Glossa ordinaria

<03.1> Prothemata laodunensia

Numérotation du verset Gn. Prol.1,1 
marg.| 1 {t. 1: Erfurt, ff. 3va; facsim., p. 6a} Cum omnes2 divinos libros legimus in tanta multitudine verorum intellectuum qui de paucis verbis eruuntur et sanitate catholice fidei3 muniuntur, potissimum id4 diligamus quod certum apparuerit eum sensisse quem legimus; si autem hoc latet, id certe quod circumstantia Scripture non impedit et cum sana fide concordat; si autem5 Scripture circumstantia tractari et6 discuti non potest, saltem id solum quod fides exigit sana vel7 prescribit. Aliud est enim quid potissimum scriptor senserit non dinoscere8, aliud a9 pietatis regula errare, si utrumque vitetur, perfecte10 se habet fructus legentis. Si vero utrumque vitari non potest, etiam11 si voluntas scriptoris incerta sit, sane fidei congruam non inutile est eruisse sententiam. a A
a ¶Fons : Hugo de Sancto Victore , Didascalicon de studio legendi, lib. 6, p. 128. 26 sqq. <cuius fons>   Augustinus Hipponensis , De Genesi ad litteram, 1, 21, 41, CSEL 28.1, p. 31. Cf. infra Glossa ordinaria (Gn.), Prothemata § 24.
1 Prothemata in Genesim] scrips., Prologue sur les livres saints To86a ( CGM ) , Glossa ordinaria incipit Rusch
2 Cum omnes] Et cum CSEL
3 fidei Rusch CSEL] om. To86a
4 potissimum id] inv. To86a Didascalicon CSEL
5 autem] + et T21 Didascalicon CSEL
6 Scripture… circumstantia] om. hom. To86a | tractari] pertractari Didascalicon CSEL | et] ac Didascalicon CSEL
7 exigit vel sana T21 Rusch ] sana Didascalicon CSEL
8 Aliud est enim quid potissimum scriptor senserit non dinoscere] om. To86a
9 a] autem praem. CSEL, enim T21 *
10 vitetur perfecte] perfecte vitet T21
11 etiamsi] etsi Didascalicon
Numérotation du verset Gn. Prol.1,2 
marg.| AUGUSTINUS. 12 In rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis, si qua in Scriptura etiam divina13 legimus que possunt salva fide aliis parere sententiis, in nullam earum nos precipiti affirmatione ita proiciamus ut si forte diligentius exquisita veritas eam labefactaverit, corruamus non pro sententia divinarum Scripturarum sed pro nostra dimicantes, ita ut eam velimus Scripturarum esse que nostra est, cum potius eam que Scripturarum est nostram esse velle debeamus. B
12 Augustinus] om. T21 To86a
13 Scriptura etiam divina]Scripturis etiam divinis T21
Numérotation du verset Gn. Prol.1,3 
marg.| Notandum quia14 hec Scriptura ita allegoricis verbis texitur ut allegoricum sensum contineat et historicam15 fidem rerum gestarum non amittat. Dicitur autem Genesis a suo principio, secundum morem Hebreorum qui ex principiis maxime nomina libris imponunt, sicut Mattheusb evangelicam16 suam historiam"librum generationis" appellat, cum multa utraque Scriptura17 in sequentibus contineat in quibus nulla generationis mentio fiat. Introducit quippe hec historia primum hominem futuri formam, utpote de terra virgine conditum per quem generandi terreni erant in vitam transitoriam18, sicut evangelium secundum novum hominem inducit de matre virgine genitum qui filios generaret in vitam eternam. In hac ergo Scriptura figure sunt futurorum; in evangelio vero manifestatio completorum. C
b Mt. 1, 1: « Liber generationis Iesu Christi... ».
14 quia] quod Chap4 T21
15 historicam] historia T21 | verbis... historicam] om. Chap4
16 evangelicam] evangelista T21
17 m. - u. S.] inv. T21
18 transitoriam] eternam T21
Numérotation du verset Gn. Prol.1,4 
marg.| Liber19 iste more Hebreorum a principio Genesis appellatur quia20* de celi et terre generatione agitur, licet alia multa sequantur, sicut evangelium Matthei «liber generationis Iesu Christi»c. Inducit enim Moyses primum hominem formam futuri de terra virgine conditum qui generaret terrenos in vitam transitoriam, sicut21* evangelium secundum hominem, scilicet Christum22 de matre virgine genitum, qui regeneraret23 celestes in vitam eternam. Hic ergo figura in evangelio veritas. D
c Mt. 1, 1.
19 Liber] +Augustinus praem. Md31
20 quia] + in eo Rusch
21 sicut] + et Rusch
22 hominem scilicet Christum] om. Md31
23 regeneraret Md31 Rusch ] generaret T21
Numérotation du verset Gn. Prol.1,5 
marg.| HIERONYMUS. In principio creavit Deus celum et terram d. Plerique autumant sicut Tertullianus et Hilarius in Hebreo haberi: In Filio fecit   Deus celum et terram . Septuaginta vero et Symmachus et Theodotion : «In principio» transtulerunt. Et in Hebreo scriptum24* est bresith e quod Aquila interpretatur in capitulo. Magis igitur secundum25 sensum quam secundum26 verbi translationem de Christo accipi potest qui in ipsa fronte Geneseos (que caput omnium librorum est) et in principio Ioannis celi et terref conditor approbatur27. Undeg: «In capite28 libri scriptum est de me», id est in principio Geneseos:   In principio scilicet   creavit Deus celum et terram; et in principio Ioannish 29 «Omnia per ipsum facta sunt» etc. Apud Hebreos quoque hic liber bresith appellatur30, qui voluminibus ex librorum principiis nomina imponunt. E i
d Gn. 1, 1.
e Gn. 1, 1 « בְּרֵאשִׁ֖ית בָּרָ֣א אֱלֹהִ֑ים אֵ֥ת הַשָּׁמַ֖יִם וְאֵ֥ת הָאָֽרֶץ »
f Cf. Io. 1, 3.10.
g Ps. 39, 8.
h Io. 1, 3.
i ¶Fons : Hieronymus , Liber quaestionum hebraicarum in Genesim, CCSL 72, p. 3.18 sqq.: « Plerique aestimant, sicut in altercatione quoque iasonis et papisci scriptum est et Tertullianus in libro contra Praxeam disputat nec non Hilarius in expos3itione cuiusdam psalmi affirmat, in hebraeo haberi in filio fecit deus caelum et terram: quod falsum esse rei ipsius ueritas comprobat. nam et Septuaginta interpretes et Symmachus et Theodotion in principio transtulerunt et in hebraeo scriptum est bresith, quod aquila interpretatur in capitulo, et non baben, quod appellatur in filio. magis itaque secundum sensum quam secundum uerbi translationem de christo accipi potest: qui tam in ipsa fronte geneseos, quae caput librorum omnium est, quam etiam in principio Ioannis euangelistae caeli et terrae conditor approbatur. unde et in psalterio de se ipso ait in capitulo libri scriptum est de me, id est in principio geneseos, et in euangelio omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. sed et hoc sciendum quod apud hebraeos liber hic bresith vocatur, hanc habentes consuetudinem, ut voluminibus ex principiis eorum nomina inponant ».
24 scriptum Md31 T21 ] dictum Rusch
25 secundum] + verbi T21
26 sensum quam secundum] om. hom. Md31
27 approbatur] appellatur T21
28 capite] capitulo Md31
29 In principio... Ioannis] et Md31 T21
30 appellatur] vocatur T21
Numérotation du verset Gn. Prol.1,6 
marg.| Quatuor sunt regule Sacre31 Scripture, id est historia que res gestas loquitur, allegoria32 in qua aliud ex alio intelligitur, tropologia, id est moralis locutio in qua de moribus ordinandis tractatur, anagoge, id est spiritualis intellectus per quem de summis et celestibus tractaturi ad superiora ducimur. His quatuor, quasi quibusdam rotis, tota divina Scriptura volvitur, verbi gratia: Hierusalem secundum historiam est civitas, allegoria33 Ecclesiam significat, secundum tropologiam - id est moralitatem34 - animam cuiuslibet fidelis que ad pacem eternam anhelat, secundum anagogen celestium omnium vitam qui revelata facie vident Deum. F j
j ¶Fons : Cf. Guibertus de Novigento , Quo ordine sermo fieri debeat, CCCM 127 (R.B.C. Huygens, 1993), p. 47-63, lin. 198 sqq.: « Quattuor sunt regulae scripturarum, quibus quasi quibusdam rotis volvitur omnis sacra pagina, hoc est historia, quae res gestas loquitur, allegoria, in qua ex alio aliud intelligitur, tropologia, id est moralis locutio, in qua de moribus componendis ordinandis que tractatur, anagoge, spiritalis scilicet intellectus, per quem de summis et caelestibus tractaturi ad superiora ducimur. Verbi gratia, Ierusalem secundum historiam civitas est quaedam, secundum allegoriam sanctam Ecclesiam significans; secundum tropologiam, id est moralitatem, animam fidelis cuiuslibet qui ad visionem pacis aeternae anelat, secundum anagogen caelestium civium vitam, qui deum deorum facie revelata in Sion vident, signat ». ¶Nota : Sententia Bedae « super principium Genesis » tribuitur in Summa fratris Alexandri, intr., q. 1, a. 3, n. 6, t. 1, p. 10a; ex qua   Thomas de Aquino , Quodlibet 7, q. 6, a. 2, ed. Leonina, t. 25, p. 30.47-52: « Beba dicit in principio Genesis ». Cf.   Beda Venerabilis , De tabernaculo, 1, CCSL 119A, p. 25.777-811;   Beda Venerabilis , In Cantica canticorum, 3, 4, 11, CCSL 119B, p. 260.617-625. [MM2016]
31 Sacra] om. T21
32 allegoria] Allogo Rusch
33 allegoria] all<egori>a T21 , alleg. Rusch
34 moralitatem] moraliter T21
Numérotation du verset Gn. Prol.1,7 
marg.| Divina Scriptura aliquando eterna intimantur ut est: «In principio erat Verbum»k. Aliquando facta narrantur ut: «In principio creavit Deus celum» etc.; aliquando futura narrantur ut35 l: «Cum venerit Filius hominis in sua maiestate sedebit36 ». Aliquando que agenda sunt precipiuntur, ut37 m «Diliges proximum tuum sicut teipsum». Et est bipertita divina Scriptura quia {t. 1: Erfurt, f. 3vb; facsim., p. 6b} alia sunt que secundum figuram38 dicuntur, ut estn «Audivit Adam vocem Domini deambulantis in paradiso», alia secundum rerum gestarum fidem, ut est quod populus exiens de Egypto per mare pedibus ambulavito, alia sunt que utroque dicta sunt modo, ut est transitus maris Rubri et miracula que Dominus in evangelio fecitp.G
k Io. 1, 1.
l Mt. 25, 31.
m Mt. 19, 19; 22, 39; Mc. 12, 31; Gal. 5, 14, etc.
n Gn. 3, 8.
o Cf. Ex. 4, 21-22.
p Cf. Ex. 14 et passim.
35 Cum venerit... ut] om. hom. T21
36 sua maiestate sedebit] se<de> m<aiestatis> s<ue> T21
37 ut] om. T21
38 figuram] + tantum T21
Numérotation du verset Gn. Prol.1,8 
marg.| Tribus modis significat hec Scriptura generationem seculi esse factam. Aut enim sola voluntate aliquid dicitur factum,qut: «In principio creavit Deus celum et terram», aut voluntate simul et voce preceptiva ut: «Fiat lux»r, sive deliberativa ut: «Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram»s, aut voluntate voce et definitione ut: «Crescite et multiplicamini et replete terram»t etu «Germinet terra herbam virentem et facientem39semen» etc. Et ea que sola voluntare et voce dicuntur novitate facta sunt. Que vero per definitionem hec sunt similia illis que noviter facta sunt, et hec sunt que post septimum diem usque in finem operatur Deus, et ex illa definitione proveniunt. H
q Gn. 1, 1.
r Gn. 1, 3.
s Gn. 1, 26.
t Gn. 1, 28.
u Gn. 1, 11.
39 facientem] fe. cacogr. Rusch
Numérotation du verset Gn. Prol.1,9 
marg.| Quidam tria principia posuerunt: Deum, exemplar, materiam; et ea increata et sine initio, Deumque non tamquam creatorem materie40 sed quasi artificem, ad exemplar de preiacenti materia mundum fecisse. Alii duo principia putaverunt materiam et speciem et cum41 his tertium quod operatorium dicitur mundumque semper fuisse et futurum esse. His et huiusmodi erroribus obvians Moyses in uno spiritu, in uno principio temporis, mundum a42 creatore Deo factum narrat tanta velocitate ut43 effectu sensum temporis preveniret, ut44 videlicet Deum cognoscens45 initium universorum eternum intelligere dedit et omnipotentem ex tanta celeritate operis ut nec dum primum nascentis mundi momentum transactum dicatur quando mundus creatus dicitur his verbis: In principio creavit Deus celum et terram . I
40 Deumque... materia] dixerunt Deumque non tamquam creatorem manere super rasuram T21
41 cum] in T21
42 a] in T21
43 ut] + voluntas T21 , + vel velocitas add. marg. T21
44 ut] om. T21
45 cognoscens] + esse T21
Numérotation du verset Gn. Prol.1,10 
marg.| STRABO. In principio creavit Deus celum et terram . Moyses in uno principio temporis mundum a Deo creatore46 factum refert ut sensum temporis preveniret effectu voluntatis, ut Deum sciamus47 temporis initium et ipsum48 esse initium omnium. Plato enim tria49* principia estimabat Deum exemplar: et materiam, et ipsa increata sine principio, et Deum quasi artificem non creatorem; Aristoteles duo: materiam, 50* speciem et51 tertium operatorium dictum;mundum vero semper esse et fuisse. Contra hec ergo52 et huiusmodi dicitur:   In principio 53etc. J
46 mundum- a Deo creatore Md31 T21 ] inv. Rusch
47 sciamus] + esse ante T21
48 temporis initium et ipsum] om. Md31
49 principia Md31 T21 ] + initia vel Rusch
50 materiam Md31 T21 ] + et Rusch
51 et] om. T21
52 hec ergo] inv. Md31
53 principio] + creavit Deus celum et terram Md31, + Deus creavit T21
Numérotation du verset Gn. Prol.1,11 
marg.| AUGUSTINUS. 54 Sicut Paulus per revelationem didicit evangelium, ita Moyses, docente Spiritu Sancto55, conditi mundi exordium56. K v
v ut laud. Salomo III Ranschwag de S. Gallo , In Gn., prol. ( BL63077 )
54 Augustinus] om. BL63077 Do17/1 Md31 T21
55 docente - S. s.] inv. BL63077
56 exordium] + non seculari sapientia Egyptiorum qua eruditus fuerat ad plenum. Intendit autem in hoc libro de inferiori mundo in quo homo factus est ad instructionem humani generis facere sermonem et quia visibili mundo preficiendus erat homo, primo ei regnum paratum describitur, deinde rector inducitur cui ceterarum creatura<rum> opulentia obsequatur ut sicut illa homini ita homo subiciatur creatori et expertus in mundo transitoria, ardentius tendat ad eterna BL63077
Numérotation du verset Gn. Prol.1,12 
marg.| BEDA. 57 Moyses in hoc libro de inferiori mundo ad instructionem hominis agit et, quia homo preponendus erat mundo visibili, primum regnum paratum describit, postea rectorem inducit cui serviat plenitudo regni. Dicit ergo: In principio creavit Deus celum et terram . Celi et terre nomine quicquid Deus fecit simul esse factum58* materialiter potest intelligi, sed informiter sive spirituale sive corporale sit. Deinde prosequitur quomodo Deus singulorum formas fecerit et operum distinctiones et quia nondum distincte forme addit de terra59 -   Terra autem 60   erat inanis et vacua  - his scilicet que de ipsa erant processura.   Et tenebre erant super faciem abyssi . Per abyssum cetera elementa possunt intelligi que adhuc confusa et incerta erant61, quas formas essent habitura. L
57 Beda Do17/1 T21 To86a ] om. Rusch
58 esse factum] inv. T21
59 de terra] om. Md31
60 autem] om. Md31
61 erant] om. Md31
Numérotation du verset Gn. Prol.1,13 
marg.| ALCUINUS. 62* Quatuor modis operatur Deus. «Primo in verbo; secundo in materia informi63*, undew: «Qui vivit in eternum creavit omnia simul»; tertio per opera sex dierum varias distinxit creaturas; quarto ex primordialibus seminibus non incognite oriuntur nature sed note64 sepius ne pereant reformantur. M
w Sir. (Eccli.) 18, 6
62 Alcuinus Md31 ] Alb<inus> T21, om. Rusch
63 informi Md31 T21] om. Rusch
64 note] nocte marg. T21
Numérotation du verset Gn. Prol.1,14 
marg.| ISIDORUS. et BEDA. Mystice65. Primordia generis humani quibus in ista luce frui cepit bene comparantur primo diei quo Deus lucem fecit, et hec etas tamquam infantia deputanda66 est ipsius universi seculi, quod tamquam unus homo etatem agit infantiam. Hec protenditur ab Adam usque ad Noe generationibus decem. Quasi vespera huius diei fit in diluvio quia et infantia nostra tamquam oblivionis diluvio deletur. N
65 Isidorus… Mystice Rusch ] Ysidorus Do17/1 T21 ; om. To86a
66 deputanda] putanda T21
Numérotation du verset Gn. Prol.1,15 
marg.| Incipit mane secundi diei a temporibus Noe tamquam pueritia et tenditur hec etas usque ad Abraham aliis67 generationibus decem. Et bene comparatur secundo diei quo factum est firmamentum inter aquam et aquam quia et arca, in qua erat Noe cum filiis68, firmamentum erat inter aquas inferiores in quibus natabat et superiores quibus compluebatur. Hec etas69 diluvio non deletur quia et pueritia nostra {t. 1: Erfurt, f. 4ra; facsim., p. 7a} non oblivione tergitur de memoria. Meminimus enim nos pueros fuisse; infantes non neminimus. Huius vespera est confusio linguarum in eis qui turrim faciebant, et fit mane ab Abraham. Sed nec ista etas secunda generavit populum Domini70 quia nec pueritia apta est ad generandum. O
67 aliis] om. T21
68 filiis] + suis T21
69 etas] + in T21
70 Domini] Dei T21
Numérotation du verset Gn. Prol.1,16 
marg.| Incipit mane diei tertii ab Abraham et succedit tertia etas similis adolescentie. Et bene comparatur diei tertio in71 quo ab aquis terra separata est. Ab omnibus enim gentibus quorum72 error instabilis et vanis simulacrorum doctrinis73 quasi ventis omnibus mobilis (quod bene significatur maris nomine) fidelis populus pulsatur ab hac ergo gentium vanitate et huius seculi fluctibus separatus est populus Dei per Abraham tamquam terra cum apparuit arida id est sitiens imbrem divinorum mandatorum. Qui populus unum Deum colendo tamquam irrigata terra ut fructus utiles posset afferresanctas Scripturas et prophetias accepit. Hec enim etas iam potuit generare Filium Deo74 quia et tertia etas id est adolescentia iam filios habere potest. Et ideo ad Abraham dictum est:"Patrem multarum gentium posui te ut augeam75 nimis valde et ponam te in gentes et reges ex te erunt76 et ponam testamentum meum inter me et semen tuum post te generationes eorum in testamentum eternum ut sim tibi Deus et semini tuo post te et dabo tibi et semini tuo post te77 terram in qua habitas omnem terram Chanaan in possessionem eternam et ero illis Deus"x. Hec etas porrigitur ab78 Abraham usque ad David quatuordecim generationibus. Huius vespera est in peccatis populi quibus divina mandata preteribant usque ad malitiam pessimi Saulis. P
x Cf. Gn. 17, 4-8.
71 in] om. T21
72 quorum] quarum T21
73 doctrinis] + vel disciplinis T21
74 Deo] Dei T21
75 ut augeam] om. T21
76 ex te erunt] exteterunt T21
77 et dabo... post te] om. hom. T21
78 ab] ad T21
Numérotation du verset Gn. Prol.1,17 
marg.| Deinde mystice fit mane quarte diei79 regnum scilicet80 David. Hec etas similis est inventuti et revera inter omnes etates regnat inventus et ipsa est ipsum firmamentum omnium etatum81. Ideo bene82 comparatur quarto diei in83 quo facta sunt sidera celi in firmamento. Quid enim evidentius significat regis eminentiam84 quam splendor solis et plebis85 obtemperantiam86 lune splendor ostendit tamquam Synagogam ipsam et stelle principes eius et omnia fundata in stabilitate regni tamquam in firmamento huius quasi vespera est in peccatis regum quibus illa gens meruit captivari. Q
79 mystice diei] inv. Do17/1 T21
80 scilicet] om. Do17/1 T21
81 etatum] + et T21
82 Ideo bene] Et praem. Do17/1, Et ideo T21
83 in] om. Do17/1 T21
84 eminentiam] excellentiam Do17/1 T21
85 plebis] temporis Do17/1 T21
86 obtemperantiam] obtinentiam Do17/1 T21
Numérotation du verset Gn. Prol.1,18 
marg.| Fit deinde87 mane quinte diei transmigratio in Babylonem cum in captivitate88 populus leniter in peregrino otio est collocatus. Et porrigitur hec etas usque ad adventum Christi Iesu Domini nostri, id est quinta etas secundum quam est declinatio a inventute in senectutem, nondum quidem senectus, sed iam nec89 inventus quia senioris etas est quam greci presbyten vocant. Nam senex apud eos non senex sed geron dicitur. Et90 revera sic ista etas a regni robore inclinata et fracta est91 in populo Iudeorum quemadmodum homo a inventute fit senior. Et bene comparatur illi92 diei quinto quo facta sunt animalia in aquis et volatilia celi; postquam celi93 homines94 inter gentes tamquam in aquis ceperunt vivere et habere incertam sedem et instabilem sicut aves volantes. Sed95 plane ibi erant certe, id est magni homines qui magis damnabantur fluctibus seculi quam servirent96 in illa captivitate. Non enim ad cultum idolorum aliquo terrore97 depravati sunt. Ubi sane animadvertendum quod benedixit Deus illa animalia dicensy: «Crescite et multiplicamini et replete aquas maris et volatilia multiplicentur super terram». Quia revera gens Iudeorum, ex quo dispersa est per gentes, valde multiplicata est. Huius diei, hoc est huius etatis, quasi vespera est multiplicatio peccatorum in populo Iudeorum, quia sic excecati sunt ut Deum et Dominum nostrum Iesum Christum non possunt98 cognoscere. R
y Gn. 1, 22 | volatilia] avesque Weber.
87 deinde] om. T21
88 captivitate] - tem T21
89 sed iam nec] nec iam T21
90 Et] om. T21
91 inclinata et fracta - est] inv. T21
92 illi] om. T21
93 celi] om. T21
94 homines] quasi T21
95 Sed] om. T21
96 servirent] serviant T21
97 terrore] errore T21
98 possunt] possent T21
Numérotation du verset Gn. Prol.1,19 
marg.| Mystice. Mane sexte diei fit predicatio evangelii per Iesum et, finito die quinto, id est quinta etate, incipit sexta scilicet senectus veteris hominis in qua homo minus potens est et quasi ad extremum vite tendit. Et hoc etiam apparet quia illud carnale regnum iam est vehementer attritum quando et templum Dei deiectum est et sacrificia cessaverunt. Et nunc ea gens quantum ad regni vires attinet quasi extremam vitam trahit. In ista tamen etate tamquam in senectute veteris hominis homo novus nascitur qui iam spiritualiter vivit. Sexta enim etate sive die dictum estz: «Producat terra animam viventem». Nam quinta die non dictum erat: Producant aque animam viventem sed reptilia animarum vivarum. Quomodo enim corpora sunt reptilia sic tunc adhuc etiam corporali circumcisione et sacrificiis tamquam in mari gentium {t. 1: Erfurt, f. 4rb; facsim., p. 7b} populus ille serviebat. Istam vero animam vivam dicit quia vitam iam incipiunt eternam desiderare. Serpentes ergo et pecora que terra producit gentes significa<n>t iam stabiliter credituras evangelio de quibus dicitur et illud quod Petro demonstratum est in Actibus Apostolorumaa:"Macta et manduca"; et cum ille immunda diceret, responsum est illi: «Quod Deus mundavit tu commune ne dixeris»ab. Tunc fit homo ad imaginem et similitudinem Dei sicut in ista etate sexta nascitur in carne Dominus noster, de quo dictum est per prophetam: Et homo est et quis cognoscet eum. Et quemadmodum in illa die masculus et femina coniuncti sunt sic et in ista Christus et Ecclesia. Et preponitur homo illa die pecoribus serpentibus et volatilibus celi sic et in ista etate Christus regit animas sibi obtemperantes que ad Ecclesiam eius partim de populo Iudeorum et partim ex gentibus venerunt ut ab eo domite mansuescerent homines scilicet vel carnali concupiscentie dediti sicut pecora vel tenebrosa curiositate obscurati quasi serpentes vel elati superbia quasi aves. Et sicut in illa die pascitur homo et animalia que cum ipso sunt herbis seminalibus et lignis fructiferis et herbis viridibus, sic in ista etate homo quicumque bonus est minister Christi et eum bene quantum potest imitatur, cum ipso populo spiritualiter pascitur sanctarum Scripturarum alimentis et lege Dei partim ad concupiscendum fecunditatem rationum atque sermonum tamquam herbis seminalibus, partim ad utilitatem morum et conversationis humane tamquam lignis fructiferis partim ad vigorem fidei, spei et caritatis in vitam eternam tamquam herbis virentibus que nullo estu tribulationum possunt arescere, sed spiritualis sic pascitur istis alimentis ut multa intelligat carnalis autem, id est parvulus in Christo tamquam pecus Dei, ut multa credat que intelligere nondum potest, tamen eosdem cibos omnes habent. Huius autem etatis vespera est, de qua Dominus aitac: Putas veniens Filius hominis inveniet fidem super terram. Post illam vesperam fiet mane cum ipse Dominus in claritate venturus est. Tunc requiescent cum Christo ab omnibus operibus suis hi quibus dictum estad: «Estote perfecti sicut Pater vester qui in celis est». Tales enim faciunt opera bona valde. Post talia enim opera speranda est requies in die septimo que vesperam non habet. Nullo ergo modo potest dici quemadmodum fecerit Deus celum et terram et omnem creaturam quam condidit, sed ista expositio per ordinem dierum sic indicat quasi historiam rerum factarum ut predicationem futurorum maxime observet. Si autem aliquem monet quod in istis etatibus seculi duas etates primas denis generationibus advertimus explicari, tres autem consequentes singule quatuordecim generationibus contexuntur. Sexta vero ista nullo generationum numero definita sit? facile est videre etiam in unoquoque homine duas primas etates infantiam et pueritiam corporis sensibus inherere qui sensus corporis quinque sunt: visus, auditus, gustus, olfactus et tactus. Quinarius autem numerus duplicatus (quoniam duplex est sexus humanus unde generationes tales existunt: masculinus et femininus) denarium numerum facit. Iam vero ab adolescentia et deinceps ubi ratio incipit in homine prevalere accedit quinque sensibus cognitio et ratio quibus vita regitur et administratur ut iam septenarius numerus esse incipiat qui similiter duplicatus quatuordecim generationibus eminet et apparet. Quas habent tres etates consequentes, adolescentis scilicet invenis et senioris. Senectutis vero etas, sicut in nobis, nullo statuto annorum tempore definitur sed post illas quinque, quantumquisque vixerit, senectuti deputatur; sic in ista etate seculi non apparent generationes definite, ut occultus sit ultimus dies quem utiliter Dominus latere oportere demonstrat. S
z Gn. 1, 24: « Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta, et reptilia, et bestias terrae secundum species suas. Factumque est ita ».
aa Cf. Act. 11, 7: « Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge, Petre: occide, et manduca ».
ab Act. 11, 9.
ac Lc. 18, 8: « Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? »
ad Mt. 5, 48: « Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est ».
Numérotation du verset Gn. Prol.1,20 
marg.| Mystice igitur perfecti sunt celi etc. Quia99 post illorum quasi sex dierum id est100 opera bona valde, speret homo quietem perpetuam et intelliget101 quid sit. Requievit Deus septima die ab omni opere suo quia et ipse in nobis hec bona operatur qui ut operamur102 iubet. Et recte ipse requiescere dicitur quia post hec omnia opera nostra requiem nobis prestabit. Quomodo103 enim recte paterfamilias dicitur edificare domum cum, ut edificent operarii sui iubet, et requiescere cum104 post perfectionem fabrice illis quibus imperabat {t. 1: Erfurt, f. 4va; facsim., p. 8a} permittit ut vacent et iocundo otio perfruantur.T
99 etc. quia] om. T21
100 id est] om. T21
101 intelliget] -gat T21
102 operamur] operaremur T21
103 Quomodo] quando T21
104 ut edificent... cum] om. hom. T21
Numérotation du verset Gn. Prol.1,21 
marg.| ISIDORUS. Moraliter. Habet unusquisque nostrum in nostris operibus et recta vita tamquam distinctos istos sex dies post quos debeat quietem sperare. Primo die lucem fidei quando primum visibilibus credit propter quam fidem Dominus visibiliter apparere dignatus est. Secundo die factum est tamquam firmamentum discipline quod discernit inter carnalia et spiritualia opera, sicut firmamentum105 inter inferiores aquas et superiores. Tertio die quo mentem suam ad proferendos bonorum operum fructus preparat et erigit. Separata enim106 labe et fluctibus temptationum107 carnalium tamquam aridam terram108 habet mentem videlicet tamquam109 a perturbationibus maris, ut iam possit dicere."Mente servio legi Dei110, carne autem servio legi peccati"ae.U
ae Cf. Rm. 7, 25: « Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem, legi peccati ».
105 firmamentum] om. T21
106 et erigit separata enim] separata T21
107 temptationum] cogitationum pr. m. T21 , + vel temptationum al. m. interl. T21
108 terram] om. T21
109 videlicet tamquam] om. T21
110 lege Dei] le. e. d. T21
Numérotation du verset Gn. Prol.1,22 
marg.| ISIDORUS. 111 Mystice. In principio fecit Deus celum et terram . Spirituales scilicet112* qui celestia meditantur;   et terram id est carnales terrenum113 hominem imitantes.   Terra autem erat inanis et vacua; hoc est caro nostra antequam doctrine accipiat formam114.   Tenebre erant   super faciem a<byssi> quia peccati obscuritas et ignorantie cecitas tegebat corda nostra.   Spiritus Domini ferebatur super aquas, hoc est super cor tenebrosum et fluidum ut in spiritu subsistentes requiesceremus et flatu eius vivificaremur, cuius unda abluimur.   Dixit quoque Deus: Fiat lux, id est appareat illuminatio fidei. Prima115 enim die lucem fidei dedit quia prima est in conversione fides, unde primum mandatum est:"Dominus Deus tuus unus est"af. Propter hanc fidem Christus visibiliter apparuit presentie sue gratia dividens lucem, id est filios Dei, qui et116 lucis a tenebris, id est a117* peccatoribus, hos appellavit diem illos noctem. Undeag:"Fuistis aliquando tenebre nunc autem lux in Domino".V
af Dt. 6, 4: « Audi, Israel: Dominus Deus noster, Dominus unus est ».
ag Eph. 5, 8: « Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate ».
111 Isidorus Md31 T21 To86a ] Idem Rusch
112 scilicet] om. Rusch
113 terrenum Rusch (Albnegru, Erfurt, Graz, facsim.) etc.
114 accipiat formam Rusch ] inv. Md31, capiat formam T21
115 Prima Md31 T21 ] Primo Rusch
116 qui et] om. Md31,et T21
117 a Md31 T21 ] om. Rusch
Numérotation du verset Gn. Prol.1,23 
marg.| Die118 secunda posuit firmamentum, sanctas scilicet Scripturas in Ecclesia, de quibus diciturah: «Liber sicut celum119* plicabitur». Hoc firmamento120* discernit aquas, id est populum angelorum quibus non est necesse ut in lectione audiant verbum Dei. Sed illud firmamentum posuit in sublime, super infirmitatem inferiorum populorum, ut suspicientes in eo cognoscant, qualiter discernant121 inter carnalia et spiritualia, quasi inter aquas superiores et inferiores. W
ah Celum sicut liber plicabitur] sententia ex Is. 34, 4: « Et complicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu », ut ref. v. g. Firmicus Maternus (pseudo) [408/410 circa], Consultationes Zacchei christiani et Apollonii philosophi [CPL 0103], lib. 3, c. 10 (Oratio Apollonii), § 4, Sources Chrétiennes, 401-402, ed. I.-L. Feiertag - W. Steinmann, 1994, t. 2, p. 236.19: « ... ut cum te leuaueris confringere terram, cum sicut liber plicabitur caelum terribili que incendio cuncta soluentur... »;   Germanus Parisiensis (pseudo) , Epistolae de ordine sacrae oblationis et de diversis charismatibus Ecclesiae (Expositio brevis antiquae liturgiae Gallicanae), ep. 1, c. 18, p. 348.189: « Nomina autem defunctorum ideo hora illa recitantur qua palleo tolletur, quia tunc erit resurrectio mortuorum, quando adveniente Christo caelum sicut liber plicabitur ». <Parall   . > Glossa ordinaria (Gn.) Prothemata § 19; Glossa ordinaria (Ps. 93, 12) marg. <Non habet>   Vetus latina database .
118 Die] Isidorus praem. T21 (Gn. 1, 8 § 6)
119 Liber sicut celum Md31 T21 ] Celum sicut liber Rusch
120 firmamento Md31 T21 ] firmamentum Rusch
121 discernant Md31 Rusch ] discernat T21
Numérotation du verset Gn. Prol.1,24 
marg.| Die tertia congregavit aquas inferiores et salsas, infideles scilicet concupiscentiarum et temptationum fluctibus sese quatientes; et122 segregavit ab eis aridam, id est fideles fontem fidei sitientes. Infideles vero coercuit ne iniquitatis sue fluctibus aridam, id est animam sitientem Deum123, conturbent, sed liceat ei germinare fructus bonorum operum et diligere proximum, ut habeat in se semen secundum similitudinem suam, ut scilicet ex sua infirmitate compatiatur alii124 indigenti125. Producat lignum forte126 et fructiferum, id est beneficum eripiendo oppressum et prebendo ei127 protectionis umbraculum. ai X
ai Cf. Isidorus Hispalensis , Mysticorum expositiones sacramentorum seu Quaestiones in Vetus Testamentum (Gn.), c. 1, 8-9, PL 83, 210: «Segregavitque ab eis aridam, populum scilicet fontem fidei sitientem, fixit que dehinc superborum limites, et coercuit eos, ne turbulentis iniquitatum suarum fluctibus aridam, id est, animam sitientem Deum, conturbent; liceat que ei germinare bonorum operum fructus secundum genus suum, diligendo proximum in subsidiis necessitatum carnalium; habeatque in se semen secundum similitudinem, ut ex sua infirmitate compatiatur ad subveniendum indigentibus. Producat et lignum forte robore, et fructiferum, id est, beneficium ad eripiendum eum qui iniuriam patitur de manu potentis, et praebendum protectionis umbraculum valido robore iusti iudicii ».
122 et] om. Md31
123 sitientem Deum] inv. Md31
124 alii] om. Md31
125 indigenti] + et Md31
126 forte] + scilicet Md31
127 ei] om. Md31
Numérotation du verset Gn. Prol.1,25 
marg.| Quarta die128* micuerunt luminaria in firmamento celi, id est legis doctores Scripture sancte inherentes, et inferioribus lumen sapientie demonstrantes. Prodiit quoque siderum turba, id est virorum doctorum scilicet et legisperitorum numerositas qui in huius vite nocte fulgentes dividant Scripture sensibilia et intelligibilia quasi inter lucem perfectorum et tenebras peccatorum, facientes signa virtutum et miraculorum que sunt in tempora et annos quia propriis temporibus vivunt et transeunt."Verbum autem Domini in eternum manet"aj. Bene autem terra germinavit primo et postea facta sunt luminaria quia post bona opera venit illuminatio qua videtur species superne veritatis. Y
aj Is. 40, 8 (Φ multique codd.); Weber: « Verbum autem Dei nostri stabit in aeternum ».
128 quarta die Md31 ] inv. Rusch
Numérotation du verset Gn. Prol.1,26 
marg.| Die quinta facta sunt in aquis reptilia animarum vivarum, id est homines in vitam revocati per sacramentum baptismi facta sunt volatilia, id est anime volantes ad superna. Z
Z ¶Codd. : Md31 28) To86a (non contuli) § 23; Rusch ; om. T21 {MM2022}
Numérotation du verset Gn. Prol.1,27 
a
marg.| Sexta die produxit terra animam vivam, quando caro nostra ab operibus mortuis abstinens, viva virtutum germina parit secundum genus suum, id est vitam imitando sanctorum. Undeak: «Imitatores mei estote» etc. Secundum genus nostrum vivimus quando sanctos quasi proximos imitamur. Producit terra bestias, id est homines ferocitate superbientes et pecora, id est simpliciter viventes et serpentes astutos, scilicet et bonum a malo discernentes et quasi reptando scrutantes terrena per que intelligant celestia. AA
ak 1Cor. 4, 16; 1Cor. 11, 1; Eph. 5, 1; Phil. 3, 17.
Numérotation du verset Gn. Prol.1,27 
b
marg.| Post hec fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam 129, virum scilicet perfectum qui ipsam veritatem contemplando operatur iustitiam. Hic accipit potestatem piscium maris et volatilium celi pecorum ferarum atque repentium quia {t. 1: Erfurt, f. 4vb; facsim., p. 8b} spiritualis similis Deo factus omnia iudicat et ipse130 a nemine iudicatur. Masculum et feminam creavit eos quia sicut viro mulier sic spirituali et perfecto viro minus perfectus obedire debet131. Dicitur enim eisal:   Crescite et multiplicamini et replete terram 132   , in spiritualibus scilicet donis ut ratio dominetur carni quasi insensato animanti et perturbationibus eius133. Per134 herbam seminalem et lignum fructuosum in escam hominibus datum intelligimus oblationes sanctorum. Unde Paulusam: «Seminavimus spiritualia vobis135; magnum est si carnalia vestra metamus».AB
al Gn. 1, 28.
am 1Cor. 9, 11: « Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus? »
129 et similitudinem suam] om. Md31
130 ipse] om. Md31
131 obedire debet] obediens est Md31
132 et replete terram] om. Md31
133 eius] carnis Md31
134 Per] om. Md31
135 spir. vobis] inv. Md31
Numérotation du verset Gn. Prol.1,28 
marg.| AUGUSTINUS. Cum in divina Scriptura de paucis verbis plures intellectus veri et catholici habentur, illum diligamus maxime quem constat scriptorem sensisse, vel quem non impedit circumstantia Scripture si convenit cum sana fide aut saltem quem sana fides prescribit. an AC
an ¶Fons : Cf. Augustinus Hipponensis , De Genesi ad litteram, 1, 21, 41, CSEL 28, 1, p. 31.13-22: « Et cum diuinos libros legimus in tanta multitudine uerorum intellectuum, qui de paucis uerbis eruuntur et sanitate catholicae fidei muniuntur, id potissimum deligamus, quod certum adparuerit eum sensisse, quem legimus; si autem hoc latet, id certe, quod circumstantia scripturae non inpedit et cum sana fide concordat; si autem et scripturae circumstantia pertractari ac discuti non potest, saltem id solum, quod fides sana praescribit. aliud est enim, quid potissimum scriptor senserit, non dinoscere, aliud autem a regula pietatis errare. si utrumque uitetur, perfecte se habet fructus legentis; si uero utrumque uitari non potest, etiam si uoluntas scriptoris incerta sit, sanae fidei congruam non inutile est eruisse sententiam ». <Parall   . > Glossa ordinaria (Gn.) Prothemata § 1.
Numérotation du verset Gn. Prol.1,29 
marg.| AUGUSTINUS. Si qua obscura legimus que possunt sane variis exponi sententiis, nullam precipitanter affirmemus ne forte eam velimus 136* esse Scripture sententiam137 que nostra est cum potius Scripture sententiam debeamus facere nostram. AD
136 eam velimus] inv. Rusch
137 sententiam] om. Md31
Numérotation du verset Gn. Prol.1,30 
marg.| AUGUSTINUS. In narratione rerum gestarum138 non omnia secundum figuralem tantum139 intellectum accipimus140 sed quedam secundum fidem rerum gestarum asserenda et defendenda141 sunt. Querendum ergo142* quomodo preter allegoricam significationem dictum sit : In principio creavit Deus celum et terram .   In principio scilicet temporis vel quia primo facta sunt; vel   in principio id est143 Dei Filio144* qui aitao Ego «principium qui et loquor vobis». Celum et terram spiritualem corporalemque creaturam intelligunt, vel corporalem145 tantum per celum superiorem, per terram inferiorem, vel utriusque informis materia dicta est celum et terra. Spiritualis enim vita sicut in se est, non conversa ad creatorem informis est. Conversa vero ad eum formatur. Corporalis autem per privationem omnis corporee146 qualitatis que apparet in formata materia. Vel147 celum est creatura spiritualis que ab exordio quo facta est et perfecta et beata semper est. Terra vero corporalis materies adhuc imperfecta quia terra inquit erat invisibilis et incomposita etc. Ubi videtur informitatem significare corporalis substantie. Utriusque tamen informitas hic significari potest: Corporalis in eo quod dictum est. Terra148* erat invisibilis et incomposita. Spiritualis autem in hoc.   Tenebre erant super faciem abyssi ut abyssum tenebrosam naturam vite informem intelligamus nisi ad creatorem convertatur in quo solo formatur et illuminatur ne sit tenebre vel abyssus.AE
ao Cf. Io. 8, 25: « Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Iesus: Principium, qui et loquor vobis ».
138 gestarum] factarum Md31
139 figuralem tantum] figuratum Md31, figuratum tantum T21
140 accipimus] accipiuntur T21
141 defendenda] deferenda T21
142 ergo Md31 T21 ] + est Rusch
143 est] + in T21
144 Dei Filio Md31 T21] inv. Rusch
145 corporalem] corpoream Md31
146 corporee] Md31
147 Vel] et T21
148 Terra Md31 T21 ] + autem Rusch
Numérotation du verset Gn. Prol.1,31 
marg.| GREGORIUS. 149 * Querendum est quomodo Deus cuncta simul condidit dum idem Moyses ex dierum mutatione variante distincte creata describit. Sed rerum substantia simul150* creata est, simul vero per species formata151* non est. Et quod simul extitit per substantiam materie non simul apparuit per speciem forme. Cum enim simul factum152 celum terraque dicitur, simul spiritualia et corporalia, et quicquid de terra producitur, simul factum indicatur153*. Sol, luna et154 sidera quarto die in celo facta155 perhibentur, sed quod quarto die processit in specie, primo die in celi substantia extitit per conditionem. Primo die terra creata dicitur, tertio arbusta condita et cuncta terre virentia describuntur. Sed quod156 die tertio in speciem prodiit prima die157 in ipsa terre substantia conditum fuit. Hinc Moyses distincte per omnes vel singulos dies158 omnia condita retulit, et tamen omnia simul159 creata subiunxit160 dicensap: «Iste sunt generationes celi et terre quando create sunt in die quo fecit Deus161* celum et terram et omne virgultum agri antequam oriretur162* in terra omnemque herbam163 regionis». Qui enim diversis diebus creatum celum, et164* terram, virgultum herbamque narraverat, hic uno die facta manifestat ut ostenderet quod omnis creatura simul per substantiam extitit quamvis165* non simul per speciem processit. Undeaq:"Creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem166 suam"."Ad imaginem Dei167* creavit illum, masculum et feminam fecit eos". Femina nondum 168 facta iam homo masculus et femina perhibetur sed, quia ex Ade latere169* erat processura in illo iam computatur per substantiam a quo fuerat producenda per formam. In minimis quoque170 licet hec171 considerare, herba enim cum creatur172*, nondum173 in illa fructus necdum fructus sui semen ostenditur. Inest tamen ei174 fructus et semen quia simul sunt in radice substantie que non simul prodeunt per temporis incrementa.AF ar
ap Gn. 2, 4-5.
aq Gn. 1, 26-27: « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram [...] |. Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. ».
ar ¶Fons : Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 32, par. 12, CCSL 143B : « Rursum quaerendum est, quomodo deus simul cuncta condidit, dum moyses sex dierum mutatione uariante distincte creata describit. Quod tamen citius agnoscimus, si ipsas causas originum subtiliter indagamus. Rerum quippe substantia simul creata est, sed simul species formata non est; et quod simul exstitit per substantiam materiae non simul apparuit per speciem formae. Cum enim simul factum caelum terra que describitur, simul spiritalia atque corporalia; simul quicquid de caelo oritur; simul factum quicquid de terra producitur indicatur. Sol quippe, luna et sidera quarto die in caelo facta perhibentur; sed quod quarto die processit in specie primo die in caeli substantia exstitit per conditionem. Primo die creata terra dicitur, et tertio arbusta condita, et cuncta terrae uirentia describuntur; sed hoc quod die tertio se in specie protulit, nimirum primo die in ipsa de qua ortum est terrae substantia conditum fuit. Hinc est quod moyses et distincte per dies singulos condita omnia rettulit; et tamen simul omnia creata subiunxit dicens: istae generationes caeli et terrae, quando creatae sunt in die quo fecit dominus caelum et terram; et omne uirgultum agri, antequam oriretur in terra, omnem que herbam regionis. Qui enim diuersis diebus creatum caelum et terram, uirgultum, herbam que narrauerat, nunc uno die facta manifestat, ut liquido ostenderet quod creatura omnis simul per substantiam exstitit, quamuis non simul per speciem processit. Hinc illic quoque scriptum est: creauit deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem dei creauit illum, masculum et feminam fecit eos. Necdum enim eua facta describitur, et iam homo masculus et femina perhibetur. Sed quia ex adae latere erat procul dubio femina processura, in illo iam computatur per substantiam, a quo fuerat producenda per formam. Considerare tamen haec et in minimis possumus, ut ex minimis maiora pensemus. Herba namque cum creatur, necdum in illa fructus, necdum fructus sui semen ostenditur. Inest uero ei etiam cum non apparet fructus et semen, quia nimirum simul sunt in radicis substantia quae non simul prodeunt per temporis incrementa». [MM2023]
149 Gregorius Md31] om. Rusch, Au’ vel Ab’ T21
150 substantia simul Md31 ] materia simul T21, + vel substantia marg. al. m. T21 ( pr. m. ), simul materia Rusch
151 per species - formata] inv. Rusch
152 factum T21 z0090 Rusch ] om. Md31
153 factum indicatur Md31 T21 z0090 ] facta indicantur Rusch
154 et z0090 ] om. Md31
155 in celo – facta z0090 ] inv. T21
156 quod] qui z0090, om. Md31
157 prima die T21 z0090 Rusch ] quod primo die Md31
158 omnes... dies] singulos Md31, singulos dies vel omnes T21
159 tamen... simul] inde simul omnia creata Md31, tamen simul omnia T21 z0090
160 subiunxit] subiungit Md31
161 quo fecit Deus Md31 T21 ] quando Deus fecit Rusch
162 oriretur Md31 T21 ] orietur Rusch
163 herbam] + totius z0090
164 et Md31 T21 ] om. Rusch
165 quamvis Md31 T21 ] que Rusch
166 et similitudinem] om. Md31
167 Dei Md31 ] suam T21, om. Rusch
168 fem. nondum] inv. Md31 z0090
169 Ade latera Md31] inv. T21, Adam latere Rusch
170 quoque] quo T21
171 hec] hoc z0090
172 creatur] conformatur T21, prodit et formatur Rusch
173 nondum] necdum Md31 z0090
174 ei tamen] inv. Md31, ei nomen tamen z0090
Numérotation du verset Gn. Prol.1,32 
marg.| +BEDA. 175 Septem sunt celi quorum hec sunt176 nomina: aer, ether, olympum, spatium, et igneum firmamentum, celum angelorum et Trinitatis. Hieronymus autem dicit celum Trinitatis primum, secundum angelorum, tertium firmamentum.AG
175 Beda] Be. Rusch
176 quorum hec sunt] om. To86a
Numérotation du verset Gn. Prol.1,33 
marg.| +STRABO. In principio creavit Deus celum et terram . Celum non visibile firmamentum sed empyreum id est igneum vel intellectuale quod non177* ab arbore sed a splendore igneum dicitur quod statim repletum est angelis. Undeas «Cum me laudarent astra matutina» etc. Et nota hic tria178 commemorari179 elementa nomine celi aerem colligimus, nomine terre ipsam et ignem qui in ea latet, quarti id est aque in sequentibus fit mentio.AH
as Iob. 38, 7.
177 non Md31 T21] si Rusch
178 hic tria T21 Rusch] inv. Md31
179 commemorari T21 Rusch ] memorari Md31



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Prothemata laodunensia), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_Prol.1)

Notes :