Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset Gn. 2,1 

Igitur perfecti sunt celi et terra et omnis ornatus eorum.
Numérotation du verset Gn. 2,2 

Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo
ab universo opere quod patrarat.
Numérotation du verset Gn. 2,3 

Et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus
ut faceret.
Numérotation du verset Gn. 2,4 

Iste sunt1 generationes
1 sunt Rusch ] om. Weber
celi et terre quando create sunt in die
quo fecit Dominus2 celum et terram
2 Dominus Rusch ] + Deus Clementina Weber
Numérotation du verset Gn. 2,5 

et omne virgultum agri
antequam oriretur3 in terra
3 oriretur Rusch ] oreretur Clementina Weber
omnemque herbam regionis
priusquam germinaret,
non enim pluerat Dominus4
4 Dominus Rusch ] + Deus Clementina Weber
super terram
et homo non erat qui operaretur terram
Numérotation du verset Gn. 2,6 

sed fons
ascendebat e terra irrigans
universam superficiem terre.
Numérotation du verset Gn. 2,7 

Formavit igitur Dominus5
5 Dominus Rusch ] + Deus Clementina Weber
hominem de limo terre
et inspiravit
in faciem eius spiraculum vite
et factus est homo in animam viventem.
Numérotation du verset Gn. 2,8 

Plantaverat autem Dominus6
6 Dominus Rusch ] + Deus Clementina Weber
paradisum voluptatis
a principio
in quo posuit hominem quem formaverat.
Numérotation du verset Gn. 2,9 

Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu
et ad vescendum suave, lignum etiam vite
in medio paradisi
lignumque scientie
boni et mali.
Numérotation du verset Gn. 2,10 

Et fluvius egrediebatur
de loco voluptatis
ad irrigandum
paradisum
qui inde dividitur in quatuor
capita.
Numérotation du verset Gn. 2,11 

Nomen uni Phison,
ipse est qui circuit omnem terramEvilath7 ubi nascitur aurum
7 Evilath Rusch ] Evilat Weber
Numérotation du verset Gn. 2,12 

et aurum terre illius optimum estibique invenitur bdellium et lapis onychinus.
Numérotation du verset Gn. 2,13 

Et nomen fluvio secundo Geon,
ipse est qui circumit8 terram9 Ethiopie.
8 circumit Rusch ] circuit Weber |
9 terram Rusch ] omnem praem. ΩJ Weber |
Numérotation du verset Gn. 2,14 

Nomen fluvio tertio10 Tigris,
10 fluvio tertio Rusch ] vero fluminis tertii ΩJ Weber
ipse vadit contra Assyrios.
fluvius autem quartus ipse est Euphrates.
Numérotation du verset Gn. 2,15 

Tulit ergo Dominus Deus hominem
et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur
et custodiret illum.
Numérotation du verset Gn. 2,16 

Precepitque ei dicens: ex omni ligno paradisi comede,
Numérotation du verset Gn. 2,17 

de ligno autem
scientie boni et mali
ne comedas, in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
Numérotation du verset Gn. 2,18 

Dixit quoque Dominus Deus:
non est bonum esse hominem solum,
faciamus ei adiutorium simile11 sibi12.
11 simile ΛH etc . ΣM ΘAMΩ Rusch Ed1530 Clementina ] similem Weber |
12 sibi Cava ΛH X P* ΩS ΩJ Rusch Ed1530 Clementina ] sui ΩM Weber |
Numérotation du verset Gn. 2,19 

Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terre et universis volatilibus celi adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea.
Omne enim quod vocavit Adam anime viventis ipsum est nomen eius.
Numérotation du verset Gn. 2,20 

Appellavitque Adam
nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia celi et omnes bestias terre. Adam vero non inveniebatur
adiutor similis eius.
Numérotation du verset Gn. 2,21 

Immisit ergo Dominus Deus
soporem
in Adam
cumque obdormisset
tulit unam de costis eius
et replevit carnem pro ea
Numérotation du verset Gn. 2,22 

et edificavit Dominus Deus
costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit
eam
ad Adam.
Numérotation du verset Gn. 2,23 

Dixitque Adam: hoc nunc os ex ossibus meis
et caro de carne mea
hec vocabitur virago
quoniam de viro sumpta est.
Numérotation du verset Gn. 2,24 

Quamobrem relinquet homo patrem13
13 patrem Rusch ] + suum Weber
et matrem
et adherebit uxori sue
et erunt duo
in carne una.
Numérotation du verset Gn. 2,25 

Erat14 autem uterque nudus15
14 erat Rusch ] erant Weber |
15 nudus Rusch ] nudi Weber |
Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant.

Capitulum 2

Numérotation du verset Gn. 2,1 
Igitur perfecti sunt celi et terra et omnis ornatus eorum.
interl.| causaliter quidem et potentialiter quorum numeros profectus et defectus tempus post visibiliter explicaret
interl.| perfectione senarii
interl.| sex diebus perfecta est rerum conditio. Sex etatibus perficitur hominum reparatio
marg.| IGITUR  PERFECTI  SUNT  CELI  ET  TERRA. ALCUINUS. Nullomodo dici potest quomodo fecit Deus celum et terram. Sed hec expositio per ordinem dierum indicat tamquam historiam factarum rerum sed maxime observat predicationem futurorum. Si quem movet quod in etatibus seculi due prime denis generationibus explicantur tres sequentes singule quatuordecim sexta vero nullo numero generationum definitur facile est videre etiam in unoquoque homine infantiam et puericiam quinque sensibus corporis inherere. Quinarius autem duplicatus (quia duplex est sexus humanus. Unde generationes tales fiunt) denarium facit. Ab adolescentia vero ubi ratio prevalere incipit in homine accedit quinque sensibus cognitio et actio quibus vita regitur et administratur ut sit septenarius qui duplicatus propter duplicem sexum quatuordecim generationibus eminet quas habent tres etates adolescentis scilicet iuvenis et senioris. Senectus vero nullo annorum termino finitur sed post illas quinque etates quantum quisque vixerit senectuti deputatur. In hac quoque etate seculi non apparent generationes ut etiam occultus sit ultimus dies quem Dominus utiliter latere monstravit.
marg.| IGITUR  PERFECTI etc.  ALLEGORICE. Post illorum quasi ex dierum opera valde bona speret homo requiem perpetuam et intelligat quid sit requievit Deus die septimo ab operibus suis quia et ipse in nobis hec bona operatur qui iubet ut operemur et recte quiescere dicitur quia post hec omnia opera requiem nobis prestabit. Quomodo paterfamilias domum edificat cum servientibus facere imperat et post ab operibus requiescere cum perfecta fabrica iubet quiescere.
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 9ra; facsim., p. 17a} ISIDORUS. MORALITER. Habet unusquisque nostrum in nostris operibus et recta vi tamquam distinctos istos ex dies post quos debeat quietem sperare. In primo die lucem fidei quando primum visibilibus credit propter quam fidem Dominus visibiliter apparere dignatus est. Secundo die factum est tamquam firmamentum inter inferiores aquas et superiores. Tertio die quo mentem suam ad proferendos bonorum operum fructus preparat et erigit separata labe et fluctibus temptationum carnalium tamquam aridam terram habet mentem videlicet tamquam a perturbationibus maris ut iam possit dicere: mente servio legi Dei carne autem servio legi peccati.
Numérotation du verset Gn. 2,2 
{t. 1: Erfurt, f. 9ra; facsim., p. 17a} Complevitque Deus die septimo opus {t. 1: Erfurt, f. 9rb; facsim., p. 17b} suum quod fecerat et requievit die septimo
interl.| in semetipso quia post nihil novum fecit
marg.| HIERONYMUS. In hebreo habetur die septima . Artabimus ergo Iudeos qui de otio sabbati gloriantur quia iam tunc in principio sabbatum solutum est dum Deus operatur in sabbato complens opera sua in eo.
{t. 1: Erfurt, f. 9va; facsim., p. 18a} ab universo opere quod patrarat.
marg.| COMPLEVITQUE  DEUS etc. AUGUSTINUS. Alia translatio:   consummavit Deus die sexto opera que fecit que nihil questionis affert quia manifesta sunt que in eo facta sunt. Sed secundum hebraicam veritatem querendum est quomodo dicatur Deus septima die opus suum complevisse in quo nihil novum creasse dicitur nisi forte ipsum tunc fecisse et in eius factura opus complevisse dicatur quod eo facto mensuram numerumque perficit dierum quorum circumitu omnia secula volvuntur nam in revolutione idem est octavus qui et primus. Complevit igitur die sexta opus suum addito septem quem sabbatum dici et esse voluit et mistica pre ceteris benedictione et sanctificatione donavit. Unde et dies iudicii quia post septimam sabbati ventura est octava in scripturis dicta est quasi septem tantum precesserint dies quoque resurrectionis Domini cum post tot dierum milia ventura esset octava dicta est. Potest dici complevisse Deum die septima opus suum quia ipsum benedixit et sanctificavit opus enim est benedictio et sanctificatio aliquid enim operis fecit Salomon cum templum dedicavit.
marg.| COMPLEVITQUE  DEUS etc. AUGUSTINUS. Queritur utrum illi sex dies preterierunt et addito septimo nunc per volumina temporum non re sed nomine repetantur? In toto enim tempore multi veniunt preteritis similes nullus idem. Unde dubitatur utrum illi sex dies preterierint? an istis usitatis quotidie transcurrrentibus illi maneant in rerum conditionibus ut non solum in tribus ante luminaria sed etiam in reliquis tribus intelligamus diem in specie rei que creata est noctem in defectu vel privatione cum scilicet amittitur species aliquam mutatione que in est omni creature sive possibilitate cum desit effectus sicut in celestibus corporibus sive actu ut in terrenis et mortalibus. Vespera autem in omnibus perfecte conditionis terminus sit. Mane incipientis exordium? Omnis enim creatura certis initiis et finibus continetur. Sed sive hoc sive illud sive aliud probabilius dicatur perfecto numero dierum id est senario perfecit Deus opera sua que mensura et numero dierum et pondere disposuit id est in se qui est mensura omnique rei modum prefigens et numeros prebens et speciem et pondus quia omnia ad quietem et stabilitatem trahit omnia enim terminat format ordinatque. Vel sic disposuit omnia ut haberent mensuram numerum et pondus sicut dicitur: Deus corpora in coloribus disposuit non ut colores in se prius habuerint sed ut ipsa colores haberent. Nec senarius numerus ideo perfectus est quia sex diebus Deus opera fecit sed ideo perfecit opera sex diebus quia senarius est perfectus. Sine his ergo perfectus esset qui nisi esset perfectus secundum eum perfecta non fierent.
marg.| ET  REQUIEVIT  DEUS. BEDA. Non quasi operando lassus sed ab universo opere requievit quia novam creaturam facere cessavit. Requiescere enim cessare dicitur ut in Apocalypsi: requiem non habebant dicentia sanctuq sanctus sanctus id est dicere non cessabant.
marg.| BEDA. Altius quoque intelligitur requievisse ab universo opere suo id est non opus habuisse illis operibus in quibus requiesceret cuius requies in semet ipso vera est semper sine initio et fine sed sola bonitatis causa fecisse opera que in ipso requiescerent humana vero indigentia quotidie laborat ut in operibus suis requiescat dicente Deo: in sudore vultus tui vesceris pane tuo. Deus autem non habuit necesse in creaturis suis requiescere sed creaturis rationalibus in se requiem dedit.
marg.| AUGUSTINUS. Et requievit Deus etc. Non laboravit Deus in operando qui solo verbo fecit omnia dicendo fiat. Nec homo dicendo fiat laborat. Sed forte dicitur laborasse cogitando quid fieret. A qua cura perfectis rebus quievisse dicitur. Sed hoc sapere desipere est. Deinde ergo requievisse est creature rationali in se requiem prestitisse ut illuc scilicet desiderio feramur quo requiescamus id est nihil amplius requiramus. Sicut enim facere dicitur quod ipso in nobis operante facimus et cognoscere cum cognoscimus sic requiescere cum eius munere requiescimus.
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 9rb; facsim., p. 17b} AUGUSTINUS. Non est mirum si diem quo Christus erat in sepulchro quieturus hoc modo prenuncians dixit: die septimo requievit deinceps operaturus ordines seculorum.
marg.| AUGUSTINUS. Potest autem intelligi Deum requievisse a faciendis generibus creature quia ultra nova non condidit usque nunc tamen opertur administrationem eorundem generum que tunc instituta sunt. Creatoris enim virtus causa subsistendi est omnis creature. Quod enim dicitur: Pater meus usque modo operatur universe creature continuam administrationem ostendit die septimo requievit ut novam creaturam ulterius non faceret sed usque nunc operatur ut quod condidit continere et gubernare non cesset.
marg.| AUGUSTINUS. Deus autem nec creando defessus nec cessando refectus est sed per scripturam suam ad quietis desiderium nos hortatur dicendo si diem sanctificasse in quo requievit ceteros enim non legitur sanctificasse tamquam apud ipsum plus quies quam operatio valeat.
marg.| AUGUSTINUS. Vitium quoque anime est ita suis operibus delectari ut potius in ipsis quam in se requiescat ab eis cum in ipsa vel anima vel ratione aliquid melius sit quo fecerit quam ipsa sint que fecerit. Ideo ostenditur Deus cum dicitur requievisse nullo opere sic delectatus quasi faciendi eguerit. Vel minor si non fecerit vel beatior cum fecerit. Quod ex illo ita est ut ei debeat quod est ipse autem nulli quia ex ipso est quod beatus est. Se ipsum rebus quas fecit diligendo preposuit. Ideo non sanctificans diem quo ea facienda inchoavit nec illum quo fecit ea ne illis faciendis vel factis gaudium ei crevisse videretur sed eum quo ab ipsis in se ipso requievit qui numquam requie caruit. Sed eam nobis per diem septimum ostendit significans eam non dari nisi perfectis cui deputavit diem qui perfectionem rerum omnium sequebatur. Qui enim semper quietus est tunc nobis requievit cum se requievisse monstravit et requiescit in nobis cum in se requiem tribuit. Requies ergo Dei est qua nullius indiget bono et ideo certa est nobis in illo quia beatificamur bono quod ipse est non ipse bono quod nos sumus porro nec ullo preter se alio bono eget qui bono quod fecit non eget. Hec est enim requies eius ab omnibus operibus que fecit quia bono quod fecit non eget nec egeret si non fecisset. Nam sic potest dici nullis egens bonis non a factis requiescendo sed nulla faciendo. Sed facere si non posset nulla potentia esset. Si posset et non faceret magna esse invidia. Sed omnipotens et bonus omnia valde bona fecit. Quia vero se ipso bono perfecte beatus est a bonis que fecit in se ipso requievit ea requie a qua numquam recessit.
marg.| AUGUSTINUS. Si autem diceretur requievisse a faciendis intelligeretur tantum non fecisse. Si a factis forte ipsis factis egere videretur nos autem non in nobis sed in illo requiescamus nec ita velimus similes esse Deo ut in nobis requiescamus sicut ipse in se. Sed sicut non requievit nisi in se ipso quia beatus est se ipso ita in ipso nos quieturos speremus qui non nostro bono sed ipso beati sumus.
marg.| AUGUSTINUS. In se autem requievit Deus semper. In diebus vero quibus rerum consummatio narratur in septimo tantum requievit qui rerum sequitur perfectionem a perfectis enim requiescit qui perfectis non eget ut beatior sit.
marg.| AUGUSTINUS. Opera eius videmus bona quietem vero eius post bona opera nostra videbimus. Ob quam significandam unam diem sabbati precepit observari quod in tempore gratie oblatum est in qua perpetuum observat sabbatum qui spe futuri omnia bona operatur nec in bonis operibus suis quasi non acceperit gloriatur.
marg.| AUGUSTINUS. Apud illum quieti eius nec mane nec vespera est quia nec aperitur initio nec clauditur fine. In perfectis autem operibus mane habet et non vesperam quia perfecta creatura incipit converti ad quietem creatoris sed illa non habet finem sue perfectionis et sic requies Dei non ipsi Deo sed rerum perfectioni inchoatur et habet in eo mane quod ab ipso perficitur sed in suo genere tamquam vespera terminatur quod in Deo vesperam non habet quia nihil erit perfectius ipsa perfectione.
marg.| AUGUSTINUS. In illis autem diebus quibus omnia creabantur vespera est terminus condite creature. Mane initium alterius condende et sic quinti diei vespera est terminus condite in eo creature. Mane post ipsam initium faciende sexta die qua condita terminus est vespera et quia nihil condendum restabat ita post illam mane factum est ut non esset initium alterius creature condende sed quietis omnis creature in creatoris requie. Intelligitur enim completo sexto die post eius vesperam mane quo significatur initium manendi et quiescendi que quies Dei nic initium habet nec terminum. Creature habet initium sed non finem. Ideo enim septimus dies cepit a mane sed nullo terminatur vespere. Si autem in ceteris diebus vespere et mane vices temporum {t. 1: Erfurt, f. 9va; facsim., p. 18a} significant qualia quotidie peraguntur nihil prohibet septimum diem vespera maneque concludi. Ut mane post vesperam septimi diei sit initium octavi de quo silendum fuit quia idem primus ad quem reditur.Unde probabilius est hos septem dies sub illorum nominibus sibimet succedentes tempora peragere. Illos autem primos inusitata nobis specie in ipsis rerum conditionibus explicatos permanere quod de tribus fateri cogimur qui conditi ante luminaria memorantur.
marg.| AUGUSTINUS. Queritur quomodo dicatur in die septimo in se ipso requievisse Deus cum scriptum sit et requievit Deus die septima quasi non in se ipso? Quid est ergo dies septimus? creatura an temporale spacium? quod et ipsum creature temporali concreatum est et sic creatura? Nulla enim tempora sunt que a Deo creata non sint. Sex autem dies cum quibus et in quibus creaturis creati sunt superius dictum est. Sed septimum quando creavit? In ipso enim nihil fecit sed ab his que fecerat requievit. Quomodo ergo requeivit in die quem non creavit? Aut quomodo eum post sex dies creavit cum sexto die omnia consummaverit nec aliquid in septimo creaverit? Forte unum tantum diem creaverit Deus ut eius repetitione multi preterirent nec opus erat ut septem crearet quia illius quem creaverat septima repetitio hunc faciebat. Lucem enim discrevit a tenebris diemque vocavit et tenebras noctem. Huius diei repetitionem scriptura appellat secundum diem deinde tertium et deinceps usque ad sextum quo consummavit opera. Cuius repetitio septimi diei nomen accepit vel contraxit et ita dies septimus nullus dies nulla creatura nisi illa que prius condita et dies vocata.
marg.| AUGUSTINUS. Sed quomodo circumire poterat lux ad exhibendam diurnam nocturnamque vicissitudinem non solum ante luminaria sed ante factum firmamentum immo ante speciem terre vel maris que circumitum lucis admitteret? Hac difficultate compulsi supradiximus lucem factam prius esse spiritualis creature consummationem vel confirmationem. Noctem vero adhunc formandam in certeris operibus materiam que fuerat instituta cum primo fecit Deus celum et terram et omnia cetera.
marg.| AUGUSTINUS. Sed facilius est ut nos ignorare fateamur quomodo lux que dies dicitur circumitu suo si corporalis est vicem diei noctisque egerit. Si spiritualis est condendis omnibus presentata sit suique presentia diem absentia noctem. Vesperam initio absentie. Mane initio presentie sue fecerit? Quam contra naturam divine Scripture conemur dicendo alium diem esse septimum quam illius diei quam fecit Deus septimam repetitionem. Alioquin aut non creavit Deus diem sepiimum aut septimus post illos sex falsumque erit eum sexta die consummasse omnia opera sua.
marg.| AUGUSTINUS. Sed quoniam lux corporalis antequam fieret celum quo circumitu noctem diemque exhibuerit? non invenimus sic questionem terminamus. Lux prius creata non corporalis sed spiritualis sicut post tenebras facta id est a sua informitate conversa ad creatorem ita post vesperam habet mane cum post cognitionem proprie nature qua non est quod Deus refert se ad laudandam lucem que est Deus cuius visione formatur et quia creature inferiores sine eius cognitione non fiunt unus dies ubique repetitur cuius repetitione1 tot dies fiant quotiens distinguuntur rerum genera senarii perfectione terminanda ut vespera primi diei sit sui cognitio qua scit se non esse quod Deus. Mane post vesperam quo clauditur dies unus et inchoatur secundus conversio eius ut quod est creata ad laudem referat creatoris et cognitionem creature percipiat de verbo Dei que post ipsam fit id est firmamenti quod in eius cognitione fit prius cum dicitur: et factum est ita post in natura firmamenti cum additur: et fecit Deus firmamentum. Deinde vespera lucis huius cum ipsum non in verbo Dei sicut ante sed in ipsius natura cognoscitur que cognitio tamquam minor vespera dicitur. Postea fit mane quo clauditur dies secundus et incipit tertius in quo itidem est mane conversio huius lucis ad laudem Dei quia fecit firmamentum a percipiendam de verbo Dei cognitionem post firmamentum faciende creature. Et sic cetera usque ad mane post vesperam sexti diei. Multum enim interest inter cognitionem cuiusque rei in verbo et in ipsius natura. Unde hic ad diem illud pertinet ad vesperam. Prelucet enim que in verbo conspicitur cognitio et illa qua creatura in se ipsa noscitur recte vespera dicitur.
1 repetitione] corr., retetione cacogr. Rusch
marg.| AUGUSTINUS. Quia vero angeli creaturam in se ipsa sic sciunt ut preponant quod eam in veritate sciunt per quam facta sunt omnia per sex dies non nominatur nox sed post vesperam et mane dies unus et sic per cetera. Diei ergo cuius vespera et mane secundum predictam rationem accipi potest senaria {t. 1: Erfurt, f. 9vb; facsim., p. 18b} repetitione facta est omnis creatura factumque est mane quo finiretur dies sextus et inciperet septimus sine vespera quia Dei requies non est creatura que per ceteros dies aliter in Deo aliter in se facta cognoscitur cuius cognitionis quasi decolor species vesperam facit. Non ergo forma operis dies terminus vespera et alterius operis initium mane debet intelligi ne cogamur dicere preter sex dies septimi conditam creaturam aut ipsum non esse creaturam sed dies idem per omnia opera repetitur non circumitu corporali sed cognitione spirituali cum angeli prius contemplantur creaturam in Verbo Dei deinde in sua cognitione et post in se ipsa quod significatur vespera facta et hanc cognitionem ad ipsius veritatis laudem referunt quod mane significat.
marg.| Intelligitur etiam ut non creature sed sibi requies Dei diei septimi habuerit mane sine vespera id est initium sine termino. Si enim diceretur: requievit die septimo nec adderetur ab operibus suis frustra initium quietis quereremus non enim incipit requiescere. Requies autem ab operibus ex eo cepta est ex quo illa perfecit. Neque enim ab operibus suis eorum non egendo requievisset priusquam essent quibus nec perfectis eguisset et quia eis numquam omnino eguit nec beatitudo qua eis non eget tamquam perficienda perficietur. Ideo septima die nulla vespera accessit.
marg.| AUGUSTINUS. Nec putet quis quod de luce spirituali dictum est et de die spirituali condito in spirituali et angelica creatura de contemplatione quam habet in Verbo Dei et de cognitione qua in se creatura cognoscitur eiusque relatione ad laudem veritatis non iam proprie sed figurate et allegorice convenire ad intelligendum diem vesperam et mane. Sed aliter quam in consuetudine huius corporalis lucis non tamen hic tamquam proprie ibi figurate. Ubi enim certior lux ibi verior dies cur ergo non verior vespera et verius mane?
marg.| AUGUSTINUS. Dies ergo ille primus angelica scilicet creatura est presentata omnibus operibus Dei hoc ordine presentie quo scientie qua in Verbo facienda presciret et in creatura facta sciret non per intervalla temporum sed prius et posterius habens in connexione creaturarum in efficientia creatoris omnia simul cognovit. Sic enim fecit Deus futura ut non temporaliter temporalia sed ab eo facta currerent per tempora. Lux enim creatura spiritualis omnibus operibus Dei presentari potuit per senarii perfectionem atque inde septimi requiem diei mane habere non vesperam ut non sit Deo hoc requievisse septima die tamquam ipso eguerit ad requiem sed quod in conspectu angelorum requieverit ab omnibus operibus non nisi in se ipso qui non factus est id est ut creatura angelica que cognoscendis operibus in ipso et in illis tamquam dies cum vespera presentata est nihil post omnia bona valde melius cognosceret quam illum qui ab omnibus operibus in se ipso quiesceret nullo eorum egentem quo sit beatior. In qua cognitione non habente vesperam benedici et sanctificari ob hoc meruit.
marg.| BEDA. ALLEGORICE. Unde dicitur: memento ut diem sabbati sanctifices hec autem benedictio et sanctificatio maiorem benedictionem et sanctificationem significat sicut enim crebris victimis sanguis Christi semel fundendus significabatur ita per requiem diei septime post opera sex dierum sepe celebratam signabatur ille dies sabbati quo Christus semel in sepulcro quieturus perfectis sexta die omnibus operibus quibus mundum sex diebus perfectum restauravit. In qua antiqui memor operis salvationem mundi se perfecisse declaravit. Dixit enim: consummatum est et inclinato capite emisit spiritum. Hec sanctificatio et benedictio et requies post opera valde bona significat nos post opera bona (que in nobis operatur ipse) perventuros ad requiem celestis vite fruituros eterna sanctificatione et benedictione. Ideo hec dies vesperam habere non scribitur.
Numérotation du verset Gn. 2,3 
Et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat {t. 1: Erfurt, f. 9vb; facsim., p. 18b} ab omni opere suo quod creavit Deus
interl.| in Verbo
ut faceret.
interl.| in opere
Numérotation du verset Gn. 2,4 
2 sunt Rusch ] om. Weber
interl.| recapitulatio
interl.| conclusio superiorum
interl.| vel historice vel mystice
celi et terre quando create sunt in die
interl.| Beda: in tempore
quo fecit Dominus3 celum et terram
3 Dominus Rusch ] + Deus Clementina Weber
interl.| Augustinus: omnium visibilium materiam
marg.| ISTE  SUNT  GENERATIONES. BEDA. Eos tangit qui mundum sine initio dicunt semper fuisse. Vel qui a Deo factum putant sed ex materia quam non fecerit sed coeterna ei. In die quo fecit celum et terram etc. Diem ponit pro omni tempore quo primordialis creatura formata est non enim in quolibet sex dierum celum factum vel sideribus illustratum et terra ab aquis separata arboribus herbisque consita. Sic apostolus dicens: ecce nunc dies salutis significat totum tempus qui hic vivimus. Sed dificile est intelligere quomodo fecit Deus in hac die celum et terram et omne virgultum? nisi dicamus quod in materia informi pariter omnis creatura formata est iuxta illud: qui vivit ineternum creavit omnia simul. Si ergo in hoc die tempus intelligimus quo ante omnem huius seculi diem facta sunt omnia simul. Patet quod herba et omnis arbor in una substantia causaliter facta sunt priusquam visibiliter orirentur et germinarent. Si vero hunc diem pro illo tempore accipimus quo mundus per sex dies ornatus est possumus intelligere quia protulit terra {t. 1: Erfurt, f. 10ra; facsim., p. 19a} herbam virentem non sicut modo cum irrigatione pluviarum vel industria hominum multa procreantur sed aliter prima herbarum et arborum facta est creatio solo scilicet Dei imperio sine pluvia et opere humano. Unde sequitur: non enim pluerat Dominus Deus super terram.
marg.| MYSTICE. ISIDORUS. Iste sunt generationes celi et terre. Numerati sunt sex dies quibus universitas seculi a capite usque ad finem quasi brevis imago figurata est. Unde hec pars libri liber generationis celi et terre dicta est. In hac vero conclusione unus dies dicitur quo fecit Deus celum et terram etc. In quo tempus significatur. His ergo paucis verbis insinuata est omnis creatura ante peccatum anime. In celo et in terra omnis visibilis creatura. Nomine diei omne tempus quia simul facta sunt tempus et temporalia. Nomine virgulti et herbe creatura invisibilis propter vigorem vite immarcessibilem si non peccasset. Antequam oriretur in terra id est priusquam peccaret id est terrenis cupiditatibus se subderet. Unde sequitur: non enim pluerat Deus super terram hoc est nondum propheticis vel evangelicis nubibus imbre verbi misso animam vivere fecerat.   Et homo non erat qui operaretur terram quia post peccatum homo laborare cepit in terra et necessarias habuit nubes illas unde virgultum id est anima virebat. Irrigabat eam fons vite id est in inundatio veritatis loquens in intellectu eius ut pluvia de nubibus non egeret antequam peccaret. Hic erat status hominis ante peccatum.
marg.| AUGUSTINUS. Alia translatio habet hic est liber creature celi et terre. Cum factus est dies fecit Deus celum et terram et omne viride agri etc. Firmior fit sententia qua dicitur unum diem fecisse Deum unde illi sex dies vel septem huius unius repetione numerari potuerunt quando scriptura concludens cuncta que ab initio hucusque dixerat ait: hic est liber creature celi et terre cum factus est dies. Non enim memorata sunt celum et terram sicut in principio antequam fieret dies cum tenebre erant super abyssum sed quomodo factum est celum et terra cum factus est dies iam distinctis scilicet rerum generibus quibus omnis creatura composita est in hanc speciem que mundus vocatur hic ergo celum memoratur quod est firmamentum cum omnibus que in illo sunt et terra illa que cum abysso unum obtinet locum cum omnibus que in ea sunt. Cum enim dicitur cum factus est dies sive superioribus nectatur ut sit una sentientia hic est liber creature celi et terre cum factus est dies sive inferioribus ut sit plena sententia. Cum factus est dies fecit Deus celum et terram cogit sic intelligi celum et terra quomodo scilicet facta sunt cum factus est dies. Cum vero additur et omne viride agri quod tertio die factum est plane apparet illum esse diem unum quem fecit Deus quo repetito factus est secundus et tertius dies et ceteri usque ad septimum. Cum enim nomine celi et terre omnem creaturam vellet accipi supposuit omne viride agri ut hunc diem apertius significaret. Cum enim conditorum ordinem recolimus invenimus viride agri tertio die creatum antequam solis presentia dies quotidianus perageretur. Quando etiam audimus cum factus est dies fecit Deus omne viride agri admonemur ipsius diei quem sive corporalem lucem nobis incognitam sive spiritualem in societate angelica intelligimus. Item cum dicitur fecisse Deum celum et terram etc. cum factus est dies simul omnia fecisse signatur et cum sex dierum ordine creata memorantur et nunc ad unum reducuntur hunc septies repetitum et illam senariam vel septenariam repetitionem non intervallo temporis factam intelligimus. Scriptura enim altitudine superbos irridet profunditate attentos tenet magnos veritate parvulos nutrit affabilitate.
marg.| AUGUSTINUS. In prima mundi conditione cum Deus omnia simul creavit homo factus est qui esset ratio creandi hominis non actio creati. Sed aliter hec in verbo Dei ubi ista non facta sunt sed eterna aliter in elementis mundi ubi omnia simul facta sunt futura aliter in rebus que iam non simul sed tempore suo queque creantur aliter in seminibus in quibus rursus primordiales cause repetuntur de rebus deducte que secundum causas quas primum condidit extiterant velut herba ex terra semen ex herba.
Numérotation du verset Gn. 2,5 
et omne virgultum agri
interl.| omnium invisibilium propter vigorem vite
antequam oriretur4 in terra
4 oriretur Rusch ] oreretur Clementina Weber
interl.| antequam homo terrena concupisceret
omnemque herbam regionis
interl.| omne viride agri quod tertio die factum apparet
interl.| propter vitam immarcessibilem
interl.| mala concupiscentia coalesceret in mente
non enim pluerat Dominus5
5 Dominus Rusch ] + Deus Clementina Weber
interl.| quasi non ex proventu pluviarum nati sunt frutices aut herbe nec usque ad diluvium legitur pluisse
interl.| prophetica vel evangelica predicatione
super terram
interl.| mentem humanam
et homo non erat qui operaretur terram
interl.| non erat necesse corda hominum humano opere irrigari
marg.| OMNE  VIRGULTUM etc. AUGUSTINUS. Intelligitur terra causaliter produxisse herbam et lignum id est producendi virtutem accepisse. In ea enim tamquam in radicibus facta erant que per tempora futura erant fecit ergo antequam essent super terram secundum formabilitatem materie que formanda erant verbo eius procedens {t. 1: Erfurt, f. 9vb; facsim., p. 18b} formationem non tempore sed origine.
marg.| NON  ENIM  PLUERAT etc. AUGUSTINUS. Quasi non fecit Deus sic tunc sicut nunc cum pluit et homines operantur et per moras temporum fiunt que non erant cum fecit omnia simul tempora enim non fuerunt ante creaturam sed cum creatura et ipsa creatura. Motus enim si nullus esset vel corporalis vel spiritualis creature quo per presens preteritis futura succederent tempus omnino non esset nec creatura moveri posset.
Numérotation du verset Gn. 2,6 
sed fons
interl.| sapientie divisus in quatuor partes virtutum
interl.| vite
interl.| inundatio veritatis
ascendebat e terra irrigans
interl.| inspirans corda utilia et honesta
universam superficiem terre.
marg.| SED  FONS etc. BEDA. Huius fontis qualiscumque irrigatio iam terra herbis et lignis vestita supervenit. Fons unus ascendisse dicitur pro aliqua in terre sinibus unitate vel singularis positus est pro plurali.
marg.| SED  FONS etc. AUGUSTINUS. Hic intimare videtur que fiant secundum temporum intervalla ex prima conditione ubi fiunt omnia simul incipiens ab elemento ex quo omnia nascuntur germina animalium herbarum vel lignorum ut agant temporales numeros propriis naturis distributos. Primordia enim omnium seminum humida sunt et ex humido concrescunt. Si dicatur quantolibet fonte non posse faciem omnem terre irrigari etsi montes irrigaret diluvium esset. Respondetur quia vicissim fieri posset sicut Nilus plana Egypti irrigat. Possunt et per unum fontem intelligi multi fontes regiones proprias irrigantes et omnis terre facies irrigata sicut omnis vestis facies colorata etsi non continuatim sed maculatim ab hoc fonte que narrantur per moras temporum fiunt non simul. Cum ergo aliter sint creaturarum rationes in verbo Dei aliter opera a quibus die septima requievit aliter que ex illis usque nunc operatur ultimum utcumque corporis sensu et consuetudine cognoscimus duo remota a sensibus nostris et humane cognitionis usu prius autoritate divina credenda post per hec que nota sunt utcumque noscenda.
Numérotation du verset Gn. 2,7 
6 Dominus Rusch ] + Deus Clementina Weber
interl.| iubendo volendo
hominem de limo terre
interl.| quantum ad corpus
et inspiravit
interl.| id est spiritum contemplative virtutis dedit
interl.| vita rationali animavit
in faciem eius spiraculum {t. 1: Erfurt, f. 11ra; facsim., p. 21a} vite
interl.| Totum quidem corpus animavit sed hec pars sensibus ornata est ad intuenda superiora per qua rationali anime naturaliter indutum est ut sapiat qua sursum sunt.
et factus est homo in animam viventem.
interl.| prius animalem postea spiritualem
marg.| FORMAVIT etc. AUGUSTINUS.  MYSTICE. Latior de homine figurate explicatur narratio ut querentes instruat et exerceat hec formatio non est novi operis inchoatio sed diligens retractatio Si hic hominem ex corpore et anima iam factum intelligimus bene ista commixtio limus dicitur. Sicut enim fit limus conmmixtione pulveris et liquoris sic anima corporis materiam vivificando unit nec patitur dissolui. Inspiravit in faciem eius spiraculum vite. Si corpus tantum erat hic animam corpori adiunctam intelligimus. Si vero homo factus iam corpus et anima erat anime hac inspiratione sensus est additus cum factus est homo in animam viventem non quia illa sufflatio versa sit in animam viventem sed operata est animam viventem. Nondum tamen hominem spiritualem debemus intelligere sed animalem qui tunc spiritualis factus est cum in paradisi beata vita est constitutus. Unde prius animales sumus de illo post peccatum nati donec per spiritualem Adam spirituales renascamur. Paradisi vero nomine beatitudo in qua homo positus est significatur. Sed quia in nemoribus deliciosa quies hominum est et corporis sensibus de oriente lumen oritur celumque consurgit quod est superius corpore nostro atque excellentius his verbis spirituales delicie quas habet beata vita explicantur. Intelligimus autem gaudia nostra spiritualia significare omne lignum formosum ad aspectum intelligentie et bonum ad escam que non corrumpitur ut est omnis ratio et virtus spiritualis que cibus est anime. Productum est hoc lignum de terra quia gaudium spirituale debet superesse terre. Lignum vite plantatum in medio paradisi quia debet anima intelligere se ordinatam in medio rerum ut cum sub se habeat corpoream creaturam super se tamen intelligat esse naturam Dei ut nec contemnat quod est nec arroget quod non est.
marg.| AUGUSTINUS. Formavit igitur Deus hominem etc. Prius de limo terre formatum est corpus animale quale nunc habemus non spirituale cum quali resurgemus. Unde queritur quomodo reformemur si non ad hoc per Christum reformamur quod in Adam fuimus non autem immortalitatem perdidit si prius animale fuit neque animale corpus erit sed spirituale cum incorruptionem induerit. Unde quidam putaverunt hominem corpore fuisse animalem sed mutatum cum in paradisum poneretur sicut mutabitur in resurrectione. Sed si ita est frustra conamur paradisum et illas arbores et fructum secundum gestorum proprietatem accipere. Non enim cibi ex arborum pomis immortalibus corporibus sunt necessarii. Ipsa quoque mors hominis quam peccato meruit indicat eum non moriturum si non peccasset. Sed quomodo sine morte mortalis? Aut quomodo si corpus animale non mortalis? Unde putant eum non corporis mortem sed anime peccato meruisse credentes propter corpus animale exiturum fuisse de hoc corpore ad requiem quam nunc habent sancti et in fine seculi idem corpus immortale recepturum. Contra quod apostolus. Corpus quod mortuum est propter peccatum et sic non moreretur etiam corpore si non peccasset animale tamen posset esse ante peccatum et post vitam in paradiso iustitie cum Deus vellet fieri spirituale. Sed aiunt: quomodo renovamur si non recipimus quod perdidit homo primus? Recipimus quodammodo et recipimus . Non enim immortalitatem spiritualis corporis recipimus quam nondum habuit homo sed iustitiam a qua per peccatum lapsus est homo. Renovabimur a vetustate peccati non in corpus animale in quo fuit sed in melius id est spirituale. Renovamur mente secundum imaginem Dei que peccando est perdita. Renovabimur carne cum hoc corruptibile et mortale induet incorruptionem et immortalitatem in quam mutandus erat Adam nisi mortem corporis animalis peccando meruisset. Non ait apostolus corpus mortale propter peccatum sed mortuum. Illud enim ante peccatum mortale et immortale quia poterat mori et non mori. Aliud est autem non posse mori aliud posse non mori. Quodam modo creatus est homo immortalis quod erat ei de ligno vite non de conditione nature. Mortalis erat conditione corporis animalis. Immortalis beneficio conditoris. Non enim immortale quod mori omnino non possit erit nisi spirituale. Ideo factum est per peccatum non mortale quod erat sed mortuum quod non fieret nisi peccasset animale est enim hoc corpus sicut primi hominis. Sed iam deterius habet enim necessitatem moriendi.
marg.| AUGUSTINUS. Stola prima aut iustitia est de qua lapsus est vel si corporalem immortalitatem significat hanc amisit cum peccando ad eam pervenire non potuit. Sic ergo Adam corpus animale habuit non modo ante paradisum sed et in paradiso quamvis in interiori homine fuerit spiritualis quod amisit peccando et meruit corporis mortem qui non peccando mereretur in corpus spirituale mutationem.
marg.| AUGUSTINUS. Formavit etc. Videndum est utrum recapitulatio sit ut dicatur quomodo homo factus sit quem sexta die factum legimus? An tunc cum fecit omnia simul et hominem in his fecit ut accessu temporis etiam hoc modo fieret quo in hac perspicua forma vitam gerit? Sicut fenum factum antequam exoriretur accedente tempore et fontis irrigatione exortum est ut super terram esset.
marg.| AUGUSTINUS. Secundum recapitulationem prius videamus. Forte factus est homo die sexto sicut ipse dies prius factus sicut firmamentum terra et mare que non sunt dicenda ante in primordiis iam facta latuisse et post in hanc faciem qua mundus est instructus accessu temporum tamquam exorta claruisse. Nec sidera in elementis prius facta et recondita accessu temporis in has formas emicuisse sed senario perfectionis creata simul omnia cum factus est dies. Sic forte sexta die hac visibili forma de limo factus est homo sed tunc non commemoratum est quod nunc recapitulando insinuatur. Sed hoc Scripture congruere non videtur. Scriptum est enim cum adhuc sexta diei opera narrarentur: «Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram». Iam ergo de limo homo factus erat et mulier ex eius latere non enim sexta die factus masculus et post accessu temporis femina. Inquit enim: masculum et feminam creavit eos. Quomodo ergo iam in paradiso homine constituto (sicut sequitur) facta est mulier? Sed forte hoc pretermissum scriptura recolit. Nam secundum hoc sexto die paradisus plantatus est ubi locatus homo soporatus est ut formaretur Eva qua formata evigilavit nomenque imposuit. Verba vero hominis cum animantibus vel cum mulieri nomen imposuit vel cum dixit propter hoc reliquet homo patrem et matrem non nisi temporali mora fieri potuerunt. Non ergo hec facta sunt sicut creata sunt omnia simul. Aut igitur non omnia opera sex dierum simul sed per moras temporum facta sunt. Aut si simul facta sunt secundum illud: qui vivit in eternum creavit omnia simul non est dubium quod homo de limo terre formatus est eique formata uxor ex latere non ad conditionem qua simul facta sunt omnia pertinere sed ad eam que fit per tempora qua Deus nunc usque operatur. Quod his verbis innuitur plantavit Deus paradisum in Eden et eiecit adhuc de terra omne lignum etc. Cum enim dicit adhuc aperit quod aliter nunc eiicit aliter tunc cum forte tertio die produxit terra herbam virentem etc. tunc scilicet potentialiter et causaliter sicut creantur omnia simul nunc visibiliter temporis accessu. Nisi dicatur non omne genus ligni tertio die factum sed aliquod dilatum quod sexta die formaretur cum factus est homo et in paradiso positus. Sed frustra per singulos dies distincta sunt opera omnia si remaneret permixtio ulla. Masculus ergo et femina aliter sexta die aliter nunc creati nec enim tunc et non postea aut postea et non tunc nec alii postea sed iidem ipsi aliter tunc aliter postea scilicet visibiliter non tamen de parentibus sed ille de limo illa de costa tunc autem invisibiliter potentionaliter et causaliter quomodo fiunt futura non facta.
marg.| BEDA. Formavit etc. Factura hominis qui sexta die factus est latius describitur quod factus sit corpore scilicet et anima et corpus de limo anima vero de nihilo Deo inspirante creata est et femina de latere dormientis. Sed ne carnaliter putemus Deum corporeis manibus formasse corpus vel faucibus inspirasse animam vel vitam. Quod enim dictum est: manus tue Domine fecerunt et plasmaverunt me tropica locutio est. Spiritus enim est Deus nec liniamentis membrorum compositus. Formavit ergo de limo hominem id est verbo suo del limo fieri iussit. Inspiravit in faciem eius spiraculum vite. Substantiam scilicet anime et spiritus in qua viveret creavit.
marg.| AUGUSTINUS. Queritur utrum Deus repente hominem in etate virili fecerit? an perficiendo et etates augendo sicut nunc format in matris utero? Sed quicquid horum fecerit hoc fecit quod Deum omnipotentem et sapientem decuit. Ita enim temporum leges generibus qualitatibusque rerum distribuit ut voluntas sua super omnia sit. Potentia enim sua numeros creature dedit non ipsam eis alligavit nec exspectati sunt dies ut virga Moysi verteretur in draconem. Nec talia contra naturam fiunt nisi nobis quibus aliter nature cursus innotuit Deo autem est natura quod fecit. Sic Adam in etate virili continuo factus est quem tamen fecit secundum causalem rationem in qua prius factus est alioquin enim eum in sex dierum operibus non fecerat. Neque enim contra dispositionem suam faceret erat enim in prima causarum conditione sic hominem fieri posse sed non ibi erat necesse. Hoc enim non erat in conditione creature sed in beneplacito creatoris cuius voluntas necessitas est. Nos autem in rebus temporaliter exortis scimus quid cuiusque natura sit quod experimento accipimus sed utrum futurum sit? ignoramus. In natura iuvenis est ut senescat sed utrum in Dei voluntate sit? nescimus hoc enim necessario futurum est quod vult et prescit. Multa vero secundum inferiores causas futura sunt sed in prescientia Dei futura non sunt. Si autem ibi aliter sunt potius futura sunt sicut ibi sunt ubi prescit qui non potest falli. Futura enim senectus est in iuvene. Sed futura non est si ante moriturus est. Nam secundum quasdam inferiores futurorum causas moriturus erat Ezechias cui Deus addidit quindecim annos quod ante omnia se facturum esse presciebat. Non ergo fecit quod futurum non erat. Hoc enim magis futurum erat quod presciebat. Secundum ergo inferiores causas iam finierat vitam sed secundum Dei voluntatem et prescientiam qui ab eterno noverat quod facturus erat tunc finiturus erat quando finivit. Etsi enim oranti concessum est et iam orando meriturum ille presciebat et ideo necessario futurum erat.
marg.| ET  INSPIRAVIT etc. AUGUSTINUS. Sine dubitatione flavit vel sufflavit dicendum est non quod faucibus sufflaverit vel hominis animam de sua substantia formaverit vel creaverit sed flavit id est flatum hominis scilicet animam fecit. Flare enim est flatum facere flatum facere est animam facere. Unde: omnem flatum ego feci. Queritur autem utrum animam ex nihilo fecerit? an ex re que iam facta erat sed anima non erat? Si enim dicimus Deum aliquid ex nihilo non creare postquam omnia simul creavit non credimus adhuc ex nihilo animas creare. Sed si fuit materies unde anima fieret vel adhuc anime fiunt quid est ipsa? quod nomen quam speciem quem usum in rebus conditis tenet? vivit an non? Si vivit quid agit? Quid in universitate agit vel efficit. Beatam vitam gerit an miseram an neutram? Vivificat aliquid an non? Si nulla vita erat quomodo erat future vite incorporea nec viva materia? aut falsum est aut latet nimis. Si vivebat nec beate nec misere quomodo rationalis erat? Si tunc rationalis facta est cum ex illa materia natura humana anime facta est irrationalis vita materia erat anime rationalis id est humane. Quid ergo a pecoris anima distabat? Dicendum est ergo Deum in illis primis operibus que simul omnia creavit animam etiam humanam creasse quam suo tempore corpori inspiraret. Quod enim dictum est ad imaginem suam in anima masculum et femina in corpore intelligitur. Credatur ergo hominem ita factum sexta die ut corporis humani ratio causalis in elementis mundi anima vero iam ipsa crearetur sicut prius creatus est dies donec eam suo tempore formato corpori insereret. Sed si iam facta erat anima ubi ei melius esset quam ibi? Quare ergo innocenter vivens carni inserta est in qua creatorem offenderet et merito periret? Sed forsitan ad corpus regendum voluit inclinari ubi et iuste et inique vivere posset et quod elegit hoc habuit vel de iustitia premium vel de iniquitate supplicium. Cur ergo non credatur quod Dei nutu ad corpus venerit? ubi si obedire vellet vitam eternam acciperet penam si contemneret.
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 11ra; facsim., p. 21a} AUGUSTINUS. Dicendum est animam non sic creatam ut prescia esset operis futuri iusti vel iniusti. Non enim credibile est eam sponte inclinari ad corporis vitam si se ita sciret peccaturam ut supplicio puniretur perpetuo hanc creaturam qui sic vult esse contradicit Dei bonitati. Qui vero non vult eam pro peccatis penam luere inimicus est veritati.
marg.| AUGUSTINUS. Non sunt audiendi qui putant animam esse partem Dei. Si enim hoc esset nec a se nec ab alio decipi posset nec ad malum faciendum vel patiendum compelli nec in melius vel deterius immutari. Flatus autem quo hominem animavit factus est a Deo non de Deo. Nec flatus hominis pars ipsius est quem facit non de se ipso sed aerio anhelitu assumpto et effuso Deus vero potuit de nihilo vivum et rationabilem facere quod non potest homo. Quidam tamen estimant non tunc animatum hominem quando Deus insufflavit in eius faciem et factus est in animam viventem sed Spiritum Sanctum accepisse. Animam vero ex nihilo factam dubitare fas non est.
marg.| AUGUSTINUS. Queri solet utrum si nelit incorporari compellatur? Sed melius traditur hoc naturaliter velle id est sic creari ut velit sicut naturale nobis est velle vivere. Male autem vivere non nature sed voluntatis perverse. Si quis autem non vult eam existimare factam nisi cum formato corpori est inspirata quid respondeat cum queritur unde facta sit? aut ex nihilo dicet Deum fecisse aliquid post illam consummationem operum aut de iam existente factam et laborabit querendo que illa natura sit? Quod si vitare voluerit dicendo sexta die de limo terre factum esse hominem sed recapitulando postea memorantum videat quid de muliere dicat? quia masculum et feminam fecit eos.
marg.| AUGUSTINUS. Sed forte anime sexta die facte ubi imago Dei relucet ut postea corpora formarentur sed hoc credere scriptura non permittit tum propter senariam perfectionem operum tum quis sexus masculus et femineus in corpore tantum sunt. Si quis secundum intellectum et rationem utrumque sexum in anima una accipiendum putaverit quid dicet de his que ad escam tempore illo data corporibus tantum congrua sunt. Si vero figurate acceperit recedet a proprietate geste rei que preponenda est in huiusmodi.
Numérotation du verset Gn. 2,8 
Plantaverat autem Dominus7
7 Dominus Rusch ] + Deus Clementina Weber
interl.| quasi ubi posuit eum Deus
paradisum voluptatis
interl.| locum amenitatis
interl.| vitam beatam
interl.| ortum deliciarum hebraice Eden
interl.| Ecclesiam
interl.| Beda: remotis aquis a superficie terre
a principio
interl.| Christo
interl.| temporis
interl.| HIERONYMUS. apparet quod priusquam celum et terram faceret paradisum condiderat
in quo posuit hominem {t. 1: Erfurt, f. 11rb; facsim., p. 21b} quem formaverat.
interl.| datur intelligi non ibi fuisse hominem conditum quia Deus presciebat illum peccaturum et inde pellendum ad hanc terram ubi condidit eum
marg.| PLANTAVERAT  AUTEM  DOMINUS etc. BEDA. Ab illo principio plantavit paradisum quo terram omnem remotis aquis herbas et ligna producere iussit. In quo hominem sexta die formatum posuit qui et si presentis Ecclesie vel future patrie typum tenet. Ad literam tamen intelligendum est esse locum amenissimum fructuosis arboribus magnum et magno fonte fecundum. Quod dicimus a principio antiqua translatio dicit ad orientem. Unde volunt in orientali parte esse pardisum longo interiacente spacio vel maris vel terre a regionibus quas incolunt homines secretum unde nec aque diluvii illuc pervenerunt. Qualiter plantatus sit? exponit dicens: produxitque Dominus Deus de humo omne lignum etc. Hoc eodem intelligitur die factum quo cuncta ligna fructifera Deo iubente terra produxit sed hic repetitur ut qualis sit locus paradisi noscatur et quia de ligno vite et scientie boni et mali erat specialiter dicturus.
marg.| AUGUSTINUS. Et plantavit Dominus paradisum in eden ad orientem etc. Tres generales sententie de paradiso sunt. Una eorum qui corporaliter tantum intelligi volunt. Alia eorum qui spiritualiter tantum. Tertia vero eorum qui utroque modo paradisum accipiunt. Tertiam mihi placere fateor ut homo factus ex limo quod corpus humanum est in paradiso corporali locatus intelligatur quomodo Adam et si aliud significat quia est forma futuri in natura propria homo accipitur.
marg.| AUGUSTINUS. Plantavit autem Dominus paradisum in eden id est in deliciis. Deinde hoc recapitulat ut ostendat quomodo paradisum Deus plantavit. Et eiecit Deus de terra omne lignum etc. Iam enim tunc produxerat terra omne lignum die scilicet tertio. Sed cum ex his generibus sint ligna instituta in paradiso produxit in manifesto et in tempore suo que iam causaliter tertio die terra produxerat.
marg.| STRABO. Quidam codices habent eden ad ortum. Ex quo possumus coniicere paradisum in oriente situm ubicumque autem sit scimus eum terrenum esse et interiecto oceano et montibus oppositis remotissimum a nostro orbe in alto situm pertingentem usque ad lunarem circulum. Unde aque diluvii illuc minime pervenerunt.
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 11rb; facsim., p. 21b} IN  QUO  POSUIT. AUGUSTINUS. Si quis putat animas corpore exutas locis corporalibus contineri cum sint sine corpore non deerunt qui faveant et divitem sitientem in loco corporali fuisse contendant ipsamque animam omnino corpoream propter arentem linguam et stillam de Lazari digito cupitam. Sed melius est dubitare de occultis quam litigare de incertis divitem in supplicio pauperem in refrigerio esse non dubito. Sed quomodo intelligatur flama inferni sinus Abrae et huiusmodi vix a mansuetis a contentiosis numquam invenitur. Si autem corporalibus locis continentur anime etiam corporibus exute potuit latro in paradisum induci ubi fuit prius corpus primi hominis. Sapientia vero non est corpus et ideo nec lignum sed potuit significari per lignum. Hoc quoque addo quanquam corporalem talem tamen cibum illam arborem prestitisse quo corpus hominis stabili sanitate firmaretur non sicut ex alio cibo sed nonnulla inspiratione salubritatis occulta. Quamvis enim usitatus panis plus habuerit cuius una collyrida Deus hominem a fame quadraginta diebus liberavit.
Numérotation du verset Gn. 2,9 
Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu
interl.| disciplinas utiles unde fructus sumitur mores scilicet piorum
et ad vescendum suave, lignum etiam vite
interl.| hec est sapientia mater omnium bonorum
in medio paradisi
interl.| sapientia que est in medio ordinata ne usurpet quod non est vel deiiciat quod est
lignumque scientie
interl.| quo tacto per experientiam scitur quid sit inter bonum quod relinquitur et malum quod sequitur
boni et mali.
interl.| hoc est trangressio mandati
interl.| in experientia
marg.| LIGNUM  ETIAM  VITE. AUGUSTINUS. De sapientia dicitur: lignum vite his est qui apprehenderint eam. Sed est Hierusalem eterna in celis est et civitas illam significans condita in terris. Sara et Agar sunt duo testamenta due tamen mulieres erant et cum Christus per ligni passionem aqua spirituali nos satiet erat tamen petra que ligno percussa aquam prebuit. Aliud erat quod significabatur sed ipsa corporaliter erant et quando narrata sunt non erat figurata locutio sed rerum expressa narratio. Erat ergo lignum vite sicut petra Christus nec sine mysteriis spiritualium rerum corporaliter presentatis voluit hominem Deus in paradiso vivere. Erat in ceteris lignis alimentum in illo sacramentum. Ipse etiam Christus ovis est que immolatur in pascha cum illud non tantum dicendo sed etiam faciendo figurabatur ovis enim vere erat occidebatur manducabatur non sicut vitulus saginatus revertenti filio occisus ibi enim narratio figurarum non figurata significatio gestorum. Non enim hoc evangelista sed Dominus narrat quod narravit evangelista etiam factum est Dominum scilicet talia dixisse Domini narratio parabola fuit de qua numquam exigitur ut ad literam monstretur. Christus est lapis a Iacob unctus et reprobatus ab edificantibus. Sed illud vere factum est hoc in figura predictum. Sic sapientia id est Christus lignum vite est in spirituali paradiso quo misit de cruce latronem sed lignum vite est creatum in paradiso corporali sicut dicit scriptura que res suis temporibus gestas narravit.
marg.| BEDA. Lignum etiam vite etc. In altero hominis signum obedientie quam debebat. In altero sacramentum vite eterne quam obediendo mereretur lignum vite dictum quia divinitus accepit ut qui ex eo manducaret corpus eius stabili sanitate firmaretur nec ulla infirmitate vel etate in deterius vel in occasum laberetur.
marg.| STRABO. Lignum vite hanc naturaliter virtutem habebat ut qui ex eius fructu comederet perpetua soliditate vestiretur nulla infirmitate vel anxietate vel senii lassitudine vel imbecillitate fatigandus.
marg.| LIGNUMQUE  SCIENTIE  BONI  ET  MALI. AUGUSTINUS. Erat corporale sicut alie arbores nec cibo noxium qui enim fecit omnia bona valde nihil mali in paradiso statuit. Sed mala transgression precept. Oportebat autem ut homo sub Domino positus ab aliquo prohiberetur ut esset merendi obedientia que sola verissime virtus est rationali creature degenti sub potestate Dei sicut primum et maximum vicium tumoris velle uti sua potestate quod est inobedientia non enim erat unde homo se habere Dominum cogitaret nisi ei aliquid iuberetur. Arbor ergo non erat mala sed scientie dicta noscendi bonum et malum quia post prohibitionem erat in illa transgressio futura qua homo experiendo disceret quid esset inter obedientie bonum et inobedientie malam nec de fructu qui nasceretur inde positum est nomen sed de ipsa re que trangressionem secuta est.
marg.| MYSTICE. Lignum scientie boni et mali. Anime medietas et ordinata integritas signatur. Quod in medio paradisi plantatum et scientie boni et mali dictum quia anima que debet in Deum extendi si Deo deserto ad se conversa fuerit et potentia sua sine Deo frui voluerit pena sequente experiendo discit quid sit inter bonum quod deseruit et malum quo cecidit et hoc erit ei gustasse de ligno scientie boni et mali.
Numérotation du verset Gn. 2,10 
interl.| Christus
interl.| affluentia interne iocunditatis
de loco voluptatis
interl.| paterno fonte
ad irrigandum
interl.| verbo et baptismo
paradisum
interl.| Ecclesiam
qui inde dividitur in quatuor
interl.| virtutes principales
interl.| evangelia
capita.
interl.| flumina
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 11va; facsim., p. 22a} ET  FLUVIUS  EGREDIEBATUR. BEDA. Ad irrigandum paradisum ligna scilicet pulcra et fructuosa que omnem illam regionem decorabant sicut Nilus plana Egypti irrigat. Voluit enim Deus in nostro orbe haberi similitudinem celestis patrie ad quam possidendam creati sumus ut ad redeundum vicino nos moneret exemplo. Constat autem fluminum que de paradiso exire feruntur in nostra terra notos esse fontes. Phison enim qui et Ganges in locis Caucasi montis. Geon qui et Nilus non procul ab Athlante qui est fons Africe ad occidentem. Tigris et Euphrates ex Armenia. Ferunt historici Tigrin et Euphratem et Nilum plerisque locis terre absumi et paulopost emergentia solitum agere cursum.
marg.| AUGUSTINUS. Alia translatio. Fons exit de eden qui irrigat paradisum etc. Hec flumina gentibus per quas fluunt notissima sunt duobus vetustas mutavit nomina. Geon enim Nilus nunc vocatur. Phison Ganges. Tigris et Euphrates antiqua nomina servaverunt debemus hec prius ad litteram accipere nec figuratam tantum locutionem putare sed et res esse et aliquod significare. Sed aliorum fontes noti dicuntur aliorum omnino ignoti Ideo non videntur ad litteram ex uno fonte dividi quia et locus ille paradisi remotus est a cognitione hominum qui in quatuor partes aquarum dividuntur. Sed flumina quorum fontes noti esse dicuntur sub terras eunt et post longos tractus erumpunt ubi tamquam suis fontibus nota esse prohibentur sicut sepe faciunt flumina. Exibat ergo fluvius de eden id est de loco deliciarum et irrigabat paradisum ligna scilicet pulcra et fructuosa.
marg.| ISIDORUS. MYSTICE. Fluvius de paradiso egrediens affluentia est eterne iocunditatis de qua dicitur: torrente voluptatis tue potabis etc. Quatuor flumina quatuor principales virtutes. Phison qui mutatio oris interpretatur est prudentia que ad capacitatem auditorum mutat verba sua. Unde: omnibus omnia factus sum hic circumit terram que habet optimum aurum id est vivendi disciplinam a terrenis sordibus decoctam que nitescit in aurum optimum nec falsitate vincitur sicut carbunculus nocte non obscuratur. Habet quoque speciem vite eterne que virore prassii significatur propter virorem qui non arescit. Geon interpretatur hyatus terre qui significat temperantiam que illicitis moribus resistit qui Ethiopiam circumit quia tetros mores et incentiva libidinis absorbendo consumit. Tigris a nimia velocitate fortitudinem significat qui vadit contra Assyrios quia impigrum adversus eos qui consiliis prudentie resistunt exercet actionem Assyrii enim sepe pro adversariis ponuntur quia Israelitas sepe expugnaverunt. Euphrates frugifer interpretatur nec contra quos vadat dicitur quia iustitia ad omnes anime partes pertinent quia et ordo et equitas anime est qua sibi copulantur prudentia temperantia fortitudo. Iustum est enim ut prudens sit anima veritatem contemplando temperans concupiscentiam refrenando fortis adversa tolerando.
marg.| GREGORIUS. MORALITER. Quatuor fluminibus de paradiso egredientibus terra irrogatur. Solidum rationis nostre edificium prudentia temperantia fortitudo iustitia continent quia his quatuor virtutibus tota boni operis structura consurgit. Quatuor flumina paradisum irrigant quia dum his quatuor virtutibus cor infunditur ab omni desideriorum carnalium estu temperatur.
Numérotation du verset Gn. 2,11 
Nomen uni Phison,
interl.| mutatio oris quia viliore faciem habet apud nos quam in paradiso
interl.| qui et Ganges
interl.| hic significat prudentiam
ipse est qui circuit omnem terramEvilath8 ubi nascitur aurum
8 Evilath Rusch ] Evilat Weber
marg.| EVILATH. Regio Indie que post diluvium possessa est ab Evila filio Ethan filii Heber patriarche Hebreorum.
marg.| EVILATH. Interpretatur parturiens quia aliquis loquens veritatem magis parturit quam pariat.
marg.| PLINIUS. Dicit regiones Indie pre ceteris venis aureis abundare.
Numérotation du verset Gn. 2,12 
et aurum terre illius optimum estibique invenitur bdellium et lapis onychinus.
marg.| BDELIUM. Secundum Plinium arbor est aromatica magnitudine oleagina cuius lacrima lucida gustu amara boni odoris sed odoratior infusione vini.
marg.| ONIX. Est lapis pretiosus sic dictus quia permixtum habet candorem ad humani similitudinem unguis quia unguis grece dicitur onix. Antiqua translatio habet carbunculum et prassium carbunculus est ignei coloris et dicitur illustrare {t. 1: Erfurt, f. 11vb; facsim., p. 22b} tenebras noctis. Prassius est viridis. Unde grece a porro quod prason dicitur nomen accepit.
Numérotation du verset Gn. 2,13 
Et nomen fluvio secundo Geon,
interl.| hiatus terre hic est Nilus qui significat temperantiam
ipse est qui circumit9 {t. 1: Erfurt, f. 11vb; facsim., p. 22b} terram10 Ethiopie.
9 circumit Rusch ] circuit Weber
10 terram Rusch ] omnem praem. ΩJ Weber
interl.| tetros mores scilicet et incentiva libidinis
Numérotation du verset Gn. 2,14 
Nomen fluvio tertio11 Tigris,
11 fluvio tertio Rusch ] vero fluminis tertii ΩJ Weber
interl.| nimia velocitate hic est fortitudo
ipse vadit contra Assyrios.
interl.| constantia contra adversarios prudentie
fluvius autem quartus ipse est Euphrates.
interl.| frugifer quia terram facit fructiferam
interl.| frugifer nec dicitur quam terram circumeat quia in vicino irrigat terram promissionis et facile a populo qui hec lecturus erat cognosci poterat
Numérotation du verset Gn. 2,15 
Tulit ergo Dominus Deus hominem
interl.| assumpsit carnem
et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur
interl.| ut ex omnibus gentibus Ecclesiam impleret
interl.| homo ex voluptate paradisum vel Deus hominem faciendo iustum
et custodiret illum.
interl.| homo paradisum ne amitteret unde: quos dedisti mihi custodivi
marg.| TULIT  ERGO  DOMINUS  DEUS etc. AUGUSTINUS. Hominem in paradiso positum iam dixit. Nunc recapitulat ad quid positus est ut operaretur etc. Non est enim credibile quod Deus eum ante peccatum ad laborem damnaverit sed videmus quosdam ex voluptate agricolare que tunc amplior erat cum nihil adversi accidebat de celo vel de terra dederat autem homini facultatem operandi quantum volendi satis esset quantum indigentia cogeret. Gemina est enim providentie operatio. Naturalis et voluntaria. Naturalis per occultam Dei administrationem. Voluntaria per angelorum vel hominum operationem. Secundum primam arbusta et animalia habent concipi et nasci celestia et terrena ordinari. Secundum illam fiunt que interiori et naturali motu geruntur. Secundum alteram habent homines docere discere agricolare et huiusmodi. In humano quoque corpore naturalis operatio agitur secundum quam et humanum corpus naturaliter fit crescit senescit. Per voluntariam vero curatur. Anima quoque naturaliter vivit sentit. Voluntarie discit consentit. Deus autem omnes creaturas bonas creat omnes voluntates iustas ordinat. Credebile est ergo hominem in paradiso positum ut operaretur non laboriose sed deliciose et mentem prudentis magna et utilia commonerent. Et custodiret hoc est forte ut quod faceret in terra per agriculturam custodiret in se per disciplinam ut sicut ager obtperaret colenti ita ipse Deo precipienti ut scilicet sumpto precepto obedientie fructum non spinas inobedientie redderet. Sed quia hoc noluit similem sibi agrum damnatus accepit qui scilicet spinas et tribulos reddidit. Vel custodiret paradisum ne committeret unde expelli deberet. Unde accepit et preceptum quo custodito id est quo servato non perderet. Rem enim suam non custodisse dicitur qui sic agit ut perdat et si aliis sit salva. Sed precipue dicendum est ut ipsum hominem operaretur Deus et custodiret operatur homo terram non ut faciat eam esse terram sed cultam et fructuosam et Deus hominem quem creavit ut esset homo operatur ut iustus sit si ab illo per superbiam non discesserit. Initium enim superbie hominis est apostatare a Deo.
marg.| GREGORIUS. In Moralium libro XVIII. Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso etc. Pensandum est quia bona prodesse nequeunt si mala non caventur que surrepunt perit enim omne quod agitur nisi sollicite in humilitate custodiatur. Unde ut operaretur et custodiret etc. Operatur enim qui agit bonum quod precipitur sed quod operatur non custodit cum hoc surrepit quod prohibetur. Unde oportet semper bona agere et nos ab ipsis bonis operibus caute in cogitatione custodire ne si mentem elevent bona non sint que non auctori militant sed elationi. De libris quoque non canonicis sed ad edificationem editis testimonium proferimus Eleazar in prelio elephantum feriens stravit sub ipso vero occubuit. Sunt enim qui vitia superant sed sub ipsis superbiendo succumbunt.
marg.| HIERONYMUS. Et sumpsit Dominus Deus hominem et posuit etc. Pro voluptate in hebreo habetur eden. Ipsi ergo Septuaginta nunc eden interpretati sunt voluptatem. Simachus vero qui paradisum florentem ante transtulerat hic amenitatem vel delicias posuit.
marg.| ET  POSUIT  EUM etc. ISIDORUS.  MYSTICE. Ex eo quod additum est et custodiret innuitur qualis operatio esset quia in tranquillitate beate vite ubi mors non est omnis operatio est custodire quod tenes. Datum est preceptum ut de omni ligno paradisi sumerent sed non de ligno scientie boni et mali id est non sic eo frueretur ut integritatem nature sue usurpando vetitum violaret.
Numérotation du verset Gn. 2,16 
Precepitque ei dicens: ex omni ligno paradisi comede,
interl.| id est omni virtute ad beate vivendum uterea
a ¶Fons : M. Tullius Cicero, De finibus bonorum et malorum, 5, 27, 79, Teubner, p. 195.6: « Quo igitur, inquit, modo? Quia, cum a Zenone, inquam, hoc magnifice tamquam ex oraculo editur: 'Virtus ad beate vivendum se ipsa contenta est' ».   Seneca , De uita beata (dialogi, 7), cap. 16, par. 3, p. 213: « Quid ergo? virtus ad beate vivendum sufficit?' ». [MM2019]
marg.| PRECEPITQUE  EI etc. AUGUSTINUS. A ligno prohibitus est quod malum non erat ut ipsa precepti conservatio bonum illi esset transgressio malum nec melius consideratur quantum malum sit inobedientia cum ideo reus factus sit homo quia prohibitus rem tetigit quam si non prohibitus tetigisset non peccasset. Si enim venenosam herbam prohibitus tetigeris pena sequitur et si nemo prohibuisset similiter sequeretur. Si vero prohibetur res tangi que non tangenti sed prohibenti obest sicut aliena pecunia. Ideo prohibitio est peccatum quia prohibenti est damnosum. Sed cum tangitur quod nec tangenti obest si non prohibetur nec cuilibet si tangatur quare prohibetur nisi ut per se bonum obedientie et malum inobedientie monstretur. A peccante autem tantum appetitum est non esse sub dominatione Dei quando admissum est a quo debebat sola iussio dominantis dehortari ut Dei voluntas humane preponeretur Dominus iubet quod iubet servus faciat. Magna est utilitas homini quod Deo servit qui iubendo utile facit. Grandi ruine patet voluntas propria si Dei voluntati se extollendo preponat hoc expertus homo didicit quid sit inter bonum obedientie et malum inobedientie.
marg.| AUGUSTINUS. Queritur si viro soli vel etiam femine precepit hoc? Scriptum est: precepit Dominus Ade dicens. Non dicitur precipit eis. Et subditur: ex omni ligno paradisi comede non comedite de ligno autem scientie boni et mali ne comedas non dixit ne comedatis. Postea pluraliter alloquitur: in quacumque die comederis ex eo morte morieris forte quia facturus erat mulierem sic precepit ut per virum ad mulierem perveniret. Unde apostolus: si quid discere voluerint domi viros usos interrogent.
marg.| PRECEPITQUE  EI  DICENS.  EX  OMNI etc. Si queritur quomodo ista locutus sit? non proprie a nobis potest comprehendi. Certum est enim aut per suam substantiam loqui aut per creaturam subditam sibi. Sed per suam substantiam non loquitur nisi ad creandas omnes creaturas et ad spirituales illuminandas cum iam possunt capere locutionem que est in Verbo Dei. His autem qui capere non possunt per creaturam loquitur aut per spiritualem sicut in extasi vel in somnis similitudine corporalium rerum aut etiam per corporalem dum sensibus corporis apparet aliqua specie vel insonante voce. Si ergo Adam poterat capere locutionem Dei quam per substantiam suam prebet angelis mentem eius ad horam movit miro modo et ineffabili. Si autem adhuc necessaria erat sanctioris creature auctoritas qua cognosceret iussionem Dei sicut nobis prophete et angeli. Locutus est ei Deus per aliquam creaturam vocibus quas intelligeret. Postea vero audierunt vocem Dei in paradiso deambulantis non per ipsam substantiam sed per subditam sibi creaturam.
marg.| AUGUSTINUS. Queritur quomodo loqui potuerunt vel loquentem intelligere qui non didicerant inter loquentes crescendo vel magisterio? Sed eos Deus tales fecerat qui possent loqui et discere ab aliis.
marg.| AUGUSTINUS. De Christo dicitur. Priusquam sciat per bonum aut malum contemnet malitiam ut eligat bonum quomodo quod nescit aut contemnit aut eligit? Hec duo aliter sciuntur per prudentiam boni aliter per experientiam mali per prudentiam boni malum scitur et non sentitur tenet enim bonum ne sentiatur malum. Per experientiam mali scitur bonum quid enim amiserit sentit cui amisso bono male fuerit. Puer ergo antequam sciret per experientiam bonum quo careret aut malum quod bono amisso sentiret contempsit malum ut diligeret bonum id est noluit amittere quod habebat ne sentiret amittendo quod amittere non debebat.
Numérotation du verset Gn. 2,17 
interl.| quasi medietatem qua Deo subes et creature prees ne corrumpas
scientie boni et mali
interl.| proprii arbitrii quod in medio positum est ad cognoscendum bonum et malum de quo qui relicta Dei gratia gustaverit morte morietur privatus vita beata
ne comedas, in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
interl.| Simachus melius: mortalis eris
interl.| privatus beata vita
marg.| DE  LIGNO  AUTEM  SCIENTIE  BONI  ET  MALI. AUGUSTINUS. Lignum ex eo quod secutum est nomen accepit. Malum enim nisi experimento non sentiremus quia nullum esset nisi fecissemus quia malum natura non est sed amissio boni sic vocata est. Si autem obedientes essent nec contra preceptum peccassent lignum tamen scientie boni et mali diceretur quia hoc accideret si usurparetur. Sed inquiunt quomodo intelligeret homo lignum esse scientie boni et mali qui usum mali nesciebat omnino. Sed ex contrariis contraria noscuntur ut ex plenitudine inanitas et auditum ex silentio iudicamus sic ex vita que inerat potuit cognosci privatio vite que mors modo vocatur. Vita autem dulcis erat quam amittere devitabant nec peccatum persuaderetur nisi quod ex illo non essent morituri prius diceretur id est quod amabant non amissuri.
marg.| IN  QUOCUMQUE  ENIM  DIE etc. Non ait si comederis mortalis eris sed morte morieris. Mortuus est enim homo in anima cum peccavit quia recessit ab illo Deus qui est vita anime quam secuta est mors corporis discedente ab illo anima que est vita corporis que Ade evenit cum presentem vitam finivit. Potest ita intelligi quod quando peccaverunt statim morte illa puniti sunt de qua dicitur: infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius? et alibi: corpus mortuum est propter peccatum non ait mortale sed mortuum quamvis mortale quia moriturum non credendum est ante peccatum ita fuisse illa corpora sed licet animalia nondum spiritualia non tamen mortua que scilicet necesse esset mori quod in die prevaricationis factum est.
marg.| MORTE  MORIERIS. Duplex mors significatur. Anime Deo discedente qui est eius vita. Vel corporis quam in fine vite accepit. Sed statim necessitatem moriendi incurrit.
Numérotation du verset Gn. 2,18 
{t. 1: Erfurt, f. 12rb; facsim., p. 23b} Dixit quoque Dominus Deus:
interl.| Augustinus: forte temporalibus vocibus vel ratio ipsa memorata est que in Verbo Dei principaliter erat
non est bonum esse hominem solum,
interl.| quia in homine suscepto Ecclesia copulata est Deo
faciamus ei adiutorium simile12 sibi13.
12 simile ΛH etc . ΣM ΘAMΩ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] similem Weber
13 sibi Cava ΛH X P* ΩS ΩJ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] sui ΩM Weber
interl.| feminam ad procreandos filios
marg.| DIXIT  QUOQUE  DOMINUS  DEUS etc. AUGUSTINUS. Vel forte in mente ipsius hominis dixit sicut loquitur quibusdam sanctis in ipsis unde: audiam quod loquatur in me Dominus Deus aut aliqua ipsi homini per angelum facta est revelatio aut in somnis aut in extasi aut aliter sicut prophetis. Vel per corporalem creaturam vox sonuit sicut de nube hic est Filius meus dilectus. Sed si modum nescimus Deum tamen dixisse non dubitamus. Si autem voce corporali vel temporaliter expressa similitudine corporis dixit non per substantiam suam sed per subditam creaturam. Sicut visus est albo capite sicut lana et inferius sicut auricalcum. Intelligamus ergo quid dixerit quia adiutorium homini simile fuisse faciendum eterna veritas habet et in illa audit qui potest cognoscere quid quare creatum sit. Erat autem faciendum adiutorium propter filios creandos sicut adiutorium semini terra est ut virgultum ex utroque nascatur. Undeb:   Crescite et multiplicamini et replete terram etc. Hec ratio coniunctionis nec post peccatum penamque defecit secundum quam terra hominibus plena est. Emissi quidem de paradiso convenerunt et genuerunt. Sed potuerunt in paradiso eis esse nuptie honorabiles et thorus immaculatus sine ardore libidinis sine labore pariendi non ut morientibus patribus succederent filii sed in aliquo forme statu manentibus et de ligno vite vigorem sumentibus et filii ad eundem producerentur statum donec impleto numero sine morte animalia corpora in aliam qualitatem transirent in qua omnino regenti spiritui deservirent et solo spiritu vivificante sine corporeis alimentis viverent. Cur ergo non coierunt in paradiso? quia mulier creata mox trangressio facta est et eiecti sunt de paradiso. Quantum enim fuerit inter eos factos et natum Cain scriptura non exprimit. Vel quia Deus nondum iusserat ut coirent et poterat divina exspectari autoritas ubi concupiscentia non angebat. Deus autem non iusserat quia casum eorum presciebat unde ergo humanum mortale propagandum erat. Si autem parentes filiis cedere oportebat ut per successiones certus numerus expleretur potuerunt genitis filiis perfectaque humani officii iustitia ad meliora tranferri non per mortem sed per aliquam mutationem aut per illam summam qua receptis corporibus fierent sancti sicut angeli in celis aut per aliquam inferiorem que haberent meliorem statum quam habet hoc corpus. Vel que prius facta sunt viri ex limo terre mulieris ex viri carne. Non enim putandum est Heliam esse sicut sancti erunt accepta retributione. Vel sicut homines qui adhuc vivunt. Si quis autem putat quod Helias hoc mereri non possit si uxorem duxisset et filios procreasset. Creditur enim non habuisse quia scriptura non dixit quamvis et de celibatu non dixerit aliquid. Enoch genitis filiis Deo placens non mortuus sed translatus est. Similiter Adam et Eva transferri possent. Nam si Enoch et Helias in Adam mortui et gestantes in carne propaginem mortis unde credunt ad hanc vitam ut moriantur redituri nunc tamen in alia vita sunt ubi ante resurrectionem carnis antequam corpus animale fiat spirituale nec morbo nec senectute deficient quanto magis primis hominibus daretur si non peccassent ut in meliorem statum filiis genitis cederent unde finito seculo cum omni posteritate in angelicam formam non per mortem sed per Dei virtutem mutarentur facta est ergo mulier generandi causu que non est fubtrahenda. Apud Deum enim excellit virginitas quia cum ad implendum numerum sanctorum largissima suppetat copia libido sibi non vendicat quod iam suscipiende prolis necessitudo non postulat. Infirmitas quoque prona in ruinam turpitudinis excipitur honestate nuptiali et quod sanis est officium egrotis est remedium. Incontinentia quidem malum est sed non ideo connubium non bonum quo incontinentes copulantur nec propter illud malum culpabile est hoc bonum sed propter hoc bonum veniale illud malum. Bonum enim nuptiarum non potest esse peccatum hoc est fides proles sacramentum. Fides ne propter vinculum coniugale cum altero vel altera coeatur. Proles ut amanter suscipiatur, nutriatur religiose educetur. Sacramentum ut coniugium non separetur et dimissus vel dimissa nec causa prolis alteri coniungatur. Hec est regula nuptiarum qua nature fecunditas decoratur incontinentie pravitas regitur.
b Cf. Gn. 1, 28; Gn. 9, 1.
marg.| AUGUSTINUS. Qui sentiunt ad gignendos filios in paradiso misceri non licere forte putant omne connubium peccatum esse quod qui non faciunt sed fecunditatem carnis propter successionem mortalitatis divinitus datam sentiunt primos homines concumbere potuisse non consentiunt nisi post peccatum. Sed si recte possunt queri successores morituris rectius queruntur socii victuris. Illi autem animales quidem sed non morituri nisi peccassent accepturi angelicam formam celestemque qualitatem ubi peccaverunt mox menbris eorum egritudo letalis concepta est et si enim nondum spirituale sed animale corpus erat nondum huius mortis erat de qua et cum qua nati sumus. Cur ergo non credamus illos ante peccatum genitalibus menbris ad procreationem imperare potuisse sicut ceteris que in quolibet opere anima sine molestia ulla et pruritu voluptatis habet? Cur etiam incredibile videatur Deum fecisse talia corpora ut si non peccassent illis menbris sicut pedibus imperarent nec cum ardore seminarent vel cum dolore parerent? Sed post peccatum motum legis illius que repugnat legi mentis meruerunt quam nuptie ordinant continentia prohibet ut sicut de peccato factum est supplicium sic de supplicio fiat meritum. Factam ergo viro feminam ex viro in eo sexu in ea forma et ea distinctione menbrorum qua femine note sunt que peperit Cain et Abel qui dubitat cogit omnia mutare que credimus. Quid autem iustius hac pena quam ut non ad omnem nutum serviat corpus quasi famulus anime sicut Domino noluit ipsa servire? Sive utrumque ex parentibus fiat corpus ex corpore anima ex anima sive alio modo fiat anima.
Numérotation du verset Gn. 2,19 
{t. 1: Erfurt, f. 12va; facsim., p. 24a} Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terre et universis volatilibus celi adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea.
interl.| Augustinus: nutu quo condidit vel per angelos ut sic intelligerent dominum suum
Omne enim quod vocavit Adam anime viventis ipsum est {t. 1: Erfurt, f. 12vb; facsim., p. 24b} nomen eius.
marg.| ADDUXIT  EA etc. Non sicut venatores vel aucupes nec iussionis vox de nube facta est quam rationales anime intelligere solent hanc enim naturaliter non intelligunt bestie vel aves sed per ministeria angelorum qui capiunt in verbo eius quid quando fieri debeat. Omnis enim anima etiam irrationalis movetur iussis. Sed rationalis voluntatis arbitrio consentit vel non. Irrationalis que hoc non habet pro suo genere iussu tacta propellitur. Cum autem iussa per angelos ministrantur pervenit iussio Dei non solum ad homines pecudes aves sed etiam ad pisces sicut ad cetum qui glutivit Ionam nec solum ad istam maiora sed etiam ad vermiculum. De piscibus non dicitur quod eis Adam imposuit nomina sed credibile est paulatim cognitis pro diversitate gentium imposita esse. Notandum autem quod non dixit: Formatis volatilibus de aquis sed de terra secundum universalem appellationem terre qua dicitur: Deus qui fecit celum et terram etc. Secundum quam quecumque sive de arida sive de aquis creata sunt de terra esse creata intelliguntur.
marg.| HIERONYMUS. Videtur primam linguam humano generi fuisse hebream quia nomina que usque ad divisionem linguarum in Genesi legimus constat esse illius.
Numérotation du verset Gn. 2,20 
Appellavitque Adam
interl.| hebrea lingua qua sola fuit ante confusionem turris
nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia celi et omnes bestias terre. Adam vero non inveniebatur
interl.| inter omnia animantia sibi adducta
adiutor similis eius.
interl.| apostolic: Dei adiutores sumus hi non inveniebantur ante Christi dormitionem
marg.| APPELLAVITQUE etc. AUGUSTINUS.  MYSTICE. Significans gentes que salve fierent in Ecclesia per Christum nomen Christi accepturas quod prius non habebant unde: vocabo servos meos nomine alio.
marg.| ADAM  VERO  NON  INVENIEBATUR  ADIUTOR  ETC. AUGUSTINUS. Videndum est quomodo facta sit mulieris formatio que mystice dicitur edificatio. Angeli nullam possunt creare naturam ergo nec formare costam in mulierem nec carnis supplementum in loco coste non quod nihil agant ut aliquid creetur sed non ideo creatores sicut nec agricole segetum aut arborum. Solus enim Deus id est Trinitas est creator. Facta est ergo femina a Deo etiam si costa ministrata sit per angelos sicut vir factus ex femina nullo concubitu cum semen Abrae dispositum est per angelos in manu mediatoris. Sed queritur an ratio quam primis operibus Deus concreavit id haberet ut secundum ipsam ex viri latere feminam fieri necesse esset an hoc tantum ut fieri posset. Ut autem ita fieri necesse esset non ibi iam conditum sed in Deo absconditum erat omnis nature iustissimus cursus habet naturales leges secundum quas et spiritus vite qui creatus est habet appetitus suos quodammodo terminatos quos etiam voluntas mala non possit excedere et elementa mundi corporei definitam vim qualitatemque suam quid quodque valeat vel non quid de quo fieri vel non. Super hunc naturalem cursum creator habet apud se posse de omnibus facere aliud quam eorum naturalis ratio habet ut virga scilicet arida repente floreat fructum gignat et in iuventute sterilis femina in senectute pariat ut asina loquatur et huiusmodi dedit autem naturis Deus ut etiam ex his hec fieri possent non ut in naturali motu haberent. Habet autem in se absconditas quorumdam futurorum vel factorum causas quas rebus conditis non inseruit easque implet non opere providentie quo nature subsistunt ut sint sed quo illas administrat ut voluit quas ut voluit condidit. Omnia ergo que ad gratiam significandam non naturali motu rerum sed mirabiliter facta sunt eorum abscondite cause in Deo fuerunt. Quorum unum erat quod mulier facta est de latere viri dormientis que per ipsum firma facta quia ex osse eius. Ille propter ipsam infirmus quia non costa sed caro suppleta. Non habuit prima rerum conditio quando sexta die dictum est: masculum et feminam creavit eos ut femina sic fieret sed ut fieri posset ne contra causas quas Deus voluntarie instituit mutabili voluntate aliquid faceret. Extasis ergo recte intelligitur ad hoc immissa ut mens Ade particeps angelice curie et intrans sanctuarium Dei novissima intelligeret. Unde evigilans prophetico spiritu eructavit: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea que verba cum Ade scriptura fuisse dicat Christus in evangelio Deum dixisse declarat ut intelligamus per illam extasim Adam divinitus hec dixisse.
marg.| ADE  NON  INVENIEBATUR  ADIUTOR. Nulllu fidelis iustus Christo equari potest. «Speciosus – enim - forma pre filiis hominum»c. Nemo enim poterat genus humanum liberare nisi ipse. Unde: nemo inventus est dignus aperire librum et solvere signaculum eius etc.
c Ps. 44, 3.
marg.| MYSTICE. Ade vero etc. Facta est mulier in adiutorium viri quia ad huc erat quod fieret ut non solum anima corpori dominaretur sed etiam virilis ratio subiugaret sibi animalem partem suam per quod adiutorium imperat corpori. Ad huius exemplum femina facta quam ratio viro subiugavit ut quod in duobus planius apparet id est in masculo et femina in uno consideretur ut appetitum anime per quem de menbris corporeis operamur mens subiugatum habeat id est iuste regat adiutorem suum. Demonstratur etiam homini quanto sit pecoribus que adducta nominatim distinguit et iudicio rationis discernit. Sed hic intellectus facilis. Ille vero difficilior quo intelligit aliud esse rationale quod regit aliud animale quod regitur. In quo datum est ei irrationales motus discernere et dominio rationis cooperante gratia subiugare.
Numérotation du verset Gn. 2,21 
Immisit ergo Dominus Deus
interl.| Pater
interl.| per mortem crucis
in Adam
interl.| Christum scilicet
cumque obdormisset
interl.| causa mysterii non de terra plasmatur mulier sicut vir
tulit unam de costis eius
interl.| Ecclesia in Christo est fortis
et replevit carnem pro ea
interl.| quia Christus pro Ecclesia infirmus
interl.| alii posuit carnem pro ea scilicet Christus moriendo pro Ecclesia
marg.| IMMISIT  DEUS etc. ISIDORUS.  MYSTICE. Non possunt hec corporeis oculis videri. Sed quanto quis a visibilibus ad secreta intelligentie quasi obdormiendo secesserit melius et sincerius videt. Ipsa ergo cognitio qua cognoscitur aliud esse rationem que imperet aliud animalitatem que obtemperet quasi effectio mulieris est de costa viri propter coniunctionem significandam. Ut huic parti quisque dominetur et fiat quasi coniugalis in se ipso perfecta sapientia indiget cuius contemplatio secreta est et a sensu corporis remota que per soporem intelligitur. Tunc enim ordinatissime caput mulieris est vir cum viri caput Christus est. In loco coste carnem posuit non ut caro carnalem concupiscentia significet sed affectum dilectionis qua quisque animam suam diligit et non est durus ut eam contemnat quod diligit quisque cui preest. Vocavit ergo Adam uxorem suam tamquam potior inferiorem et dixit: hoc nunc os ex ossibus meis etc. Os de ossibus propter fortitudinem et caro de carne propter temperantiam. He due virtutes ad inferiorem animi partem pertinent quam prudentia rationalis regit. Unde hec pars anime virago dicta tamquam a viro derivate. Quod autem sequitur: propter hoc relinquit homo patrem et matrem etc. prophetia est ad sacramentum Christi et Ecclesie referenda.
marg.| AUGUSTINUS. Qui putant animam ex anima sicut carnem ex carne fieri dicunt Deum unam fecisse animam sufflando in faciem viri ut ex illa cetere crearentur quoniam primo Adam formatus est deinde Eva. Et unde corpus et animam ille habuit dictum est sed non de illa quod flatu Dei sit animata tamquam de viro utrunque ductum sit qui iam fuerat animatus. Sed si propterea putant animam mulieris ex anima viri quia scriptum non est quod eam Deus sufflando animaverit cur ex viro animatam credunt cum et hoc scriptum non sit? Si vero Deus omnes animas sicut primam fecit ideo de aliis scriptura tacuit quia quod in una factum est de ceteris intelligi posset. Nam si aliud fiebat in femina quam in viro ut ex carne animata anima duceretur non sicut viri aliunde corpus aliunde anima quod aliter fiebat scriptura tacere non debuit ne ita factum putaremus sicut iam didiceramus quia ergo non dixit ex anima viri factam animam mulieris innuit nihil aliud putandum quam de viro fuerat dictum.
marg.| AUGUSTINUS. Si queratur unde accepit animam Christus? Mallem audire meliores et doctiores tamen pro meo captu libentius respondeo: Non de Adam quam de Adam. Si vero non secundum animam sed tantum secundum carnem dicimus Levi fuisse in Abraham ibi erat Christus qui secundum carnem ex Abraham et {t. 1: Erfurt, f. 13ra; facsim., p. 25a} ipse ergo decimatus est, que est ergo differentia sacerdotii Christi et levitici? Quia Levi decimatus est a Melchisedech? Nisi quia necesse est aliquot modo non fuisse ibi Christum. Nam secundum carnem ibi fuit, secundum animam non fuit. Non est ergo anima Christi de traduce prevaricationis. Sed dicendum est quamvis nullius anima sit in lumbis patris secundum carnem tamen in lumbis Abrae decimatum Levi Christum non decimatum quia secundum rationem seminalem ibi fuit Levi qua ratione per concubitum venturus erat in matrem secundum quam non erat ibi Christi caro quamvis secundum ipsam fuerit Marie caro Levi enim de carne concupiscentia nascitur Christus secundum carnalem solam substantiam. In Abraham decimabatur quod curabatur non illud unde curabatur. Sed si dicitur sicut potuit esse secundum carnem et non decimari ita secundum animam. Respondetur: si potuit de anima fieri quod de carne dictum est ita est de traduce anima Christi ut labem prevaricationis non contraxit. Si autem sine reatu non posset inde esse non inde est. Cetere autem anime utrum de parentibus an desuper sint? Vincant qui poterunt ego adhuc inter utrosque moveor aliquando sic aliquando autem sic. At omnia paria vel pene paria ex utroque latere munimenta rationum pronunciarem nisi sententia eorum qui animas ex patribus creari putant de baptismo parvulorum preponderaret de quibus quid responderi possit nondum mihi occurrit.
marg.| MORALITER. GREGORIUS. In Moralium  LXXX.   Immisit Dominus Deus etc. Culmen contemplationis non attingimus si non ab exterioris cure oppressione cessemus nec nos ipsos intuemur ut sciamus in nobis aliud esse rationale quod regit aliud animale quod regitur nisi ad secretum silentii recurrentes ab exteriori perturbatione sopiamur. Quod bene Adam dormiens figuravit de cuius mox latere mulier processit. Qui enim ad interiora intelligenda rapitur a rebus visibilibus oculos claudit et tunc intelligit in se ipso aliud esse quod regere debeat tamquam vir aliud quod regatur tamquam femina.
Numérotation du verset Gn. 2,22 
et edificavit Dominus Deus
interl.| Ecclesia templum Dei est per sacramenta de eius latere exeuntia generata
costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit
interl.| per fidem
eam
interl.| Ecclesia
ad Adam.
interl.| Christum
Numérotation du verset Gn. 2,23 
Dixitque Adam: hoc nunc os ex ossibus meis
interl.| quia in ceteris adiutorium simile sibi non invenit et quia non ex sua substantia sed ex aquis et terra esse noverat
interl.| quia Ecclesia corpus Christi est secundum apostolum ex carne eius constans id est ex infirmis et ex ossibus id est fortibus menbris
et caro de carne mea
interl.| in extasi prophetie spiritu intellexit costam sibi esse subductam et mulierem formatam
hec vocabitur virago
interl.| similiter in hebreo congruit quia ab is quod est vir issa id est femina dicitur. Theodocio aliam ethimologiam suspicatus est dicens: et hec vocabitur assumptio quia ex viro sumpta est issa enim secundum varietatem accentus etiam assumptionem sonat
quoniam de viro sumpta est.
interl.| Christi latere
interl.| sicut a Christo christianum nomen datum est Ecclesie
Numérotation du verset Gn. 2,24 
Quamobrem {t. 1: Erfurt, f. 13rb; facsim., p. 25b} relinquet homo patrem14
14 patrem Rusch ] + suum Weber
interl.| Verbum caro factum est
interl.| formam servi accipiens
interl.| exivi a Patre et veni in mundum
et matrem
interl.| synagoge observantiam que est mater Christi secundum carnem
et adherebit uxori sue
interl.| id est Ecclesie
et erunt duo
interl.| Christus et Ecclesia
in carne una.
interl.| quia unum corpus Christus et Ecclesia
marg.| ET  EDIFICAVIT etc.  PROPTER  HOC  RELINQUET  HOMO etc. ISIDORUS.  MYSTICE. Quod per historiam completum est in Adam per prophetiam significat Christum qui reliquit Patrem id est non sic apparuit hominibus sicut apud Patrem. Et matrem id est synagoge carnalem observantiam de qua natus est secundum carnem et adhesit uxori id est Ecclesia ut sint duo in carne una est enim caput Ecclesie et ipsa corpus eius qui soporatus somno passionis ut ei coniunx id est Ecclesia formaretur. Unde: ego dormivi et soporatus sum etc. ergo formata est Ecclesia de latere eius id est fide passionis et baptismi quia de latere eius exivit sanguis et aqua. Factus est autem ex semine David secundum carnem tamquam de limo terre cum homo non esset qui operaretur in terra quia nemo in virgine operatus est de qua natus est Christus. Fons ascendebat e terra et irrigabat faciem terre. Facies id est dignitas terre mater Domini quam irrigavit Spiritus ut de limo tali ille homo fieret qui constitutus est in paradiso id est in voluntate Patris ut operaretur et custodiret impleret scilicet et conservaret preceptum enim nos accepimus in illo qui ait: quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis. Lignum autem paradisi spirituales significat delicias fructus Spiritus est gaudium pax et huiusmodi. Lignum scientie boni et mali non debemus tangere id est de natura que nobis est media non debemus superbire ne decepti experiamur inter bonum et malum scilicet inter catholicam fidem et fallacias hereticorum. Ita enim pervenimus ad notitiam boni et mali. Oportet enim hereses esse ut qui probati sunt manifesti fiant. Serpens enim hereticorum venena presignat.
Numérotation du verset Gn. 2,25 
Erat15 autem uterque nudus16
15 erat Rusch ] erant Weber
16 nudus Rusch ] nudi Weber
interl.| velamine duplicitatis
Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant.
interl.| quia nullum motum carnis sentiebant
interl.| quia sine macula et ruga
marg.| ERAT  AUTEM  UTERQUE  NUDUS. AUGUSTINUS. Si Dei verbis vel cuiuslibet prophete aliquid dicitur quod ad literam absurdum videtur et ideo fugurate dictum ob significationem tamen dictum esse non est dubitandum. Corpora vero duorum hominum in paradiso nuda erant nec erubescebant quia nullam legem in menbris senserant legi mentis repugnantem que inobedientiam secuta est. Nihil putabant velandum quia nihil senserant refrenandum.
marg.| ISIDORUS. MYSTICE. Erat autem uterque nudus etc. Quod nudi erant nec erubescebant simplicitatem anima et castitatem significat. Unde: despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem ne sicut serpens seduxit Evam ita corrumpantur sensus vestri etc. Serpens diabolum significat qui non est simplex. Unde sequitur: serpens erat callidior cunctis animantibus in quo signficatur versutia eius. Paradisus vita beata in qua serpens non erat quia iam diabolus erat. Locutio ista tentatio occulta sicut accessit ad Iudam persuadens ut Iesum tradere quoniam intravit in cor eius sed vir repellit qui paradisum incolit sed per mulierem decipitur quia ratio nostra non ducitur ad consensum nisi delectatio mota fuerit in aliqua parte anime qui debet obtemperare rationi ut viro rectori nec aliter quis in peccato labitur. In serpente suggestio in muliere libido consensus rationis in viro. Sic cupiditas mota est persuasum est mulieri. Si ratio consentit suadenti libidini a beata vita tamquam a paradiso expellitur homo et imputatur peccatum etiam si non sequatur factum quia in consensu rea tenetur conscientia.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_2)

Notes :