Glossa ordinaria

Capitulum 17

Numérotation du verset Gn. 17,1 

Postquam vero nonaginta1 et novem annorum2
1 vero nonaginta] .XX. P14417 |
2 novem annorum] inv. ΩM |
esse3 ceperat4 apparuit5 ei Dominus6* dixitque ad eum7: Ego Dominus8 omnipotens.
3 esse] om. ΩM* |
4 ceperat] + Abram P* cum hebr. LXX Lugd. |
5 apparuit] + que ΨD |
6 Dominus Weber ] Deus Ed1455 Rusch |
7 ad eum] ei Deum ΦZ* |
8 Dominus ΘM* Ed1455 Rusch ] Deus Weber |
Ambula9 coram me
9 Ambula] Ambulans ΨM*
et esto perfectus.
Numérotation du verset Gn. 17,2 

Ponamque fedus meum
inter me et te et multiplicabo te
vehementer nimis.
Numérotation du verset Gn. 17,3 

Cecidit Abram pronus
in faciem
Numérotation du verset Gn. 17,4 

dixitque eiDeus: Ego sum
et ponam10 pactum meum tecum erisque pater multarum gentium
10 ponam Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 17,5 

nec ultra vocabitur nomen tuum Abram,
sed appellaberis Abraham
quia patrem multarum gentium constitui te.
Numérotation du verset Gn. 17,6 

Faciamque te crescere
vehementissime et ponam te11 in gentibus
11 te Rusch ] om. Weber
regesque ex te egredientur.
Numérotation du verset Gn. 17,7 

Et statuam pactum meum
inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis federe sempiterno
ut sim Deus tuus
et seminis tui post te.
Numérotation du verset Gn. 17,8 

Daboque tibi et semini tuo
post te12 terram peregrinationis tue omnem terram Chanaan in possessionem eternam.
12 post te Rusch ] om. Weber
Eroque Deus eorum.
Numérotation du verset Gn. 17,9 

Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum
et semen tuum
post te in generationibus suis.
Numérotation du verset Gn. 17,10 

Hoc est pactum meum13
13 meum Rusch ] om. Weber
quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te.
Circumcidetur
ex vobis omne masculinum
Numérotation du verset Gn. 17,11 

et circumcidetis carnem preputii vestri
ut sit in signum federis inter me et vos.
Numérotation du verset Gn. 17,12 

Infans octo dierum
circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus
quam empticius
circumcidetur et quicumque
non fuerit de stirpe vestra.
Numérotation du verset Gn. 17,13 

Eritque pactum meum in carne vestra
in fedus eternum.
Numérotation du verset Gn. 17,14 

Masculus cuius preputii caro circumcisa non fuerit,
delebitur anima illa
de populo suo
quia pactum meum
irritum fecit.
Numérotation du verset Gn. 17,15 

Dixitque14 Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai
14 dixitque Rusch ] dixit quoque Weber
sed Saram.
Numérotation du verset Gn. 17,16 

Et benedicam ei
et ex illa
dabo tibi filium cui benedicturus sum
eritque in nationes
et reges populorum
orientur ex eo.
Numérotation du verset Gn. 17,17 

Cecidit Abraham in faciem
et risit
dicens in corde suo dicens15: Putasne centenario nascetur filius et Sara nonagenaria pariet?
15 dicens Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 17,18 

Dixitque ad Dominum16: Utinam Ismael vivat coram te.
16 Dominum Rusch ] Deum Weber
Numérotation du verset Gn. 17,19 

Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac.
Et constituam pactum meum
illi in fedus sempiternum et semini eius post eum.
Numérotation du verset Gn. 17,20 

Super Ismael
quoque exaudivi te,
ecce benedicam ei
et augebo et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit
et faciam illum crescere17 in gentem magnam.
17 crescere Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 17,21 

Pactum vero meum
statuam ad Isaac,
quem pariet tibi Sara
tempore isto
in anno altero.
Numérotation du verset Gn. 17,22 

Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo,
ascendit Deus
ad18 Abraham.
18 ad X O ΠC ΣT* M* ΦR*A*P* ΨDF Cor1=Cor3 (hebr. anti. habent AB ABRAHAM sed moderni aliqui habent AD ABRAHAM et Andreas exponit utrumque) ΩM] ab Weber
Numérotation du verset Gn. 17,23 

Tulit autem Abraham Ismaelem filium suum
et omnes vernaculos domus sue universosque quos emerat et19 cunctos mares ex omnibus viris domus sue et circumcidit carnem preputii eorum statim in ipsa die,
19 et Rusch ] om. Weber
sicut preceperat ei Deus.
Numérotation du verset Gn. 17,24 

Abraham20 nonaginta novem erat annorum
20 Abraham Rusch ] om. Weber
quando circumcidit carnem preputii sui.
Numérotation du verset Gn. 17,25 

Et Ismael filius eius tredecim annos
impleverat tempore circumcisionis sue.
Numérotation du verset Gn. 17,26 

Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius
Numérotation du verset Gn. 17,27 

et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii et alienigene, pariter circumcisi sunt.

Capitulum 17

Numérotation du verset Gn. 17,1 
Postquam vero nonaginta1 et novem annorum2
1 vero nonaginta] .XX. P14417
2 novem annorum] inv. ΩM
interl.| id est postquam celestium civium ceperat desiderare societatem
esse3 ceperat4 apparuit5 ei Dominus6* dixitque ad eum7: Ego Dominus8 omnipotens.
3 esse] om. ΩM*
4 ceperat] + Abram P* cum hebr. LXX Lugd.
5 apparuit] + que ΨD
6 Dominus Weber ] Deus Ed1455 Rusch
7 ad eum] ei Deum ΦZ*
8 Dominus ΘM* Ed1455 Rusch ] Deus Weber
interl.| qui possum humiliare et exaltare
Ambula9 coram me
9 Ambula] Ambulans ΨM*
interl.| secundum placitum meum
et esto perfectus.
interl.| ut non timore sed amore servias
Numérotation du verset Gn. 17,2 
Ponamque fedus meum
interl.| promissionem
inter me et te et multiplicabo te
interl.| in imitatoribus fidei tue
vehementer nimis.
marg.| FEDUS. In hebreo berith quod non testamentum sed fedus sive pactum significat.
Numérotation du verset Gn. 17,3 
Cecidit Abram pronus
interl.| humilis
interl.| in anteriora se extendens
Numérotation du verset Gn. 17,4 
dixitque eiDeus: Ego sum
interl.| immutabiliter
et ponam10 pactum meum tecum erisque pater multarum gentium
10 ponam Rusch ] om. Weber
interl.| id est prima via credendi
Numérotation du verset Gn. 17,5 
nec ultra vocabitur nomen tuum Abram,
interl.| pater excelsus
sed appellaberis Abraham
interl.| pater multarum gentium quia omnes gentes in semine eius crediture
quia patrem multarum gentium constitui te.
interl.| quia in semine tuo id est in Christo omnes gentes crediture
interl.| mutato affectu mutatur nomen
marg.| NEC  ULTRA  VOCABITUR  NOMEN  TUUM  ABRAM. HIERONYMUS. Dicunt Hebrei quod Deus ex nomine suo, quod apud illos tetragrammaton est, ‘e’ litteram Abrae et Sare addiderit. Dicebatur {t. 1: Erfurt, f. 24vb; facsim., p. 50b} autem Abram quod est pater excelsus postea dictus est Abraham quod est pater multarum nam gentium in nomine non habetur sed subauditur. Nec mirandum quod cum apud grecos et nos a littera videatur addita e littera addita dicatur. Idioma enim hebree lingue e consuevit scribere et a legere sicut econtrario e pronunciare et a scribere.
Numérotation du verset Gn. 17,6 
Faciamque te crescere
interl.| in successoribus
vehementissime et ponam te11 in gentibus
11 te Rusch ] om. Weber
interl.| benedicentur in te omnes gentes
regesque ex te egredientur.
interl.| David Ezechias et alii bene se et subditos regentes
Numérotation du verset Gn. 17,7 
Et statuam pactum meum
interl.| circumcisionis
inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis federe sempiterno
interl.| quia aliquid sempiternum significabat
ut sim Deus tuus
interl.| voluntate qui sum potestate
et seminis tui post te.
Numérotation du verset Gn. 17,8 
Daboque tibi et semini tuo
interl.| imitatoribus fidei tue
post te12 terram peregrinationis tue omnem terram Chanaan in possessionem eternam.
12 post te Rusch ] om. Weber
interl.| quia aliquid eternum per eam figuratur vel eterna id est in hoc seculo habenda
Eroque Deus eorum.
marg.| CHANAAN. Interpretatur motus eorum cuius terra a fidelibus in possessionem accipitur cum mens prius diversis circumacta motibus in melius mutata postmodum irreflexis oculis in anteriora extenditur.
marg.| IN  POSSESSIONEM  ETERNAM. AUGUSTINUS. Scriptura vocat eternum cuius finis non constituitur aut quod non ita fit ut deinceps non sit faciendum quantum pertinet ad curam vel potestatem facientis. Unde: serviet eternum qui parvo nesciet uti.
Numérotation du verset Gn. 17,9 
Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum
interl.| circumcisionis
et semen tuum
interl.| sequaces
post te in generationibus suis.
Numérotation du verset Gn. 17,10 
Hoc est pactum meum13
13 meum Rusch ] om. Weber
interl.| exponit quid pactum
quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te.
interl.| condictum
Circumcidetur
interl.| circumcisio vetustatis est depositio
ex vobis omne masculinum
marg.| CIRCUMCIDETUR  EX  VOBIS  OMNE  MASCULINUM. STRABO. Tribus de causis hoc precipitur Abrae. Primo ut per obedientiam mandati placeat per cuius prevaricationem Adam displicuerat. Secundo ut hoc signo a ceteris nationibus discerneretur. Tertio ut in eo membro circumcisus quo libido solet dominari castitatem sibi servandam et impudiciciam recidendam cognosceret.
Numérotation du verset Gn. 17,11 
et circumcidetis carnem preputii vestri {t.   1 : Erfurt, f.   25ra ; facsim., p.   51a}
interl.| quia in hac parte est propagatio corruptionis
ut sit in signum federis inter me et vos.
interl.| in testimonium scilicet quod ego vester Deus et vos populus meus a gentibus divisus
marg.| CARNEM  PREPUTII. RABANUS. STRABO. Circumcisio facta in uno membro significat circumcisionem spiritualem que in corde et in omnibus sensibus exhibenda est. Circumcidendum est cor ne noxia cogitemus. Oculi ne vanitatem videamus. Aures circumcidende sunt id est obturande ne audiant sanguinem. Et sic in omnibus sensibus celebranda est circumcisio.
marg.| ALCUINUS. Ideo autem Abrae circumcisio commendata est ut sub lege esset. Sicut Adam ne de ligno manducaret ut probaretur si hoc compleretur an non. Credidit enim Abraham filium se habiturum in quo benedicerentur omnes gentes et in cuius nepotibus castitatis et sobrietatis exemplar maneret. Unde ibi signum fidei accepit unde Isaac filius Dei non carnis nasciturus erat non truncata corporis parte deformior sed fidei signo gloriosior igitur pro Deo aliquid perdere lucrum est non damnum. Si Adam pactum Dei cutodisset Abraham hoc pactum non suscepisset. Sed quia ille in hoc membro culpam inobedientie prius cognovit decuit ut iste in hoc membro signum obedientie secundo acciperet ut ita ostenderetur obedientes quandoque generare filios ad vitam unde olim prevaricatores generarunt ad mortem.
marg.| ALLEGORICE. Iam tunc propter futuram peregrinationem ne misceretur semen eius gentibus circumcisionis pactum datur in signum quia significat naturam renovatam per baptismum post spoliationem veteris hominis per Christum qui resurrexit post sabbatum servos vero vernaculos empticios etiam circumcidi precepit ut doceret ad omnes pertinere redemptionis gratiam. Ibi et parentum mutantur nomina mutantur ut omnia resonent novitatem Abram pater excelsus Abraham pater multarum gentium.
Numérotation du verset Gn. 17,12 
Infans octo dierum
interl.| quia in octava etate id est in eternitate septenarie volubilitati succedente exuimur carnali corruptione
circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus
interl.| domo natus
quam empticius
interl.| quia ibi neque servus neque liber
circumcidetur et quicumque
interl.| quia neque ibi barbarus neque scita
non fuerit de stirpe vestra.
Numérotation du verset Gn. 17,13 
Eritque pactum meum in carne vestra
interl.| in depositione carnalium
in fedus eternum.
interl.| quoniam ad eternitatem ducit
Numérotation du verset Gn. 17,14 
Masculus cuius preputii caro circumcisa non fuerit,
interl.| qui carnalia non deposuerit
delebitur anima illa
interl.| non computabitur inter sanctos
de populo suo
interl.| de cetu sanctorum unde: tu autem ibis ad populum tuum
quia pactum meum
interl.| Ade in paradiso datum in quo omnes peccaverunt
interl.| id est non servavit quod in baptismo promisit
irritum fecit.
marg.| MASCULUS  CUIUS  PREPUTII  CARO. ISIDORUS. Queritur quomodo pueri incircumcisi qui pactum Dei irritum non faciunt sed qui eos circumcidere neglexerunt perire debant? Sed pactum Dei non secundum opus sed secundum originem in primo homine irritum fecerunt in quo omnes peccaverunt. Nascuntur enim omnes non proprie sed originater peccatores. Ideo pereunt omnes qui per regenerationem non liberantur.
Numérotation du verset Gn. 17,15 
Dixitque14 Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai
14 dixitque Rusch ] dixit quoque Weber
interl.| id est principem meam
sed Saram.
interl.| absolute
marg.| SARAI  UXOREM  TUAM. ISIDORUS. Declaratur promissio de vocatione gentium in Isaac filio promissionis id est gratie non nature quia de sene patre et sterili matre et quia hoc non per generationem sicut Hismael sed per regenerationem futurum erat imperata est circumcisio quando Sare filius promittitur in typo Ecclesie non quando Hismael qui typus Iudeorum.
marg.| HIERONYMUS. ISIDORUS. Errant qui putant primum Saram per unum r. scriptam fuisse et postea additum esse alterum r et quia r apud grecos c significat multas super hoc nomine suspicantur ineptias cum et ut cumque velint vocabulum commutatum non grecam sed hebraicam debet habere rationem hebreum enim est. Nemo enim altera lingua quemlibet vocans ethimologiam vocabuli sumit ex altera. Sarai ergo primum vocata est per sin res ioth. Sublata ergo ioth addita est e littera que per a legitur et vocata est Sara. Antea enim dicebatur princeps mea quasi unius familie mater postea absolute princeps omniu scilicet gentium princeps futura. Quidam pessime suspicantur eam prius lepram fuisse vocatam et postea principem cum lepra sarat dicitur quod in nostra lingua videtur habere aliquam similitudinem sed in hebreo penitus est diversa. Scribitur enim per sade et ayn et res et tau quod a tribus superioribus id est sin res et e quibus scribitur Sara manifeste distat.
Numérotation du verset Gn. 17,16 
Et benedicam ei
interl.| exaltando principem quia Ecclesia in omni gente principatur
et ex illa
interl.| non ex Agar
dabo tibi filium cui benedicturus sum
interl.| in cuius semine benedicentur omnes gentes
eritque in nationes
interl.| quia Christus dominabitur in gentibus
et reges populorum
interl.| David et alii vel motus suos bene regentes
orientur ex eo.
Numérotation du verset Gn. 17,17 
Cecidit Abraham in faciem
interl.| non retro ut reprobi
et risit
interl.| gavisus est unde: filius eius Isaac risus vocatur
dicens in corde suo dicens15: Putasne centenario nascetur filius et Sara nonagenaria pariet?
15 dicens Rusch ] om. Weber
interl.| applaudendo non disceptando unde Paulus: nec consideravit corpus suum emortuum cum iam esset centum annorum et emortuam vulvam Sare
marg.| CECIDIT  ABRAHAM  IN  FACIEM  SUAM etc. HIERONYMUS. Post paululum sequitur: et vocabis nomen eius Isaac qui risus interpretatur de risu Abrae non de risu Sare. Postquam enim ex risu Abrae vocatus est filius eius Isaac legitur Saram risisse.
Numérotation du verset Gn. 17,18 
Dixitque ad Dominum16: Utinam {t.   1 : Erfurt, f.   25rb ; facsim., p.   51b} Ismael vivat coram te.
16 Dominum Rusch ] Deum Weber
interl.| optabat enim ut filii carnis reputarentur in semine
Numérotation du verset Gn. 17,19 
Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac.
interl.| risus propter gaudium parentis
Et constituam pactum meum
interl.| in Isaac vocabitur tibi semen non filio carnis quia filii promissionis filii Dei vocabuntur
illi in fedus sempiternum et semini eius post eum.
marg.| NOMEN  EIUS  ISAAC. HIERONYMUS. Sciendum quod quatuor in Veteri Testamento nominibus suis aperte antequam nascerentur vocati sunt Hismael Isaac Samson et Iosias lege scripturas.
marg.| CONSTITUAM  PACTUM  MEUM  ILLI etc. Pactum vero Domini cum Isaac populo scilicet fideli quem mater Ecclesia per fidem et baptismum generavit et fedus sempiternum quia eterne vite possessio ei soli promittitur qui cum capite suo Christo regnum celi semper possidebit.
Numérotation du verset Gn. 17,20 
Super Ismael
interl.| filium carnis
quoque exaudivi te,
interl.| quodammodo
ecce benedicam ei
interl.| in temporalibus non eterna promissione
et augebo et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit
interl.| duodecim tribus carnalium Iudeorum
interl.| apostolos duodecim qui de iudaica plebe fuerunt vel duodecim tribus populi
et faciam illum crescere17 in gentem magnam.
17 crescere Rusch ] om. Weber
marg.| SUPER  HISMAEL  QUOQUE  EXAUDIVI  TE etc. Hismael populum Iudeorum significat qui multiplicatus est valde duodecim duces generavit cum multitudo carnalium iudeorum ex duodecim patriarchis genita in duodecim tribus est divisa.
Numérotation du verset Gn. 17,21 
Pactum vero meum
interl.| eterne promissionis
statuam ad Isaac,
interl.| christianum populum
quem pariet tibi Sara
interl.| ad eos scilicet quos fide generabat
interl.| vetustate immutata
tempore isto
interl.| gratia novi testamenti
in anno altero.
interl.| presenti vita
marg.| IN  ANNO  ALTERO. Annus alter quo Sara genuit Isaac tempora sunt regenerationis quibus fusus est sanguis Christi et genus humanum ad vitam restauratum.
Numérotation du verset Gn. 17,22 
Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo,
interl.| in assumpta forma visibili
ascendit Deus
interl.| invisibilem se prebuit
ad18 Abraham.
18 ad X O ΠC ΣT* M* ΦR*A*P* ΨDF Cor1=Cor3 (hebr. anti. habent ab Abraham sed moderni aliqui habent   ad Abraham et Andreas exponit utrumque) ΩM] ab Weber
interl.| vel: ab
Numérotation du verset Gn. 17,23 
Tulit autem Abraham Ismaelem filium suum
interl.| prefigurans quia ad omnem professionem spiritualis pertinet circumcisio quia circumcidendi sunt omnes sensus
et omnes vernaculos domus sue universosque quos emerat et19 cunctos mares ex omnibus viris domus sue et circumcidit carnem preputii eorum statim in ipsa die,
19 et Rusch ] om. Weber
interl.| quia obedientia est complenda sine mora
sicut preceperat ei Deus.
marg.| TULIT  AUTEM  ABRAHAM etc. Non intendebat Deus ut tantum preputium carnis Abrae et sobolis eius circumcideretur sed ei quem a cunctis elegerat eterni testamenti munera conferebat. Unde Paulus: nos enim sumus circumcisio qui Spiritu Deo servimus. Et alibi: non enim qui in manifesto iudeus est neque que in manifesto in carne est circumcisio. Circumcidamus ergo Dei verbo aures labia cor preputium et omnia membra carnis. De circumcisione aurium dicitur: qui habet aures audiendi audiat. Incircumcisis auribus verba sapientie et veritatis non possumus audire. Circumcidamus labia ne aliquid turpe vel malum vel otiosum loquamur. Circumcidit carnem preputii qui sola causa posteritatis certis et legittimis temporibus coniugio utitur qui aliter aliter agit non circumcidit. Ecclesia vero gratia Christi pro se crucifixi roborata non solum se ab illicitis temperat sed etiam a concessis et tamquam virgo sponsa Christi pudicis virginibus floret in quibus vera circumcisio preputii servatur in carne. Qui autem non obscenis desideriis vel sensibus hereticis et blasphemis assertionibus mechatur sed fidei puritatem in conscientia custodit corde circumcisus est et de eo dici potesta: «Beati mundo corde» etc. Circumcidantur manus ne mala faciant. Pedes ne in malum currant. Visus ne illicita concupiscat. Gustus ut ad gloriam Dei manducet et bibat. Odoratus ut Christi odorem capiat et operibus misericordie odorem suavitatis spargat. Singula quoque membra si in officiis Deo serviant circumcisa sunt. Si ultra prescriptam legem luxuriant incircumcisa.
a Mt. 5, 8.
marg.| HIERONYMUS. STRABO. Queri solet quomodo femine salvantur que non circumcidebantur. Fide scilicet et hostiarum oblatione sicut ante circumcisionem viri sancti mundabantur. Unde: fide purificans corda eorum.
Numérotation du verset Gn. 17,24 
Abraham20 nonaginta novem erat annorum
20 Abraham Rusch ] om. Weber
interl.| innovatus hoc numero insinuatur pertingere ad societatem civium supernorum
quando circumcidit {t.   1 : Erfurt, f.   25va ; facsim., p.   52a} carnem preputii sui.
Numérotation du verset Gn. 17,25 
Et Ismael filius eius tredecim annos
interl.| non pertingens scilicet ad expletionem legis et evangelii que quaternarii numero figuratur
impleverat tempore circumcisionis sue.
Numérotation du verset Gn. 17,26 
Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius
Numérotation du verset Gn. 17,27 
et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii et alienigene, pariter circumcisi sunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_17)

Notes :