Glossa ordinaria

Capitulum 33

Numérotation du verset Gn. 33,1 

Levans autem Iacob oculos1, vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros. Divisitque filios Lie et Rachel ambarumque famularum
1 oculos Rusch ] + suos Weber
Numérotation du verset Gn. 33,2 

et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero in secundo loco et filios eius2, Rachel autem et Ioseph novissimos.
2 in secundo loco – et filios eius Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 33,3 

Et ipse pregrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater eius.
Numérotation du verset Gn. 33,4 

Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit.
Numérotation du verset Gn. 33,5 

Levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait: Quid sibi volunt isti et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.
Numérotation du verset Gn. 33,6 

Et appropinquantes ancille et filii earum incurvati sunt ,
Numérotation du verset Gn. 33,7 

accessit quoque3 Lia cum pueris4 suis et cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt.
3 accessit quoque Rusch ] accessitque Weber |
4 pueris Rusch ] liberis Weber |
Numérotation du verset Gn. 33,8 

Dixitque Esau5: Quenam sunt, inquit, iste turme quas obvias habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo.
5 dixitque Esau Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 33,9 

Et ille ait: Habeo6: plurima frater mi. Sint tua tibi.
6 ait Habeo Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 33,10 

Dixit Iacob: Noli ita, obsecro. Sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei, esto mihi propitius
Numérotation du verset Gn. 33,11 

et suscipe benedictionem quam attuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente suscipiens
Numérotation du verset Gn. 33,12 

ait: Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.
Numérotation du verset Gn. 33,13 

Dixit Iacob: Nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum, quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges.
Numérotation du verset Gn. 33,14 

Precedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius. Sicut videro posse parvulos meos, donec veniam ad dominum meum in Seir.
Numérotation du verset Gn. 33,15 

Respondit Esau: Obsecro7 ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant vie tue. Non est, inquit, necesse. Hoc uno tantum8 indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei.
7 obsecro Rusch ] oro te Weber |
8 tantum Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 33,16 

Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.
Numérotation du verset Gn. 33,17 

Et Iacob venit in Socoth, ubi edificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est Tabernacula.
Numérotation du verset Gn. 33,18 

Transivitque in Salem urbem Sichimorum, que est in terra Chanaan. Postquam regressus est de Mesopotamia9 Syrie et habitavit iuxta oppidum.
9 Mesopotamia Rusch Edmaior. ] Mesopotamiam Weber
Numérotation du verset Gn. 33,19 

Emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sichem centum agnis
Numérotation du verset Gn. 33,20 

et, erecto ibi altari, invocavit super illud Fortissimum Deum Israel.

Capitulum 33

Numérotation du verset Gn. 33,1 
{t.   1 : Erfurt, f.   41ra ; facsim., p.   83a} Levans autem Iacob oculos1, vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros. Divisitque filios Lie et Rachel ambarumque famularum
1 oculos Rusch ] + suos Weber
marg.| DIVISITQUE.  AQUILA. dimidiavit ut unum cuneum faceret ancillarum cum parvulis suis et alterum librarum cum filiis suis. Primasque mitteret ancillas secundas liberas. Ipse ante omnes fratrem adoraturus occurreret.
Numérotation du verset Gn. 33,2 
et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero in secundo loco et filios eius2, Rachel autem et Ioseph novissimos.
2 in secundo loco – et filios eius Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 33,3 
Et ipse pregrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater eius.
Numérotation du verset Gn. 33,4 
Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit.
Numérotation du verset Gn. 33,5 
Levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait: Quid sibi volunt isti et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.
Numérotation du verset Gn. 33,6 
Et appropinquantes {t.   1 : Erfurt, f.   41rb ; facsim., p.   83b} ancille et filii earum incurvati sunt ,
Numérotation du verset Gn. 33,7 
accessit quoque3 Lia cum pueris4 suis et cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt.
3 accessit quoque Rusch ] accessitque Weber
4 pueris Rusch ] liberis Weber
Numérotation du verset Gn. 33,8 
Dixitque Esau5: Quenam sunt, inquit, iste turme quas obvias habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo.
5 dixitque Esau Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 33,9 
Et ille ait: Habeo6: plurima frater mi. Sint tua tibi.
6 ait Habeo Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 33,10 
Dixit Iacob: Noli ita, obsecro. Sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei, esto mihi propitius
marg.| SIC  ENIM  VIDI etc. AUGUSTINUS. Utrum paventis et perturbati animi verba usque in hanc adulationem proruperunt an sine peccato potuerunt dici? fortassis enim quia dicti sunt et gentium dii qui sunt demonia non preiudicatur ex his verbis homini dei quia et si benigno animo sunt dicta hec verba fraterna quia post bonam susceptionem metus transierat potuit sic dici quemadmodum Moyses pharaoni deus dictus est secundum illud apostoli: et si sunt qui dicuntur dii sive in celo sive in terra etc. maxime quia sine articulo dictum est in greco qua evidentissime solet veri Dei significatio fieri. Non enim dixit: per sephon tutheu sed per sephontheu quod facile intelligunt qui grecum audire et intelligere solent.
Numérotation du verset Gn. 33,11 
et suscipe benedictionem quam attuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente suscipiens
Numérotation du verset Gn. 33,12 
ait: Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.
Numérotation du verset Gn. 33,13 
Dixit Iacob: Nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum, quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges.
Numérotation du verset Gn. 33,14 
Precedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius. Sicut videro posse parvulos meos, donec veniam ad dominum meum in Seir.
marg.| ET  EGO  SEQUAR etc. AUGUSTINUS. Queritur si mendacium fratri promiserit. Hoc enim sicut scriptura narrat non fecit sed eo porrexit itinere quod dirigebat ad suos. An forte veraci animo promisit sed aliud postea cogitando delegit.
Numérotation du verset Gn. 33,15 
Respondit Esau: Obsecro7 ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant vie tue. Non est, inquit, necesse. Hoc uno tantum8 indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei.
7 obsecro Rusch ] oro te Weber
8 tantum Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 33,16 
Reversus est itaque illo die {t.   1 : Erfurt, f.   41va ; facsim., p.   84a} Esau itinere quo venerat in Seir.
Numérotation du verset Gn. 33,17 
Et Iacob venit in Socoth, ubi edificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est Tabernacula.
marg.| SOCHOT. HIERONYMUS. Ubi nos tabernacula habemus in hebreo legitur sochot est autem usque hodie civitas trans Iordanem hoc vocabulo in parte Sychopoleos de qua in libro locorum scripsimus.
Numérotation du verset Gn. 33,18 
Transivitque in Salem urbem Sichimorum, que est in terra Chanaan. Postquam regressus est de Mesopotamia9 Syrie et habitavit iuxta oppidum.
9 Mesopotamia Rusch Edmaior. ] Mesopotamiam Weber
marg.| TRANSIVITQUE  IN  SALEM etc. HIERONYMUS. Error oboritur quomodo Salem Sichem civitas appelletur cum Hierusalem in qua regnavit Melchsedech Salem ante dicta sit aut igitur unius utraque urbs nominis et quod de pluribus Iudee locis invenimus ut idem urbis et loci nomen in alia et alia tribu sit aut ista Salem que per Sychem nunc nominatur dicemus interpretari consummatam atque perfectam et illam que postea Hierusalem dicta est pacificam. Utrunque accentu paululum declinato hoc vocabulum sonat. Tradunt hebrei quod femur claudicantis Iacob ibi sanatum sit. Ideoque civitatem curati atque perfecti vocabulum consecutam.
Numérotation du verset Gn. 33,19 
Emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sichem centum agnis
Numérotation du verset Gn. 33,20 
et, erecto ibi altari, invocavit super illud Fortissimum Deum Israel.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_33)

Notes :