Glossa ordinaria

Capitulum 7

Numérotation du verset Gn. 7,1 

Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in1* arcam, te enim vidi iustum coram me in generatione hac.
1 in Weber ( Σ T M Φ) Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,2 

Ex omnibus animantibus mundis tolles2 3 septena et4 septena,
2 tolles G C Cava X ΠC ΣTGO ΦP P² Ω Ed1455 Rusch Edmaior. cum hebr. ] tolle Cor2 (sic antiqui) Λ ΠD ΣM B A T M ΦRAZGV ΘAM Ψ Clementina Weber cum LXX |
3 Π |
4 et Edmaior H Χ² ΠD ΣOMT P² ΨDF) M Φ T Ω Ed1455 Rusch Clementina cum Hilar. loc. cit. ] om. Edmaior Weber |
masculum et feminam. De animantibus vero immunndis5* duo et6 duo masculum et feminam.
5 immundis ΘA Ω Ed1455 Clementina cum Hilar. in Ps. 140:7 ] non mundis Rusch Weber |
6 et Weber (T M Φ) Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 7,3 

Sed et de volatilibus celi septena et7 septena, masculum et feminam, ut salvent8 semen suum9 super faciem universe terre.
7 et Rusch ] om. Weber |
8 salvent Rusch ] salvetur Weber |
9 suum Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 7,4 

Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terre.
Numérotation du verset Gn. 7,5 

Fecit ergo Noe omnia que mandaverat ei Dominus.
Numérotation du verset Gn. 7,6 

Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aque inundaverunt super terram
Numérotation du verset Gn. 7,7 

et ingressus est Noe et filii eius,
uxor eius et uxores filiorum eius
cum eo in arcam propter aquas diluvii.
Numérotation du verset Gn. 7,8 

De animantibus quoque mundis et immundis et de volucribus celi10 et ex omni quod movetur super terram
10 celi Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,9 

duo et duo ingressa sunt
in arcam ad Noe11, masculus et femina, sicut preceperat Deus Noe.
11 in arca - ad Noe Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,10 

Cumque transissent septem dies aque diluvii inundaverunt super terram.
Numérotation du verset Gn. 7,11 

Anno sexcentesimo vite Noe,
mense secundo,
septimo decimo die mensis rupti sunt
omnes fontes abyssi magne et cataracte celi aperte sunt.
Numérotation du verset Gn. 7,12 

Et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
Numérotation du verset Gn. 7,13 

In articulo illius diei12 ingressus est Noe et Sem et Cham et Iaphet filii eius in arcam13 et uxor eius14 et15 uxores filiorum eius cum eis16.
12 illius diei Rusch ] inv. Weber |
13 in arcam Rusch ] om. Weber |
14 eius Rusch ] illius Weber |
15 et Rusch ] + tres Weber |
16 eis Rusch ] + in arcam Weber |
Numérotation du verset Gn. 7,14 

Ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo17 et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum, universe aves omnesque volucres
17 genere suo Rusch ] genus suum Weber
Numérotation du verset Gn. 7,15 

ingresse sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vite.
Numérotation du verset Gn. 7,16 

Et que ingressa sunt masculus et femina18 introierunt sicut preceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris.
18 femina Rusch ] + ex omni carne Weber
Numérotation du verset Gn. 7,17 

Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicate sunt aque et elevaverunt arcam in sublime a terra.
Numérotation du verset Gn. 7,18 

Vehementer enim19 inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terre, porro ferebatur arca20 super aquas
19 enim Rusch ] om. Weber |
20 ferebatur arca Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 7,19 

et aque prevaluerunt super terram nimis21. Opertique sunt omnes montes excelsi sub universo celo.
21 super terram - nimis Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,20 

Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat.
Numérotation du verset Gn. 7,21 

Consumptaque est omnis caro que movebatur super terram: volucrum, animantium, bestiarum omniumque, reptilium que reptant super terram, universi homines
Numérotation du verset Gn. 7,22 

et cuncta in quibus spiraculum vite est in terra mortua sunt.
Numérotation du verset Gn. 7,23 

Et delevit omnem substantiam que erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres celi et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca.
Numérotation du verset Gn. 7,24 

Obtinueruntque aque terras centum quinquaginta diebus.

Capitulum 7

Numérotation du verset Gn. 7,1 
Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in1* arcam, te enim vidi iustum coram me in generatione hac.
1 in Weber ( Σ T M Φ) Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,2 
Ex omnibus animantibus mundis tolles2 3 septena et4 septena,
2 tolles G C Cava X ΠC ΣTGO ΦP P² Ω Ed1455 Rusch Edmaior. cum hebr. ] tolle Cor2 (sic antiqui) Λ ΠD ΣM B A T M ΦRAZGV ΘAM Ψ Clementina Weber cum LXX
3 Π
4 et Edmaior H Χ² ΠD ΣOMT P² ΨDF) M Φ T Ω Ed1455 Rusch Clementina cum Hilar. loc. cit. ] om. Edmaior Weber
interl.| ut plura essent hominibus prodessent quam que nocerent
masculum et feminam. De animantibus vero immunndis5* duo et6 duo masculum et feminam.
5 immundis ΘA Ω Ed1455 Clementina cum Hilar. in Ps. 140:7 ] non mundis Rusch Weber
6 et Weber (T M Φ) Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| omnia munda sunt naturaliter sed comparitione melioris nature quedam dicuntur immunda sicut bos leone melior quia homini necessarior propter quem creata sunt omnia
marg.| EX  OMNIBUS  ANIMANTIBUS  MUNDIS  TOLLES etc. RABANUS. 7 Non geminatum septenarium id est quatuordecim sed tantum septem debemus accipere. Simiter duo et duo non quatuor sed tantum duo maculum et feminam. Et notandum quod munda animalia impari numero id est septenario introducuntur. Immunda vero pari quia impar numerus virtutis speciem pretendit par vero infirmitatem plura sunt munda ut egressus Noe de arca haberet quid immolaret et manducaret.
7 Rabanus] coniec., R. Rusch
marg.| ISIDORUS. Ex omnibus animantibus mundis tolles etc. Non quod plures sint boni quam mali sed quia boni servant unitatem spiritus in vinculo pacis qui septiformi operatione commendatur. Sapientie intellectus conscientie fortitudinis scientie pietatis et timoris Domini. Unde: quinquagenarius numerus ad adventum Spiritus Sancti pertinens in septies septem consummatur qui sunt undequinquaginta uno addito. Unde: solliciti servare unitatem spiritus in vincula pacis. Mali vero in binario continentur tamquam divisibiles et ad scismata faciles. Noe vero cum suis octavus numeratur quia in Christo spes resurrectionis apparuit qui octava die id est post sabbati septimam resurrexit qui dies a passione tertius in numero dierum qui per omne tempus volvuntur et primus et octavus.
marg.| AUGUSTINUS. Queritur utrum tam magna arca centum annis potuit fabricari a quatuor hominibus id est Noe et fillis eius tribus. Sed si non potuit non erat magnum alios fabros adhibere quamvis operis sui mercede adepta non curaverunt utrum Noe sapienter an inaniter faceret et in eam non intraverunt quia non crediderunt quod ille credidit.
Numérotation du verset Gn. 7,3 
Sed et de volatilibus celi septena et8 septena, masculum et feminam, ut salvent9 semen suum10 super faciem universe terre.
8 et Rusch ] om. Weber
9 salvent Rusch ] salvetur Weber
10 suum Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,4 
Adhuc enim et post dies septem {t. 1: Erfurt, f. 18rb; facsim., p. 37b} ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terre.
interl.| sepe malorum nequitiam increpando replicat mala ventura denunciat ut vel sic ad penitentiam moveat
marg.| EGO  PLUAM etc. ISIDORUS. Quia omnis reatus contra decalogum committitur per universum orbem qui partibus quatuor dividitur? Quarter vero decem quadraginta fiunt sive reatus contrahatur ex prosperitate quod pertinet ad dies sive ex adversitate quod ad noctes in baptismo abluitur.
Numérotation du verset Gn. 7,5 
Fecit ergo Noe omnia que mandaverat ei Dominus.
Numérotation du verset Gn. 7,6 
Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aque inundaverunt super terram
marg.| ERATQUE  SEXCENTROUM  ANNORUM etc. ISIDORUS. Quingentorum annorum erat Noe cum precepit ei Dominus ut arcam faceret et sexcentorum cum iam ingressus esset. Unde colligitur per centum annos arca fabricata. Centum vero anni significant singulas etates seculi. Unde sexta completis quingentis usque ad sexcentos significat in manifestatione evangelii Ecclesiam construi. Qui ergo vult vitam sit lignum quadratum paratus ad omne opus bonum et intret in fabricam sanctam. Secundus quoque mensis sexcentesimi anni significat senariam etatem duo enim menses sexagenario concluduntur. A senario autem sexaginta nuncupantur et sexcenti et sex milia et sexcenta milia et deinceps in maioribus summis dum per eundem articulum numerus consurgit. Quod vicesimus et septimus dies memoratur ad quadraturam pertinet de qua supra scriptum est. Sed et hic apertius dicendum quia nos ad omne opus bonum parato Trinitas efficit. Memoria qua Deum recolimus intelligentia qua cognoscimus et amore quo diligimus tria enim ter et hec ter fiunt viginti septem qui est ternarius quadratus.
Numérotation du verset Gn. 7,7 
et ingressus est Noe et filii eius,
interl.| seorsum viri
uxor eius et uxores filiorum eius
interl.| seorsum femine quia abstinendum est in afflictione
cum eo in arcam propter aquas diluvii.
marg.| INGRESSUS  EST  NOE etc.  ET  UXOR etc. RABANUS. Notandum quod seorsum ingreditur in arcam Noe cum filiis suis et uxores eorum seorsum. Ideo distincte dicitur: ingressus est Noe et filii eius et distincte additur uxor eius et uxores filiorum eius. Mixtim autem vir cum mulieribus egressi sunt. Sic enim scriptum est: egressus est Noe et uxor eius. Tempus enim amplectendi et tempus abstinendi
Numérotation du verset Gn. 7,8 
De animantibus quoque mundis et immundis et de volucribus celi11 et ex omni quod movetur super terram
11 celi Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,9 
duo et duo ingressa sunt
interl.| nutu divino quomodo adducta sunt ad Adam ut nominaret ea
in arcam ad Noe12, masculus et femina, sicut preceperat Deus Noe.
12 in arca - ad Noe Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,10 
Cumque transissent septem dies aque diluvii inundaverunt super terram.
interl.| divino nutu
marg.| CUMQUE  TRANSISSENT etc. ISIDORUS. Quia in spe future quietis quam significat septimus dies baptizamur omnis caro extra arcam diluvio consumpta est quia extra Ecclesiam aqua baptismi quamvis eadem sit non valet ad salutem sed ad perniciem.
Numérotation du verset Gn. 7,11 
Anno sexcentesimo vite Noe,
interl.| quod superius pretaxatum est per ordinem exequitur
mense secundo,
interl.| nisan qui a latinis maius dicitur
septimo decimo die mensis rupti sunt
interl.| ut non sensum de more fluerent sed rapentina inundatione terra operirent
omnes fontes abyssi magne et cataracte celi aperte sunt.
marg.| ANNO  SECENTESIMO.  ALLEGORICE. Notandum quod sexcentesimo anno inundaverunt aque diluvii quia sexta etate mundi primo commendatum est sacramentum baptismi et hoc septimadecima die secundi mensis quia denarius decalogum significat. Septenarius propter sabbatum septimam requiem significat et quia in decalogo renunciatio vitiorum videtur quicumque in baptismo iniiciatur propter eternam requiem omnibus intus se ab renunciare profitetur.
marg.| CATHARACTE. Fenestre nubes scilicet que sunt aperte ut inde insolite et maiores pluvie fudnerentur. Catharacte vero proprie hostia Nili sed abusive pro omnibus fenestris ponuntur.
marg.| RABANUS. 13 De arca solet queri utrum tanta capacitate quanta describitur animalia omnia que ingressa dicuntur et escas eorum ferre potuerit? Quod cubito geometrico solvit Origines asserens non frustra dictum esse Moysen omni sapientia Egyptiorum fuisse eruditum qui geometriam dilexerunt et cubitum geometricum quantum sex nostros continere.
13 Rabanus] coniec., R/ Rusch
Numérotation du verset Gn. 7,12 
{t. 1: Erfurt, f. 18va; facsim., p. 38a} Et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
Numérotation du verset Gn. 7,13 
In articulo illius diei14 ingressus est Noe et Sem et Cham et Iaphet filii eius in arcam15 et uxor eius16 et17 uxores filiorum eius cum eis18.
14 illius diei Rusch ] inv. Weber
15 in arcam Rusch ] om. Weber
16 eius Rusch ] illius Weber
17 et Rusch ] + tres Weber
18 eis Rusch ] + in arcam Weber
Numérotation du verset Gn. 7,14 
Ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo19 et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum, universe aves omnesque volucres
19 genere suo Rusch ] genus suum Weber
Numérotation du verset Gn. 7,15 
ingresse sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vite.
marg.| BINA  ET  BINA etc. AUGUSTINUS. Precepit superius septena et septena de mundis duo et duo tolli de immundis. Quomodo ergo nunc dicit duo et duo intrasse sive de mundis sive de immundis sed hoc refertur non ad numerum mundorum et immundorum sed ad masculum et feminam. In omnibus enim duo sunt masculus et femina. Notandum vero quod dicitur: in qua erat spiritus vite non solum de hominibus sed et de pecoribus dictum quia quidam de Spiritu Sancto volunt intelligi quod scriptum est insufflavit in faciem eius spirtum vite. Sed quidam codices habent melius flatum vite.
Numérotation du verset Gn. 7,16 
Et que ingressa sunt masculus et femina20 introierunt sicut preceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris.
20 femina Rusch ] + ex omni carne Weber
interl.| quod homo facere non poterat ne aque introirent Deus exterius bituminavit
Numérotation du verset Gn. 7,17 
Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicate sunt aque et elevaverunt arcam in sublime a terra.
marg.| QUADRAGINTA  DIEBUS etc. ALCUINUS. Quadragenario numero pluvia inundavit qui tribulationem penitentie ostendit. Post quadraginta dies Noe fenestram aperuit significans ieiunantibus celum aperiri. Unde Moyses Helias et ipse salvator quadragenario numero ieiunia consecravit tamquam tribus temporibus necessaria ante legem sub lege sub gratia.
Numérotation du verset Gn. 7,18 
Vehementer enim21 inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terre, porro ferebatur arca22 super aquas
21 enim Rusch ] om. Weber
22 ferebatur arca Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,19 
et aque prevaluerunt super terram nimis23. Opertique sunt omnes montes excelsi sub universo celo.
23 super terram - nimis Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,20 
Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat.
marg.| QUINDECIM  CUBITIS  ALTIOR etc. Si terra Olimpi montis (ut tradit historia) potuit invadere spacium tranquilli aeris ubi dicitur nec nubes videri nec ventus sentiri cur non et aque crescendo. Septima vero requies cum octava resurrectione iungitur. Reddito enim corpore sanctorum requies non finitur que post hanc vitam datur. Sed totus homo non iam spe sed ipsa re corpore et spiritu perfecta et immortali salute renovatus in eternam vitam assumitur hoc ergo in sacramento regenerationis nostre id est baptismo altum mysterium est altum quod quindecim cubitis excrevit aqua super omnem altitudinem montium. Septem enim et octo quindecim fiunt. Septenarius quietem octonarius significat resurrectionem. Hoc igitur sacramentum resurrectionis et quietis transcendit omnem sapientiam superborum ut non possint indagare scientie sue altitudine resurrectionis quietem et quia septuaginta a septem et octoginta ab octo nominantur coniuncto utroque numero nonaginta diebus exaltata est aqua commendans et confirmans eandem baptismi altitudinem in consecrando novo homine ad tenendam quietem et fidem resurrectionis.
marg.| QUINDECIM  CUBITIS. Sunt qui putant nec terre qualitatem talem nec altitudinem montium tantam ante diluvium fuisse qualis et quanta est hodie.
Numérotation du verset Gn. 7,21 
Consumptaque est omnis caro que movebatur super terram: {t. 1: Erfurt, f. 18vb; facsim., p. 38b} volucrum, animantium, bestiarum omniumque, reptilium que reptant super terram, universi homines
Numérotation du verset Gn. 7,22 
et cuncta in quibus spiraculum vite est in terra mortua sunt.
Numérotation du verset Gn. 7,23 
Et delevit omnem substantiam que erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres celi et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca.
marg.| DELETA  SUNT  DE  TERRA. ALCUINUS. Ideo magis terrena animalia perierunt quam aquatilia quia de maledicta terra vivunt.
Numérotation du verset Gn. 7,24 
Obtinueruntque aque terras centum quinquaginta diebus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_7)

Notes :