Glossa ordinaria

Capitulum 26

Numérotation du verset Gn. 26,1 

Orta autem fame super terram,
post eam sterilitatem que acciderat in diebus Abraham. Abiit Isaac ad Abimelech
regem Palestinorum in Gerara.
Numérotation du verset Gn. 26,2 

Apparuitque ei Dominus et ait: Ne descendas in Egyptum
sed quiesce in terra quam dixero tibi
Numérotation du verset Gn. 26,3 

et peregrinare ibi1.
1 ibi Rusch ] in ea Weber
Eroque tecum et benedicam tibi. Tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has,
complens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
Numérotation du verset Gn. 26,4 

Et multiplicabo semen tuum sicut stellas celi. Daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo
omnes gentes terre.
Numérotation du verset Gn. 26,5 

Eo quod obedierit Abraham voci mee et custodierit precepta et mandata2 et cerimonias legesque servaverit.
2 mandata Rusch ] + mea Weber
Numérotation du verset Gn. 26,6 

Mansit itaque Isaac in Geraris.
Numérotation du verset Gn. 26,7 

Qui, cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua,
respondit: Soror mea est. Timuerat enim confiteri
quod sibi sociata esset3 coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
3 sociata esset Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 26,8 

Cumque pertransissent dies plurimi et ibidem moraretur4, prospiciens Abimelech rex Palestinorum5, per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua
4 ibidem moraretur Rusch ] ibi demoraretur Weber |
5 rex Palestinorum] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 26,9 

et accersito eo6 ait: Perspicuum est quod uxor tua sit. Cur mentitus es sororem tuam esse?
6 eo Rusch ] om. Weber
Respondit: Timui ne morerer propter eam.
Numérotation du verset Gn. 26,10 

Dixitque Abimelech:
Quare imposuisti nobis?
Potuit coire quispiam de populo cum uxore tua
et induxeras super nos grande peccatum. Precepitque omni populo dicens:
Numérotation du verset Gn. 26,11 

Qui tetigerit hominis huius mulierem7 morte morietur.
7 mulierem Rusch ] uxorem Weber
Numérotation du verset Gn. 26,12 

Seminavit8
8 seminavit Rusch ] servit Weber
autem Isaac
in terra illa
et invenit in ipso anno
centuplum.
Benedixitque ei Dominus.
Numérotation du verset Gn. 26,13 

Et locupletatus est homo
et ibat proficiensque9 atque succrescens donec vehementer magnus10 effectus est.
9 proficiensque Rusch ] proficiens Weber |
10 vehementer magus Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 26,14 

Habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familie plurimum,
ob hoc11 invidentes ei Palestini.
11 hoc Rusch ] hec Weber
Numérotation du verset Gn. 26,15 

Omnes puteos
quos foderant servi patris illius Abraham
illo tempore obstruxerunt implentes humo.
Numérotation du verset Gn. 26,16 

In tantum ut ipse Abimelech
diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis12 factus es valde.
12 nobis Rusch ] nostri Weber
Numérotation du verset Gn. 26,17 

Et ille discedens
veniret ad torrentem Gerare
habitavitque13 ibi.
13 habitavitque Rusch ] habitaretque Weber
Numérotation du verset Gn. 26,18 

Rursum fodit alios puteos
quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo
olim obstruxerant Philistiim. Appellavitque eos eisdem14 nominibus quibus ante pater vocaverat.
14 eisdem Rusch ] hisdem Weber
Numérotation du verset Gn. 26,19 

Foderuntque15
15 foderuntque Rusch ] foderunt Weber
in torrente
et repererunt aquam
vivam.
Numérotation du verset Gn. 26,20 

Sed et ibi iurgium
fuit pastorum Gerare adversum pastores Isaac dicentium: Nostra est aqua. Quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam.
Numérotation du verset Gn. 26,21 

Foderunt autem16 et alium
16 autem Rusch ] om. Weber
et pro illo quoque rixati sunt; appellavitque eum Inimicitias.
Numérotation du verset Gn. 26,22 

Profectus
inde fodit alium
puteum, pro quo non contenderunt. Itaque vocavit nomen illius Latitudo,
dicens: Nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram.
Numérotation du verset Gn. 26,23 

Ascendit autem Isaac17 ex illo loco in Bersabee
17 Isaac Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 26,24 

ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui. Noli timere18 quia ego19 tecum sum. Benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
18 timere Rusch ] metuere Weber |
19 ego Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 26,25 

Itaque edificavit ibi altare Domino20 et, invocato nomine Domini, extendit tabernaculum precepitque servis suis ut foderent puteos21.
20 Domino Rusch ] om. Weber |
21 puteos Rusch ] puteum Weber |
Numérotation du verset Gn. 26,26 

Ad quem locum, cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum,
Numérotation du verset Gn. 26,27 

locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis?
Numérotation du verset Gn. 26,28 

Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum et idcirco nos22 diximus: Sit iuramentum inter nos et ineamus fedus
22 nos Rusch ] nunc Weber
Numérotation du verset Gn. 26,29 

ut non facias nobis quicquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus nec fecimus quod te lederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.
Numérotation du verset Gn. 26,30 

Fecit ergo convivium eis23 et post cibum et potum
23 convivium eis Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 26,31 

surgentes mane iuraverunt sibi mutuo. Dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
Numérotation du verset Gn. 26,32 

Ecce autem in ipso die venerunt24 servi Isaac annuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes: Invenimus aquam.
24 in ipso die – venerunt Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 26,33 

Unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi impositum est Bersabee usque in presentem diem.
Numérotation du verset Gn. 26,34 

Esau vero quadragenarius duxit uxores: Iudith filiam Beeri Ethei, et Basemath25 filiam Helon eiusdem loci
25 Basemath Cava Rusch Weber ] Basamath ΣM, Besamath ΩM, Bechsamath ΩS
Numérotation du verset Gn. 26,35 

que ambe offenderant animum Isaac et Rebecce.

Capitulum 26

Numérotation du verset Gn. 26,1 
interl.| refutante Iudea verbum evangelii panem verbi Dei sicut ante prophetica oracula
post eam sterilitatem que acciderat in diebus Abraham. Abiit Isaac ad Abimelech
interl.| Christus ad gentes que per naturalem rationem credebant verum conditorem quem significat Abimelech qui interpretatur pater meus rex
regem Palestinorum in Gerara.
interl.| que interpretatur paries vel maceria ut destrueret parietem inimicitiarum
marg.| ORTA  AUTEM  FAME. AUGUSTINUS. Queritur quando hoc factum fuerit quod Isaac abiit in Gerara utrum postea quam Esau primogenita vendidit? Hec enim continue narrantur an ut fieri solet per recapitulationem narrator reversus sit ad ea cum progressus de filiis eius ad eum locum pervenisset qui de lenticula memoratus est? Invenitur quippe Abimelech qui etiam Saram concupiverat. Ipsius enim paranimphus et princeps militie qui ibi memorati sunt etiam hic memorantur. Movet autem utrum vivere potuerint? Quando enim factus fuit amicus Abrae nondum natus et Isaac sed promissus. Ponamus autem antequam nasceretur Isaac illud fuisse factum deinde Isaac suscepit filios cum esset annorum sexaginta. Illi autem iuvenes erant quando Esau vendidit primogenita ponamus etiam circa viginti annos fuisse et fiant anni Isaac usque ad illud factum filiorum eius circa octoginta adolescentem quoque accipiamus fuisse Abimelech quando matrem eius concupivit et Abrae amicus factus est potuit ergo esse quasi centenarius si post illud factum filiorum perrexit in Gerara. Ex hoc ergo non cogit necessitas putare per recapitulationem narratam esse Isaac profectionem. Sed quia ibi scribitur diu fuisse puteos fodisse et de his contendisse ditatum esse pecunia nimirum si recapitulando dictum est quod ideo fuerat pretermissum ut primum de filiis usque ad lenticulam narratio perveniret. Ideo quod scriptum est de Isaac benedixit eum Deus et exaltatus est homo etc. secundum terrenam felicitatem dictum esse sequentia docent quanquam ergo aliquid spirituale ista significent secundum id tamen secundum quod contigerunt premissum est benedixit eum Deus ut intelligamus temporalia nec dari posse nec prosperari debere nisi ab uno Deo.
Numérotation du verset Gn. 26,2 
Apparuitque ei Dominus et ait: Ne descendas {t.   1 : Erfurt, f.   33vb ; facsim., p.   68b} in Egyptum
interl.| ve qui descendunt in Egyptum propter auxilium
sed quiesce in terra quam dixero tibi
Numérotation du verset Gn. 26,3 
et peregrinare ibi1.
1 ibi Rusch ] in ea Weber
interl.| quasi in loco isto peregrinus esto quem in successoribus possessurus es ut dominus
Eroque tecum et benedicam tibi. Tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has,
interl.| quod completum est in gentilitate spiritualiter post ascensionem Christi
complens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
Numérotation du verset Gn. 26,4 
Et multiplicabo semen tuum sicut stellas celi. Daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo
interl.| uno quod est Christus
omnes gentes terre.
interl.| aliqui de omnibus gentibus
Numérotation du verset Gn. 26,5 
Eo quod obedierit Abraham voci mee et custodierit precepta et mandata2 et cerimonias legesque servaverit.
2 mandata Rusch ] + mea Weber
Numérotation du verset Gn. 26,6 
Mansit itaque Isaac in Geraris.
interl.| adhuc destruit Christus parietem inimicitiarum per predicatores
Numérotation du verset Gn. 26,7 
Qui, cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua,
interl.| unde heredes quidem Dei coheredes autem Christi
respondit: Soror mea est. Timuerat enim confiteri
interl.| sic multi discipuli occulti in primitiva Ecclesia propter metum Iudeorum
quod sibi sociata esset3 coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
3 sociata esset Rusch ] inv. Weber
interl.| ne delerent nomen christianum propter infidelitatem
Numérotation du verset Gn. 26,8 
Cumque pertransissent dies plurimi et ibidem moraretur4, prospiciens Abimelech rex Palestinorum5, per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua
4 ibidem moraretur Rusch ] ibi demoraretur Weber
5 rex Palestinorum] inv. Weber
marg.| CUMQUE  PERTRANSISSENT etc. ISIDORUS. A tempore Christi usque ad Constantini tempora non in conventu populorum sed tamquam per latebras predicabatur fides. In secreto congregabantur christiani tandem videntes principes seculi per miracula Christi maiestatem contemperatam humane infirmitati ut possint sociari et esse duo in carne una iam in manifesto Christi et Ecclesie sacramentum predicari permiserunt et diu fuisse absconditum doluerunt.
marg.| VIDIT  EUM  IOCANTEM etc. AUGUSTINUS. Quid sibi velit in sacramento Christi et Ecclesie quod tantus patriarcha cum coniuge luserit unde coniugium sit cognitum videat profecto quisque ne aliquid in Ecclesia narrando peccet si secretum viri eius in scripturis intueatur et invenit eum maiestatem qua equalis est Patri paulisper abscondisse in forma servili ut eius capax esse posset humana infirmitas eoque modo se coniugi congruum aptaret quid enim absurdum immo quid pronunciationi futurorum incongruum? Si propheta carnale aliquid lusit ut eum caperet affectus uxoris cum Verbum Dei caro factum sit ut habitaret in nobis.
Numérotation du verset Gn. 26,9 
et {t.   1 : Erfurt, f.   34ra ; facsim., p.   69a} accersito eo6 ait: Perspicuum est quod uxor tua sit. Cur mentitus es sororem tuam esse?
6 eo Rusch ] om. Weber
interl.| hec invectio est quasi predicandi facta permissio
Respondit: Timui ne morerer propter eam.
Numérotation du verset Gn. 26,10 
Dixitque Abimelech:
interl.| tam periculosum onus
Quare imposuisti nobis?
interl.| id est decepisti unde impositores
Potuit coire quispiam de populo cum uxore tua
interl.| aliqua violentia simplicitatem fidei corrumpere
et induxeras super nos grande peccatum. Precepitque omni populo dicens:
interl.| data pace Ecclesie decretum est a principibus ut nullus integritatem fidei violaret
Numérotation du verset Gn. 26,11 
Qui tetigerit hominis huius mulierem7 morte morietur.
7 mulierem Rusch ] uxorem Weber
Numérotation du verset Gn. 26,12 
Seminavit8
8 seminavit Rusch ] servit Weber
interl.| vel sevit
interl.| publice predicavit per suos
autem Isaac
interl.| Christus
in terra illa
interl.| in gentilitate
et invenit in ipso anno
interl.| tempore impetrate pacis
centuplum.
interl.| magnum celestis patie lucrum
Benedixitque ei Dominus.
marg.| SEMINAVIT  AUTEM  ISAAC  IN  TERRA etc. HIERONYMUS. Licet in aliena terra seminaverit Isaac non puto quod tanta ei ordei fertilitas fuerit. Unde melius arbitror quod habetur in hebreo et quod Aquila tranctulit. Invenit in illo anno centuplum estimatum tacens autem scriptura genus frugum quod centuplicaverit videtur cunctarum in illo ostendisse virtutum multiplicationem.
Numérotation du verset Gn. 26,13 
Et locupletatus est homo
interl.| multiplicatus est numerus credentium
et ibat proficiensque9 atque succrescens donec vehementer magnus10 effectus est.
9 proficiensque Rusch ] proficiens Weber
10 vehementer magus Rusch ] inv. Weber
interl.| multiplicatio ordei non magnificat
interl.| in omnem terram exivit sonus eorum
Numérotation du verset Gn. 26,14 
Habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familie plurimum,
interl.| multos sibi familiariter obsequentes
ob hoc11 invidentes ei Palestini.
11 hoc Rusch ] hec Weber
interl.| filii alieni
marg.| OB  HOC  INVIDENTES etc. ISIDORUS. Isaac Christus qui primum vult fodere puteos quos foderant pueri patris sui. Moyses enim puteum legis fodit David Salomon et prophete libros scripserunt veteris testamenti quos terrena et sordida impleverat Iudeorum intelligentia quorum os cum vellet purgare ut ostenderet quecumque lex et prophete dixerunt de se dicta esse rixati sunt Palestini id est Iudei a regno Dei alieni et discessit ab eis. Non enim potest esse cum eis qui in puteis nolunt habere aquam sed terram. Et dicit eis: ecce relinquatur vobis domus vestra deserta. Fodit ergo Isaac immo pueri eius puteum novum scilicet apostoli et evangeliste qui fodientes puteum Novum Testamentum invenerunt aquam salientem in vitam eternam pro his quoque certant qui terrena sapiunt nec patiuntur nova condi nec vetera purgari. Dicitur ergo ad eos: quoniam indignos vos exhibuistis gratie Dei ex hoc iam ad gentes ibimusa
a ¶Fons : Isidorus Hispalensis , Expositio in Vetus Testamentum: Genesis, cap. 22 ( Gn. 26.12-22), VL 38, 2009, p. 62  : « Quis est iste Isaac, nisi saluator noster, qui cum descendisset in istum 'torrentem Gerara,' primo omnium illos puteos fodere uult, quos foderant pueri patris sui, id est, Moyses, puteum legis foderat, Dauid, Solomon et prophetae libros scripserunt ueteris testamenti, quos tamen terrena et sordida repleuerat intellegentia Iudaeorum? Hos cum uellet purgare Isaac, ut ostenderet quia quaecumque lex et prophetae dixerunt, de ipso dixerunt, rixati sunt cum eo Philistim, id est, Iudaei a regno dei alieni, sed discedit ab eis. Non enim potest esse cum his, qui in puteis aquam nolunt habere, sed terram. Et dicit eis, 'Ecce relinquetur uobis domus uestra deserta'. Fodit ergo Isaac nouum puteum, immo pueri Isaac fodiunt. Pueri Isaac sunt Matthaeus, Marcus, Lucas, Iohannes, Petrus et Iacobus, Iudas et apostolus Paulus, qui omnes noui testamenti puteum foderunt, et inuenerunt aquam uiuam, quae sit 'fons aquae salientis in uitam aeternam'. Sed pro his adhuc altercantur illi qui terrena sapiunt, nec noua condi patiuntur, nec uetera purgari, euangelicis puteis contradicunt, apostolis aduersantur, et quoniam in omnibus contradicunt litigantes, dicitur ad eos, 'Quoniam indignos uos fecistis gratia' 'dei, ex hoc iam ad gentes ibimus' ». [MM2022]
Numérotation du verset Gn. 26,15 
Omnes puteos
interl.| omnes scriptura quas scrutati erant Moyses David Salomon et alii
quos foderant servi patris illius Abraham
interl.| Dei quem significavit Abraham
illo tempore obstruxerunt implentes humo.
interl.| tollentes spiritualem intellectum carnalem suadentes
marg.| PUTEOS etc.  OBSTRUXERUNT etc. GREGORIUS.  MORALITER. Sepe cum verbis divinis intendimus demonum insidias gravius toleramus qui menti nostre terrenarum cogitationum pulverem aspergunt ut intentionis oculos a luce intime visionis obscurent. Nos enim puteos fodimus cum scripture alta penetramus quos occulte allophili replent quia terrenas cogitationes ingerunt et divine scientie aquam tollunt. Unde: declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei.
Numérotation du verset Gn. 26,16 
In tantum ut ipse Abimelech
interl.| hoc factum est aliquando refrigescente caritate
diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis12 factus es valde.
12 nobis Rusch ] nostri Weber
Numérotation du verset Gn. 26,17 
Et ille discedens
interl.| si vos persecuti fuerint in una civitate fugite in aliam
veniret ad torrentem Gerare
interl.| per cursum humane mortalitatis
habitavitque13 ibi.
13 habitavitque Rusch ] habitaretque Weber
marg.| ET  ILLE  DISCEDENS etc. HIERONYMUS. Et abiit inde Isaac et venit in Geraram vallem et habitavit ibi pro valle torrentem habent in hebreo. Numquam enim Isaac postquam magnus factus est habitare potuit in valle sed in torrente de quo scriptum est: de torrente in via bibet de quo Helias in tempore famis bibit sed quia non erat perfectus ut Christus torrens ei aruit. Christus vero etiam in torrente traditus est dedicans regenerationem nostram et baptismi sacramentum.
Numérotation du verset Gn. 26,18 
Rursum fodit alios puteos
interl.| Novum Testamentum quod in patriarchis et prophetis prefiguratum erat
quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo {t.   1 : Erfurt, f.   34rb ; facsim., p.   69b}
interl.| quod testamentum post passionem Christi occultaverunt alophili id est Iudei
olim obstruxerant Philistiim. Appellavitque eos eisdem14 nominibus quibus ante pater vocaverat.
14 eisdem Rusch ] hisdem Weber
interl.| cum Novum Testamentum in veteri ostenditur et testimonium Moysi et prophetarum confirmatur nec priorum auctorum nomina mutantur
marg.| FODIT  ALIOS  PUTEOS etc.  MORALITER. ISIDORUS. Isaac apud alienigenam gentem puteos fodit in quo monemur ut in hac peregrinatio ne cogitationum profunda penetremus et quousque vere intelligentie aqua redeat inquisitionis manus ad exhaurienda cordis terrena non torpescat. Allophili insidiantes puteos replent quia immundi spiritus cum nos studiose fodere conspiciunt molestias tentationum cogitationibus ingerunt.
marg.| ADVERSUS  PASTORES. HIERONYMUS. Aquila et Simachus adversum et contrarium trantulerunt. Sed in hebreo habetur Satana.Unde patet Satanam contrarium interpretari.
Numérotation du verset Gn. 26,19 
Foderuntque15
15 foderuntque Rusch ] foderunt Weber
interl.| apostoli
in torrente
interl.| alii in valle sed in valle non invenitur puteus aque vive
interl.| abundantia scripturarum
et repererunt aquam
interl.| id est evangelicam doctrinam
vivam.
interl.| id est salientem in vitam eternam
Numérotation du verset Gn. 26,20 
Sed et ibi iurgium
interl.| quia Iudei evangelice doctrine resistunt nec nova condi permittunt nec vetera purgari volunt
fuit pastorum Gerare adversum pastores Isaac dicentium: Nostra est aqua. Quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam.
Numérotation du verset Gn. 26,21 
Foderunt autem16 et alium
16 autem Rusch ] om. Weber
interl.| secundum
et pro illo quoque rixati sunt; appellavitque eum Inimicitias.
Numérotation du verset Gn. 26,22 
Profectus
interl.| quia postquam fides Trinitatis per mundum cepit predicari patientia sanctorum victi sunt adversarii eorum
inde fodit alium
interl.| tertium
puteum, pro quo non contenderunt. Itaque vocavit nomen illius Latitudo,
interl.| quia Isaac id est Christus dilatatus est
dicens: Nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram.
marg.| LATITUDO In hebreo robooth. Unde probatur illud quod supra dictum est. Ipse edificavit Niniven et Robooth id est plateas eius.
marg.| NUNC  DILATAVIT etc. Dilatatus est Isaac et replevit omnem terram scientia Trinitatis et in toto orbe latitudinem Ecclesie collocavit prius tamen in Iudea notus et in Israel nominatus postea in omnem terram exivit sonus eorum id est apostolorum qui per universum orbem foderunt puteos et aquam omnibus ostenderunt baptizantes omnes gentes nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Puteos Abraham quos aperuit sic vocavit sicut pater eius. Moyses enim et prophete apud nos suis nominibus appellantur nec horum mutantur vocabula puteorum.
Numérotation du verset Gn. 26,23 
Ascendit autem Isaac17 ex illo loco in Bersabee
17 Isaac Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 26,24 
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui. Noli timere18 quia ego19 tecum sum. Benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
18 timere Rusch ] metuere Weber
19 ego Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 26,25 
Itaque edificavit ibi altare Domino20 et, invocato nomine Domini, extendit tabernaculum precepitque servis suis ut foderent puteos21.
20 Domino Rusch ] om. Weber
21 puteos Rusch ] puteum Weber
Numérotation du verset Gn. 26,26 
Ad quem locum, cum venissent {t.   1 : Erfurt, f.   34va ; facsim., p.   70a} de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum,
interl.| in hebreo sermone amicorum eius collegium
marg.| AD  QUEM  LOCUM etc. HIERONYMUS. Abimelech non semper pacem habet cum Isaac. Aliquando dissidet. Aliquando pacem requirit. Et significat studiosos et sapientes seculi qui per eruditionem philosophie multa de veritate comprehenderunt. Hic cum Isaac (qui verbum Dei significat) nec semper in dissensione est nec in pace philosophia enim divine legi nec in omnibus contraria est nec in omnibus consonat. Multi enim philosophorum unum Deus qui cuncta creavit scribunt. Aliqui vero etiam addiderunt quod per verbum suum cuncta fecerit et regat et verbum Dei sit quo cuncta moderentur in quo et evangelio consonant. Moralis vero et phisisa philosophia pene omnia que nostra sunt sentit dissidet vero cum dicit materiam esse coeternam Deo et negat Deum curare mortalia dicens providentiam eius supra lunaris globi spacia cohiberi et quod vitas nascentium stellarum cursibus pandat et cum dicit mundum perpetuum et nullo fine claudendum. Et alia plura sunt in quibus nobiscum philosophi dissident vel concordant.
marg.| HIERONYMUS. Pro Ochozat pronubus in hebreo habetur collegium amicorum eius ut tam hominem significet quam amicorum turbam que cum rege venerat in quibus fuit Phicol princeps exercitus illius.
marg.| ABIMELECH  ET  OCHOZAT  ET  PHICOL. ISIDORUS. Duo cum Abimelech venerunt Ochozat gener eius et Phicol dux exercitus. Ochozat tenens Phicol interpretatur os omnium. Abimelech pater meus rex hi tres imaginem philosophie totius tenent que in tres partes dividitur logicam, physicam, ethicam id est rationalem naturalem moralem. Rationalis est que Deum Patrem omnium confitetur ut est Abimelech. Naturalis que fixa est et tenet omnia velut nature ipsius viribus nitens quam profitetur Ochozat qui dicitur tenens. Moralis que in ore est omnium ad omnes pertinet et pro communium similitudine preceptorum versatur in ore omnium quam significat Phicol qui interpretatur os omnium hi ergo omnes his eruditionibus instructi veniunt ad legem Dei dicentes: vidimus Deum esse tecum etc. Benedictionem postulant non retributionem. Unde sequitur: fecit ergo eis convivium qui enim verbum ministrat sapientibus et insipientibus debitor est.
Numérotation du verset Gn. 26,27 
locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis?
Numérotation du verset Gn. 26,28 
Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum et idcirco nos22 diximus: Sit iuramentum inter nos et ineamus fedus
22 nos Rusch ] nunc Weber
Numérotation du verset Gn. 26,29 
ut non facias nobis quicquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus nec fecimus quod te lederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.
Numérotation du verset Gn. 26,30 
Fecit ergo convivium eis23 et post cibum et potum
23 convivium eis Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 26,31 
surgentes mane iuraverunt sibi mutuo. Dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
Numérotation du verset Gn. 26,32 
Ecce autem in ipso die venerunt24 servi Isaac annuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes: Invenimus aquam.
24 in ipso die – venerunt Rusch ] inv. Weber
marg.| ECCE  AUTEM  IN  IPSO  DIE etc. HIERONYMUS. Nescio quomodo in Septuaginta habetur et venerunt pueri Isaac nunciantes ei de puteo quem foderunt et dixerunt ei non invenimus aquam et vocavit nomen eius iuramentum. Que enim ethimologia est propterea vocari iuramentum quia non invenerunt aquam? Et econtrario in hebreo cui interpretationi Aquila consentit et Symachus hoc significat quod invenerunt aquam et propterea appelatus sit puteus ipse satietas et civitas Bersabee id est puteus satietatis licet enim supra ex verbo iurationis vel ex septenario ovium numero quod sabe dicitur asservimus Bersabee appellatam tamen nunc ex eo quod aqua inventa est Isaac ad nomen civitatis alludens declinavit paululum litteram et pro stridulo Hebreorum sin a quo sabee incipit grecum sima id est Hebreorum samech posuit. Iuxta allegoriam quoque post tantos puteos in fine virtutum non congruit ut Isaac aquam non inveniret.
Numérotation du verset Gn. 26,33 
Unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi impositum est Bersabee usque in presentem diem.
Numérotation du verset Gn. 26,34 
{t.   1 : Erfurt, f.   34vb ; facsim., p.   70b} Esau vero quadragenarius duxit uxores: Iudith filiam Beeri Ethei, et Basemath25 filiam Helon eiusdem loci
25 Basemath Cava Rusch Weber ] Basamath ΣM, Besamath ΩM, Bechsamath ΩS
Numérotation du verset Gn. 26,35 
que ambe offenderant animum Isaac et Rebecce.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_26)

Notes :