Glossa ordinaria

Capitulum 28

Numérotation du verset Gn. 28,1 

Vocavit itaque1 Isaac Iacob et benedixit eum2 precepitque3 ei4 dicens: Noli accipere coniugem5 de genere6 Chanaan
1 itaque] que ΨD, om. X |
2 eum Cava ΩS Ed1455 Rusch Clementina cum hebr. LXX Lugd. ] ei ΘG ΨB* ΩM, om. Weber |
3 precepitque] precipitque O |
4 ei] om. ΘG* ΨM |
5 coniugem] uxorem ΨB |
6 genere] filiabus ΨB cum hebr. LXX Lugd. Ambr. in Ps. 43:18, Aug. de civ. Dei 16:38 |
Numérotation du verset Gn. 28,2 

sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syrie ad domum Bathuel patrem matris tue et accipe inde tibi7 uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
7 inde tibi Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 28,3 

Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum.
Numérotation du verset Gn. 28,4 

Et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tue quam pollicitus est avo tuo.
Numérotation du verset Gn. 28,5 

Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syrie ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebecce matris sue.
Numérotation du verset Gn. 28,6 

Videns autem Esau quod benedixisset pater suus
Iacob
et misisset eum
in Mesopotamiam Syrie
ut inde uxorem
duceret et quod post benedictionem precepisset ei dicens: Non accipies coniugem de filiabus Chanaan,
Numérotation du verset Gn. 28,7 

quodque obediens Iacob parentibus isset in Syriam
Numérotation du verset Gn. 28,8 

probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus,
Numérotation du verset Gn. 28,9 

ivit ad Ismaelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Melech filiam Ismael filii Abraham sororem Nabaioth.
Numérotation du verset Gn. 28,10 

Igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Aran.
Numérotation du verset Gn. 28,11 

Cumque venisset ad quemdam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui iacebant et supponens capiti suo
dormivit in eodem loco.
Numérotation du verset Gn. 28,12 

Viditque in somnis scalam
stantem super terram
et cacumen eius8 tangens celum.
8 eius Rusch ] illius Weber
Angelos
quoque Dei ascendentes
et descendentes per eam.
Numérotation du verset Gn. 28,13 

Et Dominum innixum scale dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram
in qua dormis tibi dabo
et semini tuo.
Numérotation du verset Gn. 28,14 

Eritque semen9 tuum quasi pulvis terre:
9 semen Rusch ] germen Weber
dilataberis ad orientem
et occidentem,
10septentrionem
10 orientem et occidentem Rusch ] occidentem et orientem Weber
et meridiem
et benedicentur in te
et in semine tuo
cuncte tribus terre.
Numérotation du verset Gn. 28,15 

Et ero custos tuus
quocumque perrexeris
et reducam te
in terram hanc,
nec dimittam nisi complevero universa que dixi.
Numérotation du verset Gn. 28,16 

Cumque evigilasset Iacob de somno ait: Vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam.
Numérotation du verset Gn. 28,17 

Pavensque quam terribilis est, inquit11, locus iste.
11 est inquit Rusch ] inv. Weber
Non est hic aliud nisi domus Dei
et porta celi.
Numérotation du verset Gn. 28,18 

Surgens ergo Iacob12 mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo et erexit
12 Iacob Rusch ] om. Weber
in titulum fundensque13 oleum desuper.
13 fundensque Rusch ] fundens Weber
Numérotation du verset Gn. 28,19 

Appellavitque nomen urbis Bethel
que prius Luza
vocabatur.
Numérotation du verset Gn. 28,20 

Vovit etiam votum dicens: Si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem
ad induendum,
Numérotation du verset Gn. 28,21 

reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum
Numérotation du verset Gn. 28,22 

et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus
Dei. Cunctorumque que dederis mihi decimas offeram tibi.

Capitulum 28

Numérotation du verset Gn. 28,1 
{t.   1 : Erfurt, f.   36ra ; facsim., p.   73a} Vocavit itaque1 Isaac Iacob et benedixit eum2 precepitque3 ei4 dicens: Noli accipere coniugem5 de genere6 Chanaan
1 itaque] que ΨD, om. X
2 eum Cava ΩS Ed1455 Rusch Clementina cum hebr. LXX Lugd. ] ei ΘG ΨB* ΩM, om. Weber
3 precepitque] precipitque O
4 ei] om. ΘG* ΨM
5 coniugem] uxorem ΨB
6 genere] filiabus ΨB cum hebr. LXX Lugd. Ambr. in Ps. 43:18, Aug. de civ. Dei 16:38
marg.| VOCAVIT  ITAQUE etc. AUGUSTINUS. Quod habent latini codices: vade in Mesopotamiam in domum Bathuel et cetera greci habent: fuge in Mesopotamiam etc. ut intelligatur etiam Isaac intellexisse quod Esau de morte fratris cogitavit.
Numérotation du verset Gn. 28,2 
sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syrie ad domum Bathuel {t.   1 : Erfurt, f.   36rb ; facsim., p.   73b} patrem matris tue et accipe inde tibi7 uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
7 inde tibi Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 28,3 
Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum.
Numérotation du verset Gn. 28,4 
Et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tue quam pollicitus est avo tuo.
Numérotation du verset Gn. 28,5 
Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syrie ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebecce matris sue.
marg.| PROFECTUS  VENIT. ISIDORUS. Iacob fugiens dolos fratris relicta domo patria et parentibus vadit in regionem longinquam ut accipiat uxorem. Similiter Christus relictis parentibus secundum carnem id est Iudeis et patria id est Hierosolima et omnibus Iudee regionibus abiit in gentes ut acciperet sibi Ecclesiam secundum illud: vocabo non plebem meam plebem meam etc.
Numérotation du verset Gn. 28,6 
Videns autem Esau quod benedixisset pater suus
interl.| Deus
Iacob
interl.| Christum
et misisset eum
interl.| in apostolis
in Mesopotamiam Syrie
interl.| gentes prius superbe ac sublimes
ut inde uxorem
interl.| Ecclesiam
duceret et quod post benedictionem precepisset ei dicens: Non accipies coniugem de filiabus Chanaan,
Numérotation du verset Gn. 28,7 
quodque obediens Iacob parentibus isset in Syriam
Numérotation du verset Gn. 28,8 
probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus,
Numérotation du verset Gn. 28,9 
ivit ad Ismaelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Melech filiam Ismael filii Abraham sororem Nabaioth.
Numérotation du verset Gn. 28,10 
Igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Aran.
marg.| IGITUR  EGRESSUS etc. GREGORIUS.  MORALITER. In itinere domire est in presentis vite transitu a rerum temporalium amore quiescere et in dierum labentium cursu ab appetitu visibilium mentis oculos claudere quos primis parentibus seductor aperuit. Culpa enim oculos concupiscentie aperuit quos innocentia clausos tenebat. Angelos descendentes et ascendentes cernere est cives superne patrie contemplari quanto amore auctori suo inhereant vel quanta compassione caritatis nostris infirmitatibus condescendant. Notandum autem quod ille dormiens angelos conspicit qui in lapide caput ponit. In lapide enim ab exterioribus cessans interna penetrat qui intenta mente imitationem redemptoris observat quia caput ponit in lapide qui Christo inheret mente. Qui enim a presentis vite actione remoti sunt et ad superna non intendunt dormire possunt sed videre angelos nequeunt quia caput in lapide tenere contemnunt et corpore non studio dormiunt quia caput non in lapide sed in terra posuerunt. Qui plerumque quanto securius ab externis cessant tanto latius immunde sibi cogitationis strepitum cumulant. Unde: viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius. Precepto enim legis ab exteriori opere in sabbato cessatur. Hostes ergo irrident cum ipsas vacationes ad illicita pertrahunt. Sancti ergo laboriosius dormiunt quando vigilant quia in eo quod actiones seculi deserentes superant quotidie contra semetipsos pugnant ne mens per negligentiam torpeat ne subacta otio ad superna desideria frigescat ne ipsis plus iusto deserviat ne sub discretionis specie sibi parcendo a perfectione languescat et cum ab huius mundo inquisitione se penitur subtrahit per quietis studium virtutibus intenta vigilans dormit. Unde:nemo potest duobus dominis servire. Et alibi: nemo militans Deo implicat se negociis secularibus. Et: vacate et videte quoniam suavis est Dominus.
Numérotation du verset Gn. 28,11 
Cumque venisset ad quemdam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui iacebant et supponens capiti suo
interl.| caput Christi Deus
dormivit in eodem loco.
interl.| sic Christus in cruce mortuus
marg.| TULIT  DE  LAPIDIBUS etc. ISIDORUS. Dormitio Iacob in itinere mors Christi in cruce. Lapis capiti suppositus Christus est secundum humanitatem quem Iacob unxit ut Christus significaretur. Christus enim grece unctus latine. Caput autem Christi Deus. Lapis ergo capiti Iacob suppositus significat humanitatem Christi coniunctam Deo assumenti. Caput enim vir Christus, caput Christi Deus.
Numérotation du verset Gn. 28,12 
Viditque in somnis scalam
interl.| Christum qui est vita
interl.| terrenitatem
et cacumen eius8 tangens celum.
8 eius Rusch ] illius Weber
interl.| ipse est sursum in capite suo qui deorsum in corpore suo
Angelos
interl.| evangelistas predicatores
quoque Dei ascendentes
interl.| ultra omnem creaturam apud Deum per quem omnia facta sunt
interl.| ut inveniant eum cui omnia tribuunt
et descendentes per eam.
interl.| ut inveniant eum factum ex muliere
marg.| VIDITQUE  IN  SOMNIS etc. GREGORIUS.  ALLEGORICE. Iacob predicatores significat qui non solum caput Ecclesie id est Christum contemplando appetunt sed ad membra illius miserando descendunt quod angeli ascendentes descendentesque demonstrant. Hinc Moyses crebro tabernaculum intrat et exit et qui intus ad contemplationem rapitur foris infirmantium negociis urgetur. Intus arcana considerat foris onera carnalium portat. Qui de dubiis semper ad tabernaculum recurrit coram testamenti arca Dominum consulit exemplum doctoribus prebens ut cum foris ambigunt quid disponant ad mentem quasi ad tabernaculum redeant et velut coram testamenti arca Dominum consulant de quibus dubitant apud se intus sacri eloquii paginas requirentes.
marg.| MORALITER. In itinere dormire est in via huius seculi ab impedimento actionum secularium quiescere. Iacob dormiens angelos vidit quia illi divina conspiciunt qui ab appetitu temporalium rerum oculos claudunt quos bene clausos diabolus aperuit dicens: in quacumque die comederitis aperientur oculi vestri etc.
marg.| ISIDORUS Vidit in somnis etc. Angeli per scalam ascendentes et descendentes evangeliste sunt et predicatores Christi ascendentes ad intelligendam divinitatem omnem creaturam excedentes ut inveniant in principio Verbum apud Deum per quem omnia facta sunt. Descendentes ut inveniant eum factum ex muliere factum sub lege etc. In illa enim scala a terra usque ad celum a carne usque ad spiritum quia in illa carnales proficiendo quasi ascendendo spirituales fiunt. Ad quos lacte nutriendos spirituales descendunt quia non possunt eis loqui quasi spiritualibus sed quasi carnalibus. Ipse est sursum in capite. Ipse deorsum in corpore suo id est Ecclesia. Ipse scala qui ait: ego sum via. Ad ipsum ascenditur ut in excelsis intelligatur et descenditur ut in membris parvulis nutriatur per illum se erigunt ut sublimen exspectent et humiliant ut eum sublimiter et temperanter annuncient.
Numérotation du verset Gn. 28,13 
Et Dominum innixum scale dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram
interl.| Ecclesiam
in qua dormis tibi dabo
interl.| homini
et semini tuo.
interl.| christiano populo
marg.| EGO  SUM  DOMINUS  DEUS  ABRAHAM  PATRIS  TUI. Mystice designat mandatum divinitatis ad humanitatem Christi directum cui terra id est Ecclesia promittitur et semini illius id est christiano populo. Unde: postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terre.
Numérotation du verset Gn. 28,14 
Eritque semen9 tuum quasi pulvis terre:
9 semen Rusch ] germen Weber
interl.| innumerabile
dilataberis ad orientem
interl.| lucem fidei vel totius boni operis
et occidentem,
interl.| occasum vitiorum
10septentrionem
10 orientem et occidentem Rusch ] occidentem et orientem Weber
interl.| contractionem voluptatis et mortificationem desiderii
et meridiem
interl.| claritatem sapientie et fervorem dilectionis
et benedicentur in te
interl.| Christo
et in semine tuo
interl.| imitatoribus
cuncte tribus terre.
interl.| aliqui de omnibus
Numérotation du verset Gn. 28,15 
Et ero custos tuus
interl.| Dominus custodiat introitum et exitum tuum
quocumque perrexeris
interl.| in predicatoribus
et reducam te
interl.| circa finem mundi
in terram hanc,
interl.| iudeam credituram
nec dimittam nisi complevero universa que dixi.
Numérotation du verset Gn. 28,16 
Cumque evigilasset Iacob de somno ait: Vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam.
marg.| CUMQUE  EVIGILASSET etc. Quisquis post torporem inertie evigilaverit et per exercitium boni operis vere exsurrexerit in Ecclesia supereminentem gratiam Dei et introitum regni celestis intelliget.
Numérotation du verset Gn. 28,17 
Pavensque quam terribilis est, inquit11, locus iste.
11 est inquit Rusch ] inv. Weber
interl.| quia ibi futurum erat tabernaculum
Non est hic aliud nisi domus Dei
interl.| templum et cultum Dei futurum significat
interl.| quia natus est Christus in Bethleem quod spiritu previdebat
et porta celi.
interl.| quia ibi in terram descendit ibi in celum ascendit
interl.| quia inde aditus credentibus ad capiendum regnum celorum
Numérotation du verset Gn. 28,18 
Surgens ergo Iacob12 mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo et erexit
12 Iacob Rusch ] om. Weber
interl.| Christi resurrectionem significat
in titulum fundensque13 oleum desuper.
13 fundensque Rusch ] fundens Weber
interl.| secundum illud: unxit te Deus Deus tuus oleo letitie
marg.| SURGENS  ERGO. AUGUSTINUS. Quod erexit Iacob lapidem quem capiti supposuerat in titulum et superfudit oleum nihil fecit idolatrie simile quia non vel tunc vel postea frequentavit lapidem adorando aut ei sacrificando sed signum fuit et prophetia pertinens ad unctionem unde Christus dicitur.
Numérotation du verset Gn. 28,19 
Appellavitque nomen urbis Bethel
interl.| domum Dei
que prius Luza
interl.| nux vel amigdalum. Alii: Zulam erat nomen civitatis prius
vocabatur.
marg.| APPELLAVITQUE  NOMEN etc. HIERONYMUS. Ab eo quod dictum est quam terribilis est locus iste etc. loco nomen imponit Bethel id est domum Dei qui ante Luza vocabatur id est nux vel amigdalum. Unde ridicule quidam verbum hebraicum Ulam nomen urbis esse putant cum Ulam interpretetur prius. Ordo ergo iste est lectionis vocavit nomen loci illius Bethel et prius Luza vocabulum civitatis. Antiquam vero scripture verbo Ulam vel Elam plene sunt quod nihil significat nisi prius vel ante vel vestibulum vel superliminare vel postes etc.
Numérotation du verset Gn. 28,20 
Vovit etiam votum dicens: Si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum {t.   1 : Erfurt, f.   36vb ; facsim., p.   74b} et vestem
interl.| vel vestimentum
ad induendum,
Numérotation du verset Gn. 28,21 
reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum
Numérotation du verset Gn. 28,22 
et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus
interl.| non Deus
Dei. Cunctorumque que dederis mihi decimas offeram tibi.
marg.| VOCABITUR  DOMUS. Prophetia est domus Dei ibi future. Ibi et ipse rediens Deo sacrificavit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_28)

Notes :