Glossa ordinaria

Capitulum 35

Numérotation du verset Gn. 35,1 

Interea locutus est Deus ad Iacob: Surge et ascende Bethel et habita ibi.
Facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
Numérotation du verset Gn. 35,2 

Iacob vero convocata omni domo sua ait: Abicite deos alienos qui in medio vestri sunt
et mundamini
ac mutate vestimenta vestra.
Numérotation du verset Gn. 35,3 

Surgite et ascendamus in Bethel
ut faciamus ibi altare Domino1
1 Domino Rusch ] Deo Weber
qui exaudivit me in die tribulationis mee et fuit socius itineris mei.
Numérotation du verset Gn. 35,4 

Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures que erant in auribus eorum
at ille infodit ea sub2 terebinthum que est post urbem Sichem.
2 sub . Rusch Edmaior ] subter Weber
Numérotation du verset Gn. 35,5 

Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates
et non sunt ausi persequi recedentes.
Numérotation du verset Gn. 35,6 

Venit igitur Iacob Luzam, que est in terra Chanaan, cognomento Bethel, ipse et omnis populus cum eo.
Numérotation du verset Gn. 35,7 

Edificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius3 Domus Dei. Ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.
3 illius Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 35,8 

Eodem tempore mortua est Debora, nutrix Rebecce et sepulta ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci illius4 Quercus Fletus.
4 illius Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 35,9 

Apparuit autem iterum Deus Iacob quando5 reversus est de Mesopotamia6 Syrie7et venit in Bethel. Benedixitque ei
5 quando Rusch ] postquam Weber |
6 Mesopotamia Edmaior. Rusch ] Mesopotamiam Weber |
7 et venit in Bethel Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 35,10 

dicens: Non ultra vocaberis8 Iacob,
8 ultra vocaberis Rusch ] inv. Weber
sed Israel erit nomen tuum.
Et appellavit eum Israel.
Numérotation du verset Gn. 35,11 

Dixitque ei: Ego Deus omnipotens. Cresce
et multiplicare.
Gentes et populi nationum ex te erunt9.
9 ex te –erunt Rusch ] inv. Weber
Reges
de lumbis tuis egredientur.
Numérotation du verset Gn. 35,12 

Terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi
et semini tuo
post te.
Numérotation du verset Gn. 35,13 

Et recessit ab eo.
Numérotation du verset Gn. 35,14 

Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei10 Deus,
10 fuerat ei Rusch ] inv. Weber
libans super eum libamina
et effundens oleum.
Numérotation du verset Gn. 35,15 

Vocansque nomen loci illi11 Bethel.
11 illi Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 35,16 

Egressus autem12 inde, venit verno tempore
12 autem Rusch ] om. Weber
ad terram que ducit Ephratam,
in qua, cum parturiret Rachel,
Numérotation du verset Gn. 35,17 

ob difficultatem partus periclitari cepit. Dixitque ei obstetrix13: Noli timere, quia et hunc habebis filium.
13 obstetrix Rusch ] obsetr- hic et ubique Weber
Numérotation du verset Gn. 35,18 

Egrediente autem anima pre dolore et imminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni, id est filius doloris mei.
Pater vero appellavit eum Beniamin, id est filius dextere.
Numérotation du verset Gn. 35,19 

Mortua est ergo Rachel et sepulta in via que ducit Ephratam, hoc14 est Bethleem.
14 hoc Rusch ] hec Weber
Numérotation du verset Gn. 35,20 

Erexitque Iacob titulum super sepulcrum eius, hic est titulus monumenti Rachel usque in presentem diem.
Numérotation du verset Gn. 35,21 

Egressus inde, fixit tabernaculum
trans turrem Gregis.
Numérotation du verset Gn. 35,22 

Cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala, concubina patris sui,
quod illum minime latuit. Erant autem filii Iacob duodecim.
Numérotation du verset Gn. 35,23 

Filii Lie: primogenitus Ruben et Simeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon.
Numérotation du verset Gn. 35,24 

Filii Rachel: Ioseph et Beniamin.
Numérotation du verset Gn. 35,25 

Filii Bale, ancille Rachelis: Dan et Neptalim.
Numérotation du verset Gn. 35,26 

filii Zelphe, ancille Lie: Gad et Aser. Hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamia15 Syrie.
15 Mesopotamia Rusch ] Mesopotamiam Weber
Numérotation du verset Gn. 35,27 

Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee. Hec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.
Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.
Numérotation du verset Gn. 35,29 

Consumptusque etate,
mortuus est et appositus est16 populo suo
16 est Rusch ] om. Weber
senex et plenus dierum. Et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui.

Capitulum 35

Numérotation du verset Gn. 35,1 
{t.   1 : Erfurt, f.   42rb ; facsim., p.   85b} Interea locutus est Deus ad Iacob: Surge et ascende Bethel et habita ibi.
interl.| deleta domo diaboli redeundum est ad domum Dei
Facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
interl.| non dicit mihi qui apparuit tibi quia forte ibi Filius apparuit et Pater hoc dicit aut in aliquo genere locutionis numerandum est
Numérotation du verset Gn. 35,2 
Iacob vero convocata omni domo sua ait: Abicite deos alienos qui in medio vestri sunt
interl.| in domo Dei idola esse non debent
et mundamini
interl.| intus
ac mutate vestimenta vestra.
interl.| foris
Numérotation du verset Gn. 35,3 
Surgite et ascendamus in Bethel
interl.| edificamini in domos spirituales
ut faciamus ibi altare Domino1
1 Domino Rusch ] Deo Weber
interl.| cor nostrum
qui exaudivit me in die tribulationis mee et fuit socius itineris mei.
Numérotation du verset Gn. 35,4 
Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures que erant in auribus eorum
interl.| philacteria idolorum
at ille infodit ea sub2 terebinthum que est post urbem Sichem.
2 sub . Rusch Edmaior ] subter Weber
interl.| quia avaritia que est idolorum servitus latet in cordibus terrenorum
marg.| ET  INAURES  QUE etc. AUGUSTINUS. Queritur quare inaures? que si ornamenta erant ad idolatriam non pertinebant sed intelligendum est philacteria fuisse deorum alienorum.
Numérotation du verset Gn. 35,5 
Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates
interl.| missus a Deo qui promissa sua in Iacob et filiis eius tuebatur
et non sunt ausi persequi recedentes.
Numérotation du verset Gn. 35,6 
Venit igitur Iacob Luzam, que est in terra Chanaan, cognomento Bethel, ipse et omnis populus cum eo.
marg.| VENIT  IGITUR  IACOB etc. AUGUSTINUS. non tandum tria nomina huius civitatis esse commemorata Ulamhaus quod prius vocatum est cum illuc venisset Iacob pergens in Mesopotamiam et Bethel quod ipse Iacob imposuit et Luza nec mirum multis enim civitatibus et fluminibus sicut et ipsis hominibus multis de causis adduntur nomina vel mutantur.
marg.| HIERONYMUS. Venit igitur etc. Ecce manifestissime comprobatur Bethel non Ulam ut supradictum est sed Luzam id est amigdalum antea esse vocatam.
Numérotation du verset Gn. 35,7 
Edificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius3 Domus Dei. Ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.
3 illius Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 35,8 
Eodem tempore mortua est Debora, nutrix Rebecce et sepulta ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci illius4 Quercus Fletus.
4 illius Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 35,9 
Apparuit autem iterum Deus Iacob quando5 reversus est de Mesopotamia6 Syrie7et venit in Bethel. Benedixitque ei
5 quando Rusch ] postquam Weber
6 Mesopotamia Edmaior. Rusch ] Mesopotamiam Weber
7 et venit in Bethel Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 35,10 
dicens: Non ultra vocaberis8 Iacob,
8 ultra vocaberis Rusch ] inv. Weber
interl.| in enigmate luctans
interl.| hoc tandem erit cum videbimus eum sicuti est
Et appellavit eum Israel.
marg.| NON  VOCABERIS etc. AUGUSTINUS. Queritur cum semel dictum sit non vocaberis ultra Iacob etc. Cur legatur postea Iacob vocatus? Sed hoc nomen ad illam pertinet promissionem in qua videtur Deus quomodo non est ante a patribus visus ubi non erit nomen vetus quia nihil remanebit vel in ipso corpore vestutatis et visio Dei summum premium erit.
marg.| HIERONYMUS. Non vocaberis ultra etc. Nondum enim ab angelo nomen ei imponitur sed imponendum a Deo predicitur. Quod igitur illuc futurum promittitur hic expletum docetur.
Numérotation du verset Gn. 35,11 
Dixitque ei: Ego Deus omnipotens. Cresce
interl.| successione tua usque ad excellentiam regni
et multiplicare.
interl.| numero
Gentes et populi nationum ex te erunt9.
9 ex te –erunt Rusch ] inv. Weber
interl.| secundum carnem populi secundum fidem
Reges
interl.| sancti se et subditos bene regentes
de lumbis tuis egredientur.
marg.| CRESCERE  ET  MULTIPLICARE. Hec promissio ad spirituale semen Iacob pertinet sicut iam ante de Abraham dictum est. Omnes enim qui supplantant vitia et veterem hominem cum actibus suis deponunt et mentis oculos ad Deum intendunt recte ad Iacob pertinent cuius fidem et actus imitantur. Regesque de lumbis eius egrediuntur id est sancti qui secundum voluntatem Dei se et subditos vere regunt de cuius semine spirituali id est imitatione fidei in bonis operibus fecundantur.
Numérotation du verset Gn. 35,12 
Terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi
interl.| in spe
et semini tuo
interl.| in re
post te.
Numérotation du verset Gn. 35,13 
Et recessit ab eo.
Numérotation du verset Gn. 35,14 
Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei10 Deus,
10 fuerat ei Rusch ] inv. Weber
interl.| in typum figure Ecclesie
interl.| memoratum est hic quod ante fuerat factum
libans super eum libamina
interl.| non illi sicut idolatre
et effundens oleum.
interl.| future Ecclesie sacramenta presignans
marg.| ILLE  VERO  EREXIT etc. AUGUSTINUS. Factum est iterum hoc in loco quod antea factum fuerat vel memoratum hic quod ante fuerat factum. Sed quodlibet horum sit super lapidem libavit Iacob non lapidi. Non ergo sicut idolatre solent aras ante lapidem constituere et tamquam Deo lapidi libare.
Numérotation du verset Gn. 35,15 
Vocansque nomen loci illi11 Bethel.
11 illi Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 35,16 
Egressus autem12 inde, venit verno tempore
12 autem Rusch ] om. Weber
interl.| quo factus est mundus et novitatem vite significans
ad terram que ducit Ephratam,
interl.| que interpretatur frugifera qui ibi panis vite natus est hec est Bethleem
in qua, cum parturiret Rachel,
marg.| EFFRATAM. HIERONYMUS. Effrata et Bethleem unius urbis vocabulum est sub interpretatione consimili. Interpretatur enim frugifera et domus panis propter panem qui de celo descendit.
Numérotation du verset Gn. 35,17 
ob difficultatem partus periclitari cepit. Dixitque ei obstetrix13: Noli timere, quia et hunc habebis filium.
13 obstetrix Rusch ] obsetr- hic et ubique Weber
Numérotation du verset Gn. 35,18 
Egrediente autem anima pre dolore et imminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni, id est filius doloris mei.
interl.| significans paulum de tribu eius nasciturum qui se dicit abortivum id est violenter in Ecclesia natum
Pater vero appellavit eum Beniamin, id est filius dextere.
interl.| quia de sinistra in dexteram erat tranferendus id est de persecutore futurus apostolus
marg.| EGREDIENTE  AUTEM etc. ISIDORUS. Quid sibi vult quod eundem Bennoni Rachel cum pareret vocavit filium doloris mei? nisi futurum ex ea tribu Paulum qui affligeret filios Ecclesie tempore persecutionis sue? Aliter per Beniamin terrestris Hierusalem figuratur que est in tribu Beniamin cuius populus gravi dolore matrem afficit fundendo sanguinem prophetarum et in necem Christi clamando sanguis eius super nos et super filios nostros.
marg.| HIERONYMUS. Et factum cum dimitteret animam. Siquidem moriebatur vocavit nomen eius filius doloris mei. Pater vero eius vocavit nomen eius Beniamin. In hebreo similitudo nominis resonat filius enim doloris mei quod nomen moriens mater imposuit dicitur benoni. Filius vero dextre id est virtutis quod Iacob mutavit beniamin. Unde errant qui putant Beniamin filium dierum interpretari. Dextera enim dicitur iamin et finitur in n. Dies quidem appellatur iamim et terminatur in m.
Numérotation du verset Gn. 35,19 
Mortua est ergo Rachel et sepulta in via que ducit Ephratam, hoc14 est Bethleem.
14 hoc Rusch ] hec Weber
interl.| domus panis
Numérotation du verset Gn. 35,20 
Erexitque Iacob titulum super sepulcrum eius, hic est titulus monumenti Rachel usque in presentem diem.
Numérotation du verset Gn. 35,21 
Egressus inde, fixit tabernaculum
interl.| presentem Ecclesiam significans ubi angeli nato Domino cecinerunt gloria in excelsis Deo
trans turrem Gregis.
interl.| id est Ader
marg.| EGRESSUS  INDE  FIXIT etc. HIERONYMUS. Hunc locum volunt esse hebrei ubi postea templum edificatum est et turrim ader turrim gregis signficari id est congregationis et cetus. Unde Micheas: et tu turris gregis nebulosa Sion etc. Illo quoque tempore Iacob trans locum ubi postea templum edificatum est habuisse tentoria dicitur. Sed si sequimur ordinem vie pastorum iuxta Bethleem locus est ubi vel angelorum grex in ortu Domini cecinit vel Iacob pecora sua pavit loco nomen imponens vel quod verius et quodam vaticinio futurum iam tunc mysterium monstrabatur.
Numérotation du verset Gn. 35,22 
Cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala, concubina patris sui,
interl.| in hoc iudaici populi malitia signatur qui legem que in servitutem generabat quasi concubinam adulteravit carnaliter abutendo
quod illum minime latuit. {t.   1 : Erfurt, f.   42vb ; facsim., p.   86b} Erant autem filii Iacob duodecim.
interl.| apostolicum significantes numerum
marg.| ABIIT  RUBEN etc. ISIDORUS. Hoc crimen non scriberetur nisi future populi perversitas pronunciaretur quamvis in illo esset flagitium in scripturis est prophetia futurorum quia per Ruben primogenitus populus Israel figuratus qui thorum concubine polluit id est legem veteris testamenti prevaricando maculavit. Quod autem concubina Vetus Testamentum significaverit Paulus ostendit dicens: Abraham duos filios habuit unum de ancilla et alterum de libera etc.
marg.| ERANT  AUTEM etc. AUGUSTINUS. Queritur quomodo hoc verum sit cum Beniamin longe post natus sit cum iam transissent Bethel et apropinquarent Bethleem. Sed ideo intelligitur dictum commemoratis duodecim filiis. Hi sunt filii Iacob qui facti sunt ei in Mesopotamia Syrie quia inter multos unus tantum erat non ibi natus qui tamen inde causam nascendi habuit quia ibi copulata est mater eius patri nulla etenim facilior est solutio huius questionis quam ut per Synodochen accipiatur.
Numérotation du verset Gn. 35,23 
Filii Lie: primogenitus Ruben et Simeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon.
Numérotation du verset Gn. 35,24 
Filii Rachel: Ioseph et Beniamin.
Numérotation du verset Gn. 35,25 
Filii Bale, ancille Rachelis: Dan et Neptalim.
Numérotation du verset Gn. 35,26 
filii Zelphe, ancille Lie: Gad et Aser. Hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamia15 Syrie.
15 Mesopotamia Rusch ] Mesopotamiam Weber
Numérotation du verset Gn. 35,27 
Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee. Hec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.
marg.| CIVITATEM  ARBEE. HIERONYMUS. Pro Arbee in Septuaginta campum habetur cum Hebron in monte sit. Eadem aut civitas antiquitus Mambre ab amico Abrae dicta est.
Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.
Numérotation du verset Gn. 35,29 
Consumptusque etate,
interl.| id est perfectus etate
mortuus est et appositus est16 populo suo
16 est Rusch ] om. Weber
interl.| angelorum vel sanctarum animarum
senex et plenus dierum. Et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui.
marg.| CIVITATEM  ARBEE etc.  POPULO  SUO. HIERONYMUS. Angelorum vel sanctarum animarum quibus appositus nulla remanente soliicitudine tentationum vel periculo peccatorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_35)

Notes :