Glossa ordinaria

Capitulum 23

Numérotation du verset Gn. 23,1 

Vixit1 autem Sara centum viginti septem annis
1 Vixit P14417 Rusch Weber ] [D]ixit perper. facsim. Brepols
Numérotation du verset Gn. 23,2 

et mortua est in civitate Arbee que est Hebron in terra Chanaan. Venitque Abraham ut plangeret2 eam.
2 plangeret Rusch ] + et fleret Weber
Numérotation du verset Gn. 23,3 

Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth dicens:
Numérotation du verset Gn. 23,4 

Advena sum et peregrinus apud vos. Date mihi ius sepulcri vobiscum ut sepeliam mortuum meum.
Numérotation du verset Gn. 23,5 

Responderuntque filii Heth:
Numérotation du verset Gn. 23,6 

Audi nos, domine. Princeps Dei es apud nos in electis sepulcris nostris sepeli mortuum tuum nullusque te prohibere3 poterit. Quin in monumento eius sepelias mortuum tuum.
3 te prohibere Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 23,7 

Surrexit Abraham et adoravit populum terre, filios videlicet Heth.
Numérotation du verset Gn. 23,8 

Dixitque ad eos: Si placet anime vestre ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite pro me4 apud Ephron filium Seor5
4 pro me Rusch ] om. Weber |
5 Seor Ω Rusch Clementina ] Soor Weber |
Numérotation du verset Gn. 23,9 

ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui. Pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulcri.
Numérotation du verset Gn. 23,10 

Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron6 ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:
6 Ephron Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 23,11 

Nequaquam ita fiat, domine mi, sed magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi et speluncam que in eo est presentibus filiis populi mei. Sepeli mortuum tuum.
Numérotation du verset Gn. 23,12 

Adoravit Abraham coram populo terre
Numérotation du verset Gn. 23,13 

et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Queso ut audias me: dabo pecuniam pro agro, suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in agro7.
7 agro Rusch ] eo Weber
Numérotation du verset Gn. 23,14 

Responditque8 Ephron:
8 responditque Rusch ] respondit Weber
Numérotation du verset Gn. 23,15 

Domine mi audi me9: terram quam postulas quadringentos
9 me Rusch ] om. Weber
siclos
argenti10 valet. Istud est pretium inter me et te, sed quantum est hoc? Sepeli mortuum tuum.
10 quadringentos siclos argenti Rusch ] quadringentis argenti siclis Weber
Numérotation du verset Gn. 23,16 

Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos argenti siclos11 et probate12 monete publice.
11 argenti siclos Rusch ] inv. Weber |
12 probate Rusch ] probati Weber |
Numérotation du verset Gn. 23,17 

Confirmatusque est ager quondam Ephronis
in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum
Numérotation du verset Gn. 23,18 

Abrahe in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.
Numérotation du verset Gn. 23,19 

Atque ita sepelivit Abraham uxorem suam Saram13
13 uxorem suam – Saram Rusch ] inv. Weber
in spelunca agri duplici
que14
14 que Rusch ] qui Weber
respiciebat Mambre. Hoc15 est Hebron in terra Chanaan.
15 hoc Rusch ] hec Weber
Numérotation du verset Gn. 23,20 

Et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahe in possessionem monumenti a filiis Heth.

Capitulum 23

Numérotation du verset Gn. 23,1 
{t.   1 : Erfurt, f.   30rb ; facsim., p.   61b} Vixit1 autem Sara centum viginti septem annis
1 Vixit P14417 Rusch Weber ] [D]ixit perper. facsim. Brepols
Numérotation du verset Gn. 23,2 
et mortua est in civitate Arbee que est Hebron in terra Chanaan. Venitque Abraham ut plangeret2 eam.
2 plangeret Rusch ] + et fleret Weber
marg.| ET  MORTUA  EST  IN  CIVITATE  ARBEE. HIERONYMUS. Que ets in valle hoc in autenticis libris non habetur. Arboch paultim a legentibus ac scribentibus corruptum est. Neque putandum est Septuaginta nomen civitatis hebraice barbare atque corrupte aliter quam in suo dicitur transtulisse. Arboch enim nihil omnino significat sed dicitur Arbee id est quatuor quia ibi Abraham Isaac et Iacob conditus est et Adam primus sicut in Libro Iesu aperte demonstratur.
Numérotation du verset Gn. 23,3 
Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth dicens:
Numérotation du verset Gn. 23,4 
Advena sum et peregrinus apud vos. Date mihi ius sepulcri vobiscum ut sepeliam mortuum meum.
Numérotation du verset Gn. 23,5 
Responderuntque filii Heth:
Numérotation du verset Gn. 23,6 
Audi nos, domine. Princeps Dei es apud nos in electis sepulcris nostris sepeli mortuum tuum nullusque te prohibere3 poterit. Quin in monumento eius sepelias mortuum tuum.
3 te prohibere Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 23,7 
Surrexit Abraham et adoravit populum terre, filios videlicet Heth.
marg.| SURREXIT  ABRAHAM etc. AUGUSTINUS. Queritur quomodo Abraham adoravit populum terre cum scriptum sit: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli serviens? Sed non est in precepto dictum: Dominum Deum tuum adorabis solum sicut dictum est et illi soli servies. Talis enim servitus soli Deo debetur que grece latreosis dicitur. Unde damnatur idolatre hanc servitutem scilicet idolis exhibentes. Nec moveat quod alibi prohibet angelus hominem se adorare et admonet ut Deus potius adoretur. Talis enim apparuerat qui pro Deo adorari poterat et ideo adorator corrigendus erat.
Numérotation du verset Gn. 23,8 
Dixitque ad eos: Si placet anime vestre ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite pro me4 apud Ephron filium Seor5
4 pro me Rusch ] om. Weber
5 Seor Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Soor Weber
Numérotation du verset Gn. 23,9 
ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui. Pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulcri.
Numérotation du verset Gn. 23,10 
Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron6 ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:
6 Ephron Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 23,11 
Nequaquam ita fiat, domine mi, sed magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi et speluncam que in eo est presentibus filiis populi mei. Sepeli mortuum tuum.
Numérotation du verset Gn. 23,12 
Adoravit Abraham coram populo terre
Numérotation du verset Gn. 23,13 
et locutus est ad Ephron circumstante {t.   1 : Erfurt, f.   30va ; facsim., p.   62a} plebe: Queso ut audias me: dabo pecuniam pro agro, suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in agro7.
7 agro Rusch ] eo Weber
Numérotation du verset Gn. 23,14 
Responditque8 Ephron:
8 responditque Rusch ] respondit Weber
Numérotation du verset Gn. 23,15 
Domine mi audi me9: terram quam postulas quadringentos
9 me Rusch ] om. Weber
interl.| vel quadringentis
siclos
interl.| vel siclis
argenti10 valet. Istud est pretium inter me et te, sed quantum est hoc? Sepeli mortuum tuum.
10 quadringentos siclos argenti Rusch ] quadringentis argenti siclis Weber
Numérotation du verset Gn. 23,16 
Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos argenti siclos11 et probate12 monete publice.
11 argenti siclos Rusch ] inv. Weber
12 probate Rusch ] probati Weber
marg.| QUOD  CUM  AUDISSET. HIERONYMUS. in hebreo sicut posuimus hic primum nomen scribitur Ephron. Secundum Ephran postquam enim pretio victus est ut sepulcrum venderet et acciperet argentum licet cogente Abraham. Vau littera que apud illos per o legitur ablata est de nomine eius et pro Ephron dictus est Ephran. In quo significatur non fuisse perfecte virtutis qui potuit vendere memorias mortuorum. Sciant igitur qui sepulcrorum pretium non a cogentibus sed a nolentibus accipiunt mutari nomen suum et perire aliquid de merito eorum cum etiam reprehendatur qui invitus acceperit.
Numérotation du verset Gn. 23,17 
Confirmatusque est ager quondam Ephronis
interl.| primum dictus est Ephron id est confirmatus et perfectus post venditam sepulturam Ephran id est infirmus et imperfectus
in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum
marg.| CONFIRMATUSQUE  EST etc. GREGORIUS.  MORALITER. Innuit sepulcrum duplex quid perfectus predicator extinctam a desideriis carnis animam abscondit sub bone operationis et contemplationis tegmine ut a carnali concupiscentia quasi insensibilis lateat quam prius sentiens mortaliter vivebat. Unde mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Activa enim vita a pravis operibus mortuos sepelit. Contemplativa perfectius qua a cunctis actionibus funditus dividit. Qui ergo iam in se contumelias carnis edomuit superest ut mentem per studia sancte operationis exerceat et qui iam mentem per sancta opera dilatat superest ut eam usque ad secreta intime contemplationis extendat. Non est enim perfectus predicator qui propter contemplationis studium operanda negligit vel propter operationis instantiam contemplanda postponit.
marg.| SPELUNCA  DUPLEX etc. Et circa eam ager arborosus ad sepeliendam Saram quadringentis siclis argenti per patriarcham a dominis terre emitur. Quia ad vacandum sapientie et studendum actioni sub foliis myticorum verborum tamquam sub fructuosis arboribus non aliter predicatoribus quietus locus acquiritur nisi per evangelicam doctrinam argenti nitore fulgentem terrenis potestatibus ab ipsis eterna beatitudo suadeatur. Que bene centenario quaterducto figuratur qui a leva in dextra transfertur.
Numérotation du verset Gn. 23,18 
Abrahe in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.
Numérotation du verset Gn. 23,19 
Atque ita sepelivit Abraham uxorem suam Saram13
13 uxorem suam – Saram Rusch ] inv. Weber
interl.| animam mundo mortuam Deo vivam
in spelunca agri duplici
interl.| requie active et contemplative vite
que14
14 que Rusch ] qui Weber
interl.| vel qui
respiciebat Mambre. Hoc15 est Hebron in terra Chanaan.
15 hoc Rusch ] hec Weber
Numérotation du verset Gn. 23,20 
Et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahe in possessionem monumenti a filiis Heth.
interl.| a quo Ethei



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_23)

Notes :