos. Enos interpretatur homo qui cepit invocare nomen Domini sicut Adam homo interpretatur ita etiam Enos iuxta hebraicam veritatem homo vel vir et pulcre quia hoc vocabulum habuit dictum est quia initium fuit tunc invocandi nomen Domini licet plerique Hebreorum arbitrentur quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine eius fabricata sunt idola.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_4)

Notes :