Glossa ordinaria

Capitulum 25

Numérotation du verset Gn. 25,1 

Abraham1 vero aliam duxit uxorem
1 Abraham] Abrâ P14417, Abraam X Π ΣM O P²
nomine Cethuram
Numérotation du verset Gn. 25,2 

que peperit ei Zamram et Iecsan2 et Madan et Madian et Iesboch3 et Sue.
2 Iecsan] Iexan hic et ubique Weber |
3 Iesboch Ω Rusch ] Iesboc Amiatinus etc. Clementina Weber |
Numérotation du verset Gn. 25,3 

Iecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim
et Lathusim
et Laomim4.
4 Laomim Ω Rusch Ed1530 ] Loom(m)im Clementina Weber
Numérotation du verset Gn. 25,4 

At vero ex Madian ortus est Epha et Opher
et Enoch et Abida et Eldaa, omnes isti5 filii Cethure.
5 isti Rusch ] hii Weber
Numérotation du verset Gn. 25,5 

Deditque Abraham cuncta que possederat Isaac.
Numérotation du verset Gn. 25,6 

Filiis autem
concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo
dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem.
Numérotation du verset Gn. 25,7 

Fuerunt autem dies vite Abrahe6 centum septuaginta quinque anni
6 Abrahe Rusch ] eius Weber
Numérotation du verset Gn. 25,8 

et deficiens mortuus est in senectute bona provecteque etatis
et plenus dierum
congregatusque est
ad populum suum.
Numérotation du verset Gn. 25,9 

Et sepelierunt eum
Isaac et Ismael filii sui
in spelunca duplici que sita est in agro Ephron filii Soor Ethei7 e regione Mambre
7 Ethei Rusch hic et quasi ubique] Hetthei Weber
Numérotation du verset Gn. 25,10 

quam8 emerat a filiis Heth. Ibi sepultus est
8 quam Rusch ] quem Weber
ipse
et Sara uxor sua9.
9 sua Rusch ] eius Weber
Numérotation du verset Gn. 25,11 

Et post obitum illius
benedixit Deus Isaac filio eius
qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis.
Numérotation du verset Gn. 25,12 

He sunt generationes Ismael filii Abrahe10 quem peperit ei Agar, Egyptia famula Sarre.
10 Abrahe Rusch ] Abraham Weber
Numérotation du verset Gn. 25,13 

Et hec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis: primogenitus Ismaelis Nabaioth,
deinde11 Cedar et Abdeel et Mabsan12.
11 deinde Rusch ] dei Weber |
12 Mabsan] Mabsam Weber |
Numérotation du verset Gn. 25,14 

Masma quoque et Duma et Massa,
Numérotation du verset Gn. 25,15 

Adad et Thema, et13 Itur14 et Naphis et Cedma.
13 et Rusch ] om. Weber |
14 Itur] scrips., Iachur Rusch |
Numérotation du verset Gn. 25,16 

Isti sunt filii Ismael et hec nomina per castella et oppida eorum: duodecim principes tribuum suarum.
Numérotation du verset Gn. 25,17 

Et facti sunt anni vite Ismael centum triginta septem; deficiens mortuus est et appositus ad populum suum.
Numérotation du verset Gn. 25,18 

Habitavit autem ab Evila
usque Sur que respicit Egyptum introeuntibus Assyrios. Coram cunctis fratribus suis obiit
Numérotation du verset Gn. 25,19 

He quoque sunt generationes Isaac filii Abrahe15: Abraham genuit Isaac,
15 Abrahe Rusch ] Abraham Weber
Numérotation du verset Gn. 25,20 

qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam, filiam Bathuel Syri de Mesopotamia16 sororem Laban.
16 Mesopotamia Rusch Edmaior. ] Mesopotamiam Weber
Numérotation du verset Gn. 25,21 

Deprecatusque est Isaac17 Dominum pro uxore sua, eo quod sterilis esset18.
17 Isaac Rusch ] om. Weber |
18 sterilis esset Rusch ] inv. Weber |
Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebecce.
Numérotation du verset Gn. 25,22 

Sed collidebantur in utero eius parvuli.
Que ait: Si sic mihi futurum erat,
quid necesse fuit concipere? Perrexitque Rebecca19 ut consuleret Dominum
19 Rebecca Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 25,23 

qui respondens ait: Due gentes
in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur.
Populus quoque20 populum superabit
20 populus quoque Rusch ] populusque Weber
et maior serviet minori21.
21 serviet minori Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 25,24 

Iam tempus pariendi advenerat22
22 advenierat Rusch ] venierat Weber
et ecce gemini in utero eius23
23 eius Rusch ] om. Weber
reperti sunt.
Numérotation du verset Gn. 25,25 

Qui primus egressus est
rufus erat
et totus in morem pellis hispidus;
vocatumque est nomen eius Esau. Protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu
et idcirco appellavit eum Iacob.
Numérotation du verset Gn. 25,26 

Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli.
Numérotation du verset Gn. 25,27 

Quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi
et homo agricola;
Iacob autem vir simplex
habitabat in tabernaculis.
Numérotation du verset Gn. 25,28 

Isaac
amabat Esau
eo quod de venationibus illius vesceretur
et Rebecca
diligebat
Iacob.
Numérotation du verset Gn. 25,29 

Coxit autem Iacob pulmentum
ad quem cum venisset Esau de agro lassus
Numérotation du verset Gn. 25,30 

ait:
Da mihi de coctione hac rufa
quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom.
Numérotation du verset Gn. 25,31 

Cui dixit Iacob: Vende mihi primogenita tua.
Numérotation du verset Gn. 25,32 

Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?
Numérotation du verset Gn. 25,33 

Ait Iacob: Iura ergo mihi. Iuravit ergo ei24 Esau et vendidit primogenita.
24 ergo ei Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 25,34 

Et sic accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.

Capitulum 25

Numérotation du verset Gn. 25,1 
1 Abraham] Abrâ P14417, Abraam X Π ΣM O P²
interl.| non solum pro multiplicanda sobole sed mistica significatione
nomine Cethuram
interl.| quia iuvencula de sene concipere potest
marg.| ABRAHAM  VERO etc. ISIDORUS.  ALLEGORICE. Mortua Sara duxit Abraham Cethuram. Non propter incontinentiam quia iam grandeus nec propter filiorum procurationem quia illi semen quasi stelle celi ex Isaac promissum erat. Sed sicut Agar et Hismael figuraverunt carnales veteris testamenti. Sic Cethura te filii eius hereticos qui se ad testamentum novum existimant pertinere. Sed utraque concubina sola Sara uxor. Unde: una est columba mea etc.
marg.| ALLEGORICE. Post assumptionem Ecclesie adheserunt Christo multe anime heretica pravitate decepte que non catholicos sed scismaticos genuerunt qui unitatem Ecclesie diviserunt quos significant filii Cethure qui inferius numerantur.
marg.| ALIAM  DUXIT  UXOREM etc. HIERONYMUS. Cethura hebraice copulata aut coniuncta. Unde Hebrei suspicantur mutato nomine eandem esse Agar que Sara mortua de concubina transierit in uxorem. Et videtur Abrae excusari etas ne senex novis nuptiis lascivisse arguatur. De Cethura autem nati filii Abraham iuxta historicos Hebreorum occupaverunt Trogoditen et Arabiam usque ad Maris Rubri terminum. Dicitur autem Afer ex posteris Abrae exercitum adversus Libiam duxisse et ibi victor consedisse a quo Africam posteri eius nuncupaverunt.
marg.| MORALITER. Cethura thimiama interpretatur quod est incensum vel bonus odor. Hanc sortitur Abraham in coniugium qui dicere poterat Christi bonus odor sumus peccatum res fetida est. Si quis ego est in quo non sit odor peccati sed iustitie suavitatis et misericordie et qui dicat: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspecto tuo etc. Hic Cethuram duxit uxorem. Ad tales nuptias talemque sobolem aptiores sunt senes quanto enim quis est carne fessus tanto spiritu robustus et sapientie complexibus aptus.
Numérotation du verset Gn. 25,2 
que peperit ei Zamram et Iecsan2 et Madan et Madian et Iesboch3 et Sue.
2 Iecsan] Iexan hic et ubique Weber
3 Iesboch Ω Ed1455 Rusch ] Iesboc Amiatinus etc. Clementina Weber
Numérotation du verset Gn. 25,3 
Iecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim
interl.| negociatores
et Lathusim
interl.| es vel metalla cudentes
et Laomim4.
4 Laomim Ω Ed1455 Rusch Ed1530 ] Loom(m)im Clementina Weber
interl.| philarchos id est principes tribuum
marg.| FILII  DADAN etc. HIERONYMUS. Assurim in negociatores transferri putant. Lathusim in eris ferrique metalla cudentes. Laomim philarchos id est princeps multarum tribuum et populorum. Alii ab hoc Assurim Syros dici putant et a plerisque filiis Abrae ex Cethura occupatas Indie regiones.
Numérotation du verset Gn. 25,4 
At vero ex Madian ortus est Epha et Opher
interl.| alias: Epher
et Enoch et Abida et Eldaa, omnes isti5 filii Cethure.
5 isti Rusch ] hii Weber
interl.| hi populi hereticos figurantes in sortem Isaac non sunt collecti quia heretici et scismatici non possidebunt regnum Dei
Numérotation du verset Gn. 25,5 
Deditque Abraham cuncta {t.   1 : Erfurt, f.   32vb ; facsim., p.   66b} que possederat Isaac.
marg.| DEDITQUE  ABRAHAM etc. ISIDORUS. Quia dantur munera filiis concubinarum id est carnalium sed non perveniunt ad regnum promissum heretici ve Iudei quia carnalia lucra sequuntur solus Isaac est heres quia non filii carnis extimantur in semine sed promissionis.
Numérotation du verset Gn. 25,6 
Filiis autem
interl.| Iudeis hereticis
concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo
interl.| hereticum hominem post primam et secundam correctionem devita
dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem.
interl.| qua adversantur ei de quo dicitur oriens nomen eius
Numérotation du verset Gn. 25,7 
Fuerunt autem dies vite Abrahe6 centum septuaginta quinque anni
6 Abrahe Rusch ] eius Weber
Numérotation du verset Gn. 25,8 
et deficiens mortuus est in senectute bona provecteque etatis
interl.| cani sunt sensus hominis
et plenus dierum
interl.| luce et diei opera
congregatusque est
interl.| spe immortalitatis
ad populum suum.
interl.| angelos quorum concivis erat
marg.| ET  DEFICIENS  MORTUUS  EST. HIERONYMUS. Male in Septuaginta additu est. Deficiens mortuus est Abraham quia non convenit Abrae deficere vel minui. Illud quoque quod posuimus in senectute bona senex et plenus in grecis codicibus ponitur plenus dierum quod cum sensum videatur exponere eo quod luce et diei operibus plenus occubuerit magis tamen ad anagogen facit si simpliciter ponatur plenus.
Numérotation du verset Gn. 25,9 
Et sepelierunt eum
interl.| amorem eius in corde suo absconderunt
Isaac et Ismael filii sui
interl.| populi de circumcisione et preputio credentes
in spelunca duplici que sita est in agro Ephron filii Soor Ethei7 e regione Mambre
7 Ethei Rusch hic et quasi ubique] Hetthei Weber
interl.| tam in actione quam in contemplatione quibus vacare non potuerunt doctores Ecclesie nisi illa vacatio empta fuisset promissione eternitatis et predicatione veritatis a principibus terrenis
Numérotation du verset Gn. 25,10 
quam8 emerat a filiis Heth. Ibi sepultus est
8 quam Rusch ] quem Weber
interl.| memorie commendatus
ipse
interl.| Christus
et Sara uxor sua9.
9 sua Rusch ] eius Weber
interl.| Ecclesia primitiva
Numérotation du verset Gn. 25,11 
Et post obitum illius
interl.| passionem Christi
benedixit Deus Isaac filio eius
interl.| multiplicavit Christianum populum
qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis.
interl.| morabatur in discutiendis profunditatibus scripturarum
Numérotation du verset Gn. 25,12 
He sunt generationes Ismael filii Abrahe10 quem peperit ei Agar, Egyptia famula Sarre.
10 Abrahe Rusch ] Abraham Weber
marg.| HE  SUNT  GENERATIONES etc. Hi populi ante filios Isaac computantur qui cum sint de semine Abrae non tamen computantur in semine quia prius est quod animale est deinde quod spritale. Unde post computationem carnalium ponitur genealogia Isaac de quo facata est promissio et electorum propaganda successio.
Numérotation du verset Gn. 25,13 
Et hec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis: {t.   1 : Erfurt, f.   33ra ; facsim., p.   67a} primogenitus Ismaelis Nabaioth,
interl.| a quo regio a Mari Rubro usque ad Euphratem Nabathea dicitur
deinde11 Cedar et Abdeel et Mabsan12.
11 deinde Rusch ] dei Weber
12 Mabsan] Mabsam Weber
marg.| ET  HEC  NOMINA  FILIORUM etc. HIERONYMUS. Duodecim filii nascuntur Hismaeli primogenitus Nabaioth a quo omnis regio ab Euphrate usque ad Mare Rubrum Nabathea dicitur que pars Arabie est. Nam familie ipsorum opida pagi et tribus horum appellatione celebrantur. Ab uno ex his Cedar in deserto et Duma alia regio et Thema ad austrum et Chedma alias Chethma ad orientalem plagam dicitur. Quod in extremo capituli iuxta Septuaginta legimus contra faciem omnium fratrum suorum habitabat. Verius est quod posuimus coram omnibus fratribus suis occubuit id est in manibus filiorum suorum mortuus est superstitibus adhuc liberis. Fratres enim filii appellantur. Unde: Iacob ponatur coram fatribus meis et fratribus tuis et diiudicent inter nos. Non enim credendum est quod Iacob exceptis liberis suis aliquos fratres secum habuerit.
Numérotation du verset Gn. 25,14 
Masma quoque et Duma et Massa,
Numérotation du verset Gn. 25,15 
Adad et Thema, et13 Itur14 et Naphis et Cedma.
13 et Rusch ] om. Weber
14 Itur] scrips., Iachur Rusch
Numérotation du verset Gn. 25,16 
Isti sunt filii Ismael et hec nomina per castella et oppida eorum: duodecim principes tribuum suarum.
marg.| DUODECIM  PRINCIPES. Duodenarius sicut sacratus est in apostolis et in apostolicis viris sic execrabilis est in reprobis contra fidem Trinitatis et evangelium per quatuor mundi partes dilatatis.
Numérotation du verset Gn. 25,17 
Et facti sunt anni vite Ismael centum triginta septem; deficiens mortuus est et appositus ad populum suum.
Numérotation du verset Gn. 25,18 
Habitavit autem ab Evila
interl.| India vel Ethiopia
usque Sur que respicit Egyptum introeuntibus Assyrios. Coram cunctis fratribus suis obiit
interl.| adhuc viventibus filiis
marg.| AB  EVILA  USQUE  SUR. Regio quam circumit Phison ab Evila nepote Noe sic vocata est et est solitudo contra faciem Egypti. Sur quoque est solitudo inter Cades et Barad extendens desertum usque ad Mare Rubrum et Egypti confinia.
Numérotation du verset Gn. 25,19 
He quoque sunt generationes Isaac filii Abrahe15: Abraham genuit Isaac,
15 Abrahe Rusch ] Abraham Weber
interl.| hoc repetitur ut sequentia commodius annectatur
Numérotation du verset Gn. 25,20 
qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam, filiam Bathuel Syri de Mesopotamia16 sororem Laban.
16 Mesopotamia Rusch Edmaior. ] Mesopotamiam Weber
interl.| Pater pro eis rego quos dedisti mihi
interl.| quamvis in Isaac promissa erat successio tamen implenda erat precibus Dei prefinitio
marg.| DE  MESOPOTAMIA etc. Regio sterilis que sic grece vocatur quia media inter duo flumina Tigrim et Euphraten. Nam mesos medius potamos fluvius dicitur hinc ypothamus id est fluvialis equus.
Numérotation du verset Gn. 25,21 
Deprecatusque est Isaac17 Dominum pro uxore sua, eo quod sterilis esset18.
17 Isaac Rusch ] om. Weber
18 sterilis esset Rusch ] inv. Weber
interl.| quia diu filios non fecit Ecclesia
Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebecce.
marg.| DEPRECATUSQUE  EST etc. HIERONYMUS. Pro motione vel collisione. Septuaginta posuerunt ludebant vel recalcitrabant. Aquila confligebant filii in utero eius. Simachus in similitudine navis in superficie ferebantur.
marg.| GREGORIUS. Que sancti orando efficiunt ita predestinata sunt ut precibus obtineantur. Nam ipsa quoque celestis regni predestinatio ita est dispensata ut ad hanc electi ex labore perveniant ut postulando mereantur accipere quod eis Deus ante secula disposuerat dare. Abrae namque Dominus ait: in Isaac vocabitur tibi semen cui etiam dixerat patrem multarum gentium constitui te. Et rusum: benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas celi etc. Unde constat quod Deus semen Abrae per Isaac multiplicare predestinaverat et tamen scriptum est: deprecatus est Dominum Isaac pro uxore sua etc. Si vero multiplicatio generis Abrae per Isaac predestinata fuit cur sterilem acceperit? Sed predestinatio precibus impletur. Is enim in quo Deus multiplicare semen Abrae predestinaverat oratione obtinuit ut filios haberet.
Numérotation du verset Gn. 25,22 
Sed collidebantur in utero eius parvuli.
interl.| collidebantur Septuaginta: ludebant et recalcitrabant
interl.| quia inter parietes Ecclesie diversa sentiunt electi et reprobi
Que ait: Si sic mihi futurum erat,
interl.| quasi quid facient nati si sic luctantur innati
quid necesse {t.   1 : Erfurt, f.   33rb ; facsim., p.   67b} fuit concipere? Perrexitque Rebecca19 ut consuleret Dominum
19 Rebecca Rusch ] om. Weber
interl.| forsitan ad Aram quam erexit Abraham vel ad secretum locum in quo quietius oraret
marg.| PERREXITQUE  REBECCA etc. AUGUSTINUS. Queritur quo ierit cum nondum essent prophete vel sacerdotes tabernaculi aut templi Domini? Forsitan ad locum ubi Aram constituit Abraham. Sed quomodo ibi responsa darentur tacet scriptura an per aliquem sacerdotem quem mirum est si erat non fuisse nominatum et nullam sacerdotum factam mentionem esse forsitan ibi cum orando allegassent desideria sua dormiebant ut per somnum monerentur vel adhuc vivebat Melchisedech cuius tanta fuit excellentia ut dubitaretur utrum homo an angelus fuerit. Vel forte etiam illo tempore erant homines Dei in quibus Deus posset interrogari. Quicquid horum vel forte aliud fuerit Rebecca tamen secundum scripturam Dominum interrogavit et responsum eius meruit.
Numérotation du verset Gn. 25,23 
qui respondens ait: Due gentes
interl.| Idumei et Iudei
in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur.
interl.| Israel vel christianus populus
Populus quoque20 populum superabit
20 populus quoque Rusch ] populusque Weber
interl.| Idumeos vel Iudaicum
et maior serviet minori21.
21 serviet minori Rusch ] inv. Weber
interl.| maior natu populus iudaicus minor christianus vel quia non omnes ex gentibus crediderunt neque ex Iudeis omnes in unitate fidei convenient
marg.| DUE  GENTES etc. Historica proprietate responsum invenitur completum cum propter Israel id est Iacob minor filius superavit Idumeos id est gentem quam propagavit Esau eosque per David tributarios fecit quod diu fuerunt usque ad regem sub quo Idumei rebellaverunt et iugum de cervice excusserunt sicut prophetavit Isaac quando minorem pro maiore benedixit et hoc idem dixit maiori cum ipsum postea benedixit.
Numérotation du verset Gn. 25,24 
Iam tempus pariendi advenerat22
22 advenierat Rusch ] venierat Weber
interl.| ut Ecclesia per evangelium dilataretur
et ecce gemini in utero eius23
23 eius Rusch ] om. Weber
interl.| non unus intellectus in velamine littere legis repertus est sed carnalis et spiritualis
reperti sunt.
marg.| IAM  TEMPUS  PARIENDI etc. HIERONYMUS. Ubi nos pilosum posuimus in hebreo habetur seir unde Esau sicut alibi legimus seir id est pilosus dictus est.
Numérotation du verset Gn. 25,25 
Qui primus egressus est
interl.| literam sequens
rufus erat
interl.| vir sanguinum
et totus in morem pellis hispidus;
interl.| solis exterioribus assuetus
interl.| in hebreo seyr unde Esau seir id est pilosus dicitur
vocatumque est nomen eius Esau. Protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu
interl.| quia supplantaturus erat fratris primatum
et idcirco appellavit eum Iacob.
interl.| supplantator
marg.| PROTINUS  ALTER etc. ISIDORUS. Hoc figuraliter factum etiam Iudeis non credentibus notum est qualiter populus Ecclesie populum synagoge superavit et plebs Iudeorum tempore maior servivit minori populo christianorum.  MORALITER: In singulis quoque hoc dici potest: due gentes sunt scilicet vitiorum et virtutum iste minor ille maior plures enim sunt mali quam boni et vitia plura virtutibus. Sed tamen populus populum superat et maior serviet minori caro scilicet spiritui et vitia virtutibus precedit Esau rufus et totus ut pellis hispidus. Deinde exit Iabob tenens plantam fratris prior enim populus prophetarum et Christi sanguine pollutus peccati et nequitie squalore circumdatus cuius minor plantam tenuit quia maiorem populum minor superavit.
Numérotation du verset Gn. 25,26 
Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli.
Numérotation du verset Gn. 25,27 
Quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi
interl.| exteriorem actionem exercendi
et homo agricola;
interl.| iura civilia, id est ecclesiastica, ignorans
Iacob autem vir simplex
interl.| sine macula et ruga
interl.| qui sine dolo fecit dolum alia editio sine dolo
habitabat in tabernaculis.
interl.| studebat in spiritualibus
marg.| FACTUS  EST  ESAU  VIR  GNARUS  VENANDI etc. GREGORIUS. eorum vitam significat qui exterioribus voluptatibus fusi carnem sequuntur. Agricola quoque dicitur quia amatores seculi tanto colunt exteriora quanto interiora sua inculta relinquunt.
marg.| VIR  SIMPLEX etc. Quod grece dicitur aplastos hoc latini simplicem interpretati sunt. Proprie autem aplatos non fictus. Unde quidam sine dolo interpretati sunt dicentes: erat Iacob sine dolo habitans in domo ut magna sit questio quomodo per dolum acceperit benedictionem qui erat sine dolo? sed ad figurandum aliquid magnum hec scriptura premisit hinc enim maxime cogimur intelligere ibi spiritualia quia sine dolo erat qui dolum fecit.
marg.| SIMPLEX. GREGORIUS. Quia qui curis exterioribus spargi refugiunt simplices in cogitatione et conscientie habitatione consistunt habitat enim in tabernaculis qui se intra mentis secreta constringit necdum ad multa foris inhyat a se ipso cogitatione alienatus recedit.
Numérotation du verset Gn. 25,28 
Isaac
interl.| Deus Pater
amabat Esau
interl.| iudaicum populum
eo quod de venationibus illius vesceretur
interl.| presenti iustitia carnalium observationum quam uni Deo exhibebat
et Rebecca
interl.| gratia
diligebat
interl.| ex prescientia
Iacob.
interl.| minorem populum
Numérotation du verset Gn. 25,29 
interl.| simplicitas non querit ollas carnium
ad quem cum venisset Esau de agro lassus
marg.| COXIT  AUTEM  IACOB etc. HIERONYMUS. Rubeum vel fulsum hebraice edom dicitur ab eo autem quod rubeo cibo Esau primogenita vendidit fulvi id est Edom nomen accepit.
Numérotation du verset Gn. 25,30 
ait:
interl.| stultus ardescit desiderio gule propter vilem cibum
Da mihi de coctione hac rufa
interl.| lenticula esca est brutorum animalium significans animalem legis intellectum quo populus iudaicus illectus maluit primatu carere quam ab eo recedere quod etiam nunc studet a populo minore impetrare temporalibus deditus post mortem nihil speret boni.
quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom.
interl.| rufus vel rubeus a quo Idumei
Numérotation du verset Gn. 25,31 
Cui dixit Iacob: Vende mihi primogenita tua.
interl.| primogenita sunt que vulvam aperiunt et specialiter primogenitis filiis debentur
Numérotation du verset Gn. 25,32 
Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?
Numérotation du verset Gn. 25,33 
Ait Iacob: Iura ergo mihi. Iuravit ergo ei24 Esau et vendidit primogenita.
24 ergo ei Rusch ] om. Weber
interl.| adhuc Iudeus in stulticia perdurat pro temporalibus eterna non curat
marg.| CUI  DIXIT  IACOB etc. ISIDORUS. Quod Esau primogenita propter escam fratri minori vendidit et postea paterna benedictione sibi promissa privatus est iudaicum populum significat qui in Exodo primogenitus Dei filius appelatur et propter seculi lucra non solum primatus sui honorem amisit sed et celestis regni premium preparatum adipisci non meruit.Unde per exprobrationem dicitur: auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus ejus primogenita autem vestis erat sacerdotalis qua induti maiores natu cum benedictione patris victimas Deo velut pontifices offerebant hoc dono terreni maioris desiderio caruerunt Iudei cum gloria futuri regni.
marg.| IURAVIT  ERGO  EI etc. GREGORIUS. Sciendum autem quod nos quinque modis gule vicium tentat. Aliquando enim indigentie tempora prevenit. Aliquando tempus non prevenit sed cibos lautiores querit. Aliquando que sumenda sunt parari accuratius appetit. Aliquando qualitati ciborum et tempori congruit sed in quantitate sumendi mensuram excedit. Aliquando vero abiectum est quod desiderat et tamen ipso desiderii estu deterius peccat. Ionathas mortis sententiam meruit quia in gustu mellis constitutum edendi tempus antecessit. Populus ex Egypto ductus in heremo occubuit quia despecto manna carnes petivit quas lautiores putavit. Filiorum Heli prima culpa est quod ex voto eorum sacerdotis puer non de more vellet coctas carnes de sacrificio accipere sed coquendas querebat quas accuratius exhiberet. Et cum dicitur hec fuit iniquitas Sodome superbia et saturitas panis et abundantia ostenditur inde perisse quia cum vitio superbie mensuram refectionis excessit hinc Esau primogenita amisit quia magno estu despicabilem cibum id est lenticulam concupivit neque cibum sed appetitus in vitio est. Unde lautories cibos plerumque sine culpa sumimus et abiectiores cum reatu concupiscentie degustamus. Esau enim primatum pro lenticula perdidit Helias in heremo virtutem carnes edendo servavit hinc diabolus quia non cibum sed concupiscentiam causam esse damnationis intelligit primum sibi hominem non carne sed pomo subdidit et secundum pane tentavit hinc est quod plerumque culpa Ade committitur etiam cum vilia sumuntur. Neque enim Adam solus ut a pomo abstineret prohibitionem accepit. Cum enim alimenta saluti nostre contraria Deus indicat ab his etiam quasi per sententiam vetat et cum cupientes noxia tangimus vetita gustamus. Ea vero sumenda sunt que nature necessitas querit et non que edendi libido suggerit.
Numérotation du verset Gn. 25,34 
Et sic accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_25)

Notes :