Glossa ordinaria

Capitulum 44

Numérotation du verset Gn. 44,1 

1Precepit autem Ioseph dispensatori domus sue dicens: Imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
1 Hic incipit cap. 44 O ΨB ΩS ΩJ ΩV
Numérotation du verset Gn. 44,2 

Scyphum autem meum argenteum et pretium
quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris.
Factumque est ita.
Numérotation du verset Gn. 44,3 

Et orto mane dimissi sunt cum asinis suis.
Numérotation du verset Gn. 44,4 

Iamque urbe2 exierant et processerant paululum. Tunc3 Ioseph arcessito dispensatore domus ait4: Surge, inquit, persequere viros et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?
2 urbe Rusch ] urbem Weber |
3 tunc Rusch ] tum Weber |
4 ait Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 44,5 

Scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus
et in quo augurari solet. Pessimam rem fecistis.
Numérotation du verset Gn. 44,6 

Fecit ille ut iusserat et apprehensis per ordinem locutus est.
Numérotation du verset Gn. 44,7 

Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint?
Numérotation du verset Gn. 44,8 

Pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
Numérotation du verset Gn. 44,9 

Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod queris, moriatur et nos servi erimus domini nostri.
Numérotation du verset Gn. 44,10 

Qui dixit: Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque5 fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
5 quemcumque Rusch ] quem Weber
Numérotation du verset Gn. 44,11 

Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
Numérotation du verset Gn. 44,12 

Quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin.
Numérotation du verset Gn. 44,13 

At, illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
Numérotation du verset Gn. 44,14 

Primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph. Necdum enim de loco abierat, omnesque ante eum in terra pariter corruerunt.
Numérotation du verset Gn. 44,15 

Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis?
An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?
Numérotation du verset Gn. 44,16 

Cui Iudas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste6 poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum suorum7 en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus.
6 iuste Rusch ] iusti Weber |
7 suorum Rusch ] tuorum Weber |
Numérotation du verset Gn. 44,17 

Respondit Ioseph: Absit a me ut sic agam. Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus. Vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
Numérotation du verset Gn. 44,18 

Accedens autem8 propius Iudas confidenter ait: Oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo. Tu es enim post pharaonem.
8 autem Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 44,19 

Dominus meus interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem?
Numérotation du verset Gn. 44,20 

Et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex et puer parvulus qui in senectute9 illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua. Pater vero tenere diligit eum.
9 senectute Rusch ] senecta Weber
Numérotation du verset Gn. 44,21 

Dixisti quoque10 servis tuis: Adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum.
10 dixisti quoque Rusch ] dixistique Weber
Numérotation du verset Gn. 44,22 

Suggessimus tibi11 domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum. Si enim illum dimiserit, morietur.
11 tibi Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 44,23 

Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus, vobiscum non videbitis amplius faciem meam.
Numérotation du verset Gn. 44,24 

Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia que locutus est dominus meus.
Numérotation du verset Gn. 44,25 

Et dixit pater noster: Revertimini et emite nobis parum tritici.
Numérotation du verset Gn. 44,26 

Cui diximus: Ire non possumus. Si frater noster minimus descendet nobiscum, proficiscemur simul. Alioquin illo absente non audemus videre faciem viri.
Numérotation du verset Gn. 44,27 

Ad
que ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
Numérotation du verset Gn. 44,28 

Egressus est unus et dixistis: Bestia devoravit eum, et hucusque non comparet.
Numérotation du verset Gn. 44,29 

Si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum merore ad inferos.
Numérotation du verset Gn. 44,30 

Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit, cum anima illius ex huius anima pendeat,
Numérotation du verset Gn. 44,31 

videritque eum non esse nobiscum, morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos.
Numérotation du verset Gn. 44,32 

Ego proprie servus tuus sim12 qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens: Nisi reduxero eum peccati reus ero omni tempore in patrem meum13.
12 sim Rusch ] om. Weber |
13 omni tempore – in patrem meum Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 44,33 

Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio14 domini mei et puer ascendat cum fratribus suis.
14 ministerio Rusch ] ministerium Weber
Numérotation du verset Gn. 44,34 

Non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis que oppressura est patrem meum testis assistam.

Capitulum 44

Numérotation du verset Gn. 44,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 49va ; facsim., p. 100a} 1Precepit autem Ioseph dispensatori domus sue dicens: Imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
1 Hic incipit cap. 44 O ΨB ΩS ΩJ ΩV
Numérotation du verset Gn. 44,2 
Scyphum autem meum argenteum et pretium
interl.| splendorem divini eloquii
quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris.
interl.| Pauli qui minimus est apostolorum
Factumque est ita.
Numérotation du verset Gn. 44,3 
Et orto mane dimissi sunt cum asinis suis.
Numérotation du verset Gn. 44,4 
Iamque urbe2 exierant et processerant paululum. Tunc3 Ioseph arcessito dispensatore domus ait4: Surge, inquit, persequere viros et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?
2 urbe Rusch ] urbem Weber
3 tunc Rusch ] tum Weber
4 ait Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 44,5 
Scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus
interl.| totiens fratribus obiecta accusatio fraterne venditionis expiatio est
et in quo augurari solet. Pessimam rem fecistis.
marg.| CYPHUM  QUEM etc. ISIDORUS. Quid sibi vult quod inventus est cyphus Ioseph in sacculo Beniamin nisi quia in corde Pauli celestis doctrine iam prefulgebat eloquium dum esset eruditus in lege. Sed quia subiectus non erat Deo intra saccum erat cyphus doctrina intra legem lucerna intra modium. Missus tamen Ananias manum imposuit marsupium solvit et argentum resplenduit et decidentibus squamis quasi sacci vinculis soluto sacco id est deposito legis velamine adeptus est gratie libertatem et revelata facie sermonis evangelium predicat.
Numérotation du verset Gn. 44,6 
Fecit ille ut iusserat et apprehensis per ordinem locutus est.
Numérotation du verset Gn. 44,7 
Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint?
Numérotation du verset Gn. 44,8 
Pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
Numérotation du verset Gn. 44,9 
Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod queris, moriatur et nos servi erimus domini nostri.
Numérotation du verset Gn. 44,10 
Qui dixit: Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque5 fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
5 quemcumque Rusch ] quem Weber
Numérotation du verset Gn. 44,11 
Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
Numérotation du verset Gn. 44,12 
Quos scrutatus incipiens a maiore {t. 1 : Erfurt, f. 49vb ; facsim., p. 100b} usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin.
Numérotation du verset Gn. 44,13 
At, illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
Numérotation du verset Gn. 44,14 
Primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph. Necdum enim de loco abierat, omnesque ante eum in terra pariter corruerunt.
Numérotation du verset Gn. 44,15 
Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis?
interl.| verba pro verberibus irrogat fratribus ne remaneat impunitum fraternum scelus
An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?
marg.| AN  IGNORATIS etc. AUGUSTINUS. Quid hoc sibi velit queri solet. An quia non serio sed ioco dictum est ut exitus docet non est habendum mendacium. Mendacia enim a mendacibus serio aguntur non ioco. Cum autem que non sunt tamquam ioco dicuntur non putantur mendacia. Sed magis movet quid sibi velit hec actio Ioseph qua fratres suos donec eis aperiret quis esset totiens ludificavit et tanta exspectatione suspendit quod licet tanto sit suavius cum legitur quanto fit illis inopinatius cum quibus agitur tamen sapientie illius gravitate nisi magnum aliquid isto quasi ludo significaretur nec ab illo fieret nec scriptura diceret in qua sanctitas tanta et prophetandorum intentio futurorum. Non negligenter ergo considerandum puto tantam miseriam in perturbatione fratrum suorum quam modo Ioseph quam diu voluit tenuit et quanta voluit mora produxit et tanto eos faciens calamitosos quanto ipsorum futuram letitiam cogitabat et quod agebat ut eorum gaudium differeretur ad hoc agebat ut dilatione cumularetur tamquam non essent condigne passiones tantilli temporis ad futuram gloriam exultationis future cognito fratre quem a se perditum extimabant.
Numérotation du verset Gn. 44,16 
Cui Iudas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste6 poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum suorum7 en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus.
6 iuste Rusch ] iusti Weber
7 suorum Rusch ] tuorum Weber
marg.| CUI  IUDAS etc. AUGUSTINUS. Multa in narratione Iude aliter dicta sunt quam cum illis egerat Ioseph quamvis apud eum loqueretur ut omnino de insimulatione exploratorum nihil diceretur quod utrum consulto tacitum sit an id fecerit perturbationis oblivio non apparet. Nam et illud quod dixerunt se a Ioseph interrogatos de patre et fratre suo se autem illi interroganti indicasse mirum est si vel ad sententiam potest ipsa pervenire narratio ut eam constet esse veracem quamquam et si aliqua falsa en ea sunt falli potius per oblivionem potuit quam auderet mentiri. Apud eum presertim cui non sicut nescienti sed que noverat eum scire ut eum flecterent ad misericordiam narrationi inserebat.
Numérotation du verset Gn. 44,17 
Respondit Ioseph: Absit a me ut sic agam. Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus. Vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
Numérotation du verset Gn. 44,18 
Accedens autem8 propius Iudas confidenter ait: Oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo. Tu es enim post pharaonem.
8 autem Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 44,19 
Dominus meus interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem?
Numérotation du verset Gn. 44,20 
Et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex et puer parvulus qui in senectute9 illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua. Pater vero tenere diligit eum.
9 senectute Rusch ] senecta Weber
interl.| quasi hic solus est superstes de matre sua sic enim opinabantur
Numérotation du verset Gn. 44,21 
Dixisti quoque10 servis tuis: Adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum.
10 dixisti quoque Rusch ] dixistique Weber
Numérotation du verset Gn. 44,22 
Suggessimus tibi11 domino meo: Non potest {t. 1 : Erfurt, f. 50ra ; facsim., p. 101a} puer relinquere patrem suum. Si enim illum dimiserit, morietur.
11 tibi Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 44,23 
Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus, vobiscum non videbitis amplius faciem meam.
Numérotation du verset Gn. 44,24 
Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia que locutus est dominus meus.
Numérotation du verset Gn. 44,25 
Et dixit pater noster: Revertimini et emite nobis parum tritici.
Numérotation du verset Gn. 44,26 
Cui diximus: Ire non possumus. Si frater noster minimus descendet nobiscum, proficiscemur simul. Alioquin illo absente non audemus videre faciem viri.
Numérotation du verset Gn. 44,27 
Ad
interl.| alias: at
que ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
Numérotation du verset Gn. 44,28 
Egressus est unus et dixistis: Bestia devoravit eum, et hucusque non comparet.
Numérotation du verset Gn. 44,29 
Si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum merore ad inferos.
Numérotation du verset Gn. 44,30 
Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit, cum anima illius ex huius anima pendeat,
Numérotation du verset Gn. 44,31 
videritque eum non esse nobiscum, morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos.
Numérotation du verset Gn. 44,32 
Ego proprie servus tuus sim12 qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens: Nisi reduxero eum peccati reus ero omni tempore in patrem meum13.
12 sim Rusch ] om. Weber
13 omni tempore – in patrem meum Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 44,33 
Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio14 domini mei et puer ascendat cum fratribus suis.
14 ministerio Rusch ] ministerium Weber
Numérotation du verset Gn. 44,34 
Non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis que oppressura est patrem meum testis assistam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 44), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_44)

Notes :