Glossa ordinaria

Capitulum 9

Numérotation du verset Gn. 9,1 

Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit1 ad eos: Crescite et multiplicamini et replete2 terram.
1 dixit] do. ? P14417 |
2 replete ∑oSJ Rusch Clementina ] implete Weber |
Numérotation du verset Gn. 9,2 

Et terror ac tremor vester3 sit supra4 cuncta animalia terre et super omnes volucres celi cum universis que moventur in terra.
3 ac tremor – vester Rusch ] inv. Weber |
4 supra Rusch ] super Weber |
Omnes pisces maris manui vestre
traditi sunt
Numérotation du verset Gn. 9,3 

et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum. Quasi olera virentia tradidi vobis omnia
Numérotation du verset Gn. 9,4 

excepto quod carnem cum sanguine non comedetis.
Numérotation du verset Gn. 9,5 

Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum
et de manu hominis, de manu viri et fratris eius, requiram animam hominis.
Numérotation du verset Gn. 9,6 

Quicumque fuderit5 sanguinem humanum6 fundetur sanguis illius. Ad imaginem quippe Dei factus est homo.
5 fuderit Rusch ] effuderit Weber |
6 sanguinem humanum Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 9,7 

Vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam.
Numérotation du verset Gn. 9,8 

Hec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo:
Numérotation du verset Gn. 9,9 

Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
Numérotation du verset Gn. 9,10 

et ad omnem animam viventem que est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terre cunctisque7 que egressa sunt de arca et universis bestiis terre.
7 cunctisque Rusch ] cunctis Weber
Numérotation du verset Gn. 9,11 

Statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans omnem8 terram.
8 omnem Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 9,12 

Dixitque Deus: Hoc signum federis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem que est vobiscum in generationes sempiternas.
Numérotation du verset Gn. 9,13 

Arcum meum ponam in nubibus et erit signum federis inter me et inter terram.
Numérotation du verset Gn. 9,14 

Cumque obduxero nubibus celum, apparebit arcus meus in nubibus
Numérotation du verset Gn. 9,15 

et recordabor federis mei vobiscum et cum omni anima vivente que carnem vegetat. Et non erunt ultra aque diluvii ad delendam universam carnem.
Numérotation du verset Gn. 9,16 

Eritque arcus meus9 in nubibus
9 meus Rusch ] om. Weber
et videbo illum et recordabor federis sempiterni
quod pactum est inter Deum et10 animam viventem universe carnis que est super terram.
10 et Rusch ] + inter omnem Weber
Numérotation du verset Gn. 9,17 

Dixitque Dominus ad11 Noe: Hoc erit signum federis quod constitui inter me et12 omnem carnem super terram.
11 Dominus ad Rusch ] Deus (ad) Weber |
12 et Rusch ] + inter Weber |
Numérotation du verset Gn. 9,18 

Erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem,
Cham
et Iaphet.
Porro Cham ipse est pater Chanaan.
Numérotation du verset Gn. 9,19 

Tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne genus humanum13 super universam terram.
13 genus humanum Rusch ] hominum genus Weber
Numérotation du verset Gn. 9,20 

Cepit14 autem15 Noe, vir agricola,
14 cepit Rusch ] cepitque Weber |
15 autem Rusch ] om. Weber |
exercere terram et plantavit vineam.
Numérotation du verset Gn. 9,21 

Et bibens16 vinum inebriatus est
16 et bibens Rusch ] bibensque Weber
et nudatus
iacuit17 in tabernaculo suo .
17 iacuit C2 Λ X Σ B ΨB ΩS Rusch ] est G O ΘM* ΨF ΩM Edmaior.; om. C* Π A T M Φ ΘAM2 P ΨDM ΩJ Clementina Weber
Numérotation du verset Gn. 9,22 

Quod cum vidisset Cham
pater Chanaan verenda18 patris sui
18 verenda Rusch ] + scilicet Weber
esse nuda nuntiavit
duobus fratribus suis19.
19 suis Rusch ] + foras Weber
Numérotation du verset Gn. 9,23 

At vero Sem et Iaphet
pallium imposuerunt humeris suis
et incedentes retrorsum operuerunt verenda20 patris sui.
20 verenda Rusch ] verecunda Weber
Faciesque eorum averse erant et patris virilia non viderunt.
Numérotation du verset Gn. 9,24 

Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset
que fecerat ei filius suus minor
Numérotation du verset Gn. 9,25 

ait: Maledictus Chanaan puer21.
21 puer ΩM Rusch ] om. Weber
Servus servorum erit fratribus suis.
Numérotation du verset Gn. 9,26 

Dixitque: Benedictus22 Deus Sem
22 benedictus Rusch ] + Dominus Weber
sit, Chanaan servus eius.
Numérotation du verset Gn. 9,27 

Dilatet Deus Iaphet
et habitet
in tabernaculis Sem
sitque Chanaan servus eius
Numérotation du verset Gn. 9,28 

Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
Numérotation du verset Gn. 9,29 

et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est.

Capitulum 9

Numérotation du verset Gn. 9,1 
{t. 1: Erfurt, f. 19rb; facsim., p. 39b} Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit1 ad eos: Crescite et multiplicamini et replete2 terram.
1 dixit] do. ? P14417
2 replete ∑oSJ Rusch Clementina ] implete Weber
marg.| CRESCITE  ET  MULTIPLICAMINI. Homo interiorem ceteris animalibus preponitur in solacium trans acte vindicte et ne pauci homines a pluribus bestiis opprimantur et sciant se irrationabilibus sed non rationabilibus dominari.
Numérotation du verset Gn. 9,2 
Et terror ac tremor vester3 sit supra4 cuncta animalia terre et super omnes volucres celi cum universis que moventur in terra.
3 ac tremor – vester Rusch ] inv. Weber
4 supra Rusch ] super Weber
interl.| non hominibus sed irrationalilbus preponitur homo
Omnes pisces maris manui vestre
interl.| potestati
traditi sunt
marg.| ET  TERROR  AC  TREMOR. GREGORIUS. Homo non rationabilibus sed irrationabilibus prelatus est natura ideo dicitur ei ut ab animalibus non ab homine timeatur quia contra naturam superbire est ab equali velle timeri. Unde antiqui patres non reges hominum sed pastores pecorum fuisse dicuntur. Omnes ergo homines natura equales genuit sed pro variis meritis aliis alios dispensatio Dei iusta sed occulta preponit ut humana formidine peccare metuant qui divina iudicia non formidant. Non autem prepositi ex hoc timore superbiant in quo non suam gloriam sed subditorum querant iustitiam. Non enim hominibus sed bestiis dominantur quia ex qua parte bestiales sunt ea formidini substrati sunt. Manu ergo humillime consideratione premendus est tumor elationis. Si enim apud semet ipsam mens descenderit de vertice culminis inveniet planiciem naturalis equitatis ut non preesse gaudeat sed prodesse.
Numérotation du verset Gn. 9,3 
et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum. Quasi olera virentia tradidi vobis omnia
Numérotation du verset Gn. 9,4 
excepto quod carnem cum sanguine non comedetis.
interl.| quia sedes anime in sanguine est
marg.| CARNEM  CUM  SANGUINE. ISIDORUS. Dantur eis cuncta animalia in escam quia in vocatione gentium ad fidem nulla distantia est quod in disco Petri figuratur. Sanguinem manducare prohibentur ne vita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur sed effundatur per confessionem. Esus carnium concessus videtur post diluvium propter infecunditatem terre et hominis fragilitatem.
Numérotation du verset Gn. 9,5 
Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum
interl.| fortium hominum
et de manu hominis, de manu viri et fratris eius, requiram animam hominis.
interl.| omnem hominem fratrem omnis hominis vult intelligi quia ex uno omnes
Numérotation du verset Gn. 9,6 
Quicumque fuderit5 sanguinem humanum6 fundetur sanguis illius. Ad imaginem quippe Dei factus est homo.
5 fuderit Rusch ] effuderit Weber
6 sanguinem humanum Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 9,7 
Vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam.
Numérotation du verset Gn. 9,8 
Hec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo:
Numérotation du verset Gn. 9,9 
Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
Numérotation du verset Gn. 9,10 
et ad omnem animam viventem que est vobiscum tam in volucribus quam {t. 1: Erfurt, f. 19vb; facsim., p. 40b} in iumentis et pecudibus terre cunctisque7 que egressa sunt de arca et universis bestiis terre.
7 cunctisque Rusch ] cunctis Weber
marg.| ECCE  EGO  STATUAM etc. Testamentum posuit Deus inter se et homines et {t. 1: Erfurt, f. 19vb; facsim., p. 40b} omnem animam vivam ne perdat eam diluvio arcum scilicet qui apparet in nubibus qui numquam nisi de sole resplendet. Illi enim non pereunt diluvio separati ab Ecclesia qui in prophetis et in omnibus sanctis Scripturis tamquam in Dei nubibus agnoscunt gloriam Christi non suam querunt. Sed ne adoratores huius solis intumescant sciant ita Christum significari per solem sicut per leonem per agnum per lapidem similitudinis causa non proprietatis substantia.
Numérotation du verset Gn. 9,11 
Statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans omnem8 terram.
8 omnem Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 9,12 
Dixitque Deus: Hoc signum federis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem que est vobiscum in generationes sempiternas.
Numérotation du verset Gn. 9,13 
Arcum meum ponam in nubibus et erit signum federis inter me et inter terram.
marg.| ARCUM  MEUM etc. ALCUINUS. Arcum dedit Deus in signum securitatis. Ne homines formidolosi timerent altero diluvio deleri pluviarum inundationes sepe cernentes. Hic in celo positus est ut ab omnibus videri possit et pro quacumque tribulatione ad eum attollamus oculos cordis qui habitat in celis quia vero arcus non est nisi ex radiis solis et humida nube videtur quod ante diluvium non fuissent pluvie poterat autem ex rore et fontium inundatione terra fecundari.
marg.| STRABO. Arcus duos habet colores ceruleum et igneum. Qui duo iudicia exprimunt. Unum aque quod preteriit. Aliud ignis quod venturum creditur in fine seculi. Unde ceruleus color extrinsecus. Igneus vero intrinsecus.
Numérotation du verset Gn. 9,14 
Cumque obduxero nubibus celum, apparebit arcus meus in nubibus
Numérotation du verset Gn. 9,15 
et recordabor federis mei vobiscum et cum omni anima vivente que carnem vegetat. Et non erunt ultra aque diluvii ad delendam universam carnem.
Numérotation du verset Gn. 9,16 
Eritque arcus meus9 in nubibus
9 meus Rusch ] om. Weber
interl.| ceruleo colore designans preteritum diluvium igneo futurum iudicium
et videbo illum et recordabor federis sempiterni
interl.| initi vel habiti
quod pactum est inter Deum et10 animam viventem universe carnis que est super terram.
10 et Rusch ] + inter omnem Weber
Numérotation du verset Gn. 9,17 
Dixitque Dominus ad11 Noe: Hoc erit signum federis quod constitui inter me et12 omnem carnem super terram.
11 Dominus ad Rusch ] Deus (ad) Weber
12 et Rusch ] + inter Weber
Numérotation du verset Gn. 9,18 
Erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem,
interl.| nomen vel nominatus
Cham
interl.| callidus
et Iaphet.
interl.| latitudo
Porro Cham ipse est pater Chanaan.
marg.| ERANT  IGITUR  FILII. HIERONYMUS. Sepe Septuaginta non valentes he litteram quia duplicem aspirationem sonat in grecum vertere chi grecam addiderunt docentes in huiusmodi vocabulis esse aspirandum. Unde Cham transtulerunt pro eo quod est Ham a quo Egyptus usque hodie lingua Egyptiorum dicitur Ham.
Numérotation du verset Gn. 9,19 
Tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne genus humanum13 super universam terram.
13 genus humanum Rusch ] hominum genus Weber
Numérotation du verset Gn. 9,20 
Cepit14 autem15 Noe, vir agricola,
14 cepit Rusch ] cepitque Weber
15 autem Rusch ] om. Weber
interl.| Christus homo factus
exercere terram et plantavit vineam.
interl.| vinea Domini sabaoth domus Israel est
Numérotation du verset Gn. 9,21 
Et bibens16 vinum {t. 1: Erfurt, f. 20ra; facsim., p. 41a} inebriatus est
16 et bibens Rusch ] bibensque Weber
interl.| calice passionis
interl.| passus
et nudatus
interl.| crucifixus ubi infirmitas mortalitatis apparuit
iacuit17 in tabernaculo suo .
17 iacuit C2 Λ X Σ B ΨB ΩS Ed1455 Rusch ] est G O ΘM* ΨF ΩM Edmaior.; om. C* Π A T M Φ ΘAM2 P ΨDM ΩJ Clementina Weber
interl.| alii in domo id est in gente sua scilicet iudaica
marg.| BIBENS  VINUM. Christus quoque inebriatus dum passus nudatus dum crucifixus. In tabernaculo suo id est inter domesticos sanguinis sui tunc nudata est mortalitas carnis Iudeis scandalum gentibus stulticia ipsis autem vocatis iudeis et gentibus quasi Sem et Iaphet Dei virtus et Dei sapientia quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus.
marg.| ALCUINUS. Post diluvium Noe inebriatus est quia forte nesciebat vino posse inebriari nec enim ante diluvium leguntur homines vino usi. Ideo de Noe specialiter dicitur quod plantaverit vineam. Nudatio femoris sequitur ebrietatem sicut libido satietatem.
Numérotation du verset Gn. 9,22 
Quod cum vidisset Cham
interl.| quia neci Christi consensit
interl.| Israel secundum carnem
interl.| medius frater id est populus Iudeorum qui nec primatum apostolorum tenuit nec ultimus in gentibus credidit
pater Chanaan verenda18 patris sui
18 verenda Rusch ] + scilicet Weber
interl.| mortalitatem patris nudatam
esse nuda nuntiavit
interl.| per literam legis est prophetie
duobus fratribus suis19.
19 suis Rusch ] + foras Weber
marg.| QUOD  CUM  VIDISSET etc. ISIDORUS. Iudei Christi mortem videntes subsannaverunt. Sem vero et Iaphet duo populi ex preputio et circumcisione credentes aversi operuerunt nec viderunt quodam velamento passionem Christi tegimus id est sacramento honoramus eiusque mysterii rationem reddentes a Iudeorum detractione operimus. Vestimentum enim significat sacramentum dorsa memoriam preteritorum. Passio enim est transacta non exspectatur futura. Cham vidit quia nece Domini consensit. Foris nunciavit quia per eum est manifestum quod erat in propheta secretum. Ideo fit servus servorum fratrum suorum quia gens illa christianorum scrinaria baiulat legem et prophetas in testimonium Ecclesie ut honoremus per sacramentum quod illa littera nunciat.
marg.| QUOD  CUM etc. Heretici in maledicta medietate reputantur quia nec in pariete qui ex circumcisione credidit agnoscuntur de quo apostoli. Nec in illo qui ex preputio ex quo gentes in unitatem fidei tamquam in pacem anguli concurrentes.
Numérotation du verset Gn. 9,23 
At vero Sem et Iaphet
interl.| duo filii maximus et minimus duo populi sunt
pallium imposuerunt humeris suis
interl.| sacramentum transacte passionis
et incedentes retrorsum operuerunt verenda20 patris sui.
20 verenda Rusch ] verecunda Weber
interl.| velamento honorantes unde sint nati scientes
Faciesque eorum averse erant et patris virilia non viderunt.
interl.| quia in necem Christi non consenserunt
marg.| AT  VERO  SEM etc. GREGORIUS. In Moralium <libro>. Aversari dicimur quod reprobamus. Quid est ergo quod filii verenda patris superiectis dorso palliis aversi veniendo operuerunt? nisi quia bonis subditis sic prepositorum suorum mala displicent ut ab aliis nota occultent operimentum aversi deferunt quia diiudicantes factum et venerantes magistrum nolunt videre quod tegunt.
Numérotation du verset Gn. 9,24 
Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset
interl.| prophetico spiritu
que fecerat ei filius suus minor
Numérotation du verset Gn. 9,25 
ait: Maledictus Chanaan puer21.
21 puer ΩM Rusch ] om. Weber
interl.| plebs iudaica que dum Christum crucifixit penam in filios transmisit dicens: sanguis eius super nos et super filios nostros
Servus servorum erit fratribus suis.
marg.| MALEDICTUS  CHANAAN. GREGORIUS. In Moralium libro  XXVI. Non premittit Deus multa peccata sed ita iudicium in nostra correctione incipit ut in reproborum damnatione quiescat. Incipit enim iudicium a domo Dei. Quis ergo finis eorum qui non crediderunt? qui temporalia flagella non sentiunt quia ineternum peribunt quorum nequitia Cham peccante figurata est. Cui dicitur: maledictus Chanaan puer etc. Patre peccante filius sententiam accepit quia reproborum nequitia hic diu proficit sed perit in posterum.
Numérotation du verset Gn. 9,26 
Dixitque: Benedictus22 Deus Sem
22 benedictus Rusch ] + Dominus Weber
interl.| ex quo Iudei
sit, Chanaan servus eius.
marg.| BENEDICTUS  DEUS  SEM. Cum Deus sit omnium gentium quasi proprio vocabulo etiam in ipsis gentibus dicitur Deus Israel quod est ex benedictione Iaphet quia in populo gentium orbem terre occupavit Ecclesia quod prenunciabatur cum diceretur dilatet Deu Iaphet.
marg.| CHANAAN. STRABO. A quo Chananei qui hac maledictione prophetantur expellendi de loco habitationis.
Numérotation du verset Gn. 9,27 
Dilatet Deus Iaphet
interl.| ex quo gentes
et habitet
interl.| convenientibus in Ecclesia iudeis et gentibus
in tabernaculis Sem
interl.| Ecclesiis quas contruxerunt apostoli prophetarum filii
sitque Chanaan servus eius
interl.| scriniarius divinorum librorum.
marg.| DILATET  DEUS  IAPHET etc. HIERONYMUS. De Sem hebrei de Iaphet gentiles. Quia igitur lata est multitudo credentium a latitudine que Iaphet dicitur latitudo nominatur quod autem ait habitet in tabernaculis Sem de nobis prophetatur qui in eruditione et scientia scripturarum eiecto Israel versamur.
marg.| ISIDORUS  DILATET  DEUS etc. Sem maior natu ipse est iudaicus populus ex quo patriarche et prophete et apostoli. Iaphet pater gentium est qui latitudo interpretatur. Dilatatus est enim gentilis populus qui cum prophetis et apostolis hereditatem accipit. Et in tabernaculis Sem transiit habitatio Iaphet hoc est in domo legis et prpphetarum Ecclesiam iustificari. Minor est enim temporis etate sed maior est lege gratie. Cham vero quod interpreatur callidus tamquam medius est ab utroque discretus nec in primitiis israelitarum nec in plenitudine gentium signficat non solum Iudeos sed etiam hereticos callidos non spiritu sapientie sed impatientie quo solent primo fervere et sanctos pertubare. Significat etiam omnes falsos christianos qui passionem Christi annunciant profitendo sed inhonorant male vivendo a fructibus eorum cognoscetis eos. Non in se sed in filio suo maledictus est tamquam in fructu id est in opera. Chanaan namque interpretatur motus eorum id est opus eorum.
Numérotation du verset Gn. 9,28 
Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
Numérotation du verset Gn. 9,29 
et impleti sunt omnes dies eius nongentorum {t. 1: Erfurt, f. 20rb; facsim., p. 41b} quinquaginta annorum et mortuus est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_9)

Notes :