Glossa ordinaria

Capitulum 46

Numérotation du verset Gn. 46,1 

Profectusque Israel cum omnibus que habebat. Venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac
Numérotation du verset Gn. 46,2 

audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi:
Iacob, Iacob. Cui respondit: Ecce assum.
Numérotation du verset Gn. 46,3 

Ait illi: Deus ego sum fortissimus, Deus patris tui. Noli timere
et descende in Egyptum
quia in gentem magnam faciam te ibi.
Numérotation du verset Gn. 46,4 

Ego descendam tecum illuc
et ego inde adducam te
revertentem.
Ioseph quoque ponet manum suas1super oculos tuos.
1 suas Rusch ] suam Weber
Numérotation du verset Gn. 46,5 

Surrexit Iacob a puteo Iuramenti. Tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris que miserat pharao ad portandum senem
Numérotation du verset Gn. 46,6 

et omnia que possederat in terra Chanaan. Venitque in Egyptum cum omni semine suo:
Numérotation du verset Gn. 46,7 

filii eius et nepotes, filie et cuncta simul progenies.
Numérotation du verset Gn. 46,8 

Hec sunt autem nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in Egyptum: ipse cum liberis suis; primogenitus Ruben.
Numérotation du verset Gn. 46,9 

Filii Ruben: Enoch et Phallu et Esrom2 et Charmi.
2 Esrom plerique codd. Ω Rusch ] (H)esron Ed1530 Clementina
Numérotation du verset Gn. 46,10 

Filii Simeon: Iemuel3 et Iamin et Iami4 et Ahod et Iachin et Saher5 et Saul filius Chananitidis.
3 Iemuel] Iamuhel Rusch |
4 et Iami Rusch ] om. Weber |
5 Saher Weber ] Saber ΣO B ΦPΨ ΩM ΩJ Rusch (cf. Ex. 6, 15); Saer Π ΣTM, Sacher Amiatinus M, Soher ΘG Ed1530 , Sohar ΩS Clementina , Iasoher ΘAM* P |
Numérotation du verset Gn. 46,11 

Filii Levi: Gerson et6 Caath et Merari.
6 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 46,12 

Filii Iuda: Her et Onan7 et Sela et Phares et Zara. Mortui autem sunt8 Her et Onan9 in terra Chanaan; natique sunt filii Phares Esrom et Amul.
7 Onan ΣO ΩM ΩS Rusch Ed1530 Weber ] Honan Cava O , Onam ΠC ΩJ , Honam ΨM, Onã ΨB, Aanan ΣT |
8 autem sunt Rusch ] inv. Weber |
9 Onan ΣO O ΩM ΩS Rusch Ed1530 Weber ] Honan Cava ΨM, Onam ΩJ , Hona Π, Onã ΨB, Aanan ΣT |
Numérotation du verset Gn. 46,13 

Filii Isachar: Thola et Phua et Iobab10 et Semron.
10 Iobab Rusch ] Iob Weber
Numérotation du verset Gn. 46,14 

Filii Zabulon: Sared et Helon et Iahelel.
Numérotation du verset Gn. 46,15 

Hii filii Lie quos genuit in Mesopotamiam Syrie,
cum Dina filia sua. Omnes anime filiorum eius et filiarum triginta tres.
Numérotation du verset Gn. 46,16 

Filii Gad: Sephion11 et Aggi et Esebon et Suni et12 Heri et Arodi et Areli.
11 Sephion ΩS] Seboyn X, Sephon Rusch (Sephô) |
12 et Esebon et Suni et Rusch ] Suni et Esebon Weber |
Numérotation du verset Gn. 46,17 

Filii Aser: Iemna13 et Iesua et Iesui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
13 Iemna Rusch ] Iamne Weber
Numérotation du verset Gn. 46,18 

Hi filii Zelphe quam dedit Laban Lie filie sue et hos genuit Iacob sedecim animas.
Numérotation du verset Gn. 46,19 

Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin.
Numérotation du verset Gn. 46,20 

Natique sunt Ioseph filii in terra Egypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos, Manasses et Ephraim.
Numérotation du verset Gn. 46,21 

Filii Beniamin: Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Ophim14
14 Ophim] Opphim Weber
et Ared.
Numérotation du verset Gn. 46,22 

Hi filii Rachel quos genuit Iacob; omnes anime quatuordecim.
Numérotation du verset Gn. 46,23 

filii Dan Usim15*
15 Usim Ω Weber ] Susim Cava, Husim ΨB Clementina , Usin ΛH, Usan Rusch
Numérotation du verset Gn. 46,24 

Filii Neptalim: Iasiel et Guni et Ieser16 et Salem17.
16 Ieser ΩS ΩJ Clementina ] Hieser Ω M Rusch Weber |
17 Salem Rusch ] Sallem Weber |
Numérotation du verset Gn. 46,25 

Hi filii Bale quam dedit Laban Racheli filie sue et hos genuit Iacob omnes anime septem.
Numérotation du verset Gn. 46,26 

Cuncteque anime que ingresse sunt cum Iacob in Egyptum et egresse sunt18 de femore illius absque uxoribus filiorum eius19 sexaginta sex.
18 sunt Rusch ] om. Weber |
19 eius Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 46,27 

Filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Egypti anime due. Omnes anime20
20 omnes anime Rusch Edmaior. ] omnis anima Weber
domus Iacob que ingresse sunt21 Egyptum fuere septuaginta.
21 ingresse sunt Rusch Edmaior ] ingressa est Weber
Numérotation du verset Gn. 46,28 

Misit autem Iacob22 Iudam ante se ad Ioseph in Egyptum23
22 Iacob Rusch ] om. Weber |
23 in Egyptum Rusch ] om. Weber |
ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen.
Numérotation du verset Gn. 46,29 

Quo cum pervenisset
iuncto Ioseph curru suo, ascendit obviam patri ad eundem locum. Vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus flevit.
Numérotation du verset Gn. 46,30 

Dixitque pater ad Ioseph: iam letus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo.
Numérotation du verset Gn. 46,31 

At24 ille locutus est ad fratres suos25 et ad omnem domum patris sui: Ascendam et nuntiabo pharaoni. Dicamque ei: Fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me
24 at Rusch ] et Weber |
25 suos Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 46,32 

et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum. Pecora sua et armenta et omnia que habere potuerunt adduxerunt secum.
Numérotation du verset Gn. 46,33 

Cumque vocaverit vos et dixerit: Quod est opus vestrum?
Numérotation du verset Gn. 46,34 

respondebitis: Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in presens et nos et patres nostri. Hec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Egyptii omnes pastores ovium.

Capitulum 46

Numérotation du verset Gn. 46,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 50vb ; facsim., p. 102b} Profectusque Israel cum omnibus que habebat. Venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac
interl.| non recenti
Numérotation du verset Gn. 46,2 
audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi:
interl.| merito in loco pacis et concordie videtur Deus qui illic mandavit Deus benedictionem
Iacob, Iacob. Cui respondit: Ecce assum.
Numérotation du verset Gn. 46,3 
Ait illi: Deus ego sum fortissimus, {t. 1 : Erfurt, f. 51ra ; facsim., p. 103a} Deus patris tui. Noli timere
interl.| qui me habes adiutorem
et descende in Egyptum
interl.| securus contra spirituales nequitias pugnaturus
quia in gentem magnam faciam te ibi.
interl.| imitatricem fidei tue
Numérotation du verset Gn. 46,4 
Ego descendam tecum illuc
interl.| quasi tecum erit gloria mea
et ego inde adducam te
interl.| in potestate mea
revertentem.
interl.| ad terram promissionis
Ioseph quoque ponet manum suas1super oculos tuos.
1 suas Rusch ] suam Weber
Numérotation du verset Gn. 46,5 
Surrexit Iacob a puteo Iuramenti. Tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris que miserat pharao ad portandum senem
Numérotation du verset Gn. 46,6 
et omnia que possederat in terra Chanaan. Venitque in Egyptum cum omni semine suo:
Numérotation du verset Gn. 46,7 
filii eius et nepotes, filie et cuncta simul progenies.
interl.| pluralis pro singulari sicut pro plurali singularis solet poni unam enim tantum habebat filiam nomine Dinam vel neptes filias vocavit
Numérotation du verset Gn. 46,8 
Hec sunt autem nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in Egyptum: ipse cum liberis suis; primogenitus Ruben.
Numérotation du verset Gn. 46,9 
Filii Ruben: Enoch et Phallu et Esrom2 et Charmi.
2 Esrom plerique codd. Ω Ed1455 Rusch ] (H)esron Ed1530 Clementina
Numérotation du verset Gn. 46,10 
Filii Simeon: Iemuel3 et Iamin et Iami4 et Ahod et Iachin et Saher5 et Saul filius Chananitidis.
3 Iemuel] Iamuhel Rusch
4 et Iami Rusch ] om. Weber
5 Saher Weber ] Saber ΣO B ΦPΨ ΩM ΩJ Ed1455 Rusch (cf. Ex. 6, 15); Saer Π ΣTM, Sacher Amiatinus M, Soher ΘG Ed1530 , Sohar ΩS Clementina , Iasoher ΘAM* P
Numérotation du verset Gn. 46,11 
Filii Levi: Gerson et6 Caath et Merari.
6 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 46,12 
Filii Iuda: Her et Onan7 et Sela et Phares et Zara. Mortui autem sunt8 Her et Onan9 in terra Chanaan; natique sunt filii Phares Esrom et Amul.
7 Onan ΣO ΩM ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Weber ] Honan Cava O , Onam ΠC ΩJ , Honam ΨM, Onã ΨB, Aanan ΣT
8 autem sunt Rusch ] inv. Weber
9 Onan ΣO O ΩM ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Weber ] Honan Cava ΨM, Onam ΩJ , Hona Π, Onã ΨB, Aanan ΣT
Numérotation du verset Gn. 46,13 
Filii Isachar: Thola et Phua et Iobab10 et Semron.
10 Iobab Rusch ] Iob Weber
Numérotation du verset Gn. 46,14 
Filii Zabulon: Sared et Helon et Iahelel.
Numérotation du verset Gn. 46,15 
Hii filii Lie quos genuit in Mesopotamiam Syrie,
interl.| quia patres eorum ibi geniti
cum Dina filia sua. Omnes anime filiorum eius et filiarum triginta tres.
Numérotation du verset Gn. 46,16 
Filii Gad: Sephion11 et Aggi et Esebon et Suni et12 Heri et Arodi et Areli.
11 Sephion ΩS] Seboyn X, Sephon Ed1455 Rusch (Sephô)
12 et Esebon et Suni et Rusch ] Suni et Esebon Weber
Numérotation du verset Gn. 46,17 
Filii Aser: Iemna13 et Iesua et Iesui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
13 Iemna Rusch ] Iamne Weber
Numérotation du verset Gn. 46,18 
Hi filii Zelphe quam dedit Laban {t. 1 : Erfurt, f. 51rb ; facsim., p. 103b} Lie filie sue et hos genuit Iacob sedecim animas.
Numérotation du verset Gn. 46,19 
Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin.
Numérotation du verset Gn. 46,20 
Natique sunt Ioseph filii in terra Egypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos, Manasses et Ephraim.
Numérotation du verset Gn. 46,21 
Filii Beniamin: Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Ophim14
14 Ophim] Opphim Weber
interl.| alias: Ofim
et Ared.
Numérotation du verset Gn. 46,22 
Hi filii Rachel quos genuit Iacob; omnes anime quatuordecim.
Numérotation du verset Gn. 46,23 
filii Dan Usim15*
15 Usim Ω Weber ] Susim Cava, Husim ΨB Clementina , Usin ΛH, Usan Ed1455 Rusch
Numérotation du verset Gn. 46,24 
Filii Neptalim: Iasiel et Guni et Ieser16 et Salem17.
16 Ieser ΩS ΩJ Ed1455 Clementina ] Hieser Ω M Rusch Weber
17 Salem Rusch ] Sallem Weber
Numérotation du verset Gn. 46,25 
Hi filii Bale quam dedit Laban Racheli filie sue et hos genuit Iacob omnes anime septem.
Numérotation du verset Gn. 46,26 
Cuncteque anime que ingresse sunt cum Iacob in Egyptum et egresse sunt18 de femore illius absque uxoribus filiorum eius19 sexaginta sex.
18 sunt Rusch ] om. Weber
19 eius Rusch ] om. Weber
marg.| CUNCTEQUE  ANIME etc. AUGUSTINUS. Videndum est quid respondeatur eis qui hoc testimonio confirmant a parentibus animas cum corporibus propagari? Animas enim dictas pro hominibus a parte totum figurata locutione nullus ambigit. Sed quomodo ipsam partem id est animam cuius nomine totus homo significatus est alienamus ab eo quod dictum est: Exierunt de femoribus eius ut carnes ex illo tantum natas quamvis sole anime nominentur accipiamus querendi sunt modi locutionum in scripturis.
Numérotation du verset Gn. 46,27 
Filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Egypti anime due. Omnes anime20
20 omnes anime Rusch Edmaior. ] omnis anima Weber
interl.| partem ponit pro toto
domus Iacob que ingresse sunt21 Egyptum fuere septuaginta.
21 ingresse sunt Rusch Edmaior ] ingressa est Weber
marg.| FILII  AUTEM  IOSEPH etc. HIERONYMUS. Omnes anime domus Iacob que ingresse sunt in Egyptum fuere septuaginta quinque quia excepto Ioseph et filius eius. Sexaginta sex anime que egresse sunt de femoribus Iacob introierunt in Egyptum nulla dubitatio est. Ita enim per singulos supputatus numerus approbavit ut in hebreis voluminibus invenitur. Quod autem in Septuaginta legimus filii Ioseph qui nati sunt in Egypto anime novem. Sciamus pro novem in hebreo esse duas. Effraim quippe et Manasse antequam Iacob intraret Egyptum et famis tempus ingrueret nati sunt in Egypto. Illud quoque quod supra legimus: Facti sunt filii Manasse quos genuit ei concubina Machir. Et Machir genuit ei Galaad. Filii autem Effraim fratris Manasse etc. Quasi per anticipationem factum esse describitur. Neque enim quando ingressus est Iacob in Egyptum eius etatis erant ut filios generarent. Unde apparet omnes animas que ingresse sunt in Egyptum de femoribus Iacob fuisse septuaginta quia sexaginta sex post eum ingresse sunt et repererunt in Egypto tres. Ioseph scilicet cum duobus filiis. Septuagesimus autem fuit Iacob ne videamur adversum autoritatem scripture loqui. Etiam Septuaginta interpretes in Deuteronomio22 transtulerunt quod ingressus est Israel in septuaginta animabus Egyptum. Si quis igitur nostre scripture refragatur scripturam intra se contrariam faciet. Ipsi enim septuaginta interpretes qui septuaginta quinque animas per prolepsim cum Iacob et posteris eius ingressas esse dixerunt. In Deuteronomio23 septuaginta tantum introisse memorarunt. Quod si opponitur quomodo in Actibus Apostolorum dicatur septuaginta quinque animas ingressas esse in Egyptum? Facilis excusatio est. Non enim debuit Lucas ipsius scriptor historie in gentes Actuum Apostolorum volumen emittens contrarium scribere ei scripture que iam fuerat divulgata in gentibus et maioris opinionis illo tempore erat Septuaginta autoritas quam Lucas qui ignotus et vilis hoc autem generaliter observandum quod ubicumque apostoli aut apostolici viri loquuntur ad populos his testimoniis abutuntur que iam fuerant in gentibus divulgata licet plerique tradant Lucam ut proselytum hebreas litteras ignorasse.
22 Deuteronomio] scrips., Deutronomio Rusch
23 Deuteronomio] scrips., Deutronomio Rusch
Numérotation du verset Gn. 46,28 
Misit autem Iacob24 Iudam ante se ad Ioseph in Egyptum25
24 Iacob Rusch ] om. Weber
25 in Egyptum Rusch ] om. Weber
interl.| confessio premittitur ad Ioseph id est Christum quia ore fit confessio ad salutem
ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen.
interl.| non in terram Ramesses
marg.| MISIT  AUTEM  IACOB etc. HIERONYMUS. Iudam vero misit ante se ad Ioseph ut occurreret eti ad urbem Heroum in terra Ramesses In hebreo nec habetur urbem Heroum nec terra Ramesse sed tantum modo Iessen vel Gesem. Nonnulli Iudeorum asserunt Iessen nunc Thebaiden vocari et quod sequitur dedit ei ut possiderent in Egypto terram optimam in Ramesse pagum Arsenoyten sic olim vocatum autumant.
Numérotation du verset Gn. 46,29 
Quo cum pervenisset
interl.| post confessionem Ioseph occurrit quia Christi misericordia subsequitur
iuncto Ioseph curru suo, ascendit obviam patri ad eundem locum. Vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus flevit.
Numérotation du verset Gn. 46,30 
Dixitque pater ad Ioseph: iam letus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo.
Numérotation du verset Gn. 46,31 
At26 ille locutus est ad fratres suos27 et ad omnem domum patris sui: Ascendam et nuntiabo pharaoni. Dicamque ei: Fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt {t. 1 : Erfurt, f. 51va ; facsim., p. 104a} ad me
26 at Rusch ] et Weber
27 suos Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 46,32 
et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum. Pecora sua et armenta et omnia que habere potuerunt adduxerunt secum.
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 51va; facsim., p. 104a} ET  SUNT  VIRI  PASTORES. AUGUSTINUS. Commendatur in patrarchis quod pecorum nutritores erant a puericia sua et a parentibus suis quia hec iusta est servitus et iusta dominatio cum pecora homini serviunt et ipse pecoribus dominatur. Unde: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et habebit potestatem piscium maris et volatilium celi et omnium pecorum que sunt super terram ubi insinuatur rationem debere dominari irrationabili vite. Servum autem hominem homini vel iniquitas vel adversitas fecit. Iniquitas sicut dictum est: Maledictus Chanaan servus erit fratribus suis. Adversitas sicut Ioseph a fratribus venditus alienigene factus est servus. Primos ergo servos quibus hoc nomen lingua latina dedit bella fecerunt. Qui enim superatus iure belli posset occidi quia servatus est servus appellatus est. Inde et mancipia quia et mancipata sunt. Est etiam ordo naturalis in hominibus ut serviant femine viris, filii parentibus quia et illic hec iustitia est ut infirmior ratione serviat fortiori. Hec igitur in dominationibus et servitutibus clara iustitia est ut qui excellunt ratione excellant dominatione quod cum in hoc seculo per iniquitatem hominum perturbatur vel per naturarum carnalium diversitatem ferunt iusti temporalem adversitatem in fine habituri ordinatissimam et sempiternam felicitatem.
Numérotation du verset Gn. 46,33 
Cumque vocaverit vos et dixerit: Quod est opus vestrum?
Numérotation du verset Gn. 46,34 
respondebitis: Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in presens et nos et patres nostri. Hec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Egyptii omnes pastores ovium.
interl.| merito Egyptii in quibus est figura huius seculi in quo abundat iniquitas abominantur pastores pecorum abominatio est enim iniquo vir iustus



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 46), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_46)

Notes :