Capitulum 3
Numérotation du verset
Gn. 3,1
Sed et serpens
erat callidior
cunctis animantibus terre que fecerat Dominus Deus, qui dixit ad mulierem:
Cur precepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?
Numérotation du verset
Gn. 3,2
Cui respondit mulier: de fructu lignorum que sunt in paradiso vescimur1,
1 vescimur
Rusch
] vescemur
Weber
Numérotation du verset
Gn. 3,3
de fructu vero2 quod est in medio paradisi precepit nobis3 ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur.
2 vero
Rusch (hapax)
] + ligni
Weber
|
3 nobis
Rusch
] + Deus
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 3,4
Dixit autem serpens ad mulierem: nequaquam moriemini4,
4 moriemini ΣM ΩM
Rusch (hapax)
] morte
praem. Weber
Numérotation du verset
Gn. 3,5
scit enim Deus
quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri
et eritis sicut dii,
scientes bonum et malum.
Numérotation du verset
Gn. 3,6
Vidit igitur mulier
quod bonum esset lignum
ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit
de fructu eius5 et comedit,
5 eius
Rusch
] illius
Weber
deditque viro suo qui comedit.
Numérotation du verset
Gn. 3,7
Et aperti sunt oculi amborum
cumque
cognovissent se esse6
6 se esse
Rusch
]
inv. Weber
nudos,
consuerunt folia ficus
et fecerunt sibi perizomata.
Numérotation du verset
Gn. 3,8
Et cum audissent
vocem Domini Dei
deambulantis
in paradiso
ad auram post meridiem,
abscondit se
Adam
et uxor eius
a facie Domini Dei
in medio ligni paradisi.
Numérotation du verset
Gn. 3,9
Vocavitque Dominus Deus Adam
et dixit ei:
Ubi es?
Numérotation du verset
Gn. 3,10
Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me.
Numérotation du verset
Gn. 3,11
Cui dixit Deus7: Quis enim indicavit tibi
7 Deus
Rusch
]
om. Weber
quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi preceperam ne comederes comedisti?
Numérotation du verset
Gn. 3,12
Dixitque Adam: Mulier quam dedisti mihi sociam8
8 mihi sociam
Rusch
]
inv. Weber
dedit mihi de ligno et comedi.
Numérotation du verset
Gn. 3,13
Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Que respondit:
Serpens decepit me et comedi.
Numérotation du verset
Gn. 3,14
Et ait Dominus Deus ad serpentem:
Quia fecisti hoc maledictus eris9 inter omnia animantia et bestias terre, supra10 pectus tuum
9 eris
Rusch
] es
Weber
|
10 supra
Rusch
] super
Weber
|
gradieris et terram
comedes cunctis diebus vite tue.
Numérotation du verset
Gn. 3,15
Inimicitias ponam inter te et mulierem
et semen tuum
et semen illius,
ipsa
conteret
caput tuum
et tu insidiaberis
calcaneo eius.
Numérotation du verset
Gn. 3,16
Mulieri
quoque dixit Deus11: Multiplicabo erumnas tuas et conceptus tuos, in dolore paries filios tuos12
11 Deus
Rusch
]
om. Weber
|
12 tuos
Rusch
]
om. Weber
|
et sub viri
potestate eris
et ipse dominabitur tui.
Numérotation du verset
Gn. 3,17
Ade13 vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tue et comedisti de ligno ex quo tibi preceperam14 ne comederes, maledicta terra in opere tuo,
13 Ad(a)e
G²
ΛL ΣO
T M
Φ ΘAM
P
ΨDFM
Rusch Ed1530 Clementina
] ad Adam
G* X
Π
Amiatinus O Weber
|
14 tibi preceperam
Rusch
]
inv. Weber
|
in laboribus
comedes ex ea15 cunctis diebus vite tue.
15 ex ea ΩS ΩJ
Rusch Clementina
] eam ΩM
Weber
Numérotation du verset
Gn. 3,18
Spinas
et tribulos germinabit tibi
et comedes herbas terre.
Numérotation du verset
Gn. 3,19
In sudore vultus tui vesceris pane tuo16 donec revertaris in terram
16 tuo
Rusch
]
om. Weber
de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris.
Numérotation du verset
Gn. 3,20
Et vocavit Adam nomen uxoris sue Evam17
17 Evam
Rusch
] Eva
Cava
...Φ Θ Ω
Ed1530
, Heva
Clementina
, Hava
Weber
eo quod mater esset
cunctorum viventium.
Numérotation du verset
Gn. 3,21
Fecit quoque Dominus Deus
Ade18 et uxori sue19 tunicas
18 Ade
Rusch Clementina
] Adam
Weber
|
19 sue
Rusch
] eius
Weber
|
pelliceas20
20 pelliceas ΩS Ω J
Rusch Clementina
] pellicias
Weber
et induit eos.
Numérotation du verset
Gn. 3,22
Et ait: Ecce
Adam factus est quasi unus ex nobis
sciens bonum et malum. Nunc ergo
ne
forte mittat manum suam
et sumat21 de ligno vite et comedat
21 sumat
Rusch
] + etiam
Weber
et vivat in eternum,
Numérotation du verset
Gn. 3,23
emisit eum22 Deus de paradiso
22 eum
Rusch
] + Dominus
Weber
voluptatis ut operaretur
terram de qua sumptus est.
Numérotation du verset
Gn. 3,24
Eiecitque Adam
et collocavit ante paradisum voluptatis
cherubim
et flammeum gladium
atque versatilem
ad custodiendam viam ligni vite.
Capitulum 3
Numérotation du verset
Gn. 3,1
{t. 1: Erfurt, f. 13rb; facsim., p. 25b} Sed et serpens
interl.|
allegorice1 diabolus vel hereticus error
1 allegorice] all’
Rusch
erat callidior
interl.|
quia plenus demonio
interl.|
quia filii tenebrarum sapientiores sunt filiis lucis in generatione sua
interl.|
Hieronymus : in hebreo habetur arom quod Theodocio et Aquila nequam vel versipellem interpretati sunt
cunctis animantibus terre que fecerat Dominus Deus, qui dixit ad mulierem: {t. 1: Erfurt, f. 13va; facsim., p. 26a}
interl.|
non Christum sed christianum fallit diabolus vel hereticus
Cur precepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?
interl.|
ALCUINUS. quasi cur fugitis scientiam latentem. Nova exquirite malique bonique scientiam penetrare unde: aque furtive dulciores sunt.
marg.|
SED
SERPENS
ERAT
CALLIDIOR etc. AUGUSTINUS. Alii prudentissimus translative dictum. Quidam codices habent sapientissimus non proprie sicut in bono solet accipi sapientia Dei vel angelorum vel anime rationalis. Sed sicut apes vel formicas dicimus sapientes propter opera sapientiam imitantia quanvi serpens non rationali anima sed spiritu diabolico possit sapientissimus dici quia mali angeli superbia deiecti natura sunt excellentiores omnibus bestiis propter eminentiam rationis. Non ergo mirum si diabolus spiritu suo implens serpentem sicut vates implebat sapientissimum reddiderat omnium bestiarum secundum animam vivam et irrationalem viventium. Ita tamen sapientia dicitur in malo sicut astutia in bono cum latine sapientes proprie in bono accipiantur astuti vero male cordati nec putandum est quod diabolus serpentem per quem tentaret eligeret sed cum decipere cuperet non potuit nisi per quod animal posse permissus est. Nocendi enim voluntas inest cuique a se sed potestas a Deo.
marg.|
STRABO. Sed et serpens etc. Sic diabolus loquebatur per serpentem ignorantem sicut per energuminos vel fanaticos quencumque enim arripit intellectum et rationem tollit. Spiritus vero bonus quoscumque gratia repleverit videntes et intelligentes facit unde: spiritus prophetarum subiectus est prophetis.
marg.|
QUI
DIXIT
AD
MULIEREM etc. AUGUSTINUS. Inexcusabilis est prevaricatio mulieris quia memor erat precepti Dei. Oblivio tamen unius precepti et tam necessarii culpa esset negligentie damnabilis. Inde autem maior transgressio quia memor precepti erat et Deus in illo tamquam presens contemnitur.
marg.|
Talem inquiunt faceret hominem qui nollet omnino peccare. Concedimus meliorem naturam esse que omnino peccare nollet. Concedant non esse malam que talis facta est que posset non peccare si vellet et iuste punitam que voluntate non necessitate peccavit. Cum ergo hec bona sit illa melior cur non utranque fecerat ut uberius laudaretur de utraque? Illa enim in sanctis angelis hec de sanctis hominibus est.
marg.|
Quis autem sanus dicat: melius non crearet quem presciebat ex alterius iniquitate corrigi quam suam presciebat pro sua iniquitate damnari? Hoc est dicere: melius est non esse qui alterius malo misericorditer bene utendo coronetur quam esse malum qui pro suo malo iuste puniatur.
marg.|
AUGUSTINUS. Sic autem moventur quidam quod Deus Adam tentari permiserit quasi non videant omnes diaboli insidiis quotidie tentari quod Deus permittit forte quia probatur et exercetur virtus et est gloriosius non consensisse quam tentari non potuisse cum etiam consentientes prebeant exemplum iustis cupiditatem devitandi et tumorem superbiendi frustra ergo dicitur: non crearet Deus quos presciebat malos futuros. Sciebat enim bonis profuturos et iuste pro mala voluntate puniendos.
Dicit aliquis: si Deus vellet et isti boni essent. Sed melius voluit ut quod vellent essent. Sed boni non infructuose mali autem impune non essent et eo ipso utiles essent. Sed presciebat quod eorum futura esset mala voluntas presciebat sane quia et falli non potest eius prescientia non ideo ipsius sed illorum est. Cur ergo creavit quos tales futuros esse presciebat? Quia previdit quid boni de malis eorum esset facturus. Sic enim fecit eos ut relinqueret eis unde aliquid facerent et si culpabiliter aliquid facerent illum de se laudabiliter operantem invenirent. A se habent voluntatem malam ab illo naturam bonam et iustam penam et sibi debitum locum. Alii exercitationis adminiculum et timoris exemplum.
Dicit aliquis: si Deus vellet et isti boni essent. Sed melius voluit ut quod vellent essent. Sed boni non infructuose mali autem impune non essent et eo ipso utiles essent. Sed presciebat quod eorum futura esset mala voluntas presciebat sane quia et falli non potest eius prescientia non ideo ipsius sed illorum est. Cur ergo creavit quos tales futuros esse presciebat? Quia previdit quid boni de malis eorum esset facturus. Sic enim fecit eos ut relinqueret eis unde aliquid facerent et si culpabiliter aliquid facerent illum de se laudabiliter operantem invenirent. A se habent voluntatem malam ab illo naturam bonam et iustam penam et sibi debitum locum. Alii exercitationis adminiculum et timoris exemplum.
marg.|
Posset inquiunt voluntatem eorum vertere in bonum? quia omnipotens posset cur non fecit? quia noluit cur noluit? ipse novit. Non debemus plus sapere quam oportet puto autem non parvi boni esse rationalem creaturam que malorum comparatione cavet malum quod genus bone creature non esset si Deus omnes voluntates in bonum verteret et nulli iniquitati penam infligeret et esset solum genus quod nulla peccati et supplicii comparatione proficeret providet bonos et malos futuros et creat se ipsum ad fruendum prestans bonis multa etiam largiens malis.
marg.|
CUR
PRECEPIT etc. STRABO. Ideo callidus hostis interrogat hoc et mandatum Dei memorat ne cum peccaverit excusationem habeat quasi oblita.
marg.|
GREGORIUS. In Moralium libro XXIIII. Cur precepit etc. Idem quotidie agit hostis humani generis verba Dei de cordibus hominum molitur evellere et minas leviare et ad credendum quod falso promittit invitat. Invitat enim ad temporalia ut leviet quod Deus minetur eterna supplicia. Spondens siquidem gloriam presentis vite dicit gustate et eritis sicut dii et temporalem concupiscentiam tangite et in hoc mundo sublimes apparete et cum timorem divine sententie conatur amovere quodammodo dict: cur precepit vobis Deus.
marg.|
AUGUSTINUS. Queritur: cur Deus hominem tentari permiserit quem decipiendum esse prescierit? Sed non esset laudabile homini si bene vivere posset quia nemo male vivere suaderet cum in natura posse et in potestate haberet velle non consentire Deo iuvante. Recte ergo tentari fuit permissus qui facturus erat propria voluntate aliquid per culpam et ordinandus Dei equitate per penam ut ostenderet anime superbe ad eruditionem futurorum quam recte uteretur animarum malis voluntatibus cum ille bonis naturis perverse uterentur.
marg.|
Quidam alienare conantur naturam diaboli a creatura Dei et alterum dare ei principium contra Deum qui non intelligunt omne quod est bonum esse et ab alio esse non posse malam voluntatem inordinate moveri bona inferiora superioribus preponendo qua potestate rationalis creature spiritus delectatus tumuit et cecidit et invidia tabescit. In quo tamen bonum est quod vivit et vivificat corpus sive aereum ut diaboli sive terrenum ut hominis.
marg.|
AUGUSTINUS. Nec putandum quod homo deiiceretur nisi precessisset in eo quedam elatio comprimenda ut per humilitatem peccati sciret quod falso de se presumpserit et quod non bene se habet natura si a faciente recesserit. Commendatur enim quale bonum Deus sit quando nulli bene est ab ipso recedere.
marg.|
Hec questio de beata vita utrum habuit eam? Cum incertum sit an sit permansura an succedat miseria? potest de primo homine fieri. Si enim peccati et pene prescius erat beatus esse non poterat ergo in paradiso beatus non erat. Sin enim prescius non erat per hanc ignorantiam eiusdem beatitudinis incertus quomodo vere beatus? Si falsa spe certus quomodo non stultus? Sed hominis in animali corpore constituti cui obedienti dandum erat consortium angelorum et mutatio corporis ex animali in spirituale possumus quodammodo intelligere beatam vitam etiam si non erat prescius futuri peccati sicut nec illi de quibus dicitur: vos qui spirituales estis instruite huiusmodi in spiritu lenitatis etc. beati erant quia spirituales erant non corpore sed iustitia quanto magis autem beatus erat homo ante peccatum quamvis incertus sui casus? Qui gaudebat de premio future mutationis sic ut nulla esset tribulatio cui patientia militaret. Quamvis enim non vana presumptione de incerto certus velut stultus sed spe non infidelis beatus esse poterat minus quam in vita sanctorum angelorum.
marg.|
Non frustra putari potest ab initio temporis diabolum cecidisse nec cum sanctis angelis pacatum aliquando vixisse et beatum sed mox apostatasse. Unde: ille homicida erat ab initio. In veritate non stetit ut intelligamus quia in veritate non stetit ex quo creatus est qui staret si voluisset. Quomodo enim beatus inter angelos fuit qui futuri peccati atque supplicii prescius non fuit? Queritur autem cur non fuerit? Neque enim sancti angeli beatitudinis sue eterne sunt inscii neque eterne vite sunt incerti. Forte Deus diabolo revelare noluit quid facturus vel passurus esset ceteris vero revelare voluit quia in veritate mansuri. Sed hic non equaliter beatus immo non plene beatus quia plene beati de beatitudine certi. Sed qualiter discernebatur a ceteris ut Deus ei que ad ipsum pertinerent non revelaret cum non prius ultor quam peccator? Non enim damnat innocentes an de alio genere angelorum sint quibus non dedit Deus prescientiam de seipsis? Quomodo autem beati esse possint quibus est incerta sua beatitudo? Quidam enim senserunt non fuisse diabolum in illa sublimi natura angelorum que supercelestis est sed eorum qui inferius in mundo facti sunt per officia distributi tales enim fortasse posset aliquid illicitum delectare quam delectationem si peccare noluissent libero arbitrio cohiberent. Sicut homo maxime primus qui peccati penam nondum habebat in menbris.
marg.|
Hic autem querendum est utrum ab initio sua potestate delectatus discesserit ab illa societate et caritate bonorum angelorum an in sancto cetu fuerit aliquando angelorum iustus et beatus? Dicitur enim ideo cecidisse quia invidit homini facto ad imaginem Dei sed invidia sequitur superbiam. Invidendi enim causa est superbia que est amor proprie excellentie. Invidia vero odium felicitatis aliene. Qui enim amat excellentiam vel paribus invidet qui equantur vel superioribus quibus non equatur vel inferioribus ne coequentur. Quando autem diabolum superbia deiecerit ut naturam sibi bonam prava voluntate perverteret scriptura non dicit sed ex hac homini invidisse ratio ostendit.
marg.|
Dicere autem de angelis quod in suo genere beati esse possunt damnationis vel salutis incerti quibus nec spes esset quod aliquando in ipsa mutatione in melius certi futuri essent nimia presumptio est nisi forte dicatur ita creatos mundanis ministeriis distributos ut pro recte gestis accipiant vitam beatam de qua possent esse certissimi et eius spe dici beati de quibus si diabolus cecidit simile est ei quod cadunt homines a iustitia fidei superbia simili. Sed asserant duo genera angelorum qui possunt unum supercelestium in quo numquam fuit qui cecidit. Alterum mundanorum in quo fuit. Mihi autem unde asserant non occurrit.
marg.|
AUGUSTINUS. Sed non frustra putandum est ab ipso creature exordio id est ab initio temporis vel conditionis sue cecidisse et numquam in veritate stetisse unde quidam in hanc malitiam libero arbitrio non esse flexum sed in hac quamvis a Deo putant esse creatum secundum illud hoc est initium figmenti Dei quod fecit Deus ut illudatur ei ab angelis eius et alibi: draco iste quem formasti ad illudendum ei tamquam primo factus sit malus invidus et diabolus non voluntate depravatus. Sed fecit Deus omnia bona valde quamvis non indocte conentur ostendere non tantum prima conditione sed etiam nunc depravatis tot voluntatibus et aversis eque omnia creata in summa bona valde esse non quod mali sint boni sed non efficiunt malitia ut sub Dei imperio ordo universitatis in aliquo rumpatur cum etiam malis voluntatibus sint certi limites potestatum et pondera meritorum. Sed quia iniustum est ut nullo merito hoc in aliquo Deus damnet quod creavit non naturam sed voluntatem malam puniendam esse credendum est nec eius naturam significatam cum dicitur: hoc est initium figmenti Dei etc. Sed corpus aerium quod tali voluntati aptavit vel ipsam ordinationem in qua eum etiam invitum fecit utilem bonis vel quod presciens malum voluntate futurum fecit tamen eum previdens quanta de illo sua bonitate esset facturus. Initium autem figmenti dicitur non quod primitus conditus vel in principio malus conditus sed cum sciret eum voluntate malum futurum ut bonis noceret creavit eum ut de illo bonis prodesset. Sic enim luditur cum sanctis proficit temptatio eius. Initium ad illudendum quia et mali homines quos Deus futuros prescivit vel previdit creavit tamen ad sanctorum utilitatem. Similiter luditur cum prestatur sanctis eorum comparatione cautela et sub Deo humilitas et exercitatio ad tolerandos malos et probatio ad diligendos inimicos. Sed ipse initium quia precedit antiquitate et principatu malitie. Hoc autem per sanctos angelos facit sicut creatas naturas administrat subdens eis angelos malos et non quantum nituntur sed quantum sinuntur possint sicut et homines malos. Quod ergo putatur diabolus numquam in veritate stetisse numquam beatam vitam duxisse sed ab initio cecidisse non sic accipiendum est ut malus a bono Deo creatus putetur quia ab initio non cecidisse diceretur. Non enim cecidit si talis factus est sed factus statim a veritate se avertit propria potestate delectatus. Beate ergo vite dulcedinem non gustavit quoniam non acceptam fastidivit sed nolendo accipere amisit. Sui ergo casus prescius esse non potuit quia sapientia pietatis fructus est. Continuo autem cecidit non ab eo quod accepit sed quod acciperet si subdi voluisset. Quod autem Esaias ait: quomodo cecidisti lucifer qui mane oriebaris etc. et Ezechiel: tu signaculum similitudinis etc. Quedam in eum plura in corpus eius conveniunt.
marg.|
GREGORIUS. Primum parentem diabolus tribus modis temptavit gula vana gloria avaritia et superavit gula. Cibum vetitum comendum suasit. Vana gloria cum dixit eritis sicut dii. Avaritia cum addidit scientes bonum et malum. Avaritia enim etiam altitudinis est cum supra modum sublimitas ambitur unde: non rapinam arbitratus est esse se equalem Deo. Sed eisdem modis a secundo victus est homine quibus primum se vicisse gloriabatur. Reliqua vide infra. Serpens decepit me.
marg.|
GREGORIUS. Tribus modis culpa perpetratur suggestione delectatione et consensu primo per hostem secundo per carnem tertio per spiritum hostis enim prava suggerit caro subiicit se delectationi tandem spiritus delectationi consentit unde et serpens prava suggessit. Eva quasi caro delectationi se subdidit. Adam vero velut spiritus suggestione et delectatione superatus assensit suggestione ergo peccatum agnoscimus delectatione vincimur consensu ligamur.
Numérotation du verset
Gn. 3,2
Cui respondit mulier: de fructu lignorum {t. 1: Erfurt, f. 13vb; facsim., p. 26b} que sunt in paradiso vescimur2,
2 vescimur
Rusch
] vescemur
Weber
Numérotation du verset
Gn. 3,3
de fructu vero3 quod est in medio paradisi precepit nobis4 ne comederemus et ne tangeremus illud ne {t. 1: Erfurt, f. 14ra; facsim., p. 27a} forte moriamur.
3 vero
Rusch (hapax)
] + ligni
Weber
4 nobis
Rusch
] + Deus
Weber
Numérotation du verset
Gn. 3,4
Dixit autem serpens ad mulierem: nequaquam moriemini5,
5 moriemini ΣM ΩM
Rusch (hapax)
] morte
praem. Weber
interl.|
immortalitatem promittunt heretici
Numérotation du verset
Gn. 3,5
scit enim Deus
interl.|
heretici divinitatis meritum profitentur et scientie promissione decipiunt et simplices reprehendunt
quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri
interl.|
oculos cordis vult claudere ut carnales aperiat
et eritis sicut dii,
interl.|
promissione altitudinis et scientie decipit simplices
scientes bonum et malum.
marg.|
ERITIS
SICUT
DII etc. STRABO. Artificiali dolo verba componit ut si per inobedientie contemptum subvertere nequiverit saltem in hoc quod fidem corruperit et ad idolatriam suaserit victorem se glorietur. Si autem per inobedientie contemptum seduxerit in utroque victor existat.
marg.|
MYSTICE. Interrogata mulier respondit quid preceptum sit. At illea: «Non morte moriemini. Scit enim Deus» etc. Patet his verbis per superbiam persuasum esse peccatum quia dictum est eritis sicut dii. Scit enim Deus etc. ubi notatur tantum persuasum esse ut sub Deo nollent esse sed in propria potestate ne eius legem obtemperando servarent qui invideret ne se ipsi regerent non indigentes interno lumine eius sed utentes propria providentia quasi oculis suis ad videndum bonum et malum quod ille prohibuisset sic persuasum est ut potestatem suam nimis amarent et quia pares Deo esse voluerunt medietate sua qua Deo subiecti corpora habebant subiecta tamquam fructu arboris constitute in medio paradisi male utentes amiserunt quod acceperant quia usurpaverunt quod non acceperant id est ut per suam potestatem Deo non regente beati essent. Nullo enim regente per suam potestatem solus Deus beatus est.
a Gn. 3, 4-5.
Numérotation du verset
Gn. 3,6
Vidit igitur mulier
interl.|
circumspiciens si quid in eo nocivum videret
quod bonum esset lignum
interl.|
decipitur mulier id est carnalitas nostra verbis serpentis et per illam Adam id est spiritus
ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit
interl.|
mulier
de fructu eius6 et comedit,
6 eius
Rusch
] illius
Weber
interl.|
carnales facilius seducuntur
deditque {t. 1: Erfurt, f. 14rb; facsim., p. 27b} viro suo qui comedit.
interl.|
quia per delectationes carnalis concupiscentie ratio seducitur
marg.|
VIDIT
IGITUR etc. ISIDORUS. Quomodo videbant si clausi erant oculi. Sed dictum est ut intelligamus eos oculos apertos fuisse postquam de fructu comederunt quibus se nudos videbant et displicebant id est oculos astutie quibus simplicitas displicet. Cum quis enim ceciderit ab intima luce veritatis nihil est unde: superbia placere velit nisi fraudulentis simulationibus hinc enim hypocrisis nascitur in qua multum videntur cordati qui decipere potuerunt quem voluerunt.
marg.|
GREGORIUS.
VIDIT
IGITUR
MULIER etc. Ne in lubrica cogitatione versemur non debemus intueri quod non licet concupisci ut enim munda mens in cogitatione servetur a lasciva voluptatis sue servandi sunt et reprimendi oculi quasi quidam raptores ad culpam. Non Eva lignum tetigisset nisi prius incaute respexisset pensandum ergo quantum ab illicitis visum debeamus restringere qui mortaliter vivimus sed etiam mater viventium per oculos ad mortem venit hinc sub Iudee voce (qua exteriora videndo concupiscens bona interiora perdiderat) {t. 1: Erfurt, f. 14rb; facsim., p. 27b} propheta dicit: oculus meus deperdatus est animam meam. Concupiscens enim visibilia invisibiles virtutes amisit et per oculum corporis pertulit predam cordis. Ad custodiendam ergo cordis munditiam exterior quoque sensuum disciplina servanda est.
Numérotation du verset
Gn. 3,7
Et aperti sunt oculi amborum
interl.|
perversi quia simplicitas pudenda videbatur
interl.|
ad concupiscentiam et cognitionem bestialis motus
cumque
interl.|
sentientes bestialem motum
interl.|
faciendo
interl.|
fingendo
cognovissent se esse7
7 se esse
Rusch
]
inv. Weber
interl.|
heretici fidei simplicitate se esse nudos
nudos,
interl.|
gratia Dei
consuerunt folia ficus
interl.|
operimenta mendacii que pruritum carnis et libidinis ardorem significant
et fecerunt sibi perizomata.
interl.|
succinctoria vel bracas
interl.|
quibus se succingere id est defendere querunt
marg.|
ISIDORUS.
MYSTICE. Deditque viro suo qui comedit et aperti sunt oculi amborum etc. de quibus dictum est. Tunc viderunt quod nudi essent oculis scilicet perversis quibus nuditas scilicet simplicitas erbuscenda videbatur ut ergo non essent simplices fecerunt sibi succinctoria pudenda tegentes id est simplicitatem occultantes de qua erubescebat astuta superbia folia fici pruritum significant quam patitur animus cupiditate et delectatione mentiendi unde falsi dicuntur qui iocari amant quia in iocis presidet simulatio. Cum ergo deambularet Dominus in paradiso id est cum ad eos iudicandos veniret ante penam deambulabat id est movebatur in eis Dei presentia quia stabiles in precepto non erant. Ad auram post meridiem vel secundum alios ad vesperam cum scilicet sol eis occideret et lux interior veritatis. Audierunt vocem eius et absconde se. Ille se abscondit a conspectu Domini qui ipsum deserit et quod suum est amare incipit iam habebant operimenta mendacii. Qui autem loquitur mendacium de suo loquitur. Ideo ad arborem dicuntur abscondere se que est in medio paradisi id est ad se qui infra Deum et supra corpora ordinati erant. Ad se ergo se absconderunt ut turbarentur miseris erroribus relicto lumine veritatis quod non erant ipsi. Particeps enim postest esse humana anima sed ipsa veritas Deus incommutabilis est super illam ab ea quisquis aversus et ad se convertat tenebratur mendacio. Qui enim loquitur mendacium de suo loquitur et turbatur secundum illud: Ad meipsum turbata est anima mea.
marg.|
AUGUSTINUS.
QUI
COMEDIT
8
ET
APERTI
SUNT
OCULI
EORUM
9 etc. Ad concupiscendum scilicet invicem ad peccati penam morte scilicet carnis conceptam ut esset corpus non tantum animale sed et mortis in quo lex membrorum repugnat legi mentis. Non enim ceci erant facti aut prohibitos fructus palpantes decerpserant sed sicut in fractione panis aperti sunt oculi discipulorum et cognoverunt quem cognoscere non valebant sic aperti sunt oculi eorum ad quod ante non patebant quia anima rationalis bestialem motum in carne sua erubuit et pudorem habuit non solum quia sentiebat quod ante non senserat sed etiam quia motus ille pudendus de transgressione veniebat. Ibi enim sensit ubi graia nesciebatur cum in nuditate nihil indecens patiebatur.Ibi completum est: Domine in voluntate tua prestitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus pro hac conturbatione ad ficus vel ficulnee folia concurrerunt et sibi succinctoria consuerunt et qui gloriosa reliquerant pudenda texerunt. Nec puto eos in foliis putasse aliquid quo congrueret tegi membra prurientia. Sed occulto instinctu ad hoc conturbatione impulsi sunt ut talis pene significatio a nescientibus fieret que convinceret peccatorem facto et doceret scripto lectorem.
8 comedit] comede.
Rusch
9 eorum]
coniec.,
e.
pro
amborum
Rusch
marg.|
CONSUERUNT
FOLIA
FICUS. ALCUINUS. Quia gloriam simplicis castitatis amiserunt ad duplicem libidinis pruritum confugerunt unde: Cum esses sub ficu vidi te et descendi (subaudis) liberare te.
Numérotation du verset
Gn. 3,8
Et cum audissent
interl.|
per predicatores
vocem Domini Dei
interl.|
quia in eius precepto non steterunt
deambulantis
interl.|
non stantis vel inhabitantis
interl.|
per subiectam creaturam
in paradiso
interl.|
Ecclesia
ad auram post meridiem, {t. 1: Erfurt, f. 14va; facsim., p. 28a}
interl.|
frigescente caritate et luce declinante et appropinquantibus tenebris eorum
abscondit se
interl.|
avertens se a veritate
Adam
interl.|
ratio
et uxor eius
interl.|
concupiscentia
a facie Domini Dei
interl.|
Deum scilicet deserentes et quod suum est amantes
in medio ligni paradisi.
interl.|
relicta medietate in qua facti erant
marg.|
AUGUSTINUS.
ET
CUM
AUDISSENT etc. Ea enim hora tales conveniebat visitari quia defecerant a luce veritatis fortassis enim intrinsecus vel effabilibus vel ineffabilibus modis Deus illis antea loquebatur sicut angelis immutabili veritate illustrans mentes eorum ubi est intellectus nosse simul quecumque per tempora non fiunt simul forte inquam sic eis loquebatur et si non tanta participatione divine sapientie quanta capiunt angeli pro humano tamen modulo minus sed in ipso genere locutionis fortassis etiam illo qui fit per creaturam sive in extasi spiritus corporalibus imaginibus sive ipsis sensibus corporis aliqua specie presentata ad videndum vel ad audiendum10 sicut solet in angelis fieri et in nube audiri. Nunc tamen quod Dei deambulantis vocem audierunt non nisi per creaturam factum est ne substantia invisibilis et ubique tota que est Patris et , {t. 1: Erfurt, f. 14va; facsim., p. 28a} Filii et Spiritus Sancti corporalibus sensibus locali et temporali motu apparuisse credatur.
10 audiendum] audinendum
cacogr. Rusch
marg.|
AUGUSTINUS.
ABSCONDIT
SE etc. Cum Deus avertit intrinsecus faciem et homo turbatur fiunt simila amentie nimio timore ac pudore occulto quoque instinctu non quiescente ut nescientes facerent que aliquid posteris significarent propter quos hec scripta sunt.
marg.|
AD
AURAM
POST
MERIDIEM. Unde hora nona Christus spiritum emisit qui sexta hora fuit crucifixus ut eadem hora restitueretur homo qua de paradiso est eiectus.
marg.|
IN
MEDIO
PARADISI abscondit se qui aversus a precepto creatoris erroris sui et arbitrii voluntate vivit.
Numérotation du verset
Gn. 3,9
Vocavitque Dominus Deus Adam
interl.|
ut redeat per penitentiam vocat quia non vult mortem peccatoris
et dixit ei:
interl.|
verba increpantis et ad confessionem cogentis et non ignorantis
Ubi es?
interl.|
quasi in quanta miseria
marg.|
AUGUSTINUS.
VOCAVITQUE
DOMINUS
DEUS
ADAM. Increpando scilicet non ignorando et hoc ad significationem pertinet quod sicut viro preceptum est datum per quem veniret ad mulierem ita vir interrogatur prior preceptum enim a Domino per virum usque ad feminam peccatum autem a diabolo per feminam usque ad virum et hec significationibus plena sunt non id agentibus in quibus facta sunt sed de his id agente sapientia Dei nunc autem non significata referimus sed gesta defendimus.
Numérotation du verset
Gn. 3,10
Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me.
interl.|
stulte quasi displiceret nudus qui talis fuerat factus
interl.|
non absconditur ut eius scelera Dominus non videret sed ut se indignum eius aspectu ostendat. Artabantur enim duplici verecundia quia nunc primum obscenum motum in menbris sentiebant et quia propter transgressionem hoc contigisse sentiebant
marg.|
VOCEM
TUAM
AUDIVI etc. AUGUSTINUS.
HISTORICE. Probabile est per congruam creaturam solere humanam formam hominibus primis apparere quos tamen non permisit advertere nuditatem in superna sustollens nisi post peccatum cum pudendum in menbris motum penali lege sensissent. Sic ergo affecti sunt ut solent homines sub oculis hominum quod erat pena peccati eum scilicet velle latere quem nihil latere potest et carnem occultare cum corda inspiciat. Sed volentes esse sicut dii evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est cor eorum insipiens. Sed Deo avertente faciem stulti facti sunt erubescebant quidem erga seipsos et succinctoria faciebant sed magis ab illo etiam succincti vederi verebantur qui tamquam familiari temperamento per creaturam visibilem afferebat ad videndum velut humanos oculos. Sec enim apparebat ut hominibus tamquam homo loquaretur sicut Abrae ad quercum Mambre hac amicicia pudorem onerabat post peccatum que ante dabat fiduciam. Nec nuditatem audebant ostendere talibus oculis que displicebat et suis Dominus ergo nolens peccatores punire nisi pena qua cogebantur erubescere quis inquit indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex etc. Inde enim mors concepta ex Dei sententia qui sic minatus fuerat fecit adverti concupiscibiliter menbra ubi dicti sunt aperti oculi et secutum est quod puderet.
marg.|
ISIDORUS.
MYSTICE. Vocem tuam etc. Respondet voce eius audita se occultasse quia nudus erat. Iam stulte respondit quasi Deo nudus displiceret quem nudum fecerat. Sed quod cuique displicet hoc Deo displicere arbitratur. Sublimiter vero intelligendum est quod dicitur: quis enim indicavit tibi etc. Nudus erat a simulatione sed vestitus divina luce unde aversus et ad seipsum conversus (quod significat de illa arbore comedisse) nuditatem suam vidit et displicuit quia non habebat aliquid proprium et more superbie se non accusat quod mulieri consensit sed in eam culpam refundit et de astutia quam conceperat in Deum retorquet quod peccaverat unde addidit: mulier quam dedisti mihi etc. proprium est peccantibus Deo tribuere velle unde accusantur quod inde est quia sic peccavit homo ut vellet esse par Deo liber scilicet ut ille ab omni dominio. Quoniam ergo in maiestate illi par esse non potuit in peccato eum sibi contendit facere parem imo eum vult ostendere nocentem se autem innocentem. Mulier autem culpam refert in serpentem quasi obtemperare coegisset aut ipsa potuerit verba serpentis audire et precepto non obedire.
marg.|
GREGORIUS. Vocavitque Deus Adam. Quia vidit in culpa lapsum iam sub peccato velut a veritatis oculis abconditum quia tenebras erroris eius non approbat quasi ubi sit peccator ignorat eumque vocat ac requirit dicens: Adam ubi es? dum vocat significat quia ad penitentiam revocat dum requirit insinuat quia peccatores iure damnatos ignorat.
Numérotation du verset
Gn. 3,11
{t. 1: Erfurt, f. 14vb; facsim., p. 28b} Cui dixit Deus11: Quis enim indicavit tibi
11 Deus
Rusch
]
om. Weber
interl.|
id est quis te ad hanc informitatem adduxit nisi quod preceptum meum non observasti
quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi preceperam ne comederes comedisti?
Numérotation du verset
Gn. 3,12
Dixitque Adam: Mulier quam dedisti mihi sociam12
12 mihi sociam
Rusch
]
inv. Weber
interl.|
non humiliter confitens sed superbe se excusans et in auctorem mulieris culpam retorquens
dedit mihi de ligno et comedi.
marg.|
DIXITQUE
ADAM: MULIER
QUAM
DEDISTI etc. AUGUSTINUS. Non dicit peccavi. Superbia enim habet confusionis deformitatem non confessionis humilitatem. Ad hoc autem scriptum est et interrogationes ad hoc facte ut veraciter et utiliter scriberentur ut sciamus quando superbi laborent hodie conantes malum in creatorem referre et si quid boni faciunt sibi tribuere. Mulier quam dedisti mihi sociam etc. quasi ad hoc data sit ut non ipsa obediret viro et ambo Deo.
marg.|
GREGORIUS. In Moralium libro quarto. Mulier quam dedisti etc. Quatuor modis peccatum perpetratur in corde quatuor consummatur in opere. In corde suggestione delectatione consensu et defensionis audacia. Suggestio fit per adversarium. Delectatio fit per carnem. Consensus per spiritum. Defensionis audacia per elationem. Culpa enim que terrere mentem debuit extollit. Unde et serpens suasit. Eva delectata est. Adam consensit qui etiam requisitus culpam confiteri per audaciam noluit. Sic quotidie hostis occultus suggerit. Eva id est carnalis sensus delectationi se substernit. Adam mulieri prepositus consensit quia spiritus id est ratio a rectitudine infirmatus inclinatur. Adam requisitus confiteri culpam noluit quia spiritus peccando a veritate disiunctus eo ipso in ruine sue audaciam nequius declinat. Adam per timorem seipsum absconsurus fugerat sed tamen timens tumebat. Cum enim ex peccato pena metuitur et amisa Dei facies non amatur timor ex tumore est non ex humilitate. Superbit enim qui peccatum si liceat impune non deserit. Iisdem etiam quatuor modis peccatum consummatur in opere prius latens culpa agitur. Post etiam sine confusione aperitur. De hinc in consuetudinem ducitur. Ad extremum false spei seductione vel obstinatione misere desperationis nutritur.
Numérotation du verset
Gn. 3,13
Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Que respondit:
interl.|
similiter superbe se excusat et in conditorem serpentis iactat culpam :
Serpens decepit {t. 1: Erfurt, f. 14ra; facsim., p. 29a} me et comedi.
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 14vb; facsim., p. 28b}
AUGUSTINUS.
Et dixit Dominus Deus ad mulierem.
Nec ista confitetur peccatum sed refert in alterum in impari sexu pari fastu ex his tamen natus David dicit usque in finem seculib: « Ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quia peccavi tibi ». Hoc ab isti dicendum fuit sed nondum peccatorum concise cervices restabant. Labores et dolores mortis et contritio seculi et gratia Dei que in tempore subvenit docens afflictos non de se presumere. Serpens decepit etc. quasi cuiuslibet persuasio prevaleat Dei precepto.
b Ps. 40, 5.
marg.|
AUGUSTINUS.
Serpens decepit
. Quomodo his verbis, scilicet scit enim Deus quod in quocumque etc. crederet Deum se a re bona et utili prohibuisse nisi inesset menti eius amor ille proprie potestatis et de se superba presumptio que per temptationem fuerat convincenda aut perimenda? Denique non contenta suasione serpentis aspexit lignum bonum esu et decorum aspectu nec credens inde se posse mori forte putavit Deum alicuius significationis causa hec dixisse: si manducaveritis m<orte> m<oriamini>. Ideo manducavit et dedit viro suo fortassis cum aliqua suasione quam scriptura intelligendam reliquit. Vel fortasse non fuit suaderi necesse cum eo cibo non videret eam mortuam esse.
marg.|
AUGUSTINUS. Notandum quod non diabolus est permissus feminam tentare nisi per serpentem nec virum nisi per feminam. Serpente enim velut organo usus est movens naturam eius ad exprimendos sonos verborum et signa quibus suam monstraret voluntatem. In muliere vero que rationalis erat non est ipse locutus sed persuasio eius quamvis instinctu adiuvaret interius quod per serpentem gerebat exterius. Serpens ergo nec verba intelligebat nec rationalis est facta. Quod enim verbis marsorum serpentes trahuntur de latebris diabolica vis est quod permittitur ad primi facti memoriam ut sciatur quia sit ei cum hoc genere familiaritas. Callidissimus dictus est serpens propter astutiam diaboli. Locutus est autem sicut asina Balaam. Sed hoc diabolicum illud angelicum. Boni enim et mali angeli similiter operantur sicut Moyses et magi pharaonis.
marg.|
Hic autem querendum est utrum ab initio sua potestate delectatus discesserit ab illa societate et caritate bonorum angelorum an in sancto cetu fuerit aliquando angelorum iustus et beatus? Dicitur enim ideo cecidisse quia invidit homini facto ad imaginem Dei sed invidia sequitur superbiam. Invidendi enim causa est superbia que est amor proprie excellentie. Invidia vero {t. 1: Erfurt, f. 14ra; facsim., p. 29a} odium felicitatis aliene. Qui enim amat excellentia vel paribus invidet qui equantur vel superioribus quibus non equatur vel inferioribus ne coequentur. Quando autem diabolum superbia deiecerit ut naturam sibi bonam prava voluntate perverteret scriptura non dicit sed ex hac homini invidisse ratio ostendit.
marg.|
ALCUINUS. Peccatum angeli tacitum hominis patefactum quia illud incurabile hoc curatum.
marg.|
STRABO.
Vidit igitur
etc. Aperte inexcusabilis ostenditur cui licuit sub tali deliberatione dolos inimici advertere.
Numérotation du verset
Gn. 3,14
Et ait Dominus Deus ad serpentem:
interl.|
diabolum qui occulte serpit sicut enim per serpentem loquebatur ita in serpente maledicitur
Quia fecisti hoc maledictus eris13 inter omnia animantia et bestias terre, supra14 pectus tuum
13 eris
Rusch
] es
Weber
14 supra
Rusch
] super
Weber
interl.|
superbiam quia in pectore impetus animi dominatur
interl.|
in quo doli et insidie
gradieris et terram
interl.|
in hebreo habet asphar id est favillam vel pulverem
interl.|
peccatores
interl.|
terrena opera
comedes cunctis diebus vite tue.
interl.|
dum potestatem habes decipiendi
marg.|
ET
AIT
DOMINUS
DEUS etc. Tota hec sententia figurata est. Ubi credendum tamen omnia dicta esse. Serpens non interrogatur quare fecerit quia non ipse propria voluntate et natura fecit sed de illo diabolus et per illum et in illo qui iam pro impietate et superbia eterno igni destinatus fuerat. Ad ipsum ergo refertur quod serpenti dicitur et qualis humano generi futurus sit ostenditur.
marg.|
MYSTICE. Et ait Dominus Deus ad serpentem. Serpens non interrogatus prior excipit penam qui nec confiteri potest nec habet quo se excuset. Super pectus tuum gradieris etc. secundum aliam editionem. Pectore et ventre repes quod in colubro advertitur et ex ipso ad inimicum invisibilem locutio figuratur. In pectore superbiam significat in quo impetus animi dominatur. Carnale desiderium in ventre qui mollior pars in corpore et quia his serpit quos vult decipere dictum est pectore et ventre repes et terram comedes cunctis diebus vite tue id est omnibus quibus habes potestatem ante ultimam iudicii penam de hac enim vita gaudet et gloriatur. Et terram comodes dupliciter intelligitur. Vel ad te pertinebunt quos terrena cupiditate decipies. Vel tertium tentationis genus figuratur quod est curiositas. Qui enim terram manducat profunda et tenebrosa penetrat et tantum temporalia atque terrena. Non ponuntur inimicicie inter serpentem et virum sed mulierem quia a diabolo non tentamur nisi per animalem partem que mulieris imaginem et exemplum in uno homine ostendit. Inter semen diaboli et mulieris inimicicie ponuntur. Semen diaboli prava suggestio. Mulieris fructus boni operis quo suggestioni resistit. Ideo observat plantam mulieris ut si in illicita labatur delectatio illam capiat. Illa observat caput eius ut ipsum initium suggestionis male excludat.
marg.|
SUPRA
PECTUS
TUUM
GRADIERIS etc. HIERONYMUS. Ventrem Septuaginta addiderunt sed in hebreo habetur pectus tantum ut calliditatem et versutiam cogitationum eius aperiret id est et quod omnis gressus eius nequitie est et fraudis.
marg.|
GREGORIUS. In Moralium libro XX. Pectore et ventre repes. Malum luxurie aut cogitatione perpetratur aut opere. Hostis enim cum ab effectu operis expellitur secreta cogitationis polluere molitur. Ventre repit dum lubricus per menbra humana sibi subdita luxuriam exercet in opere. Serpit pectore dum polluit in cogitatione. Sed quia per cogitationem ad opera venitur prius pectore et post ventre describitur repere.
Numérotation du verset
Gn. 3,15
Inimicitias ponam inter te et mulierem
interl.|
partem animalem qua tentat
interl.|
Ecclesiam
interl.|
genus humanum
et semen tuum
interl.|
pravam suggestionem et omnem iniquitatem
interl.|
originale peccatum
et semen illius,
interl.|
fructum qui est Christus
interl.|
fructum boni operis
ipsa
interl.|
Ecclesia
conteret
interl.|
resurgente Christo
caput tuum
interl.|
quod est mors unde: super aspidem et basiliscum ambulabis
interl.|
initium suggestionis
et tu insidiaberis
interl.|
ut capias eam
interl.|
id est supplantabis Christum ut moriatur
calcaneo eius.
interl.|
si in illicita labatur vel fini cui maxime insidatur diabolus
marg.|
INIMICICIAS
PONAM
INTER
TE etc. GREGORIUS. In Moralium <libro>. Caput serpentis conterere est initia suggestionis manu sollicite considerationis a cordis aditu extirpare qui cum ab initio deprehenditur percutere calcaneo molitur quia quem prima tentatione non percutit decipere in fine tendit. Si autem cor in tentatione corrumpitur sequentis actionis medietas et terminus ab hoste possidetur quia totam sibi arborem fructus ferre conspicit quam veneni dente in radice vitiavit.
marg.|
HIERONYMUS. Ipsa servabit calcaneum tuum et tu servabis eius calcaneum. Melius in hebreo habetur: ipsa conteret caput tuum et tu conteres calcaneum eius quia et nostri gressus prepediuntur a colubro et Dominus conteret Satan sub pedibus eius.
Numérotation du verset
Gn. 3,16
Mulieri
interl.|
histo<ria> patet
interl.|
que significat illam partem anime que gaudet carnalitate
quoque dixit Deus15: Multiplicabo erumnas {t. 1: Erfurt, f. 14arb; facsim., p. 29b} tuas et conceptus tuos, in dolore paries filios tuos16
15 Deus
Rusch
]
om. Weber
16 tuos
Rusch
]
om. Weber
interl.|
difficultate vicende prave consuetudinis
et sub viri
interl.|
rationis
potestate eris
interl.|
per consuetudinem bonam
interl.|
ut spiritus dominetur carni
et ipse dominabitur tui.
interl.|
victa consuetudine prava cautius obtemperabis rationi ne ad aliquam perniciosam consuetudinem defluas
marg.|
MULIERI
QUOQUE etc. AUGUSTINUS.
HISTORICE. Hec figurate et prophetice melius intelliguntur. Sed quia dolor et gemitus parturientis de corpore mortis est que transgressione concepta est refertur et hec pena ad proprietatem littere. Sed quod dictum est: sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui. Videndum est quomodo proprie possit accipi. Sic enim et ante peccatum facta est ut vir ei dominaretur et ad eum conversa serviret. Sed potest intelligi hanc servitutem potius esse conditionis quam dilectionis ut etiam talis servitus qua postea homines servirent hominibus de pena peccati orta reperiatur possunt igitur coniuges per caritatem servire invicem. Sed mulier in virum dominari non permittitur quod nisi caveatur depravabitur natura et augebitur culpa.
marg.|
MULTIPLICABO
ERUMNAS etc. Manifestum est multiplicatos esse doleres mulieris atque suspiria. Sed sacramentum magnum est. Nemo enim a voluptate carnali abstinet qui non patiatur in exordio dolores donec consuetudo vertatur in melius. Sed cum ad hoc pervenerit natus est quasi filius id est ad bonum paratus affectus per consuetudinem bonam sed prius reluctatum est cum dolore consuetudini male. Sub viri potestate eris etc. Hoc est cum illa pars anime que carnalibus gaudet malam consuetudinem volens vicerit difficultatem et dolorem passa et bonam pepererit cautius obtemperabit viro id est rationi et libentius serviet iubenti ne in perniciosam consuetudinem defluat. Sententiam vero in Adam datam patet quia nemo evadit. Maledicta terra in opera tuo. Hoc enim ipsum quod quisque in hac terra natus difficultatem patitur inveniende veritatis ex corruptibili corpore habet. Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam hinc dolores et tristitie hec profert homini terra. Spine et tribuli punctiones tortuasarum questionum et cogitationes de provisione huius vite que nisi extirpata proiiciantur suffocant verbum ne in homine faciat fructum hec patitur qui colit agrum suum donec in terrram
de qua sumptus
est redeat id est donec hanc vitam finiat.
Numérotation du verset
Gn. 3,17
Ade17 vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tue et comedisti de ligno ex quo tibi preceperam18 ne comederes, maledicta terra in opere tuo,
17 Ad(a)e
G²
ΛL ΣO
T M
Φ ΘAM
P
ΨDFM
Ed1455
Rusch Ed1530 Clementina
] ad Adam
G* X
Π
Amiatinus O Weber
18 tibi preceperam
Rusch
]
inv. Weber
interl.|
Hieronymus : non ruris colendi sed peccato sicut in hebreo habetur
in laboribus
interl.|
inveniende veritatis
comedes ex ea19 cunctis diebus vite tue.
19 ex ea ΩS ΩJ
Ed1455
Rusch Clementina
] eam ΩM
Weber
marg.|
MALEDICTA
TERRA etc. AUGUSTINUS.
HISTORICE. Hos esse labores humani generis in terra nemo ignorat et quod non esset si felicitas que erat in paradiso teneretur indubitanter constat.
marg.|
STRABO. Terra maledicitur non Adam ut cuncti propter quos hec scripta sunt terrerentur ne similia facientes simili pena plecterentur. Ipse vero Cain quia prime prevaricationi fratricidium addidit maledicitur cum dicitur: maledictus eris super terram etc.
marg.|
ALCUINUS. Terre maledixit non aquis quia homo de fructu terre contra vetitum manducavit non de aquis bibit et in aquis erat peccatum abluendum de fructu terre contractum. Animalia quoque terrestria plus maledictionis habent quam aquatilia quia plus vivunt de maledicta terra. Inde Christus post resurrectionem de pisce manducavit non de terrestri animali.
marg.|
GREGORIUS. In Moralium <libro>. Maledicta terra in opere tuo. Deus maledicit homini peccanti et homo maledicere prohibetur. Sed maledictum duobus modis dicitur aliud probatur aliud improbatur aliud enim ex iudicio iustitie aliud ex livore vindicte. Maledictum in iudicio iustitie est maledicta terra in opere tuo et quod Abraham dicitur: maledicam maledicentibus tibi. De eo vero quod fit livore vindicte dicitur: «Nolite maledicere». Et alibic:"Maledici regnum Dei non possidebunt". Viri quoque sancti maledicunt non desiderio vindicte sed ultione iustitie. Intus enim sublime Dei iudicium aspiciunt et mala foris exurgentia quo maledicto debeant feriri cognoscunt et non peccant quia ab interno Dei iudicio non discordant. Hinc Petrus ait: pecunia tua tecum sit in perditione quod enim non ait est sed sit non indicativo sed optativo modo se dixissse indicavit hinc Helias: si homo Dei sum descendat ignis de celo et consumat vos quorum tamen sententiam ratione veritatis prolatam exitus monstravit. Simon enim eterna damnatione interiit et duos quinquagenarios flamma combussit.
c 1Cor. 6, 10: « Neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt ».
marg.|
IN
LABORIBUS etc. RABANUS.
20 Spine antea erant sed non ut laborem homini {t. 1: Erfurt, f. 14va; facsim., p. 30a}
inferrent cui post peccatum fuerunt ad laborem et afflictionem sicut serpentes et quecumque noxia ante erant innoxia. Et notandum quod Ade extrinseca pena imponitur maledicta terra in opere tuo mulieri vero intrinseca cum dicitur: multiplicabo erumnas tuas etc quia seducta seduxit virum.
20 Rabanus] R.
Rusch
Numérotation du verset
Gn. 3,18
Spinas
interl.|
vitiorum
et tribulos germinabit tibi
interl.|
punctiones tortuasarum questionum et cogitationes de provisione huius vite
et comedes herbas terre.
Numérotation du verset
Gn. 3,19
In sudore vultus tui vesceris pane tuo21 donec revertaris in terram
21 tuo
Rusch
]
om. Weber
interl.|
id est donec finias hanc vitam
{t. 1: Erfurt, f. 14va; facsim., p. 30a}
de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris.
marg.|
PULVIS
ES etc. GREGORIUS. Homo ita conditus fuit ut manente illo decederent tempora nec cum temporibus transieret. Stabat ergo in momentis decurrentibus nec ad vite terminum per dierum incrementa tendebat quia semper stanti inherebat ubi vetitum contigit offenso creatore ire cepit cum tempore. Unde: «Terra es et in terram ibis». Statum scilicet immortalitatis amisso cursus eum mortalitatis absorbit et ad mortem transeundo didicit stando quid fuit cuius radicis amaritudinem quasi in virgulto tenemus quia eius cursum nascendo sortimur ut ipso momento quo vivimus a vita transeamus dum infantia ad peuriciam puericia ad adolescentiam adolescentia ad iuventutem iuventus ad senectutem senectus transit ad mortem.
Numérotation du verset
Gn. 3,20
Et vocavit Adam nomen uxoris sue Evam22
22 Evam
Rusch
] Eva
Cava
...Φ Θ Ω
Ed1455
Ed1530
, Heva
Clementina
, Hava
Weber
interl.|
id est vitam
eo quod mater esset
interl.|
reddidit causam quare vocaverit eam vitam
interl.|
animalitas conversa ad rationem mater est vivorum id est bonorum operum
cunctorum viventium.
interl.|
recte factorum quibus contraria sunt peccata qua dicuntur mortua
marg.|
ET
VOCAVIT
NOMEN
UXORIS
SUE
EVAM etc. AUGUSTINUS. Verba primi hominis hec fuerunt quoniam hec est mater omnium viventium tamquam reddat causam nominis a se impositi cur scilicet Evam vocaverit.
marg.|
MYSTICE. Post peccatum et iudicis sententiam vocavit Adam uxorem suam Evam quia sit mater vivorum cum mortem et mortales fetus parere meruerit. Sed illos fetus scriptura attendit quos in dolore cum peperit ad virum convertitur ut ei dominetur. Sic enim est vita et mater vivorum vita in peccatis mors dicitur. Recte ergo pars animalis cum per rationem de verbo vite affectum recte vivendi conceperit vita appelatur et mater vivorumr id est bonorum quamvis in dolore et gemitu male consuetudini resistens bonam consuetudinem ad recta facta peperit quibus contraria sunt peccata que mortua solent appellari. Mors autem que debetur nature post peccatum in tunicis pelliceis figuratur tamdiu autem in paradiso fuerunt quamvis sub sententia damnantis Dei donec ad tunicas pelliceas ventum est huius vite scilicet mortalitatem. Bene autem mors quam in corpore sentimus in pellibus exprimitur que mortuis corporibus detrahuntur.
Numérotation du verset
Gn. 3,21
Fecit quoque Dominus Deus
interl.|
antequam de paradiso eiiceret
interl.|
quibus significatur mors que post peccatum debebatur nature
pelliceas25
25 pelliceas ΩS Ω J
Ed1455
Rusch Clementina
] pellicias
Weber
interl.|
quia mortales ex mortalibus
et induit eos.
marg.|
FECIT
QUOQUE
DOMINUS
DEUS etc. AUGUSTINUS. Hoc quoque significationis causa factum est et in factis queritur quid factum sit et quid significet? et in dictis quid dictum sit quid ne significet?
marg.|
STRABO. Ipsi fecerunt sibi perizomata ut peccatum suum absconderent Deus vero tunicas pelliceas quibus totum eorum corpus induit quia et in corpore et in anima eos iuste damnavit. Stulta vero questio est qualiter vel quo operante pelles ab animalibus deducte sint querere qui enim de nihilo omnia condidit quomodo et qualiter voluit hec fecit.
Numérotation du verset
Gn. 3,22
Et ait: Ecce
interl.|
non sunt verba insultantis Dei sed alios deterrentis a superbia
interl.|
yronia
interl.|
quasi nec illud quod volebat assecutus est et perdidit quod factus est
Adam factus est quasi unus ex nobis
interl.|
Trinitatis mentio inculcatur
sciens bonum et malum. Nunc ergo {t. 1: Erfurt, f. 14avb; facsim., p. 30b}
interl.|
hec verba sunt Dei
interl.|
aposiopesis que irato et perturbato congruit
ne
interl.|
id est si
forte mittat manum suam
interl.|
impleto numero electorum gustaturi erant de ligno vite et sic ad beatum statum migraturi sed custodia est adhibita ne qui indigni facti sunt attingant ulterius.
et sumat26 de ligno vite et comedat
26 sumat
Rusch
] + etiam
Weber
interl.|
quod erat ei pro sacramento
et vivat in eternum,
interl.|
hec Dei actio est
marg.|
ET
AIT: ECCE
ADAM
FACTUS
EST
QUASI etc. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Propter Trinitatem pluralis numerus ponitur sicut et ibi: faciamus homo etc. Replicatur igtur in caput superbi ad quem venerit exitum quod a serpente est suggestum eritis sicut dii nec sunt verba insultantis Dei sed a superbia deterrentis alios videntes hominem non esse factum qualem voluit sed amisisse quod factus sit. Videte ne forte sumat de ligno vite etc. Superiora verba Dei sunt hoc autem factum est propter verba Dei secutum alienatus est a vita non solum quam cum angelis erat accepturus si perstitisset sed ab illa quam in paradiso habebat quasi excommunicatus a ligno vite quod erat ei pro sacramento sicut in Ecclesia solent homines a sacramentis visibilibus Ecclesie disciplina removeri.
marg.|
AUGUSTINUS. Mirum est si Adam spiritualis erat mente quamvis non corpore quomodo credidit serpenti dum diceret Deum lignum prohibuisse quia sciebat eos si comederent futuros ut deos propter scientiam boni et mali tamquam hoc solum creator creature invideret. Sed nullo modo credendum est spirituali mente preditum hoc credere potuisse. Unde: Adam non est seductus etc. ut per mulierem scilicet vir prevaricaretur secundum illud in similitudinem prevaricationis Ade. Seductus tamen non est. Unde non ait: mulier seduxit me etc. Sed ipsa dedit mihi et comedi. Illa vero inquit serpens seduxit etc. Ita Salomon vir quidem tante sapientie non in simulacrorum cultu aliquid utilatatis credidit esse sed mulieris amori resistere non valuit et quod sciebat non esse faciendum fecit ne mortiferas delicias contristaret. Si uxorem que iam seducta manducaverat noluit Adam contristrare quam credebat a se alienatam tabescere et sine solacio interire non quidem carnis concupiscientia sed amicabili benevolentia qua sepe Deus offenditur ne offendatur amicus. Alio ergo modo deceptus est quam mulier que falsum verum putavit.
marg.|
MYSTICE. Ecce Adam factus est quasi unus etc. Dupliciter intelligi potest. Quasi unus ex nobis id est Deus quod pertinet ad insultationem sicut dicitur: unus ex senatoribus id est senator vel quod Deus esset non natura sed creatoris sui benificio si sub eo manere voluisset. Sciens bonum et malum quasi potestatem Dei pena sua discet esse inevitabilem quam pati noluit beatus et consentiens et habebit scientiam per penam quam Deus habet per sapientiam.
marg.|
NUNC
ERGO
NE
FORTE etc. Simile dicit apostolus: Ne forte det illis Deus penitentiam ad cognoscendam veritatem. Videtur autem homo dimissus esse in labores huius vite ut aliquando porrigat manum ad arborem vite id est ad crucem per quam vita reparatur eternal. Prohibitio quoque intelligi potest ut iusta pena post peccatum interclusus sit ad sapientiam aditus donec Dei misericordia reviviscat qui mortuus fuerat.
Numérotation du verset
Gn. 3,23
emisit eum27 Deus de paradiso
27 eum
Rusch
] + Dominus
Weber
interl.|
quasi excommunicando sicut modo pravi emittuntur ab Ecclesia
voluptatis ut operaretur
interl.|
ut in hoc corpore laboraret et meritum redeundi sibi collocaret
terram de qua sumptus est.
marg.|
EMISIT
EUM etc. In locum sibi congruum sicut plerumque malus cum inter bonos vivere ceperit si in melius mutari noluerit de bonorum congregatione pellitur pondere prave consuetudinis sue.
Numérotation du verset
Gn. 3,24
Eiecitque Adam
interl.|
quasi excommunicatum
et collocavit ante paradisum voluptatis
interl.|
plenitudinem scientie et caritatem
cherubim
interl.|
angelicam potestatem
et flammeum gladium
interl.|
penam temporalem urentem sed transitoriam
atque versatilem
interl.|
quia in adventu Filii removendus
ad custodiendam viam ligni vite.
interl.|
quia reverti non possumus nisi per hec
marg.|
EIECITQUE
ADAM. HIERONYMUS. SEPTUAGINTA :
Et eiecit et habitare fecit contra paradisum voluptatis et statuit cherubim et flameam rumpheam que vertitur ad custodiendam ligni vite viam.
Alius sensus est in hebreo: ait enim et eiecit Dominus Adam scilicet et habitare fecit ante paradisum voluptatis cherubim et flameum gladium etc. non quod Adam habitara fecerit contra paradisum voluptatis sed illo eiecto ante fores paradisi cherubim et flameum posuit gladium ne quis posset intrare.
marg.|
AUGUSTINUS.
HISTORICE.
Et collocavit
etc. Hoc per celestes potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est ut per angelicum ministerium ibi esset quedam ignea custodia non tamen frustra sed quia aliquid de paradiso significat spirituali.
marg.|
STRABO.
Collocavit
etc. Hoc est per ministerium angelorum igneam custodiam constituit. Flameus gladius tribulationes et dolores et labores huius vite quibus nos exercemur. Vel sententia iuste damnationis que homini est data qui ita damnatus est ut Christi passione redimi posset.Unde gladius versatilis dicitur quia potest removeri. Remotus est enim Enoch et Helie et quotidie removetur fidelibus de hac vita ad supernam beatitudinem transeuntibus nec dicit flamam et gladium sed flameum gladium qui enim ad paradisum redeunt necesse est ut igne Spiritus Sancti omnes concupiscentias huius vite exurant et gladio Verbi Dei omnia noxia precidant.
marg.|
ISIDORUS.
MYSTICE.
Et collocavit
etc. Cherubim plenituda scientie hec est caritas que plenitude legis est divine. Gladius flameus pene temporales que versatiles sunt quoniam tempora volubilia sunt. Ad arborem igitur vite non reditur nisi per cherubim id est plenitudinem scientie id est caritatem et per gladium versatilem id est tolerantiam temporalem.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_3)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_3)
Notes :