Capitulum 29
Numérotation du verset
Gn. 29,1
Profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem.
Numérotation du verset
Gn. 29,2
Et vidit puteum
in agro,
tres
quoque1 greges ovium
1 tres quoque
Rusch
] tresque
Weber
accubantes
iuxta eum,
nam ex illo adaquabantur pecora
et os eius grandi lapide
claudebatur.
Numérotation du verset
Gn. 29,3
Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.
Numérotation du verset
Gn. 29,4
Dixitque ad pastores:
Fratres, unde estis? Qui responderunt: de Aran2.
2 Aran] Haran
Weber
Numérotation du verset
Gn. 29,5
Quos interrogans numquid ait: Nostis Laban, filium Nachor? Dixerunt: Novimus.
Numérotation du verset
Gn. 29,6
Sanusne est? Inquit. Valet, inquiunt. Et ecce Rachel3 filia eius venit cum grege suo.
3 Rachel
Rusch
] Rahel
hic et ubique Weber
Numérotation du verset
Gn. 29,7
Dixitque Iacob: Adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges. Date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite.
Numérotation du verset
Gn. 29,8
Qui responderunt: Non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges.
Numérotation du verset
Gn. 29,9
Adhuc loquebantur et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui, nam gregem ipsa pascebat.
Numérotation du verset
Gn. 29,10
Quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam
ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.
Numérotation du verset
Gn. 29,11
Et adaquato grege, osculatus est eam elevataque voce flevit
Numérotation du verset
Gn. 29,12
et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebecce. At illa festinans nuntiavit patri suo.
Numérotation du verset
Gn. 29,13
Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis sue cucurrit ei4 obviam complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris
4 ei
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 29,14
respondit: Os meum es et caro mea. Et postquam impleti5 sunt dies mensis unius,
5 impleti
Rusch
] expleti
Weber
Numérotation du verset
Gn. 29,15
dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi. Dic quid mercedis accipias.
Numérotation du verset
Gn. 29,16
Habebat vero duas filias6: nomen maioris Lia, minor appellabatur Rachel.
6 duas filias
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 29,17
Sed Lia lippis erat oculis. Rachel decora facie et venusto aspectu,
Numérotation du verset
Gn. 29,18
quam diligens Iacob ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis.
Numérotation du verset
Gn. 29,19
Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro7. Mane apud me.
7 alteri viro
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 29,20
Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis et videbantur illi pauci dies pre amoris magnitudine.
Numérotation du verset
Gn. 29,21
Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam.
Numérotation du verset
Gn. 29,22
Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias
Numérotation du verset
Gn. 29,23
et vespere Liam filiam suam8 introduxit ad eum
8 Liam – filiam suam
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 29,24
dans ancillam filie Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
Numérotation du verset
Gn. 29,25
et dixit ad socerum: Quid est quod facere voluisti? Nonne pro Rachel
servivi tibi? quare imposuisti mihi?
Numérotation du verset
Gn. 29,26
Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias.
Numérotation du verset
Gn. 29,27
Imple hebdomadem dierum huius copule et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
Numérotation du verset
Gn. 29,28
Acquievit placito et hebdomada9 transacta,
9 hebdomada
Rusch
] hebdomade
Weber
Rachel duxit uxorem
Numérotation du verset
Gn. 29,29
cui pater servam Balam
tradiderat10.
10 tradiderat
Rusch
] dederat
Weber
Numérotation du verset
Gn. 29,30
Tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori pretulit serviens apud eum septem annis aliis.
Numérotation du verset
Gn. 29,31
Videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius, sorore sterili permanente.
Numérotation du verset
Gn. 29,32
Que conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben
dicens: Vidit Dominus humilitatem meam. Nunc amabit me vir meus.
Numérotation du verset
Gn. 29,33
Rursumque concepit et peperit filium et ait: Quoniam vidit11 me Dominus haberi12 contemptui, dedit etiam istum mihi. Vocavitque nomen illius Simeon.
11 vidit
Rusch
] audivit
Weber
|
12 me - Dominus haberi
Rusch
]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 29,34
Concepitque13 tertio et genuit alium filium14 dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios. Et idcirco appellavit nomen eius Levi.
13 concepitque
Rusch
] concepit
Weber
|
14 filium
Rusch
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 29,35
Quarto concepit et peperit filium et ait: Modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam.
Cessavitque parere.
Capitulum 29
Numérotation du verset
Gn. 29,1
{t.
1
:
Erfurt, f.
36vb
;
facsim., p.
74b}
Profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem.
Numérotation du verset
Gn. 29,2
Et vidit puteum
interl.|
baptismum
interl.|
scientiam scripturarum
interl.|
gratiam Spiritus Sancti per predicationem Christi venturam ad Ecclesiam de gentibus que tecta erat nondum adveniente et incarnato Dei Verbo
in agro,
interl.|
mundi
tres
interl.|
propter fidem Trinitatis
quoque1 greges ovium
1 tres quoque
Rusch
] tresque
Weber
interl.|
simplicium
interl.|
statuet oves a dextris etc.
accubantes
interl.|
gratiam baptismi petentes
interl.|
humiliter
iuxta eum,
interl.|
quia scripture mysteriis satiari desiderant
nam ex illo adaquabantur pecora
interl.|
simplices
et os eius grandi lapide
interl.|
tegumento littere
claudebatur.
marg.|
VIDIT
PUTEUM. Aqua putei scientia veteris testamenti quam lapis claudebat quia littera legis spiritualem sensum in eo celabat sed veniente Christo lapis remotus est cum per predicationem novi testamenti umbra legis exclusa et veritas evangelii patefacta est.
marg.|
ALLEGORICE. Per puteum baptimus per agrum mundus exprimitur per tres greges iuxta puteum accubantes signantur illi qui ad fidem Trinitatis capiendam pertinent in humilitate expetentes baptismi gratiam.
marg.|
LAPIDE
CLAUDEBATUR. Duricia infidelitatis qua abiecta percipitur baptismus vite. Pastores autem sunt Ecclesie qui amoto lapide per Iacob adaquare greges cupiunt quia Christo auferente infidelitatem ab eorum cordibus quos predestinavit ad sacramentum baptismi abluuntur unda purificationis.
Numérotation du verset
Gn. 29,3
Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.
Numérotation du verset
Gn. 29,4
Dixitque ad pastores:
interl.|
prophetas
Fratres, unde estis? Qui responderunt: de Aran2.
2 Aran] Haran
Weber
Numérotation du verset
Gn. 29,5
Quos interrogans numquid ait: Nostis Laban, filium Nachor? Dixerunt: Novimus.
Numérotation du verset
Gn. 29,6
Sanusne est? Inquit. Valet, inquiunt. Et ecce Rachel3 filia eius venit cum grege suo.
3 Rachel
Rusch
] Rahel
hic et ubique Weber
Numérotation du verset
Gn. 29,7
Dixitque Iacob: Adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges. Date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite.
Numérotation du verset
Gn. 29,8
Qui responderunt: Non possumus donec omnia pecora congregentur
{t.
1
:
Erfurt, f.
37ra
;
facsim., p.
75a}
et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges.
Numérotation du verset
Gn. 29,9
Adhuc loquebantur et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui, nam gregem ipsa pascebat.
Numérotation du verset
Gn. 29,10
Quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam
interl.|
hec a pastoribus didicerat
ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.
Numérotation du verset
Gn. 29,11
Et adaquato grege, osculatus est eam elevataque voce flevit
marg.|
OSCULATUS
EST
EAM. AUGUSTINUS. Consuetudini fuit maxime in illa simplicitate antiquorum ut propinqui propinquas oscularentur et hodie fit in multis locis. Sed queri potest quomodo illa ab ignoto osculum acceperit si postea indicavit Iacob propinquitatem? ergo intelligendum est aut illum qui propinquitatem noverat fidenter in osculum irruisse aut postea scripturam narrasse per recapitulationem cum primum Iacob indicaverit quis esset.
Numérotation du verset
Gn. 29,12
et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebecce. At illa festinans nuntiavit patri suo.
Numérotation du verset
Gn. 29,13
Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis sue cucurrit ei4 obviam complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis
{t.
1
:
Erfurt, f.
37rb
;
facsim., p.
75b}
autem causis itineris
4 ei
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 29,14
respondit: Os meum es et caro mea. Et postquam impleti5 sunt dies mensis unius,
5 impleti
Rusch
] expleti
Weber
Numérotation du verset
Gn. 29,15
dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi. Dic quid mercedis accipias.
Numérotation du verset
Gn. 29,16
Habebat vero duas filias6: nomen maioris Lia, minor appellabatur Rachel.
6 duas filias
Rusch
]
inv. Weber
marg.|
NOMEN
MAIORIS
LYA
MINOR
APPELLABATUR
RACHEL. VICTORINUS
MARTIR. Rachel et Lyam in similitudinem Ecclesie et synagoge interpretatus est. Lyam maiorem natu synagogam significare existimat quia prior populum Dei genuit que oculis lippa dicitur quia lex per Moysen data cooperata est et signata. Rachel minor et pulcra prius sterilis post fecunda Ecclesiam significat que tempore posterior et sancta corpore et spiritu. Oculi eius decori quia evanglelium videre meruerunt. Sed diu sterilis dum synagoga populum generavit. Pro Rachel Iacob servivit et supponitur ei Lya quia Christus ut Ecclesiam sibi assumeret prius sibi synagogam coniunxit.
Numérotation du verset
Gn. 29,17
Sed Lia lippis erat oculis. Rachel decora facie et venusto aspectu,
Numérotation du verset
Gn. 29,18
quam diligens Iacob ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis.
marg.|
SEPTEM
ANNIS. Servitus Iacob septem annorum pro duabus uxoribus presentis vite tempus significat quod septem diebus volvitur in quo Dominus formam servi accepit obediens Patri usque ad mortem. Iacob servivit quia filius hominis non venit ministrari sed ministrare. Ille oves pavit et Christus dixit: ego sum pastor bonus. Ille pro mercede varium pecus sibi abstulit Christus diversarum gentium varietatem sibi congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum posuit ut earum contemplatione multiplicarentur oves et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina Patris et Filii et Spiritus Sancti populo fideli proposuit ut qui hec7 pleno corde prospexerit efficiatur ovis Dei.
7 hec] coniec., hc Rusch
Numérotation du verset
Gn. 29,19
Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro8. Mane apud me.
8 alteri viro
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 29,20
Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis et videbantur illi pauci dies pre amoris
{t.
1
:
Erfurt, f.
37va
;
facsim., p.
76a}
magnitudine.
interl.|
laborem leviabat amor
marg.|
VIDEBANTUR
ILLI
PAUCI
DIES etc. Quomodo hoc dictum sit querendum est cum et breve tempus longum videatur amantibus? Dictum est ergo propter laborem servitutis quem facilem faciebat amor.
marg.|
AUGUSTINUS. Pro ingenti crimine obiiciuntur Iacob quatuor uxores. Sed quoniam tunc mos erat crimen non erat. Nunc autem crimen est quia mos non est. Alia sunt peccata contra naturam alia contra mores alia contra precepta. Sed Iacob non contra naturam hoc fecit qui non lasciviendi sed gignendi causa illis mulieribus utebatur nec contra morem quia illo tempore in illis terris hoc factitabatur. Nec contra preceptum quia nulla lege prohibebatur. Nunc vero legibus et moribus hoc non licet. Que duo si quis contempserit etiam si tantummodo causa generandi utatur pluribus feminis peccat tamen et humanam violat societatem cui necessaria est propagatio filiorum. Sed quia homines aliter se habentibus moribus non possunt delectari uxorum multitudine nisi libidinis magnitudine errantes non putant haberi potuisse uxores multas nisi concupiscentie carnalis flagrantia.
marg.|
ISIDORUS. Due sunt ergo uxores Iacob libere ambe enim filie remissionis peccatorum id est dealbationis quod est Laban una amatur altera toleratur. Sed que toleratur prius et uberius fecundatur ut si non propter se propter filios diligat. Labor enim iustorum maximum fructum in eis habet quos Deo generavit inter multas tribulationes predicando propter quos sunt in laboribus et in plagis et in mortibus frequenter propter quos habent foris pugnas intus timores ipsos gaudium et coronam suam vocant. Nascuntur autem facilius et copiosius sermone fidei quo predicant Christum crucifixum et quicquid humana cogitatione citius percipitur et infirmos Lye oculos non perturbat. Rachel autem clara facie mente excedit Deo et vidit in principio Verbum apud Deum et vult parere et non potest quia generationem eius quis enarrabit.
marg.|
ISIDORUS. Due libere uxores Iacob quia due vite nobis in corpore Iesu Christi predicantur. Una temporalis in qua laboramus altera eterna in qua delectationem Dei contemplabimur. Istam Dominus passione illam resurrectione declaravit. Unde Lya interpretatur laborans. Rachel visum principium vel Verbum ex quo videtur principium. Actio humane vite in qua vivimus ex fide multum laboriosa est in operibus et incerta quo exitu parveniat ad utilitatem eorum quibus consulere volumus. Hec est Lya prior uxor Iacob et lippa occulis. Cogitationes enim mortalium timide et incerte providentie sunt. Spes vero eterne contemplationis certam habens intelligentiam veritatis ipsa est Rachel bona facie et pulcra specie. Hanc amat omnis pie studiosus et propter hanc servit gratie Dei in qua peccata nostra si fuerint sicut phenicium alias coccinum quasi nix dealbabuntur. Laban dealbatio cui servivit Iacob pro Rachel. Neque enim quisque convertitur sub gratia remissionis peccatorum servire iustitie nisi ut quiete vivat in verbo ex quo videtur principium quod est Deus. Ergo propter Rachel non propter Lyam servitur. Nemo enim amat in operibus iustitie laborem actionis vel passionis nec eam vitam propter ipsam expetit sicut nec Iacob Lyam sed tamen nocte suppositam in usum generandi amplexus fecunditatem eius expertus est et quia per se non poterat diligi Dominus ut ad Rachel perveniretur fecit eam tolerari deinde per filios commendavit. Ita quisquis Dei servus sub dealbationis peccatorum gratia est constitutus hoc solum amans in sua meditatur conversatione ut doctrinam sapientie percipiat quam plerique se cito percepturos putant cum se in septem preceptis exercuerint que sunt de dilectione proximi ne cuiquam noceatur id est patrem tuum honora et matrem non mechaberis non occides non furaberis non falsum testimonium dices non concupisces uxorem proximi tui nec rem proximi tui quibus pro posse observatis cum homini pro concupita et sperata pulcerrima delectatione doctrine per tentationes varias quasi per huius seculi noctem tolerantia laboris adheserit velut pro Rachel Lya inopinata coniungitur et hanc sustinet ut ad illam perveniat si perseveranter amat acceptis aliis septem preceptis ac si dicatur ei: servi alios septem annos pro Rachel ut sis pauper spiritu mitis lugens esuriens et sitiens iustitiam misericors mundi cordis pacificus. Vellet enim si posset sine ulla tolerantia laboris que in agendo patiendoque amplectenda est ad pulcre contemplationis delicias pervenire. Sed hoc non potest in terra morientium quod his verbis significatur: non est in loco nostro consuetudinis etc. Maior appellatur que tempore prior est. Prior est enim in hominis eruditione labor operandi que ista sunt. Unde: concupistis sapientiam serva mandata que ad iustitiam pertinent. Iustitia autem que ex fide est que inter tentationum pericula est ut pie credendo quod nondum intelligitur etiam intelligentie meritum consequatur. Unde: nisi credideritis non intelligeris. Iustitia enim ad fidem ad sapientiam intelligentia pertinere monstratur. Non est tamen improbandum desiderium perspiciende veritatis sed ad ordinem revocandum ut a fide incipiat et bonis operibus nitatur pervenire quo tendit. In quo enim versatur virtus laboriosa est in eo quod appetit luminosa sapientia. Quid opus est inquit credere quod mihi non ostenditur. Manifesta aliquod verbum quo videam omnium principium. Id enim est ad quod maxime et primitus inardescit. Cui respondetur: pulcrum est quod desideras et amari dignum sed prius nubit Lya quam Rachel. Ardor iste ad hoc valeat ut ordo non recusetur sed toleretur sine quo non potest ad id perveniri quod diligitur. Cum autem perventum fuerit simul habebitur in hoc seculo speciosa intelligentia et laboriosa iustitia. Quamvis enim acute et sinceriter cernatur incommutabile bonum adhuc corpus quod corrumpitur aggravat animam et deprimit sensum multa cogitantem. Ad unum ergo tendendum sed propter hoc multa ferenda.
marg.|
IDEM. Pro inde vita qua studio contemplationis competit ut ea que carni sunt invisibilia non infirmis oculis mentis per ea que facta sunt intellecta conspiciat et sempiternam Dei virtutem ac divinitatem ineffabiliter cernat vacare vult ab omni negocio et ideo sterilis. Affectando enim otium quo studia contemplationis ignescunt non compatitur infirmitati hominum qui in pressuris sibi desiderant subveniri. Sed quia ipsa procreandi caritate inardescit vult docere quod novit. Videt sororem labore actionis filiis abundantem et dolet potius currere homines ad virtutem qua eorum necessitatibus consulitur quam ad illam unde divinum incommutabile aliquid discitur. Unde zelabat Rachel sororem suam.
marg.|
IDEM. Pro inde quia purus intellectus de illa divina substantia que corpus non est et ideo ad carnis sensum non pertinet verbis carne editis exprimi non potest eligit doctrinam sapientie per quaslibet corporeas imagines utcumque cogitando insinuare divina quam ab officio talia docendi cessare sicut eligit Rachel ex viro suo et ancilla suscipere filios qua sine liberis esse. Bala enim interpretatur inveterata que est ancilla Rachel. De veteri enim vita carnis sensibus dedita corporee cogitantur imagines etiam cum de incommutabili substantia divinitatis aliquid auditur. Suscepit et Lya de ancilla sua filios numerose prolis amore succensa cuius ancilla Zelpha interpretatur os hyans que illos significat quorum ad predicationem suscipiendam os hyat et cor non hyat. Unde: populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me. Et alibi: qui predicas non furandum furaris. Sed ut etiam per hanc conditionalem libera uxor Iacob laborans filios regni suscipiat ait Dominus que dicunt facite etc. Unde apostolus: sive occasione sive veritate Christus annuncietur et in hoc gaudeo sed et gaudebo tamquam et ancilla pariente de prolis numerositate letatur. Ex utero quidem Lye facta sed ex beneficio Rachel edita. Cum virum suum debita nocte concubitorum acceptis a filio Lye mandragoricis malis cum sorore cubare permisit.
Numérotation du verset
Gn. 29,21
Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam.
Numérotation du verset
Gn. 29,22
Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias
Numérotation du verset
Gn. 29,23
et vespere Liam filiam suam9 introduxit ad eum
9 Liam – filiam suam
Rusch
]
inv. Weber
interl.|
activam vitam que filios parit per predicationem et exemplum bonorum operum
Numérotation du verset
Gn. 29,24
dans ancillam filie Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
Numérotation du verset
Gn. 29,25
et dixit ad socerum: Quid est quod facere voluisti? Nonne pro Rachel
interl.|
ovis vel visum principium
interl.|
contemplativa
servivi tibi? quare imposuisti mihi?
Numérotation du verset
Gn. 29,26
Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias.
Numérotation du verset
Gn. 29,27
Imple hebdomadem dierum huius copule et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
interl.|
id est celebra nuptias has de more septem diebus. Iniquum enim fuit ut deceptum septem alios annos differret.
Numérotation du verset
Gn. 29,28
Acquievit placito et hebdomada10 transacta,
10 hebdomada
Rusch
] hebdomade
Weber
interl.|
septem dierum nuptiarum Lye quibus impletis servivit septem annis
Rachel duxit uxorem
Numérotation du verset
Gn. 29,29
cui pater servam Balam
interl.|
inveterata
tradiderat11.
11 tradiderat
Rusch
] dederat
Weber
Numérotation du verset
Gn. 29,30
Tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori pretulit serviens apud eum septem annis aliis.
Numérotation du verset
Gn. 29,31
Videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius, sorore sterili permanente.
Numérotation du verset
Gn. 29,32
Que conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben
interl.|
visionis filius
dicens: Vidit Dominus humilitatem meam. Nunc amabit me vir meus.
Numérotation du verset
Gn. 29,33
Rursumque concepit et peperit filium et ait: Quoniam vidit12 me Dominus haberi13 contemptui, dedit etiam istum mihi. Vocavitque nomen illius Simeon.
12 vidit
Rusch
] audivit
Weber
13 me - Dominus haberi
Rusch
]
inv. Weber
interl.|
auditio
Numérotation du verset
Gn. 29,34
Concepitque14 tertio et genuit alium filium15 dixitque:
{t.
1
:
Erfurt, f.
37vb
;
facsim., p.
76b}
Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios. Et idcirco appellavit nomen eius Levi.
14 concepitque
Rusch
] concepit
Weber
15 filium
Rusch
]
om. Weber
interl.|
amplificatio vel additio
Numérotation du verset
Gn. 29,35
Quarto concepit et peperit filium et ait: Modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam.
interl.|
confessionem id est gratiarum actionem sicut ibi: confitebor tibi Pater celi et terre id est gratias agam tibi
Cessavitque parere.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_29)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_29)
Notes :